Thomas Aq. s Johannis 136

136

Lectio 3

Hic ponitur quomodo mulier ista pervenit ad christi visionem, et primo agitur de christi visione; secundo de eius a muliere cognitione, ibi dixit ei iesus, noli me tangere etc..

Circa primum primo ponit christi visionem; secundo eius allocutionem, ibi dicit ei iesus: mulier, quid ploras? dicit ergo quantum ad primum haec cum dixisset, scilicet maria Magdalena ad Angelum, conversa est retrorsum.

Sed quaerit chrysostomus: mulier quae loquebatur cum Angelis, quos saltem venerandos viros putabat, quare non expectabat eorum responsum de hoc quod dixit, sed retrorsum convertitur? responsio. Dicendum, quod cum mulier Angelis respondisset, christus advenit, cui Angeli reverentiam exhibentes assurrexerunt, quod videns mulier admirans respexit retro, ut sciret ad quid assurrexissent. Unde et Lucas ult., 4 Angelos stantes visos esse commemorat.

Et sic retrorsum ad aspiciendum conversa, vidit iesum stantem, et non sciebat quia iesus est: videbat enim eum in specie non gloriosum, quem Angeli gloriosum videntes honorabant.

Ostenditur etiam per hoc, quod si aliquis christum videre desiderat, oportet quod ad eum convertatur. Zach. I, 3: convertimini ad me, ait dominus exercituum, et convertar ad vos. Illi ad eum videndum perveniunt qui se totaliter in eum, per amorem convertunt.

Sap. VI, 14: praeoccupat eos qui se concupiscunt.

Mystice autem per hoc signatur quod haec mulier per infidelitatem ad christum verterat dorsum: sed quando animum eius ad cognoscendum convertit, retrorsum conversa est.

Sed quare eum non agnoscebat, cum idem ipse esset? dicendum, quod hoc erat vel quia quem mortuum viderat, resurrexisse non credebat, vel quia tenebantur oculi eius ne eum agnosceret, ut dicitur de duobus discipulis euntibus in emaus, Lc. Ult., 31.

Allocutio christi ponitur cum dicit dicit ei iesus: mulier, quid ploras? primo ponitur christi interrogatio; secundo mulieris responsio.

Circa primum sciendum est, quod mulier ista paulatim proficit: nam Angeli causam ploratus exquirunt, sed christus quid quaerat, interrogat. Nam ploratus ex desiderio inquisitionis causabatur. Quem quaerit enim interrogat ut augeatur desiderium, quatenus cum nominaret quem quaereret, in amorem eius ardentius aestuaret, et sic semper quaereret. Ps. Civ, 4: quaerite faciem eius semper; Prov. IV, 18: iustorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem.

Consequenter cum dicit illa existimans quia hortulanus esset, dixit ei etc., ponitur responsio mulieris: et ponitur primo opinio quam de interrogante habebat; secundo ponuntur verba responsionis.

Opinabatur autem illa quod hortulanus esset. Sciebat enim quod exterriti custodes propter terraemotum et aspectum Angelorum, iam fugerant, et nullum circa loca illa occupari nisi eum qui eorum cultor esset. Et ut Gregorius dicit, haec mulier errando non erravit, dum christum hortulanum credidit: quia in eius pectore per amoris sui vim semina virtutis plantabat. Eccli. XXIV, V. 42: dixi: rigabo hortum meum plantationum et inebriabo prati mei fructum.

Et dixit ei, domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi: dominum enim vocat ut benevolentiam captet.

Sed cum iste de novo venisset, nec ei dixerat quem quaerebat, quare dixit si tu sustulisti eum? quem eum? sed dicendum, quod vis amoris hoc agere solet in amato, ut quod ipse semper cogitat, nullum alium credat ignorare. Unde Lc. Ult., V. 17, cum quaereret dominus, qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem? dixerunt: tu solus peregrinus es in ierusalem? etc..

Sed quid dicit si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum; et ego eum tollam? mirabilis mulieris audacia, quam mortui non terret aspectus; et cuius valetudo ad grave mortui funus tollendum plus intentat quam possit. Sed hoc est quod dicitur I Cor. XIII, 7: caritas omnia sperat.

