Aquinatis: in Hieremiam 74

74

Lectio 6

Hic comminatur eis poenam, quia hanc dignitatem non servaverunt: et primo comminatur poenam; secundo propheta petit misericordiam ibi, scio, domine, quia non est hominis via ejus.

Circa primum tria. Primo comminatur poenam; secundo, poenae causam, ibi, quia stulte egerunt pastores; tertio, poenae ordinem, ibi, vox auditionis ecce venit. Circa primum duo. Primo dominus praesignat poenam obsidionis: congrega, in urbe, de terra, de agris, confusionem, idest fructus tuos, qui sunt confusione digni. Supra 8: congregans congregabo eos, ait dominus. Et poenam captivitatis: quia haec dicit dominus: ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice, quasi dicat: ulterius non parcam: ita ut non inveniantur, in urbe: vel quia major pars mortua Est. Thren.

Ult.: projiciens repulisti nos. Secundo populus ex hoc territus plangit futuram poenam: et primo in generali, plangens poenam, vae mihi.

Infra 30: insanabilis fractura tua, quia pro peccatis. Et promittit patientiam: ego autem dixi: plane haec infirmitas mea est, quasi pro peccatis mihi debita, et portabo illam, patienter. Mich. 7: iram domini portabo, quoniam peccavi ei.

Secundo in speciali quantum ad destructionem domorum: tabernaculum, quia domus ita facile sicut tentoria destructa sunt, funiculi, quibus tentoria extenduntur.

Supra 4: repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae. Et quantum ad afflictionem habitatorum, filii mei, baruch. 5: exierunt abs te pedibus ducti ab inimicis. Non est qui extendat, quasi qui reaedificet.


75

Lectio 7

Hic assignat communem poenam per ordinem, quia peccata praelatorum sunt causa caecitatis ipsorum. Sap. 2: excaecavit eos malitia eorum. Et haec causa destructionis populi.

Matth. 15: si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Ezech. 34: dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt.


76

Lectio 8

Hic determinat ordinem poenae, praesignans hostem ab Aquilone venientem. Supra 1: ab Aquilone pandetur omne malum super omnes cognationes terrae.


77

Lectio 9

Hic petit misericordiam: et primo ostendit petendi necessitatem: non est hominis via, quantum ad electionem, ut ambulet, quantum ad executionem, dirigat, quantum ad ordinationem in finem; et ita nec in potestate nostra resistere, nec chaldaei impugnare; sed totum dependet ex tua dispositione. Psal. 36: a domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Prov. 16: cor hominis disponit viam suam; sed domini est dirigere gressus ejus. Secundo ponit petitionem qua petit populus misericordiam: corripe me in judicio, consuetae misericordiae, non condemnationis, de quo in psalm. 142: non intres in judicium cum servo tuo domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: et non in furore, secundum debitae vindictae mensuram, ne forte ad nihilum redigas me: justum enim esset ut peccans in deum ab ipso relinqueretur, et sic in nihilum tenderet. Et sic non facit contra praeceptum domini supra 14: tu ergo noli orare pro populo isto quia non petit ut non puniantur, sed ne omnino deleantur.

Psalm. 37: domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Et petit hostibus iram. Effunde indignationem: et assignat causam, quia comederunt. Psalm. 78: effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.

Nota, quod stultus est homo a scientia dei: propter cordis elationem. Rom. 1: dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. Propter inquirendi curiositatem. Act. 26: multae litterae ad insaniam te deduxerunt. Propter scientiae incertitudinem.

Is 47: haec scientia tua, et sapientia tua decepit te. Propter operis perversitatem. Sap. 2: excaecavit enim eos malitia eorum.

Item nota, quod debet portari divina percussio patienter: propter affectum percutientis. Prov. 1: disciplinam domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias, cum ab eo corriperis. Propter conscientiam criminis. Mich. 7: iram domini portabo, quoniam peccavi ei. Propter expectationem muneris. Jac. 5: beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit deus diligentibus se. Propter inutilitatem murmuris. Thren. 3: quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?




