Aquinatis: in Hieremiam 55

55

Lectio 4

Hic comminatur eis poenam: et primo praesignat eam facto: tonde capillum. Simile Ezech. 5: tertiam partem pilorum igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis; et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus: tertiam vero aliam disperges in ventum. Generationem furoris. Is 10: ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi. Secundo determinat verba: et primo resumit idolatriae culpam, aggravans eam ex loco sacro: quia fecerunt offendicula, idola, in domo, scilicet in templo, et loco publico et aperto, et aedificaverunt quae non praecepi, quasi dicat: non tam gravia praecepi eis.

Unde patet quod etiam a me recesserunt. Psal. 105: immolaverunt filios suos, et filias suas Daemoniis, carnes filiorum suorum, et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus chanaan. Secundo comminatur poenam: et primo quantum ad interfectionem virorum; secundo quantum ad effusionem cadaverum, ibi (cap. 18): in tempore illo, ait dominus, ejicient ossa regis Juda. Tertio quo ad ejectionem remanentium, ibi, et eligent magis mortem quam vitam. Circa primum tria. Primo ostendit interfectionis locum: ideo ecce dies venient, ut ubi peccaverunt, ibi puniantur. Infra 19: ecce dies venient, dicit dominus, et non vocabitur amplius locus iste tophet, et vallis filii ennon, sed vallis occisionis. Secundo excludit sepulturae officium: et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus caeli. Sepelientur tamen aliqui vel a reliquiis, vel ab hostibus non valentibus sustinere foetorem. Psalm. 78: posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Tertio excludit universale gaudium: et requiescere faciam. Thren.

Ult.: defecit gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster: quae omnia attestantur magnitudinem occisionis.

Nota, quod deus habitat nobiscum per fidei constantiam. Ephes. 3: habitare christum per fidem in cordibus vestris etc.. Per fraternae dilectionis concordiam. Matth. 18: ubi fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Per praeceptorum obedientiam.

Joan. 14: si quis diligit me sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Per devotae contemplationis eminentiam.

Apoc. 3: ego sto ad Ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi, intrabo ad eum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.

Item nota, quod quoddam est templum historicum.

Psalm. 137: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Allegoricum, ipsa ecclesia. 1 Cor. 3: templum dei sanctum est, quod estis vos. Typicum, ipse justus. 1 Cor. 6: nescitis quoniam membra vestra templum sunt spiritus sancti? anagogicum, ipse deus. Apoc. 21: dominus deus omnipotens templum illius est, et agnus.

Item nota, quod vocem domini debemus audire, illum diligendo caritatis amore, quia bonum nostrum.

Deut. 6: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Ei serviendo cultus religione, quia dominus. Deut. 10: dominum deum tuum adorabis, et illi soli servies. Psalm. 2: servite domino in timore. Post eum eundo praecepti observatione, quia pater. Supra 3: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.

Illum quaerendo recta intentione, quia finis. Soph. 2: quaerite dominum omnes mansueti terrae, quia judicium ejus estis operati. Eum adorando debito honore, quia factor noster est, et deus.

Matth. 4: dominum deum tuum adorabis.




Capitulus 8


56
(
Jr 8)



Lectio 1

Hic comminatur cadaverum effossionem: et primo ponit ipsam effossionem: dicent ossa, credentes aurum, vel aliquid talium invenire. Is 14: tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. Secundo effossorum dispersionem: et expandent ea. 4 Reg. 17: adoraverunt universam militiam caeli. Sap. 11: per quae peccat quis, per haec et torquetur. Tertio eorum vilitatem. Non colligentur.

Is 5: facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.


57

Lectio 2

Hic ostendit oppressionem remanentium significata ex ipsa mortis electione; quae quidem in se non est eligibilis, sed inquantum malorum terminus Est. Apoc. 9: in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.