Ideo autem eum accipere volebat, ne Iudaei in corpus saevirent exanime; et ideo volebat in alium locum incognitum illud transportare.

Consequenter cum dicit dicit ei iesus, maria etc., agit de recognitione christi a muliere. Et primo ponitur vocatio, cum dicit maria, quam supra alloquens mulierem quasi nomine communi vocaverat. Sed hic proprio nomine vocatur maria, ut designet specialem notitiam quam habet ad sanctos.

Ps. Cxlvi, 4: qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat; Ex. XXXIII, 12: novi te ex nomine: et ut ostendat quod licet quadam generali motione omnes res moveantur a deo, specialiter tamen ad hominis iustificationem necessaria est gratia specialis.

Effectus vocationis ponitur cum dicit conversa illa dicit ei, Rabboni, quod dicitur magister.

Sed numquid non respiciebat ad christum qui eam vocaverat? respondeo. Dicendum, secundum Augustinum, quod hoc referendum est ad interiorem dispositionem mentis: nam prius, cum corpore conversa fuit, putavit christum esse quod non erat, scilicet hortulanum; nunc autem corde convertitur, dum quod erat agnovit.

Vel dicendum, quod, ut dictum est, credebat eum esse aliquem alium hominem.

Unde dum sibi loqueretur, sollicita de eo quod gerebat in corde, non eum respicit, sed circumquaque, si aliquod signum videret sepulti.

Et ideo christus revocans eam, ex proprio nomine vocavit dicens maria, quasi dicat: quo respicis? recognosce eum a quo recognosceris. Et ideo statim, vocata ex nomine, recognovit auctorem, dicens Rabboni, quod dicitur magister: sic enim eum consueverat vocare.

In quo datur intelligi, quod vocatio christi est causa iustificationis nostrae et confessionis verae.

Consequenter cum dicit dicit ei iesus: noli me tangere, ostendit evangelista quomodo maria instruitur a christo, et primo ponit unam instructionem prohibitivam; secundo aliam affirmativam, ibi vade autem ad fratres meos.

Circa primum duo facit. Primo ponit prohibitionem; secundo assignat eius rationem.

Admonet quidem christus mariam ne eum tangat, dicens noli me tangere. Et si non legatur hic quod mulier vellet eum tangere, datur ex hoc intelligi, secundum Gregorium quod maria ad pedes prostrata amplecti voluit eius vestigia quem recognovit.

Sed subditur pro ratione nondum enim ascendi ad patrem meum, per quod videtur quod dominus post resurrectionem noluit tangi ab hominibus antequam ascenderet: cuius contrarium habetur Lc. Ult., 39: palpate et videte quoniam spiritus carnem et ossa non habet.

Et si dicas eum a discipulis se tangi voluisse, non autem a mulieribus; hoc non potest stare, quia Matth. Ult., 9, dicitur de Magdalena et aliis mulieribus quia accesserunt et tenuerunt pedes eius.

Intelligendum est ergo, secundum litteram, quod mulier haec bis vidit Angelos in hoc itinere. Primo quidem simul cum aliis mulieribus vidit unum Angelum sedentem super lapidem, ut dicitur Matth. XXVIII, 2 et mc. C. XVI, 5. Secundo vero in reditu vidit duos Angelos intus in monumento, sicut dicit ioannes.

Similiter etiam in hoc eodem itinere bis vidit christum. Primo quidem in horto, quando aestimavit eum hortulanum, ut supra habitum est; secundo in via, quando currebat cum aliis annuntiare discipulis quae viderat, ut magis firmarentur in fide resurrectionis: et tunc accesserunt et tenuerunt pedes eius, ut dicunt matthaeus et marcus.

Est autem duplex ratio mystica quare tangi noluit. Una, quia haec mulier significabat ecclesiam gentium, quae christum non erat tactura per fidem, nisi cum ascendisset ad patrem. Ps. VII, 8: synagoga populorum circumdabit te: propter hanc in altum regredere.

Alia ratio est, quia secundum Augustinum I de trinitate cap. IX, tactus facit quasi finem cognitionis. Quando enim videmus rem, utcumque eam cognoscimus; sed per tactum consummatam cognitionem de ea habemus.

