Thomas Aq. s Johannis 132

132

Lectio 5

Postquam egit de crucifixione, et consequentibus eam, hic narrat venerandam christi mortem, et primo ponit moriendi opportunitatem; secundo describit mortem, ibi et inclinato capite, tradidit spiritum; tertio exprimit mortui vulnerationem, ibi Iudaei ergo, quoniam parasceve erat... Rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura.

Opportunitas autem moriendi ostenditur in hoc quod iam omnia consummata sunt. Unde circa consummationem primo praemittitur scientia christi de ipsa consummatione; secundo consummatur id quod consummandum restabat, ibi cum ergo accepisset iesus acetum etc..

Dicit ergo quantum ad primum postea, idest post omnia quae praemissa sunt, sciens iesus quia consummata sunt omnia, quae prophetae et lex praedixerant de eo.

Lc. Ult. 44: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et Psalmis de me. Ps. Cxviii, 96: omnis consummationis vidi finem.

Sed quia adhuc aliud in Scriptura praedicta consummandum erat, ideo subdit ut consummaretur Scriptura, dixit, sitio, et primo ponitur verbum christi quod protulit; secundo opportunitas implendi quod petiit; tertio administratio eius quod noluit.

Dicit ergo ut consummaretur Scriptura. Ubi sciendum est, quod ly ut non ponitur causative, sed consecutive. Non enim ideo petiit ut Scriptura, veteris testamenti, consummaretur, sed ideo sunt dicta quia consummanda erant per christum. Si enim dicamus quod christus ideo hoc fecit, quia Scripturae hoc praedixerunt, sequeretur quod novum testamentum esset propter vetus et eius impletionem, cum tamen sit e converso.

Sic ergo ideo praedicta sunt, quia implenda erant per christum.

Per hoc vero quod dicit sitio, ostendit mortem suam esse veram, non phantasticam.

Item ostenditur eius ardens desiderium de salute generis humani. I Tim. II, 4: vult omnes salvos fieri; Lc. XIX, 10: venit filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat.

Vehemens autem desiderium consuevimus exprimere per sitim; Ps. XLI, 3: sitivit anima mea ad deum vivum.

Opportunitas implendi quod petiit, ostenditur ex hoc quod vas positum erat aceto plenum. Per hoc igitur vas Iudaeorum synagoga significatur, quae a vino patriarcharum et prophetarum degeneraverat in acetum, idest in malitiam et crudelitatem pontificum.

Ministratio autem ponitur: quia illi spongiam plenam aceto obtulerunt ori eius.

Ex quo oritur quaestio litteralis, quomodo scilicet obtulerant spongiam ori christi in altum pendentis.

Sed hoc solvitur Matth. XXVII, 48 quia imposuerunt eam arundini. Vel, secundum quosdam, imposuerunt hyssopo, quae magna erat, unde et a matthaeo arundo vocatur.

Mystice autem per haec tria signantur tria mala quae in Iudaeis erant: scilicet invidia per acetum, dolositas per spongiae concavitatem, malitia per amaritudinem hyssopi.

Vel hyssopus significat humilitatem christi, quae est herba mundans pectus, quod praecipue per humilitatem mundatur. Ps. L, 9: asperges me, domine, hyssopo, et mundabor.

Finalis consummatio ponitur cum dicit cum ergo accepisset iesus acetum, dixit: consummatum est, quod potest referri vel ad consummationem mortis, hebr. C. II, 10: decebat in gloriam auctorem salutis eorum per passionem consummari, item ad consummationem sanctificationis quae est per passionem et crucem eius, Hebr. X, 14: una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos, vel ad consummationem Scripturarum, Lc. XVIII, 31: consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis.

Consequenter cum dicit et inclinato capite, tradidit spiritum, describit evangelista mortem christi.

Et primo ponitur causa mortis: quia inclinato capite. Non enim est intelligendum quia tradidit spiritum, ideo inclinavit caput; sed e converso: nam inclinatio capitis obedientiam designat, pro qua mortem sustinuit.

Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem.

Secundo ponitur morientis potestas: quia tradidit spiritum, scilicet propria potestate.

Supra, X, 18: nemo tollit a me animam meam; sed ego pono eam a meipso. Nam, ut Augustinus dicit, nullus sic habet in potestate dormire cum velit, sicut christus mori cum voluit.

Sed attendendum, quod ex hoc quod tradidit spiritum, aliqui dicunt in homine esse duas animas: scilicet intellectualem, quam vocant spiritum, et aliam animalem, puta vegetativam et sensitivam, quae corpus animat, et praecipue anima dicitur.

Unde dicunt, quod christus tradidit solum animam intellectualem.

Sed hoc est falsum: tum quia duas esse animas in homine inter errores computatur in libro de ecclesiasticis dogmatibus; tum quia si tradidisset spiritum, remanente adhuc anima, non fuisset mortuus. Quia ergo nihil est aliud spiritus in homine quam anima, dicendum, quod tradidit spiritum, idest animam.