58

Lectio 3

Hic ostendit eorum obstinationem, et duritiam in peccato: unde dividitur contra totum praecedens: et primo ostendit obstinationem in peccatis quae committuntur in deum, vel in seipsum, et in proximum. Deinde de illis quae committuntur directe in proximum, cap. 9: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? circa primum duo. Primo arguit duritiam; secundo comminatur poenam, ibi, congregans congregabo eos. Circa primum quatuor. Primo ostendit eorum duritiam quantum ad idolatriam; secundo quantum ad superbiam, ibi, quomodo dicitis: sapientes nos sumus, et lex domini nobiscum est? tertio quantum ad avaritiam, ibi, propterea dabo mulieres eorum exteris; quarto quantum ad inverecundiam, ibi, confusi sunt, quia abominationem fecerunt etc.. Circa primum ostendit eorum duritiam admirabilem ex tribus. Primo ex communi consuetudine, proponens consuetudinem: numquid qui cadit non resurget? spiritualiter, vel etiam corporaliter, quantum ad conversionem peccati, qui aversus est, quantum ad aversionem: quasi dicat: haec est consuetudo. Psalm. 40: numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Amos 5: virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. Et concludit admirationem: quare ergo aversus est populus iste in jerusalem, quantum ad peccatum, aversione contentiosa? quasi contendentes contra dominum, vel contemnentes ipsum. Deuter. 31: ego scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam.

Apprehenderunt, quantum ad conversionem mendacium dolum. Is 28: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Secundo peccatorum universalitatem, ostendens universalem negligentiam quantum ad bona agenda: attendi, et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur, et multo minus agit. Ps. 13: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et universalem impoenitentiam de malis commissis: nullus est qui agat poenitentiam. Rom. 2: tu autem secundum duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae. Et irrefrenatam concupiscentiam: omnes conversi sunt. Eccl. 30: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. Job 15: cucurrit adversus deum recto collo, et pingui cervice armatus Est. Et 40: abscribit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat jordanis in os ejus.

Tertio ex irrationabilium comparatione, ponens eorum cognitionem: milvus in caelo, idest in aere, cognovit tempus, aptum operibus suis, adventus, quia transeunt in hyeme ad loca calida et redeunt in vere, et hoc instinctu naturalis aestimationis.

Job 12: interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia caeli, et indicabunt tibi. Et ponit populi ignorantiam: populus autem meus non cognovit judicium, sibi superventurae propitiationis.

Is 1: Israel autem me non cognovit.


59

Lectio 4

Hic ostendit eorum superbiam ex jactantia sapientiae: et circa hoc tria. Primo ponit jactantiam: sapientes nos sumus. Is 5: vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Secundo ostendit injustitiam: vere mendacium, vel mala Scripturas exponendo, vel iniquas leges condendo. Is 10: vae qui condunt leges iniquas, et scribentes: injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei. Tertio ponit poenam: confusi sunt, praeteritum pro futuro.

Job 12: adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Et resumit causam: verbum domini projecerunt. Eccl. 1: fons sapientiae verbum dei in excelsis. Is 5: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Os 4: quia tu scientiam repulisti, ego te repellam ne sacerdotio fungaris mihi.


60

Lectio 5

Hic ostendit avaritiam: et primo ponit poenam, haeredibus, idest qui fortiter, et secure quasi hereditatem propriam tenent. Deut. 28: uxorem accipies, et alius dormiet cum ea. Secundo ponit culpam: et primo avaritiae desiderium: quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur, quasi finem. Is 1: omne caput languidum, et omne cor maerens; a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Secundo ponit dolum in consequendo, a propheta.

Tertio doli modum, et sanabant. Ezech. 13: vivificabant animas eorum, et violabant me ad populum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendacis.


61

Lectio 6

Hic ostendit inverecundiam: et primo verecundiae causam, confusi sunt; quasi dicat: poenas patiuntur, quibus confundi deberent. Eccl. 4: et confusio adducens peccatum. Secundo ostendit inverecundiam: quinimmo confusione non sunt confusi. Supra 3: frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Tertio poenam; idcirco cadent inter corruentes, ut supra 6 thr. 1: cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator.


62

Lectio 7

Hic ponit poenam supra poenam praedictam simul: et primo ponit domini sententiam quantum ad hominum afflictionem, congregabo in jerusalem, obsidendo. Infra 12: congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. Et quantum ad fructuum direptionem.