Mulier autem haec aliquam fidem habebat de christo sicut de sancto viro, unde et magistrum eum vocabat: necdum ad hoc pervenerat ut cognosceret eum aequalem patri et unum cum deo. Et ideo dicit noli me tangere idest, non constituas finem tuae notionis in eo quod credis de me, nondum enim ascendi ad patrem meum, scilicet in corde tuo, quia non credis me esse unum cum eo; quod tamen postea credidit. Nam in eius intimis sensibus quodammodo christus ascendit ad patrem, qui sic in ea profecerat ut patri cognoscat aequalem.

Vel dicendum, secundum chrysostomum, quod haec mulier videns christum surrexisse, credidit quod esset in eadem qualitate in qua fuerat prius, habens mortalem vitam: unde et volebat cum eo esse sicut ante passionem, et prae gaudio nihil magnum excogitabat; quamvis caro christi multo melior facta fuerit resurgendo. Et ideo ab hac intelligentia eam revocare volens, dicit noli me tangere; quasi dicat: non putes me de cetero habere vitam mortalem et vobiscum eo modo conversari quo primo. II Cor. V, V. 16: et si novimus secundum carnem christum, sed iam nunc non novimus. Et hoc est quod subdit nondum enim ascendi ad patrem meum. Et tunc non est monitionis ratio, sed tacitae quaestionis responsio, quasi dicat: etsi videas me hic manentem, non est propter hoc quod non habeam gloriosam carnem; sed quia nondum ascendi ad patrem meum. Voluit enim priusquam ascenderet, fidem resurrectionis et suae divinitatis firmare in cordibus apostolorum.

Deinde ponit instructionem affirmativam, dicens vade autem ad fratres meos scilicet apostolos, qui sunt fratres per conformitatem naturae, Hebr. II, 17: debuit per omnia fratribus assimilari, et per adoptionem gratiae, quia eius patris sunt filii adoptivi, cuius ipse est filius naturalis.

Ubi notandum est triplex privilegium, quod Magdalenae est collatum. Primo quidem propheticum, per hoc quod meruit Angelos videre: propheta enim est medius inter Angelos et populum. Secundo Angelorum fastigium, per hoc quod vidit christum, in quem desiderant Angeli prospicere. Tertio officium apostolicum, immo facta est apostolorum apostola, per hoc quod ei committitur ut resurrectionem dominicam discipulis annuntiet: ut sicut mulier viro primo nuntiavit verba mortis, ita et mulier primo nuntiaret verba vitae.

Et dic eis: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum. Supra XIV, V. 5: vado ad eum qui me misit; Eph. IV, V. 10: qui descendit ipse et qui ascendit super omnes caelos.

Sed ex hoc Arius sumit sui erroris fulcimentum: quia per hoc quod dicit patrem meum et patrem vestrum, concludere voluit quod eodem modo deus sit pater filii, sicut est noster pater; et deus filii sicut deus noster.

Sed contra hoc dicendum quod haec verba qua intentione dicantur apparet ex circumstantiis loquendi. Dicit enim supra vade ad fratres meos etc.: hos autem fratres habet christus secundum quod homo, et secundum hoc christus est subiectus patri, sicut creatura creatori: nam ipsum corpus christi creatura quaedam est.

Vel aliter, secundum Augustinum, christus hic loquitur de se secundum utramque naturam: quia quod dicit ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, pertinet ad divinam naturam, secundum quam habet patrem deum connaturalem cui est aequalis. Et sic intelligendum est aliter meum, et aliter vestrum: natura meum, gratia vestrum, quasi, hoc quod estis filii adoptivi per gratiam, per me habetis. Gal. IV, V. 4: misit deus filium suum... Ut adoptionem filiorum dei reciperemus; Rom. VIII, 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.

Quod addit deum meum et deum vestrum, refertur ad humanam naturam, secundum quam habet deum gubernatorem. Et sic dicit deum meum, sub quo ego homo sum, et deum vestrum, inter quos et ipsum mediator sum: quia per ipsum habemus deum nobis placatum, et sic deum nostrum. Rom. V, V. 1: iustificati igitur ex fide, pacem habeamus per dominum nostrum iesum christum per quem habemus accessum in gratiam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum dei; II Cor. V, 19: deus erat in christo mundum reconcilians sibi.