Capitulus 11


78
(
Jr 11)



Lectio 1

Hic ostendit populi dignitatem ex hoc quod cum deo pacto inito foederati erant: et primo ponit pactum, et transgredientibus comminatur poenam; secundo disputat de punientis justitia, cap. 12: justus quidem tu es, domine. Circa primum duo. Primo proponit confoederationem; secundo foederis transgressionem, ibi, quia contestans contestatus sum. Circa primum duo. Primo inducitur propheta ad annuntiandum, audite tu, et qui tecum sunt: boni sunt, et ita quasi privilegiati. Et dices ad eos. De hoc pacto Ezech. 16: operui ignominiam tuam, et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait dominus deus, et facta es mihi. Secundo inducitur populus ad observandum: et primo proponit rationes duas, quarum primam sumit a poena transgredientium, maledictus vir. Deut. 27: maledictus vir qui non permanserit in sermonibus legis hujus, nec eos opere perfecerit. Et assignat justitiam: in die qua eduxi eos de terra Aegypti; quasi dicat: justum est puniri illos qui post tot beneficia ingrati sunt: fornace, propter afflictionem, ferrea, propter duram dominationem. Deut. 4: vos autem tulit dominus, et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die. Et ponit pacti formam: dicens, in quo aliquid petit, scilicet obedientiam: audite, et aliquid promittit, scilicet divinae familiaritatis gloriam: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in deum. Supra 7: hoc verbum praecepi eis dicens: audite vocem meam, et ero vobis deus, et vos eritis mihi populus etc.. Secundam rationem sumit ex praemio observantium: ut suscitem, quia jam quasi periit captivitate imminente, lacte, propter abundantiam animalium, melle, propter abundantiam terrae nascentium. Vel hyperbolice in his duobus abundantia omnium bonorum designatur.

Deut. 6: multipliceris amplius, sicut pollicitus est dominus deus patrum tuorum tibi terram lacte, et melle manantem. Secundo ponitur prophetae assensio: respondi, amen; idest, vere fecisti quod promisisti; vel fiat hoc quod promittis. Deut. 27: et dicet omnis populus, amen. Tertio inducitur conclusio, ut scilicet observent: et dixit dominus. Is 40: exalta in fortitudine vocem tuam.


79

Lectio 2

Hic ostendit quomodo pactum transgressi sunt: et primo peccando in deum; secundo peccando in prophetam, ibi, tu autem, domine, demonstrasti mihi, et cognovi. Circa primum duo.

Primo proponit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, quamobrem haec dicit dominus. Circa primum tria. Primo ostenditur diligens admonitio, tum ex juratione, contestans, quasi adjurans; tum ex temporis continuitate, in die qua eduxi, tum ex temporis opportunitate, mane consurgens, quando homo magis paratus est ad intelligendum. Supra 7: et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens. Secundo ponitur inobedientis populi transgressio: et non audierunt. Is 56: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.

Tertio ponitur culpae aggravatio ex obstinatione: et induxi super eos: quia nec per poenas, nec per beneficia, quae in pacto legis continebantur eis indicto correcti sunt. Prov. 1: quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit. Ex conjuratione: inventa est conjuratio; quasi dicat: omnes communiter peccant, ac si ad hoc conjurassent: est enim conjuratio, consensus juramento firmatus ad aliquid faciendum. Is 8: omnia quae loquitur populus iste conjuratio Est. Et ex consuetudine, reversi sunt. Os 7: reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt quasi arcus dolosus.

Quarto inducitur conclusio: irritum fecerunt. Os 6: ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ipsi praevaricati sunt in me. Prov. 2: reliquit ducem pubertatis suae, et pacti dei sui oblita Est.