Per quod etiam excluditur error quorumdam dicentium, animas hominum mortuorum non ire statim post mortem ad Paradisum vel infernum seu Purgatorium, sed in tumulis usque ad diem iudicii remanere. Nam dominus statim tradidit spiritum patri: per quod datur intelligi, quod iustorum animae in manu dei sunt: Sap. III, 2.

Hic ponitur vulneratio corporis christi, et primo ponitur narratio vulnerationis; secundo narrationis certitudo, ibi et qui vidit, testimonium perhibuit.

Circa primum tria facit.

Primo ponitur conatus Iudaeorum et intentio; secundo impletio conatus quantum ad partem; tertio quomodo hoc impletur in christo.

Dicitur ergo quantum ad primum, quod Iudaei, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato...

Rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur.

Sciendum est enim, quod, sicut habetur Deut. XX, 22 s., praeceptum est in lege, quod cadavera suspensorum propter delicta, non dimitterentur suspensa usque mane, ne pollueretur terra; et etiam ad delendam ignominiam eorum qui suspendebantur, nam huiusmodi mors turpissima reputabatur. Unde dicitur ibidem: maledictus omnis qui pendet in ligno, scilicet maledictione poenae.

Licet autem huius poenae infligendae iam non esset in Iudaeorum potestate, tamen quod in eis erat, facere nitebantur. Et ideo quia parasceve erat, ut corpus christi et etiam aliorum non remanerent in cruce in die sabbati, qui valde solemnis erat et propter ipsum sabbatum in festum azymorum, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur.

Hi quidem in parvis diligentes sunt ad servandam legem, sed in magnis contempserunt Matth. XXIII, 24: excolantes culicem, camelum autem glutientes.

Quomodo autem hoc in parte impleatur subdit venerunt ergo milites: et primi quidem, scilicet latronis, fregerunt crura, ad quem primo venerunt, et alterius qui crucifixus est cum eo, scilicet iesu; in quo eorum crudelitas ostenditur. Mich. III, V. 3: carnem populi mei comederunt.

Sed quid est quod subdit: ad iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura? nonne in medio crucifixus erat? responsio. Dicendum, quod duorum militum singuli ad singulum latronem confringendum venerunt: quibus confractis, unus ab uno et alius ab alio, ad iesum venerunt.

Unde inde signatur occasio vulnerandi, quia cum vidissent eum iam mortuum, non fregerunt eius crura.

Sed ut certificarentur de morte, unus militum lancea latus eius aperuit. Et signanter dicit aperuit, non vulneravit; quia per hoc latus, aperitur nobis Ostium vitae aeternae. Apoc. IV, 1: post hoc vidi Ostium apertum. Hoc est Ostium in latere arcae, per quod intrant animalia diluvio non peritura: Gen. VII.

Sed hoc Ostium est causa salutis, unde continuo exivit sanguis et aqua, quod est valde miraculosum, ut de corpore mortui, in quo est congelatus sanguis, sanguis exeat.

Sed si quis dicat, quod hoc contigit propter calorem aliquem qui adhuc in corpore remanserat, fluxus autem aquae inficiari non potest, quin miraculosus existat, cum aqua exiens purissima fuerit.

Quod quidem factum est ut christus ostenderet id quod erat, scilicet verus homo. In homine enim est duplex compositio: una scilicet ex elementis, alia ex humoribus. Unum elementorum est aqua; inter humores autem praecipuus est sanguis.

Item hoc factum est ad ostendendum quod per passionem christi plenam ablutionem consequimur, a peccatis scilicet et maculis.

A peccatis quidem per sanguinem, qui est pretium nostrae redemptionis. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vana vestra conversatione; sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati christi. A maculis vero per aquam quae est lavacrum nostrae regenerationis. Ez. C. XXXVI, 25: effundam super vos aquam mundam; et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris; Zach. XIII, 1: erit fons patens domui David et habitatoribus ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae.

Et ideo haec duo specialiter pertinent ad duo sacramenta: aqua ad sacramentum baptismi, ad eucharistiam sanguis. Vel utrumque pertinet ad eucharistiam, quia in sacramento eucharistiae miscetur aqua cum vino; quamvis aqua non sit de substantia sacramenti.

Competit etiam hoc figurae: quia sicut de latere christi dormientis in cruce fluxit sanguis et aqua, quibus consecratur ecclesia; ita de latere Adae dormientis formata est mulier, quae ipsam ecclesiam praefigurabat.

Hic ponitur certitudo narrationis, et primo ex apostolico testimonio; secundo ex Scripturae vaticinio, ibi facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur.

Circa primum tria facit. Primo describit testis idoneitatem: quia qui vidit testimonium perhibuit, hoc est ipse ioannes.

I Io. I, 3: quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis. Secundo astruit testimonii veritatem, quia verum est testimonium eius. Rom. IX, 1: veritatem dico, non mentior: supra VIII, 32: cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Tertio exposcit fidem et ille scit quia vere dicit, ut et vos credatis; infra XX, 31: haec autem scripta sunt ut credatis etc..

Et non solum ex testimonio apostolico certificatur, sed additur vaticinium Scripturae, unde dicit facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: ut ly ut accipiatur consecutive, sicut iam dictum est supra.