Promptitudo obedientiae mariae ponitur cum dicit venit maria Magdalene annuntians, quia vidi dominum, et haec dixit mihi. Venit, de loco ubi erat horti spatium ante lapidem monumenti, annuntians discipulis.

I Cor. XI, 23: ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis; Is. XXI, 10: quae audivi a domino deo exercituum, domus Israel, annuntiavi vobis.


137

Lectio 4

Positis apparitionibus christi factis mulieribus, in parte ista agit evangelista de apparitionibus factis apostolis, et primo de apparitione qua simul omnibus in ierusalem apparuit, excepto thoma; secundo de ea quae facta est, thoma praesente, ibi et post dies octo etc.; tertio de ea quae facta est quibusdam specialiter iuxta mare, XXI capitulo postea manifestavit se etc..

Circa primum duo ponuntur.

Primo domini apparitio; secundo discipulorum dubitatio, ibi thomas autem etc..

Circa primum tria ponuntur.

Primo domini apparitio; secundo officii iniunctio, ibi dixit eis, pax vobis etc.; tertio spiritualis muneris collatio, ibi haec cum dixisset, insufflavit etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponit apparitionis circumstantias; secundo apparitionis continentiam, ibi venit iesus etc.; tertio apparitionis consequentia, ibi gavisi sunt discipuli viso domino.

Describit ergo apparitionem dominicam discipulis a quatuor circumstantiis.

Primo quidem ex horae descriptione, quia cum sero esset; secundo ex diei designatione, quia die illa; tertio ex loci conditione, quia cum fores essent clausae; quarto ex discipulorum dispositione, quia erant congregati propter metum Iudaeorum.

Fuit ergo hora apparitionis serotina: cuius duplex est ratio litteralis. Una, quia voluit simul apparere omnibus; et ideo praestolatus est usque in sero, ut qui dispersi erant de die, simul convenirent in sero: nam de nocte simul erant.

Alia ratio est quia dominus eis apparuit ut confortaret eos. Illam ergo elegit horam qua magis stupentes confortatione indigebant: haec est sero. Ps. XLV, 2: adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.

Est etiam ratio mystica, quia scilicet dominus in fine mundi apparebit fidelibus, quando media nocte clamor fiet: ecce sponsus venit, redditurus eis mercedem suam; Matth. XX, 8: cum sero factum esset, dixit dominus vineae procuratori suo: voca operarios, et redde eis mercedem.

Dies apparitionis fuit ipsamet dies resurrectionis, quia die illa una sabbatorum, scilicet dies dominica, de qua dictum est (supra hoc cap.) una autem sabbati.

Quare autem dicatur una sabbatorum, iam dictum est.

Potest autem ex evangeliis colligi, dominum quinquies isto die apparuisse. Bis scilicet mulieribus, semel Magdalenae soli, de qua immediate supra, et iterum simul cum aliis mulieribus revertentibus; et tunc accesserunt, et tenuerunt pedes eius. Tertio vero apparuit duobus discipulis ipso die euntibus in emaus, Lc. Ult., 13. Quarto autem simoni Petro.

Sed quando et quomodo et ubi, non exprimitur, nisi tantum quod apparuit. Lc. Ult., V. 34: surrexit dominus vere, et apparuit simoni.

Quinto apparuit omnibus simul congregatis de sero, ut habetur hic. Et ideo cantatur: haec dies quam fecit dominus: exultemus et laetemur in ea: Ps. Cxvii, 24.

Per hoc autem datur intelligi, quod in die communis resurrectionis apparebit manifeste omnibus mulieribus, peccatoribus, peregrinis, apostolis, et apostolicis viris: quia videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt: Apoc. I, 7.

Conditio autem loci describitur per clausuram, dubia et timida; quia fores essent clausae: ad litteram propter tarditatem, quia nox erat, et propter metum Iudaeorum.

Sed ex parte christi, clausurae causa fuit ut manifestaret eis virtutem suae potestatis intrando ad eos ianuis clausis.

Sciendum est autem circa hoc, quod secundum quosdam intrare ianuis clausis est de proprietate corporis gloriosi, quod dicunt per quamdam conditionem sibi inhaerentem posse esse cum alio corpore simul in eodem loco, inquantum est gloriosum: et hoc factum esse et fieri posse sine miraculo.