80

Lectio 3

Hic contra incorrigibilem culpam comminatur inevasibilem poenam: et primo ponitur poena, ecce ego. Is 24: qui explicuerit se de fovea, tenebitur laqueo. Secundo excludit evasionis remedia: et primo quod non juvabuntur orationibus propriis fusis ad deum: clamabunt ad me, et non exaudiam eos. Proverb. 1: invocabunt me, et non exaudiam. Et fusis ad idola: et ibunt civitates Juda. Is 45: nescierunt qui levant signum sculpturae suae, et rogant dominum non salvantem. Et adjungit idolorum multitudinem: secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda. Ezech. 16: fecisti prostibulum in cunctis plateis, ad omnem caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae. Supra 2 idem.

Neque etiam orationibus alienis: tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem, ut me quasi misericordem laudans, ad misericordiam provoces. 1 Reg. 16: usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum, ne regnet super Israel? supra 7 idem. Secundo quod non juvabuntur sacrificiorum oblationibus, assignans reprobationis rationem: quid est quod dilectus? scilicet populus Juda, in domo, in templo colens ibi idola. Ezech. 8: fili hominis, putas ne vides tu quod isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedant a sanctuario meo? et ponit sacrificiorum reprobationem: numquid carnes? scilicet animalium immolatorum.

Heb. 10: impossibile est sanguine hircorum et taurorum auferri peccata. Tertio ostendit quod non juvabuntur propriis viribus: et circa hoc duo. Primo commemorat pristinam gloriam: olivam uberem, quantum ad abundantiam ramorum, in quo signatur multitudo populi, pulchram, quantum ad virorem coloris, in quo prosperitas florens, et virtus animi virens, fructiferam, quantum ad copiam fructuum, in quo abundantia bonorum operum, et magnorum, speciosa, quantum ad compositionem partium, in quo designatur ordinatio debita populi. Vocavit, ut talis fama undique de te exiret. Os 14: erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. Secundo praedicit futuram poenam, primo proponens ipsam poenam: ad vocem loquelae, idest ad imperium Nabuchodonosor, vinea, idest domus Israel, exarsit in ea ignis, ad litteram, fructeta, scilicet homines, et ea quae ad eos pertinebant. Vel loquelae grandis, quia ex tali vocatione grandia de te sensisti, et ideo poenam meruisti. Is. 27: in praelio gradiar super eam, succendam eam pariter. Secundo punientis potentiam, dominus exercituum. 1 Reg. 2: dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit, etc.. Tertio ponit causam, pro malis. Deut. 32: ipsi me provocaverunt in eo qui non erat deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.


81

Lectio 4

Hic ostendit quomodo transgressi sunt peccando in ipsum prophetam: et hoc quidem quod dicitur, ad litteram convenit jeremiae, qui in odium populi venit, propter mala quae praedicebat; sed persecutio jeremiae figurabat passionem christi, sicut dicit illa Glossa. Videtur autem hoc superiori sententiae contraire, in qua quae dicta sunt, personae christi aptavimus non jeremiae, etc..

Sed omnes prophetae in typum salvatoris pleraque gesserunt, et quod in praesenti in jeremia completum est, hoc in futurum de domino prophetavit.

Circa hoc ergo tria. Primo enim propheta proponit culpam adversariorum: et primo communis culpae revelationem: demonstrasti, interiori revelatione, ostendisti, exterioribus signis, studia, machinationes eorum contra me. Is 8: in forti manu sua erudivit me, ne irem in via populi hujus etc..

Et proponit revelationis necessitatem, quia per se cogitationem scire non poterat, nec suspicari propter suam innocentiam, quae talia non merebatur.

Et ego quasi agnus, et non cognovi. Christus etiam secundum hominem in via cognitionem illam accepit a deo, qua omnia scivit per gratiam unionis, sicut alii accipiunt ea quae sciunt per gratiam revelationis.