Et ponit duas auctoritates veteris testamenti.

Unam quae refertur ad hoc quod dicit non fregerunt eius crura etc., et habetur Ex. XII, V. 46 os non comminuetis ex eo scilicet agno paschali qui praefigurabat christum.

Quia, ut dicitur I Cor. V, 7: Pascha nostrum immolatus est christus. Ideo a deo ordinatum est ut non comminuerentur ossa agni paschalis, ut daretur intelligi quod fortitudo veri agni et incontaminati iesu christi nullo modo erat commovenda per passionem. Unde Iudaei putabant per passionem virtutem doctrinae christi destruere; sed potius corroborata Est. I Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est; sed nobis virtus dei Est. Ideo supra VIII, 28, dixit: cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.

Secunda auctoritas refertur ad hoc quod dicit lancea latus eius aperuit, et habetur Zach. XII, 10: videbunt in quem transfixerunt: ubi nostra littera habet: aspicient ad me, quem confixerunt. Unde si nos coniungimus verbum prophetae, manifestum est quod christus crucifixus est deus. Nam quod propheta dicit in persona dei, evangelista attribuit christo. Videbunt, inquit, ad iudicium venientem: Apoc. I, 7, vel aspicient conversi per fidem etc..


133

Lectio 6

Postquam evangelista egit de crucifixione et morte, hic agit de sepultura christi, et primo ponitur facultas et licentia sepeliendi; secundo studium corporis procurandi, ibi venit ergo, et tulit corpus iesu; tertio ponitur locus sepulturae, ibi erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus etc.; quarto ponitur ipsa sepultura, ibi ibi ergo... Posuerunt iesum.

Dicit ergo post haec, scilicet passionem et mortem, rogavit Pilatum ioseph ab Arimathaea, quod idem est quod Ramatha, ut habetur I Reg. I, 19, eo quod esset discipulus iesus: non de duodecim, sed de multis aliis credentibus: quia omnes credentes a principio discipuli vocabantur. Erat autem occultus propter metum Iudaeorum, sicut et multi alii, sed ante passionem. Supra XII, 42: verumtamen ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur.

Unde patet quod ubi discipuli amiserunt fiduciam post passionem latentes, hic assumpsit fiduciam publice obsequendo.

Hic inquam, rogavit Pilatum, ut tolleret corpus iesu, de cruce scilicet, et sepeliret, quia secundum leges humanas, corpora damnatorum non debebant sine licentia sepeliri.

Et permisit Pilatus: quia ioseph nobilis erat et sibi familiaris. Unde Mc. Penult., 43 dicitur quod erat decurio.

Quantum ad secundum dicit venit ergo, et tulit corpus iesu: ubi agitur de studio corporis procurandi, et primo ponitur materia corporis procurandi; secundo ponitur ipsa procuratio, ibi acceperunt autem corpus iesu.

Materia corporis procurandi fuit mixtura myrrhae et aloes, quam Nicodemus in magna quantitate procuravit. Et ideo de duobus mentionem facit. Primo de ioseph, qui tulit corpus; secundo de Nicodemo, qui tulit aromata.

Hic autem Nicodemus fuit qui venit ad iesum nocte, scilicet ante passionem, ut habetur supra III, 1. Et hoc ideo commemorat, quia de ioseph dixerat quod occultus erat propter metum Iudaeorum, ut ostendat quod etiam hic qui occultus erat discipulus, nunc factus est publicus, sed nondum habens veram fidem de resurrectione; quia attulit myrrham et aloes, quasi corpus eius muniri a corruptione indigeret: de quo Scriptura dicit: non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

Mystice autem datur per hoc intelligi quod christum crucifixum debemus in corde nostro recondere cum amaritudine poenitentiae et passionis. Cant. V, 5: manus meae distillaverunt myrrham.

Habita ergo praeparationis materia, ponitur ipsa praeparatio: unde dicit acceperunt autem corpus iesu etc..

Ubi oritur dubitatio: quia ioannes dicit quod ligaverunt illud linteis, cum matth. C. XXVII, 59 dicatur quod involverunt illud sindone.

Respondeo. Dicendum, secundum Augustinum, quod matthaeus dicit unam sindonem tantum, quia non facit mentionem nisi de ioseph: et hic unam portavit. Sed quia solus ioannes mentionem facit de Nicodemo, ideo dicit linteis, quia Nicodemus aliam portavit.

Vel dicendum, quod linteum dicimus omnem pannum de Lino factum. Corpus autem christi involutum fuit fasciis, sicut etiam de Lazaro legitur, quia sic erat Iudaeis mos sepelire. Erat etiam positum sudarium ad caput: et ideo omnia complectens ioannes, dicit linteis.

Per hoc vero quod aromatibus eum condiunt, admonemur in huius pietatis officiis morem cuiuslibet gentis esse servandum.

Locus sepulturae designatur consequenter cum dicit erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus etc.. Ubi notandum, quod christus in horto captus, et in horto passus, et in horto sepultus fuit: ad designandum quod per suae passionis virtutem liberamur a peccato quod Adam in horto deliciarum commisit, et quod per eum ecclesia consecratur, quae est sicut hortus conclusus.