Sed hoc non potest stare: quia quod corpus humanum non glorificatum, non possit simul cum alio corpore esse, inest sibi ex natura.

Oportet ergo quod si corpus glorificatum dicatur habere in se proprietatem aliquam inhaerentem, quod possit simul cum alio corpore esse in eodem loco, quod excludatur ab eo illa proprietas qua nunc impeditur ne simul cum alio possit esse. Haec autem proprietas nullo modo est separabilis vel destructibilis a corpore, cum non sit mathematica corpulentia ut ipsi dicunt, sed ipsae dimensiones corporis quanti, quibus proprie accidit situs. Unde philosophus arguit contra ponentes ideas et materias. Et quod dato etiam quod vacuum esset totum spatium super terram, adhuc corpus sensibile non posset esse simul cum illis, propter dimensiones quantitatis. Per nullam autem proprietatem corporis gloriosi possent removeri dimensiones a corpore, natura corporis remanente. Et ideo dicendum est, quod hoc miraculose christus fecit virtute suae divinitatis; et quandocumque in sanctis simile contingeret, miraculosum esset, et per novum miraculum fit.

Et hoc expresse dicunt Augustinus et Gregorius.

Dicit enim Augustinus: quaeris quomodo per Ostia clausa intrare potuit? si comprehendis modum, non est miraculum. Ubi deficit ratio, ibi est fidei aedificatio: et subdit: ille quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata permansit. Sicut ergo ortus eius ex virgine matre virtute suae divinitatis miraculosus fuit, sic introitus iste.

Mystice autem per hoc datur intelligi quod christus nobis apparet quando fores, idest sensus exteriores, sunt clausi in oratione, Matth. VI, 6: tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et in fine mundi, quando quae paratae erunt, intrabunt ad nuptias, et postea claudetur ianua, ut habetur Matth. XXV, 10.

Dispositio discipulorum describitur imitanda, quia congregati erant: quod quidem non vacat a mysterio. Christus enim ad congregatos venit, spiritus sanctus ad congregatos descendit: quia christus et spiritus sanctus non nisi in caritate congregatis adsunt.

Matth. XVIII, 20: ubicumque fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

Hic ponitur ipsa apparitio christi quantum ad tria.

Primo quantum ad christi praesentiam quam exhibuit; secundo quantum ad salutationem quam eis protulit; tertio quantum ad sui certam manifestationem, quam eis ostendit.

Praesentiam autem suam exhibuit eis christus absque omni dubio, quia venit, et stetit in medio discipulorum. Venit quidem personaliter ipse idem, sicut eis promiserat supra XIV, 28: vado, et venio ad vos. Sed stetit in medio, ut omnes certitudinaliter agnoscerent. Unde arguuntur Iudaei qui eum non cognoverunt. Supra I, 26: medium autem vestrum stetit quem vos nescitis.

Item stetit in medio discipulorum, ut ostendat conformitatem humanae naturae quam habet ad eos. Eccli. L, 13: circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano. Item stetit in medio, per condescensionem, quia inter eos conversatus est sicut unus ex eis. Eccli. XXXII, 1: rectorem te posuerunt? noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis; Lc. XXII, 27: ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Item ad designandum quod nos debemus esse in medio virtutis. Is. XXX, 21: haec est via: ambulate in ea, neque declinetis ad dexteram neque ad sinistram. Qui enim excedit in plus, divertit ad dexteram; qui autem deficit in minus, vadit ad sinistram.

Salutationis autem verba eis protulit, dicens pax vobis. Sed haec fuit necessaria: erat enim eorum pax multipliciter perturbata, et quantum ad deum, contra quem quidam peccaverunt negando, quidam fugiendo Matth. XXVI, 31: omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, scriptum est enim: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Et contra hoc proposuit eis pacem reconciliationis ad deum; Rom. V, 10: reconciliati sumus deo per mortem filii eius: hanc enim per passionem fecit.

Item quantum ad seipsos: quia tristes erant, et in fide dubii; et hanc etiam pacem factam proposuit. Ps. Cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam.

Item quantum ad exteriores: quia a Iudaeis persecutiones patiebantur; et contra hoc dicit eis pax vobis, contra Iudaeorum scilicet persecutiones.