Non est uva, vobis, sed hostibus, qui vestra, vobis videntibus, comedunt. Praetergressa, ab eis in manus hostium. Habac. 3: ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis. Secundo populi miseriam: quare sedemus? vel ponit eorum praeparationem, ponens mutuam exhortationem: quare sedemus? in locis urbium quasi quieti.

Sileamus, quasi stupentes, vel a tumultu belli. Supra 4: congregamini, et ingrediamur. Et exhortantium rationem, dum praevident poenam: quia dominus deus noster silere nos fecit, stupore.

Thren. 3: replevit me amaritudine, inebriavit me absinthio. Et confitentur culpam, peccavimus.

Psal. 105: peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus, iniquitatem fecimus. Et recognoscunt expectationis stultitiam: et expectavimus, secundum dicta pseudoprophetarum, bonum, meritum pacis. Prov. 10: expectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit. Ponit etiam hostium persecutionem, et famam, a Dan. Supra 4: vox annuntiantis. Ponit etiam effectum famae: a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra, hyperbolice, vel methonimice.

Psal. 17: commota est, et contremuit terra.

Et etiam inflictam per eos poenam: et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus, scilicet fructus. Ps. 78: comederunt Jacob; et locum ejus desolaverunt. Et excludit medicinam: quia ecce ego mittam vobis serpentes, chaldaeos, quibus non est incantatio, quia nullo modo placari poterunt. Psalm. 57: furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas. Apoc. 9: cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem.

Tertio ponit compatientis misericordiam, et primo super populi afflictionem ponens compassionem, dolor, ex persona domini; et est antropospatos: vel ex persona prophetae. Thren. 1: o vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor similis sicut dolor meus. Et populi afflictionem: ecce vox, hostium de terra longinqua; vel populi contra eosdem hostes; vel de terra captivitatis. Supra 4: vocem quasi parturientis audivi. Et afflictionis rationem: numquid dominus non est in sion? immo ipse deus posset dare et consilia et auxilia et responsa: unde nullam causam habetis alios deos quaerendi. 4 Reg. 1: numquid non est deus in Israel, ut eatis ad consulendum beelzebub deum Accaron? secundo compassionem super diuturnitatem, ponens afflictionis diuturnitatem: transiit messis, finita est aestas, et salvati non sumus, a famis periculo, quia fructum non recollegimus: ex persona populi. Sic 4 Reg. 6: unde salvare te possum? tertio compassionem: super contritione; ex persona domini, ut supra. Is 63: factus est eis salvator in omni tribulatione eorum. Vel ex persona prophetae.

Thren. 2: conturbata sunt viscera mea.

Quarto assignat diuturnitatis rationem, quia scilicet a peccato curari noluerunt: numquid resina, per quam medicina poenitentiae contra culpam, vel divinae sapientiae, medicus, propheta, vel sacerdos, non est in Galaad? ubi vigebat medicinae studium.

Infra 4: ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Aegypti. Quare igitur non est obducta, curata, cicatrix, peccati? isa. 1: vulnus, et livor, et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.

Nota, quod multiplex est silentium: scilicet stuporis.

Amos 8: in omni loco projicietur silentium.

Securitatis. Is 32: eritque opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. Longanimitatis.

Thren. 3: bonum est praestolari cum silentio salutare domini. Et quietis cordis.

Eccl. 12: verba sapientum sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi.

Item nota, quod fugienda est societas malorum, quia alliciunt verbis. 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores colloquia mala. Trahunt exemplis.

Ps. 17: cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perverteris. Afficiunt quantum ad famam. Eccl. 13: qui tangit picem inquinabitur ab eo. Involvunt quantum ad poenam.

Num. 16: recedite a tabernaculis impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.




Capitulus 9


63
(
Jr 9)



Lectio 1

Hic ostendit obstinationem ipsorum in peccatis quae sunt directe in proximum: et primo ponitur ipsius compassio quantum ad poenam: quis dabit? quasi dicat: tristitiae et compassioni non sufficit humor, qui est materia lacrymarum, aquam, quantum ad abundantiam, fontem, quantum ad indeficientiam.

Thren. 3: divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei.

Et quantum ad culpam: quis dabit me in solitudine? quasi dicat: mallem in solitudine habitare, quam peccata ipsorum videre, diversorum viatorum idest in qua, quamvis nullus habitet, diversi tamen transeunt.