Is 53: quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. 1 Cor. 2: quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in ipso? Ps. 93: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.

Mittamus lignum, idest taxum, ut sic venenatus moriatur, eradamus, ita quod nulla memoria ipsius remaneat, sicut in tabula rasa praecedentis Scripturae. Mystice mittamus lignum, idest corpus christi in lignum crucis: vel lignum in panem, idest per lignum crucis scandalum doctrinae ejus suscitemus, quae panis Est. Is 53: quia abscissus est de terra. Secundo propheta petit vindictam, allegans auctoritatem et potentiam per quam potest: tu autem, domine Sabaoth, idest exercituum: justitiam per quam vult, qui judicas juste, scientiam per quam scit, et probas renes, idest affectiones, corda, idest cogitationes, videam ultionem tuam ex eis, ex persona christi, qui scilicet obstinati sunt: pro aliis enim orat. Lc 23: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.

Thren. 3: vidisti, domine, iniquitatem illorum adversum me, judica judicium meum. Et assignat causam: tibi enim revelavi, non quasi nescienti, sed totam causam meam in te ponens.

Ps. 54: jacta cogitatum tuum in domino; et ipse te enutriet. Tertio dominus comminatur poenam: et primo resumit malitiam: propterea haec dicit dominus ad viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam, ad interficiendum. Ps. 37: vim faciebant qui quaerebant animam meam.

Et addit causam hujus malitiae: et dicunt: non prophetabis; quasi, sic solum mortem evadere poteris, si prophetare cesses. Is 30: qui dicunt videntibus, nolite videre. Secundo comminatur poenam, primo praedicens visitationem: propterea haec dicit dominus. Ps. 88: visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Secundo poenae determinationem: juvenes eorum. Infra 15: qui ad gladium, ad gladium, qui ad famem, ad famem, etc.. Tertio punientis potestatem: inducam enim malum, ego scilicet qui possum. Infra 17: indue super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos. Mystice per viros Anathoth, qui interpretatur obedientia, significantur viri jerusalem, qui quondam domino obedientes, christum postea persecuti sunt.

Nota, quod sanctus dicitur oliva propter pinguedinem, in quo devotio. Rom. 11: socius radicis, et pinguedinis olivae factus es. Propter olei nitorem, in quo contemplatio. Zach. 4: isti sunt duo filii olei, qui assistunt dominatori universae terrae. 3 Reg. 6: fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorem altitudinis. Propter foliorum virorem, in quo virtus mentis. Gen. 8: reversa est columba ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Propter fertilitatem, in quo abundantia bonorum operum. Ps. 31: ego autem sicut oliva fructifera in domo dei, speravi in misericordia dei in aeternum, et in saeculum saeculi. Propter pulchritudinem, in quo sanctorum gloria. Eccli. 24: quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquas.

Os 14: erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.




Capitulus 12


82
(
Jr 12)