Supra XIV, 27: pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis.

Certam autem sui manifestationem ostendit eis per manus et latus, unde sequitur haec cum dixisset, ostendit eis manus et latus, quia in eis specialiter remanserunt signa passionis suae. Lc. Ult., 39: videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum. Sic et in gloria se ostendet; supra c. XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit, et infra: manifestabo ei meipsum.

Hic ponitur apparitionis effectus, qui est gaudium in cordibus discipulorum de visione domini, quam promiserat eis supra c. XVI, 22: iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Sed hoc gaudium implebitur in patria, scilicet bonis, ex aperta visione dei.

Is. Ult., 14: videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt.

Iniungit apostolis officium, et primo praemittit pacis vinculum; secundo iniungit officium, ibi sicut misit me pater.

Dixit ergo eis iterum, pax vobis.

Hoc dixit eis contra perturbationem duplicem: nam contra perturbationem praesentem a Iudaeis, dixit eis primo pax vobis; sed contra conturbationem factam a gentibus, dixit eis iterum, pax vobis. Supra XVI, 33: in mundo pressuram habebitis, in me autem pacem. Nam ad gentes mittendi erant.

Et ideo statim subditur iniunctio officii: sicut misit me pater, et ego mitto vos: in quo ostendit se mediatorem inter deum et homines. I Tim. II, 5: mediator dei et hominum homo christus iesus etc.. Hoc erat ad consolationem discipulorum, qui cognoscentes auctoritatem christi, sciebant eum mittere ipsos auctoritate divina. Item considerantes dignitatem propriam, scilicet quod habebant officium proprium apostolorum: apostolus enim idem est quod missus.

Dicit ergo sicut misit me pater, et ego mitto vos, idest, sicut pater diligens me misit in mundum ad passionem tolerandam pro salute fidelium, supra III, 17: non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum, ita ego diligens vos, mitto vos ad tribulationes sustinendas pro nomine meo. Matth. C. X, 16: ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.

Secundo datur eis idoneitas officii per dationem spiritus sancti. II Cor. III, V. 6: qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non littera, sed spiritu.

Unde sequitur haec cum dixisset, insufflavit etc.. Et circa hanc dationem primo praemittit dationis signum, quod est insufflatio; unde dicit insufflavit. Simile habetur Gen. II, V. 7: inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, quod primus homo depravavit, scilicet vitae naturalis: sed hoc christus reparavit, dando spiritum sanctum.

Non est intelligendum quod huiusmodi flatus christi fuerit spiritus sanctus, sed signum eius. Unde Augustinus dicit IV de trinitate: flatus ille corporeus substantia spiritus sancti non fuit, sed demonstratio per congruam significationem non tantum a patre sed etiam a filio procedere spiritum sanctum.

Notandum autem, quod super christum spiritus sanctus missus est primo quidem in columbae specie in baptismo, supra III, et in specie nubis in transfiguratione; Matth. XVII, 5. Cuius ratio est, quia gratia christi, quae datur per spiritum sanctum, derivanda erat ad nos per propagationem gratiae in sacramentis: et sic descendit in specie columbae in baptismo, quae est animal fecundum; et per doctrinam, et sic descendit in nube lucida. Unde et ibi ostenditur doctor; unde dicit: ipsum audite.

Super apostolos autem primo descendit in flatu, ad designandam propagationem gratiae in sacramentis, cuius ipsi ministri erant; unde dicit quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Matth. Ult., 19: euntes ergo baptizate eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Secundo vero in igneis linguis ad significandam propagationem gratiae per doctrinam.

Unde dicit Act. II, 4, quod postquam repleti sunt spiritu sancto, statim coeperunt loqui.

Secundo ponit dationis verba, dicens accipite spiritum sanctum.