Et in hoc horto erat monumentum novum.

Est autem duplex ratio quare in sepulcro novo voluit sepeliri. Una litteralis, ne alia corpora quae ibi fuissent, resurrexisse crederentur, et non christus: vel omnia aequali virtute. Alia ratio est, quia qui est de virgine intacta natus, congrue fuit in sepulcro novo sepultus: ut sicut in utero mariae nemo ante eum, nemo post eum fuit, ita et in hoc monumento. Similiter ut daretur intelligi quod reconditur per fidem in animo innovato. Eph. III, 17: habitare etiam christum per fidem in cordibus nostris.

Consequenter cum dicit ibi ergo propter parasceven Iudaeorum... Posuerunt iesum, ponitur sepultura.

Ibi ergo, idest in monumento novo, propter parasceven Iudaeorum, quia iam vespere appropinquabat, quando propter sabbatum nihil operari licebat. Nam circa horam nonam expiravit, et propter procurationem sepulturae et rerum quae necessariae erant, fere dies usque ad vesperam decursus erat.

Et quia monumentum erat iuxta locum, ubi erat crucifixus, posuerunt ibi iesum.


Capitulus 20


134
(
Jn 20)



Lectio 1

Enarratis mysteriis passionis christi, hic evangelista manifestat eius resurrectionem, et primo manifestat quomodo resurrectio christi manifestata est mulieribus; secundo quomodo manifestata est discipulis, ibi cum ergo sero esset die illo etc..

Manifestata est resurrectio christi mulieribus quodam ordine.

Primo quantum ad monumenti apertionem; secundo quantum ad Angeli apparitionem, ibi abierunt ergo iterum etc.; tertio quantum ad christi visionem, ibi haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit iesum.

Circa primum primo ponitur mulieris visio; secundo rei visae denuntiatio, ibi cucurrit ergo etc.; tertio rei denuntiatae inquisitio, ibi exiit ergo Petrus etc..

Circa primum quatuor consideranda occurrunt. Primo scilicet visionis tempus, quia una sabbati, scilicet prima feria.

Nam apud Iudaeos dies sabbati solemnior habebatur, et ideo ab eo omnis alius dies denominabatur: unde dicebant prima sabbati, secunda sabbati etc.. Unde et Matth. XXVIII, V. 1, dicit prima sabbati. Sed ioannes dicit: una sabbati, propter mysterium, quia in hac die, in qua resurrectio facta est, inchoavit quasi quaedam nova creatura; Ps. Ciii, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae; Gal. VI, 15: in christo iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed nova creatura. Moyses autem in principio Gen. De prima die non dicit factus est dies primus, sed unus.

Ideo evangelista ad ipsam renovationem insinuandam utitur verbo Moysi.

Item quia in hac die inchoabatur dies aeternitatis, quae est una non habens interpolationem noctis; quia sol qui eam facit, non occidit. Apoc. XXI, 23: civitas illa non eget sole neque luna ut luceant in ea: nam claritas dei illuminabit illam, et lucerna eius est agnus; Zach. Ult., 7: erit dies una, quae nota est domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux.

Secundo ponitur persona videns, quia maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum.

Sed hic est dubium: quia in Mc. XVI, 1, dicitur: maria Magdalene et Iacobi et Salome; et Matth. Ult. Connumeratur etiam alia maria.

Responsio. Dicendum secundum Augustinum, quod maria Magdalena ferventior et devotior erat ad christum aliis mulieribus: unde Lc. VII, 47, dicitur: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et ideo eam evangelista specialius nominat. Et inde est quod prius ei apparuit dominus, Mc. Ult..

Sap. VI, 14: praeoccupat eos qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.

Tertio ponitur hora, seu qualitas temporis, quia mane, cum adhuc tenebrae essent; Lc. XXIII, 55 s. Dicitur, quod mulieres quae cum iesu venerunt de Galilaea viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus iesu, et revertentes paraverunt aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Et ideo statim transacto sabbato ante lucem primae sabbati venit ad monumentum: nam nimius ardor amoris eam sollicitabat; Cant. VIII, 6: lampades eius lampades ignis atque flammarum, scilicet caritatis.

Sed hic est quaestio litteralis: quia, ut dicitur Mc. Ult., 2, valde mane orto iam sole, quid igitur dicit evangelista cum adhuc tenebrae essent? responsio. Dicendum quod hoc quod dicit marcus intelligitur de aurora: unde orto iam sole, non quod supra terram appareret, sed appropinquaret ad nostras regiones.

Quarto quid videt: quia vidit revolutum lapidem, quod erat signum vel quod aliquis christum abstulerit, vel quod resurrexerit. Et, sicut dicitur Matth. Ult., V. 2, Angelus domini descendit de caelo: quod non est intelligendum quod ante lapis esset revolutus quam christus resurgeret, sed post. Nam christus exivit de clauso utero virginis nondum gloriosum corpus habens, non est ergo mirum si cum corpore glorioso exivit de sepulcro. Nam lapis est revolutus, ut, videntes ibi christum non esse, facilius crederent eius resurrectionem.