Vel in solitudine de diversis viatoribus, per quam scilicet vel nullus, vel rarus transit. Infra 12: reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam.

Secundo describitur populi conditio: quia omnes adulteri sunt: et primo quantum ad culpam: secundo quantum ad poenam, ibi, propterea haec dicit dominus exercituum. Circa primum duo.

Primo ponit peccatum quod est ex violatione alieni thori. Adulteri sunt. Supra 5. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Ex transgressione pacti humani vel divini: coetus praevaricatorum; quasi dicat: ad hoc conjuraverunt. Is 24: praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Ex locutione mendacii: extenderunt linguam suam quasi arcum ex quo sagitta dolosi verbi. Os 4: maledictum et mendacium, homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Secundo ex conditione peccantium, quia etiam inter conjunctos, ad quos magis tenentur opera caritatis extendere. Et primo consulit cautelam: unusquisque se a proximo suo custodiat, qui conjungitur aliqua civili vel spirituali communicatione, fratre, qui conjungitur naturali foedere. Michaeae 7: nolite credere amico, nolite confidere in duce. De secundo assignat causam ex parte fraudulentiae: et primo ponit fraudis peccatum: quia omnis frater supplantans, alienam rem injuste surripiens. Gen. 27: supplantavit me en altera vice, primogenita mea antea tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam.

In modo faciendi, quia omnis amicus fraudulenter incedet. Is 32: fraudulenti vasa pessima sunt.

Et in verbo, et vir fratrem suum deridebit. Job 12: qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit deum, et exaudiet eum. Futurum tempus indicat perseverantiam. Secundo assignat rationem, quia assueti ad mendacia, docuerunt, per consuetudinem, et studiosi ad mala opera, laboraverunt.

Prov. 4: non enim dormiunt nisi male fecerint, et non capitur somnus ab eis nisi supplantaverint.

Sap. 5: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem domini ignoravimus.

Tertio inducit conclusionem: habitatio tua, o jeremia, vel o jerusalem, in medio doli, idest dolosi populi. Ezech. 2: increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas.


64

Lectio 2

Hic ponitur conditio populi miseranda quantum ad poenam: et primo ponit sententiam; secundo determinat poenam, ibi, super montes assumam fletum. Circa primum duo. Primo ponit sententiam, conflabo, sicut aurum in igne, ut vel sic saltem mundentur. Eccli. 27: vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.

Secundo ostendit sententiae justitiam: primo excludens misericordiae viam: quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei? quasi dicat: non restat aliud nisi ut puniam, omnibus aliis viis expertis.

Is 5: quid est quod ultra debui facere vineae meae, et non feci ei? secundo proponit culpam, sagitta, quae a longe percutit, et usque ad intima penetrat. Prov. 26: verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima cordis.

Et 25: jaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

Psalm. 63: sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Psalm. 27: qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Tertio concludit poenam: numquid super his non visitabo? ut supra 5.


65

Lectio 3

Hic determinat poenam in speciali: et primo determinat poenam; secundo excludit falsam evadendi fiduciam, ibi, haec dicit dominus: non glorietur sapiens in sapientia sua. Circa primum tria.

Primo ponit vastationem terrarum. Secundo afflictionem hominum, ibi, idcirco haec dicit dominus etc.. Tertio abjectionem cadaverum, ibi, loquere: haec dicit dominus, etc.. Circa primum duo. Primo determinat destructionem terrae quantum ad possessiones, designans combustionem. Quoniam incensa sunt. Joel. 1: ad te domine clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. Eo quod non sit vir pertransiens. Supra 4: intuitus sum, et ecce non erat homo, et omne volatile caeli recessit. Et non audierunt vocem possidentis, quia jam non ibat illuc. Et quantum ad civitates: et dabo jerusalem in acervos arenae. Is 17: ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. Secundo assignat rationem. Et primo ponitur quaestio: quis est vir qui intelligat, per se, ad quem verbum oris domini fiat? ut per revelationem cognoscat. Is 42: quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura? secundo ponitur responsio: et dixit dominus, quantum ad adversionem, quia dereliquerunt, quasi non assidui ad meditandum, non audierunt, quasi prompti ad obediendum, non ambulaverunt, quasi efficaces ad implendum. 1 Mach. 1: multi de populo Israel definierunt apud se ut non manducarent immunda, et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari immundis, et noluerunt infringere legem dei sanctam; et trucidati sunt. Et quantum ad conversionem, noluerunt; idest secuti sunt prava desideria sua, baalim, pluralis numeri, et masculini generis. Eccli. 18: post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.