Sed numquid hic acceperunt spiritum sanctum? videtur quod non: quia cum nondum ascendisset in altum, non debuit dona dare hominibus. Et quidem, secundum chrysostomum, quidam dicunt, quod christus non dedit eis hic spiritum sanctum; sed praeparavit eos ad dationem futuram in Pentecoste. Et moventur ad hoc, quia Daniel. X, 8 dicitur, quod non potuit sustinere visionem Angeli: unde isti nisi praeparati non potuissent sustinere spiritus sancti adventum. Sed tamen ipse chrysostomus dicit: spiritus sanctus datus fuit discipulis non communiter ad omnia: sed ad aliquem effectum, scilicet ad dimittendum peccata, sicut Matth. X, 8, ad faciendum miracula. Augustinus autem et Gregorius dicunt, quod spiritus sanctus habet duo praecepta dilectionis, scilicet dei et proximi: et ideo primo datus fuit in terra ad designandum praeceptum dilectionis proximi; secundo de caelo ad designandum praeceptum dilectionis dei.

Tertio ponitur dationis fructus quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: quod conveniens effectus est spiritus sancti, scilicet remissio peccatorum: nam ipse caritas est, et per eum nobis datur caritas. Rom. C. V, 5: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Remissio autem peccatorum non fit nisi per caritatem. Quia: universa delicta operit caritas; I Petr. IV, 8: caritas operit multitudinem peccatorum.

Hic ergo primo quaeritur de hoc quod dicit quorum remiseritis peccata, cum solus deus peccata remittat. Ad hoc aliqui dicunt, quod solus deus remittit culpam; sed sacerdos absolvit tantum a reatu poenae, et denuntiat eum absolutum a macula culpae.

Sed hoc non est verum: nam sacramentum poenitentiae cum sit sacramentum novae legis, confert gratiam, sicut et in baptismo confertur.

Sed in baptismo sacerdos baptizat instrumentaliter, et tamen confert gratiam: ergo similiter in sacramento poenitentiae sacramentaliter et ministerialiter absolvit a poena et culpa, inquantum dat sacramentum in quo peccata dimittuntur.

Quod autem dicitur, quod solus deus peccata dimittit, verum est auctoritate. Sic etiam solus deus baptizat; sed sacerdos ministerio, ut dictum est.

Item quaeritur de hoc quod dicit accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Videtur ergo quod qui non habet spiritum sanctum, non possit peccata dimittere.

Ad quod dicendum, quod si remissio peccatorum esset proprium opus sacerdotis, idest quod ex sua virtute hoc faceret, non utique posset sanctificare nisi sanctus. Remissio autem peccatorum est proprium opus dei, qui propria virtute et auctoritate peccata dimittit, sacerdotis autem non nisi est sicut instrumenti. Sicut ergo dominus per servum et ministrum suum, sive sit bonus sive malus, potest facere voluntatem suam ad exequendum aliqua: ita et dominus per ministros, etiam si mali sint, potest sacramenta conferre, in quibus datur gratia.

Item quaeritur de hoc quod dicitur quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.

Ad quod dicendum est quod, sicut dictum est, sacerdos in sacramentis agit sicut minister dei. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi et dispensatores mysteriorum dei. Eodem ergo modo quo deus remittit et retinet peccata, simul et sacerdos.

Remittit autem deus peccata largiendo gratiam; sed dicitur retinere non largiendo eam propter impedimentum ex parte recipientis: sic et minister remittit peccata, inquantum impendit sacramentum ecclesiae; et retinet inquantum aliquos indignos ostendit sacramentorum receptione.


138

Lectio 5

Posita salvatoris apparitione, hic agit evangelista de discipuli dubitatione, et primo ponitur discipuli absentia; secundo ponitur sibi facta denuntiatio, ibi dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus dominum; tertio obstinata eius dubitatio, ibi ille autem dixit etc..

Absens autem discipulus describitur primo ex nomine, quia thomas, qui interpretatur abyssus, sive geminus. In abysso autem duo sunt: scilicet profunditas et obscuritas.

Abyssus ergo thomas propter obscuritatem infidelitatis, quam habet ex se.

Item abyssus ex profunditate miserationis, quam habet a christo: unde de hoc dicitur in Ps. XLI, 8: abyssus profunditatis, scilicet christus, abyssum obscuritatis, scilicet thomam, invocat miserando; et abyssus obstinationis, scilicet thomas, abyssum profunditatis, scilicet christum, invocat confitendo.

Secundo ex dignitate, quia unus ex duodecim: non quod tunc duodecim essent, quia iam Iudas interierat, Matth. XXVII, 5, sed dicitur unus de duodecim, quia erat electus ad eam dignitatem quam deus sacraverat duodenario numero; Lc. VI, 13: elegit duodecim, quos apostolos nominavit. Et hunc numerum deus voluit semper esse integrum.