Consequenter cum dicit cucurrit ergo ad simonem Petrum, ponitur rei visae denuntiatio. Ex nimio enim amore non distulit nuntiare discipulis quod vidit; sed cucurrit, et venit ad simonem Petrum, et alium discipulum quem diligebat iesus.

IV Reg. VII, 9: haec dies boni nuntii est: si tacuerimus, et noluerimus nuntiare usque ad mane, sceleris arguemur. Sic qui audit verba dei, debet festinus aliis dicere. Apoc.

Ult., 17: qui audit dicat, veni. Sed ad illos venit qui praecipui erant, et christum ferventius diligebant, ut aut secum quaererent, aut secum dolerent.

Et dicit eis tulerunt dominum de monumento.

Viso enim sepulcro vacuo, nondum habens in corde quod christus resurrexerit, dicit et nescimus ubi posuerunt eum. Ubi dat intelligere quod non sola fuerit ad monumentum, et quod adhuc de resurrectione dubitaret. Et ideo evangelista non sine causa dixit cum adhuc tenebrae essent, per qualitatem temporis, qualitatem mentis, in qua dubitationis tenebrae erant, designans. Ps. Lxxxi, 5: nescierunt neque intellexerunt: in tenebris ambulant.

Sed attende, quod in Graecis codicibus habetur dominum meum, ad designandum propensiorem caritatem, et famulatus affectum; Ps. Lxxii, 25: quid mihi est in caelo, et a te quid volui super terram? defecit caro mea et cor meum: deus cordis mei, et pars mea deus in aeternum.

Consequenter cum dicit exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, ponitur denuntiatae rei inquisitio: et primo ponitur quaerentium studium ad inquirendum; et hoc per exitum, dum dicit exiit ergo Petrus et alius discipulus. Qui enim scrutari vult mysteria christi, debet exire quodammodo a se, et a carnali consuetudine. Cant. III, 11: egredimini et videte, filiae sion, regem Salomonem.

Secundo ponitur inquisitionis ordo seu modus. Et primo quantum ad cursum, quia currebant duo simul, qui prae ceteris christum diligebant. Ps. Cxviii, 32: viam mandatorum tuorum cucurri; 1 Cor. IX, 25: sic currite ut comprehendatis.

Secundo quantum ad adventum, quia et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, ubi primo ponitur quomodo ioannes praevenit; secundo quomodo Petrus eum sequitur, ibi venit ergo simon Petrus sequens eum.

Sed nota, quod non sine causa evangelista etiam particularia diligenter narrat.

Nam istis duobus discipulis, populus duplex, Iudaeorum scilicet et gentilium designatur.

Quia licet Iudaei prius habuerint cognitionem unius veri dei, tamen quantum ad statum mundi, populus gentium est antiquior: quia ex gentilibus processerunt etiam Iudaei. Gen. XII, 1: egredere de terra tua et de cognatione tua. Isti simul currebant, vel decursum huius mundi: Iudaei per litteram legis, gentiles per legem naturae; vel simul currunt naturali desiderio ad beatitudinem et veritatis cognitionem, quam omnes homines natura scire desiderant. Sed ille alius discipulus, scilicet minor, praecucurrit citius Petro: quia gentiles ad cognitionem veritatis tardius venerunt quam Iudaei, quia quondam deus erat tantum in Iudaea notus, unde dicunt Ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi. Et venit prior ad monumentum: quia prius consideravit mysteria christi, et prius Iudaeis de christo facta est promissio.

Rom. IX, 4: quorum est adoptio filiorum et gloria et testamentum et legislatio et obsequium et promissa; quorum patres, ex quibus est christus secundum carnem etc..

Et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen introivit. Et cum se inclinasset, scilicet sub iugo legis, Ex. XXIV, 7: omnia quaecumque praecepit dominus faciemus.

Vidit linteamina posita, scilicet figuras quasdam omnium mysteriorum, II cor. C. III, 14: usque in hodiernum diem idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum. Non tamen introivit: quia non pervenit ad veritatis cognitionem dum in mortuum credere noluit. Et hoc dicitur lc. C. XV, 25 ss. De fratre maiore, qui audiens symphoniam et tripudia fratri revertenti facta, noluit intrare: cum tamen introitum promittat David, dicens Ps. XLII, 4: introibo ad altare dei.

Hic agitur de perventione Petri.

Et secundum litteram, quod simul currebant, signum erat ferventis devotionis; sed ioannes citius pervenit, quia iunior erat sene Petro.

Sed secundum mysterium, Petrus ioannem sequitur: quia gentiles ad christum conversi, non erant congregandi in aliam ecclesiam ab ecclesia Iudaeorum, sed inserendi in praecedentem olivam et ecclesiam: Rom. XI. Et ideo apostolus, I Thess. II, 14, commendans eos, dicit: vos autem, fratres, facti estis imitatores ecclesiarum quae sunt in Iudaea in christo iesu.