66

Lectio 4

Hic comminatur poenam quantum ad ipsos homines: et primo determinat poenam quantum ad afflictionem: cibabo absinthio, angustiis quas a chaldaeis perpessi sunt, potum, quia auxilium Aegyptiorum vertetur eis in amaritudinem, quo tribulationes se evadere credebant, sicut potu cibus facile traducitur. Thren. 3: replevit me amaritudine, inebriavit me absinthio. Et quantum ad captivitatem, dispergam; et quantum ad occisionem, et mittam, prius. Ezech. 5: tertiam partem disperges in ventum, et gladium nudabis post eos.

Secundo invitat ad planctus tristitiam: haec dicit dominus: et primo invitat lamentatrices secundum consuetudinem Judaeorum, ut ad fletum provocent: vocate lamentatrices; qui mos tangitur infra 22: non concrepabunt ei: vae domine, et vae inclyte.

Lc 23: filiae jerusalem nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros.

Secundo ponit praeceptum flendi, primo ad populum indicens praesentem luctum: deducant oculi nostri lacrymas. Thren. 2: deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, et non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.

Et praedicens futurum, quod est quasi materia praesentis: quia vox audita est, spiritu prophetiae; vel ponit praeteritum pro futuro. Infra 31: vox in excelso audita Est. Et assignat causam, quomodo (vox plangentium in sion) vastati, quantum ad vastationem regionis, confusi quantum ad servitutem? dereliquimus, quantum ad captivitatem.

Supra 4: vae nobis, quoniam vastati sumus.

Secundo ad ipsas lamentatrices indicens luctum: audite ergo mulieres verbum domini. Is 32: mulieres opulentae surgite, et audite vocem meam, etc.. Et determinans causam: quia ascendit mors, idest chaldaeus mortem inferens, in quo designatur velocitas ipsorum et fortitudo, qui non contenti intrare per Ostia, per tecta, et fenestras conscendebant. Joel. 2: domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.


67

Lectio 5

Hic ponit poenam quantum ad ipsa cadavera quae remanserunt inhumata, quasi fenum, quod a metente quasi vile quiddam negligitur. Is 5: facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.


68

Lectio 6

Hic excludit evasionis falsam fiduciam: non glorietur; quasi per hoc credens se liberari, in sapientia, quae praecipua est inter humana bona animae, fortitudine, praecipua inter humana bona corporis, divitiis, quae praecipua sunt in bonis exterioribus. 1 Reg. 2: nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes.

Et ostendit veram fiduciam: sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire, per cognitionem in intellectu, et nosse, per experientiam dulcedinis in affectu. Psal. 61: in deo salutare meum, gloria mea, et spes mea in deo est 2 Cor. 10: qui gloriatur, in domino glorietur. Et assignat causam: quia ego sum dominus qui facio misericordiam, ut vos liberem, judicium, ut hostes opprimam, justitiam, ut sit aequalitas, placent, in vobis. Mich. 6: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid dominus requirat a te. Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum deo tuo. Secundo excludit fiduciam legalium caeremoniarum, et circumcisionis specialiter, quae praecipua est, quae etiam ex patribus est: quia est imperfecta, ex carne tantum, et non in corde. Unde simul cum incircumcisis puniuntur. Ecce dies veniunt. Act. 7: dura cervice, et incircumcisis auribus et cordibus, vos semper spiritui sancto restitistis.

Nota, quod homo non debet gloriari in sapientia, quia transitoria. Is 29: peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. Quia imperfecta. Eccl. 8: intellexi, quod omnium operum dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole. Quia nociva. 1 Cor. 8: scientia inflat, caritas vero aedificat. Quia laboriosa. Eccl. 1: in multa sapientia multa indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.

Item non debet gloriari in fortitudine, quia fragilis.