Tertio ex interpretatione qui dicitur didymus.

Thomas enim est nomen syrum vel Hebraeum, et habet duas interpretationes, scilicet geminus et abyssus. Geminus autem Latine, Graece dicitur didymus: et ideo quia ioannes in Graeco scripsit evangelium, posuit didymus. Dicitur autem geminus, quia forte fuit de tribu beniamin, in qua aliqui vocabantur gemini; vel etiam omnes. Vel potest hoc referri ad eius dubitationem: quia qui certus est, firmatus est in unam partem, sed qui dubitat, accipit unam partem cum formidine alterius.

Iste ergo thomas non erat cum eis, scilicet discipulis, quando venit iesus: tardius enim rediit quam alii qui de die dispersi erant, et sic amisit solatium dominicae visionis, pacis eulogium, et sancti spiritus afflatum. Instruimur autem per hoc a societate separari non debere. Hebr. X, 25: non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam. Sed, ut Gregorius dicit, non hoc casu, sed divina gestum est voluntate, ut electus discipulus tunc deesset; sed divinae pietatis dispensatione, ut scilicet discipulus dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis.

Unde in hoc apparent potissima signa altissimae pietatis dei. Et primo in hoc quod intantum diligit genus humanum, quod aliquando permittit aliquas tribulationes fieri electis suis, ut inde aliquod bonum humano generi proveniat. Propter hoc enim apostolos, prophetas et sanctos martyres permisit affligi. Oseae VI, 5: propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei; II Cor. I, 6: sive tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, quae operatur tolerantiam earumdem passionum quas et nos patimur.

Sed, quod adhuc mirabilius est, permittit aliquem sanctum labi in peccatum propter instructionem: ut quid enim permisit aliquos sanctos et iustos viros graviter peccasse (sicut quod David adulter fuit et homicida) nisi quod ex hoc instructi cautiores simus et humiliores? ut qui existimat stare, videat ne cadat; et qui cecidit, adiiciat ut resurgat.

Unde Ambrosius dixit theodosio imperatori: secutus es errantem, sequi studeas poenitentem.

Et ideo dicit Gregorius, quod plus profuit nobis thomae infidelitas ad fidem, quam fides credentium discipulorum.

Consequenter cum dicit dixerunt ergo ei alii discipuli, vidimus dominum, ponit denuntiationem. Quia statim non venit thomas, dixerunt autem ei alii discipuli: vidimus dominum. Et hoc est ex ordinatione divina, ut quod unus accipit a deo, communicet aliis. I Petr. IV, 10: unusquisque gratiam quam accepit, in alterutrum illam administrantes; et Is. XXII, 10: quae audivi a domino exercituum deo Israel, annuntiavi vobis; Gen. XXXII, 30: vidi dominum, et salva facta est anima mea.

Consequenter cum dicit ille autem dixit eis etc., ponitur obstinata thomae dubitatio. Et quidem satis fuisset excusabilis, quod non statim credidit: quia, ut dicitur Eccli. XIX, 4: qui cito credit, levis est corde.

Sed multum investigare, praesertim ubi de secretis dei agitur, grossities mentis est.

Prov. XXV, 27: sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui perscrutator est maiestatis, opprimetur a gloria: Eccli. III, V. 22: altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Sed quae praecepit deus tibi, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.

Circa thomam considerandum est, quod durus fuit ad credendum, et irrationabilis ad petendum. Durus quidem, quia noluit credere nisi sensibili argumento; et non tamen unius sensus, sed duorum, scilicet visus, quia nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et tactus, et mittam manum meam in latus eius, non credam.

Irrationabilis vero fuit, quia petebat vulnera videre ad comprobationem fidei; cum maius videret, scilicet totius hominis resuscitati reparationem.

Et licet hoc thomas propter sui dubietatem diceret, tamen hoc divinitus factum est propter nostram utilitatem et aedificationem.

Certum est enim quod qui se totum hominem reparavit resurgendo, potuit etiam vulnerum cicatrices extergere; sed servatae sunt propter nostram utilitatem.



Thomas Aq. s Johannis 136