Tertio ponitur ordo inquisitionis quantum ad eorum ingressum, quia introivit in monumentum, et primo ponitur quomodo Petrus intravit primo; secundo quomodo ioannes, ibi tunc ergo introivit in monumentum.

Dicit ergo, quod Petrus introivit in monumentum: et quidem, secundum litteram, ioannes, qui primo pervenit, non intravit propter reverentiam Petri, cui priorem ingressum servabat. Sed secundum mysterium, signatur quod populus Iudaeorum, qui primo mysteria incarnationis audivit, posterius ad fidem convertitur quam populus gentium.

Rom. IX, 30: gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam... Israel vero sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit.

Et vidit, scilicet Petrus, posita linteamina.

Ioannes vidit sola linteamina quae Petrus similiter vidit: quia non reprobamus vetus testamentum, nam aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas.

Sed adhuc ulterius vidit sudarium quod fuerat super caput eius. I Cor. XI, 3: caput christi deus. Videre ergo sudarium quod fuerat super caput iesu, est habere fidem divinitatis christi, quam Iudaei acceptare noluerunt. Quod quidem sudarium describitur et separatum ab aliis, et involutum, et in unum locum: quia divinitas christi occulta est, et separata ab omni creatura: est super omnia deus benedictus in saecula, amen; Is. XLV, 15: vere tu es deus absconditus.

Involutum vidit quasi in modum circuli: quia lintei quando involvuntur nec initium nec finis in eis aspicitur: celsitudo divinitatis est, quae nec coepit esse nec desinit.

Hebr. Ult., 8: iesus christus heri et hodie, ipse et in saecula; Ps. Ci, 28: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Sed in unum locum viderunt, quia deus non habitat ubi est scissura mentium; sed illi eius merentur gratiam qui sunt unum per caritatem.

Ps. Lxxv, 3: in pace factus est locus eius; I Cor. XIV, 33: non est deus dissensionis, sed pacis.

Vel aliter. Per sudarium quo laborantium sudor detergi solet, intelligi potest labor dei, qui etsi quietus semper permaneat, tamen se laborare denuntiat, dum duras hominum pravitates portat. Is. I, 14: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Et praecipue hunc laborem pertulit christus in humanitate assumpta. Thren. III, 30: dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.

Hoc igitur sudarium longe seorsum invenitur, quia ipsa redemptoris nostri passio longe est a nostra passione disiuncta. Nam per linteamina, quae ita se habent ad membra sicut sudarium ad caput, intelliguntur passiones sanctorum, a quibus sudarium seorsum, scilicet passio christi: quoniam ipse sine culpa pertulit, quod nos cum culpa toleramus.

I Petr. III, 18: christus, mortuus est, iustus pro iniustis. Ipse sponte morti succumbere voluit.

Supra X, 18: nemo tollit a me animam meam: sed ego pono eam a meipso; Eph. V, V. 2: dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Sed sancti ad mortem vadunt inviti.

Infra ult., 18: alius te cinget, et ducet quo tu non vis.

Sed quare evangelista sic diligenter omnia narrat? ad quod dicendum, secundum chrysostomum, ut excluderet falsam opinionem a Iudaeis divulgatam, quod corpus christi furtim sublatum esset, ut habetur Matth. Ult., 13.

Nam si hoc modo aliqui transtulissent illud: non utique eum denudassent, praecipue cum oportuisset eos festinanter hoc facere propter praesentiam custodum: neque etiam fuissent ita solliciti ut levarent sudarium, et involverent, et seorsum in unum locum ponerent, sed ea simpliciter ut contigisset, suscepto corpore, dimisissent. Huius etiam rei causa permisit quod sepultus fuit cum myrrha et aloe quae conglutinant corpori linteamina, ita quod non potuissent tam cito a corpore separari.

Consequenter cum dicit tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum, agit de introitu ioannis: non enim foris remansit sed post Petrum intravit, quia in fine mundi ad receptionis fidem etiam Iudaei colligentur. Rom. C. XI, 25: ex parte caecitas contigit in Israel donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret; Is. X, 22: reliquiae salvae fient.

Vel aliter, secundum mysterium, per istos duos discipulos duo genera hominum designantur: scilicet vacantes contemplationi veritatis, et hi signantur per ioannem; et insistentes obedientiae mandatorum, qui signantur per Petrum: unde simon obediens interpretatur.

Contingit autem plerumque quod prius perveniat ad cognitionem mysteriorum christi contemplativus, sua docilitate, sed non intrat: quia quandoque praecedit intellectus, et sequitur tardus aut nullus affectus. Sed activus instantia fervoris et sedulitate, etsi tardius intelligat, Ps. Cxviii, 104: a mandatis tuis intellexi, tamen citius intrat: ita ut qui fuerunt posteriores in perveniendo, fiant priores in cognoscendo. Matth. XX, 16: erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Consequenter cum dicit et vidit, et credidit, ponitur effectus inquisitionis et in primo aspectu posset talem sensum habere, quod vidit illa scilicet et credidit quod christus resurrexerit. Sed, secundum Augustinum, hoc non potest stare; quia sequitur nondum enim sciebant Scripturam etc.. Ideo dicendum, quod vidit vacuum monumentum, et credidit his quae dixerat mulier, scilicet quod aliqui dominum asportassent; et tunc, sequitur nondum enim sciebant Scripturam, quia nondum eis erat apertus sensus, ut intelligerent Scripturas; Lc. Ult..