Job 6: nec fortitudo lapidum, fortitudo mea, nec caro mea aenea Est. Quia frequenter inutilis. Eccl. 9: vidi sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; secundum tempus, casumque in omnibus.

Quia non domino acceptabilis. Psalm. 146: non in fortitudine equi voluntatem habebit, neque in tibiis viri beneplacitum erit ei. Quia peccati occasio. Sap. 2: sit autem fortitudo nostra lex justitiae: quod enim infirmum est, inutile invenitur.

Item non debet gloriari in divitiis, quia transitoriae.

Jac. 5: divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Quia insufficientes. Prov. 17: quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? quia verbum dei impedientes. Matth. 13: fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

Quia nocivae. Eccl. 5: divitiae congregatae in malum domini sui.




Capitulus 10


69
(
Jr 10)



Lectio 1

Hic ostendit populi dignitatem, ut ex hoc appareat eorum culpa gravior, et poena justior. Et dividitur in tres partes. In prima ostendit eorum dignitatem ex divina majestate; in secunda ex divino foedere, cap. 11: verbum quod factum est a domino ad jeremiam; in tertia ex dimissa adhaesione, vel protectione, cap. 13: haec dicit dominus ad me. Circa primum duo. In primo ostendit dignitatem eorum in comparatione ad alios populos, ex hoc ipso quod verbum domini colebant; in secunda comminatur poenam, quia cultum dei repulerunt per idolatriam, ibi, congrega de terra confusionem tuam. Circa primum duo. Primo ostendit differentiam deorum; secundo ex hoc concludit destructionem cultorum, ibi, stultus factus est omnis homo. Circa primum tria. Primo discernit deum verum a falsis diis, quantum ad dominii majestatem: secundo quantum ad durationis aeternitatem, ibi, doctrina vanitatis eorum; tertio quantum ad divinitatis veritatem, ibi, sic ergo dicetis eis. Circa primum duo. Primo ostendit idolorum vanitatem, et infirmitatem, secundo divinam majestatem, ibi, non est similis tui, domine. Circa primum duo.

Primo proponit praeceptum, ut non flectantur ad idolatriam, neque gentium imitatione, juxta vias; neque caelestium magnitudine, a signis caeli nolite metuere, ita scilicet quod in eis divinitatem credatis; vel quod necessitatem habeant super ea quae dependent ex libero arbitrio. Deut. 4: ne forte elevatis oculis ad caelum, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creavit dominus deus ut ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt.

Secundo probat propositum, ponens idolorum vanitatem: leges populorum, quibus ad idolatriam se obligant, vanae, quia inutiles, et sine veritate divinae scientiae. Sap. 13: vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia dei. Et hanc vanitatem probat ex substantiae vilitate quantum ad materiam, quia lignum. Is 44: succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus. Quantum ad causam efficientem principalem. Opus manus; et instrumentalem, in ascia. Sap. 13: infelices sunt, et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum, etc.. Is 44: fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo. Quantum ad formam decoris. Argento. Baruch ult.: ligna eorum polita a fabro, ipsa etiam inaurata, et inargentata, falsa sunt, et non possunt loqui. Et compositionis, clavis, et malleis. Is 41: confortavit faber aerarius percutiens malleo, eum qui cudebat tunc temporis, dicens: glutino bonum est: et confortavit eum clavis, ut non moveretur.

Probat etiam ex operis infirmitate, quia non habent operationem sensitivam, neque intellectivam: in similitudinem palmae quae non intelligit, quamvis decora sit, et non loquentur, quantum ad actum rationis, portata, scilicet ab aliis, quia incedere non valent, quantum ad operationem sensitivae animae. Ps. 113: os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. Tertio concludit intentum: nolite ergo timere: quaedam enim colebantur, ut bene facerent; quaedam, ne male. Is 41: bene quoque, aut male si potestis facite, et loquemur, et videamus simul.


70

Lectio 2

Hic ostendit divinae dominationis majestatem: et primo ostendit singularem potentiam: magnus, in seipso, et magnum nomen, in hominum opinione. Et ex hoc concludit timorem: quis non timebit? supra 5: me ergo non timebitis, ait dominus, et a facie mea non dolebitis? secundo ostendit suam singularem scientiam: et primo excludens sapientiae aequalitatem: tuum est enim decus.