Sed nonne christus passionem et resurrectionem eius praedixit? Matth. XX, 19: et tertia die resurget.

Respondeo. Dicendum, quod quadam consuetudine audiendi ab eo parabolas, multa quae eis aperte dicebat, non intelligebant, et aliquid aliud eum significare credebant.

Vel, secundum chrysostomum, vidit linteamina posita sic ordinata, quod non fuisset factum, si corpus furtim fuisset sublatum, et credidit, scilicet vera fide, quod christus a morte resurrexerit. Et tunc hoc quod sequitur nondum enim sciebant Scripturam, refertur ad hoc quod dicit vidit, et credidit, quasi diceret: antequam videret non sciebat Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Sed quando vidit, credidit quod a mortuis resurrexisset.


135

Lectio 2

Posito quomodo maria Magdalena venit ad aspiciendam sepulcri apertionem, hic evangelista ostendit quomodo pervenit ad Angelorum visionem, et primo ponitur devotio; secundo insinuatur Angelorum visio, ibi vidit duos Angelos etc.; tertio describitur Angelorum allocutio, ibi dicunt ei illi etc..

Devotio autem mulieris, quae meruit Angelorum visionem, commendatur ex tribus.

Primo quidem ex eius constantia, quam commendabilem reddidit, primo, discipulorum recessus: quia abierunt ergo iterum discipuli, nondum scientes Scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere, ad semetipsos, idest ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. Adhuc enim ex timore dispersi non simul manebant. Zach. C. XIII, 7: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis; Thren. IV, 1: dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum.

Secundo, constans eius mora: quia maria stabat ad monumentum foris, plorans. Nam discipulis recedentibus, infirmiorem sexum fortior et ferventior in eodem loco figebat affectus.

Sed hic est quaestio, quia mc.

Ult., 8, dicitur quod mulieres egressae sunt de monumento: ergo fuerunt intus. Ut quid ergo tunc dicit ioannes stabat foris? responsio. Dicendum, quod monumentum christi erat excisum in lapide, et circa ipsum erat clausura horti, sicut supra habitum est.

Quandoque ergo monumentum vocant evangelistae solum locum ubi corpus reconditum fuit, quandoque totum illud quod clausum erat. Cum ergo dicitur quod ingressae sunt monumentum, intelligendum de tota clausura horti; sed hoc quod dicitur stabat foris, intelligendum est de illo saxei sepulcri loco, sed tamen intra illud spatium quod iam ingressae fuerant, ubi stabat propter amoris constantiam, quae mentem eius accenderat.

I Cor. XV, 58: stabiles estote et immobiles, abundantes in opere domini semper; Ps. Cxxi, V. 2: stantes erant pedes nostri.

Secundo commendatur eius devotio ex lacrymarum affluentia, quia plorans.

Thren. I, 2: plorans ploravit in nocte.

Est autem duplex lacrymarum gemitus: scilicet compunctionis ad peccata abluenda, ps. VI, 7: lacrymis meis stratum meum rigavi; et devotionis ad caelestia desideranda, ps. Cxxv, 6: euntes ibant, et flebant mittentes semina sua, idest properantes ad caelestia.

Sed maria Magdalena lacrymis quidem compunctionis abundavit tempore suae conversionis, quando quae fuerat in civitate peccatrix, amando veritatem lavit lacrymis maculas criminis.

Lc. VII, 47: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Abundavit etiam lacrymis devotionis in christi passione et resurrectione, ut habetur hic.

Tertio commendatur eius devotio ex inquisitionis diligentia. Unde dicit dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. Fletus enim iste ex desiderio amoris proveniebat. Natura enim amoris est quod velit dilectum praesentem habere, et si hoc non potest in re, saltem eius praesentiam habet in cognitione. Matth. VI, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

Amare ergo flebat maria, quia oculi qui dominum quaesierant et non invenerant, lacrymis vacabant, amplius dolens quod ablatus fuit de monumento: quoniam magistri tanti, cuius vita subtracta fuerat, memoria remanebat. Et ideo quia eum habere non poterat, volens saltem videre locum ubi positus fuerat, inclinavit se, et prospexit in monumentum. In quo datur intelligi quod in mortem christi debemus prospicere cum humilitate cordis.

Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Et prospexit, ut daret exemplum continue oculis mentis mortem christi prospicere: quia amanti semel aspexisse non sufficit, cuius vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis.

Hebr. XII, 2: aspicientes in auctorem fidei et consummatorem iesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem confusione contempta.

Inclinavit autem se, et prospexit, quia caritas christi eam urgebat. II Cor. V, 14: caritas christi urget nos. Vel potius, secundum Augustinum, divino instinctu in animo eius factum est ut perspiceret, et altius aliquid videret, scilicet Angelos; Rom. VIII, 14: qui spiritu dei aguntur, hi sunt filii dei.