Apoc. 7: benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio, honor et virtus et fortitudo deo nostro in saecula saeculorum. Amen. Secundo ostendens eorum fatuitatem in comparatione ad divinam sapientiam; et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes, in divinis, fatui, in humanis. 1 ad Cor. 3: sapientia hujus mundi stultitia est apud deum.


71

Lectio 3

Hic ostendit differentiam quantum ad aeternitatem: et primo ostendit idolorum inceptionem quantum ad eorum substantiam, quae de ligno facta sunt: doctrina vanitatis eorum, sapientum in gentibus, lignum, idest idolum de ligno factum.

Ab hoc enim sapientia vana ipsorum cernitur. Et quantum ad argentea, argentum; et quantum ad aurea, aurum de Ophir, opus, scilicet haec sunt, artificis, et opus manus; quasi etiam vile opus.

Ps. 113: simulacra gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum. Et quantum ad eorum ornamenta, hyacinthus: constat enim, illud quod factum est, incepisse. Baruch ult.

Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus, qui est plurimus inter eos. Secundo proponit dei aeternitatem, adjungens veritatem, et majestatem: quia deus verus et sempiternus. Is 40: deus sempiternus, dominus qui creavit terminos terrae, non deficiet. Et ex his concludit timorem: ab indignatione ejus commovebitur terra; quasi dicat: etiam insensibilia ipsius iram sentiunt: non sustinebunt prae timoris magnitudine. Ps. 17: commota est, et contremuit terra, fundamenta montium conturbata sunt.


72

Lectio 4

Hic ostendit differentiam quantum ad divinitatis veritatem: quam primo excludit ab idolis, ostendens in eis non esse divinam operationem: sic ergo dicetis eis, cultoribus idolorum. Unde in Hebraeo, chaldaeo sermone scriptum est: pereant, idest cultus eorum cesset Ps. 18: caeli enarrant gloriam dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Secundo ostendit in deo esse divinam operationem: et primo quantum ad creationem essentialium partium mundi: qui facit terram, quantum ad infima, praeparat orbem, quantum ad summa. Prov. 3: dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia. Ps. 103: extendens caelum sicut pellem, qui tegis aquis superiora ejus. Secundo quantum ad passiones aeris, ut non solum priora a primis esse credantur, sicut quidam philosophi dicunt; sed etiam omnium auctor, quasi operans in omnibus.

Et primo quantum ad ea quae fiunt ex materia humida, sicut nubes, et pluviae: ad vocem, ad praeceptum, ab extremitatibus, propter abundantiam aquarum in circuitu terrae. Secundo quantum ad ea quae fiunt ex materia humida et sicca, fulgura: immutat ordinem, quia post fulgura frequenter sequitur pluvia. Tertio quantum ad ea quae fiunt ex sicca materia: et educit de thesauris, de occultis causis, et locus in quibus generantur. Psal. 134: educens nubes ab extremis terrae, fulgura in pluviam fecit.


73

Lectio 5

Hic concludit destructionem cultorum: et primo ponit idolatrarum ignominiam quantum ad stultitiam: stultus factus est, apparuit, a scientia sua, qua idolum finxit. 1 Cor. 1: stultam fecit deus sapientiam hujus mundi. Et quantum ad confusionis poenam, confusus Est. Ps. 96: confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Et assignat causam ex idolorum falsitate: quoniam falsum est, vanitate, vana, et finitione. In tempore visitationis suae peribunt. Sap. 14: quod factum est, cum illo qui fecit, tormenta patietur. Secundo excludit Judaeorum gloriam: non est his similis pars Jacob. Psalm. 15: dominus pars hereditatis meae, et calicis mei, tu es qui restitues hereditatem meam mihi: quia felicitas cujuslibet est sua pars. Thren. 3: pars mea dominus, dixit anima mea, propterea expectabo eum. Virga hereditatis, quasi sceptrum ipsius, quia hereditarium regnum ipsius Est. Vel virga, quasi sors.

Deut. 32: pars autem domini populus ejus, Jacob funiculus hereditatis ejus.



Aquinatis: in Hieremiam 55