Consequenter cum dicit et vidit duos Angelos in albis sedentes, agit evangelista de Angelorum visione: circa quam quatuor tangit evangelista.

Primo quid vidit, quia duos Angelos: ut ostendat quod omnes Angelorum ordines tam assistentium quam ministrantium christo obsequebantur. Hebr. I, 6: adorent eum omnes Angeli eius.

Sed circa hoc est quaestio: quia matth.

V. 2 ss. Et Mc. Ult., 5 dicitur, quod maria et aliae mulieres viderunt unum Angelum existentem in latere monumenti, hic autem dicitur quod duos et intus.

Sed utrumque verum est: quia illud praecessit quod narrant matthaeus et marcus, quando scilicet primo venerunt, et credentes eum sublatum, redierunt ad discipulos; et istud, quod narrat ioannes, contigit in reditu, quando rediit cum discipulis, et eis recedentibus ipsa remansit.

Secundo describit habitum, quia in albis: per quod claritas resurrectionis et gloria christi resurgentis demonstratur. Apoc. C. III, 4: ambulabunt mecum in albis. Et eiusdem XIX, 14, dicitur quod exercitus qui est in caelo sequebatur eum in veste alba, idest gloriosa.

Tertio describit situm, quia sedentes: per quod quies et potestas christi designatur, qui iam ab omnibus tribulationibus requiescens regnat in carne immortali, sedens ad dexteram patris. Ps. Cix, 1: sede a dextris meis; Is. IX, 7: super solium David et super regnum eius sedebit.

Quarto describit ordinem, unum ad caput, et unum ad pedes: quod potest referri ad tria. Primo quidem ad duo testamenta: Angelus enim Graece, Latine dicitur nuntius. Christum autem annuntiaverant testamenta, quia dicitur Matth. XXI, 9: turba quae praeibat et quae sequebatur, clamabat: hosanna filio David. Sic ergo Angelus sedens ad caput, signat vetus testamentum, et, qui ad pedes, novum.

Secundo ad praedicatores. In christo enim est duplex natura, divina scilicet, et humana.

Caput autem christi est deus, ut dicitur I Cor. XI, 3, pedes vero humanitas; Ps. Cxxxi, V. 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Qui ergo annuntiat divinitatem christi, sicut est illud: in principio erat verbum, sedet ad caput; qui vero humanitatem annuntiat, sicut illud: verbum caro factum est, sedet ad pedes.

Tertio potest referri ad tempus Annuntiationis; et sic sed et unus ad caput, et unus ad pedes: quia ab initio usque ad finem mundi mysteria christi significabant esse annuntianda.

I Cor. II, 26: mortem domini annuntiabitis donec veniat.

Consequenter cum dicit dicunt ei: mulier, quid ploras? agitur de Angelorum allocutione, et primo ponit Angelorum interrogationem; secundo mulieris responsionem.

Circa primum sciendum est, quod Angeli scientes mulierem adhuc dubitare, quasi a remotis incipientes causam fletus exquirunt.

Unde dicit: dicunt illi, scilicet Angeli, quid ploras? quasi dicerent: plorare noli, supervacuum enim est, quia ad vesperum, scilicet passionis, demorabitur fletus, et ad matutinum, resurrectionis, laetitia; Ier. XXXI, 16: quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo.

Ubi notandum, secundum Gregorium, quod ipsa sacra eloquia quae in nobis lacrymas amoris excitant, easdem lacrymas consolantur, dum nobis redemptoris nostri spem repromittunt.

Ps. Xciii, 19: secundum multitudinem dolorum meorum, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.

Sed mulier quasi nescientes eos interrogasse putans, non Angelos, sed homines esse putat, et causam fletus sui exponit, et dicit eis: tulerunt dominum meum, idest corpus domini mei, a toto partem significans: sicut confitemur dominum iesum christum filium dei sepultum, cum eius sola sepulta sit caro, quia divinitas carnem non deseruit. Et nescio ubi posuerunt eum. Hoc enim erat ei causa desolationis, quia nesciebat quo iret, et eum ad consolationem sui doloris inveniret.

Sed numquid ad consolationem amantis est habere aliquid quod fuit amici? et quidem, secundum Augustinum, IV confessionum, magis pertinet ad dolorem. Unde ipse dicit, quod fugiebat omnia loca in quibus conversatus fuerat cum amico suo. Et tamen chrysostomus dicit, quod est ad consolationem.

Sed utrumque est verum. In omnibus enim quae habent admixtionem gaudii et tristitiae, spes rei desideratae est delectabilis, rom. C. XII, 12: spe gaudentes, in tribulatione patientes, est etiam et tristabilis, quia spes quae differtur affligit animam: sed non secundum eamdem rationem.

Nam inquantum per spem repraesentatur res amata ut possibilis consequi, causat gaudium; inquantum autem separat actu, absens contristatur.

Et sic est in isto loco: quia res amici inquantum repraesentat amicum, amanti delectabilis est; inquantum vero subtractionem amici ad memoriam reducit, tristitiam infert.



Thomas Aq. s Johannis 132