Lectio 1

Hic propheta disputat de punientis justitia: et primo ponitur prophetae disputatio; secundo domini responsio, ibi, reliqui domum meam. Circa primum tria. Primo captat benevolentiam ex persona judicis: justus quidem tu es, domine. Ps. 118: justus es, domine, et rectum judicium tuum. Et ex honestate causae: verumtamen juxta loquar ad te. Job 13: ad omnipotentem loquar, et disputare cum deo cupio. Et sic uterque eorum tenet locum opponentis. Sed Habacuc tenet locum respondentis, cap. 2: super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem. Secundo proponit causam quantum ad adversarios, proponens eorum prosperitatem quantum ad temporalium abundantiam: quare prosperatur via, processus, impiorum, per infidelitatem, qui praevaricantur, contra legem agendo, et inique agunt, contra proximum? job 12: abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. Ps. 72: zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Et quantum ad prosperitatis augmentum, plantasti, in bonis temporalibus: et per similitudinem arboris, et radicem miserunt, confirmatis prosperitatibus, proficiunt, sicut arbor crescit, per augmentum prosperitatis, et faciunt fructum, implentes opere quod mente disponunt. Job 21: quare impii vivunt, sublimati sunt, confortatique divitiis? et proponit eorum iniquitatem; prope es tu ori eorum, et longe a renibus, affectibus, quae duo simul videntur adversari divinae justitiae. Is 29: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In quo datur intelligi, quod imperfectis bonis, imperfectam retributionem recipiunt. Ex parte autem sua dat intelligere justitiam: et tu, domine, nosti, ab aeterno, vidisti, quomodo recte ambulo coram te: etsi enim haec loquar, non tamen in his scandalum patior. Supra 1: priusquam te formarem in utero, novi te. Et dat intelligere correctionem, probasti: a poenis probatus, inventus sum tecum ambulans. Ps. 16: probasti cor meum, et visitasti nocte, igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Tertio ostendit poenam per modum imprecationis: et primo imprecatur poenae inflictionem: congrega eos; quasi dicat: quia justus es, non potest esse quod impios non punias.

Ideo ita eos in prosperitatibus exaltas, sicut qui impinguat gregem ad occisionem. Ergo ex quo impinguati sunt, et injusti sunt, congrega eos: in quo significatur quod paschali tempore, quando ad festum convenerant in urbe, obsessi sunt.

Sanctifica eos: loquitur per similitudinem animalium, quae occidebantur ad immolandum. Is 34: victima domini in bosra, et interfectio magna in terra edon. Et excludit poenae dilationem, quia tempus est ut puniantur in propriis personis, non in possessionibus, neque in terrae nascentibus: usquequo lugebit terra? Ps. 106: posui flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. In animalibus: consumptum est animal. Ezech. 9: dixerunt: dereliquit dominus terram, et dominus non videt.

Secundo quasi exauditus, contra puniendos ponit insultationem: et primo ex parte hostium quantum ad potentiam: si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? quasi dicat: si vicinae gentes quae pedites pugnant, tibi multum laborem fecerunt, quomodo poteris resistere chaldaeis, et Aegyptiis, qui equis potentes sunt? job 6: qui timent pruinam, irruet super eos nix. Et quantum ad captivitatis terram: cum autem in terra pacis secura fueris; idest, etsi etiam in terra tua semper pacem habuisses, quid facies, quando eris trans jordanem, cujus gurgites sunt tumentes, quia scilicet superbi sunt? Eccli. 10: qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. Secundo quantum ad sanguine junctos, commemorans pristinam injuriam: nam et fratres, scilicet idumaei, et domus, scilicet Moabitae et Amonitae. Cant. 1: filii matris meae pugnaverunt contra me. Et indicit cautelam: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona, quasi volentes tibi foederari ad resistendum chaldaeis.

Infra 27: fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo, et mittes eas ad regem edon, et ad regem Moab etc.. Supra 9: unusquisque a proximo suo se custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquetur.


83

Lectio 2

Hic ponitur domini responsio: et primo ponit poenae comminationem; secundo poenae consolationem, ibi. Haec dicit dominus etc.. Circa primum duo. Primo comminatur poenam quantum ad divini auxilii destitutionem: reliqui domum, scilicet templum, ut non defendam, hereditatem, populum Israel. Is 19: hereditas autem mea Israel. Supra 9: derelinquam populum meum, et recedam ab eis, quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum, etc.. Et quantum ad hostium oppressionem, dedi dilectam, idest Judaeos, quos quasi animam meam diligebam. Secundo ponit culpam, primo significans culpae magnitudinem: facta est mihi hereditas, scilicet populus, quasi leo, ferox ad impugnandam me. Dedit vocem, blasphemiae. Psalm. 9: insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Secundo miratur animi instabilitatem: numquid avis discolor hereditas mea mihi? quasi dicat, quandoque mihi, quandoque idolis adhaerens, tincta, sordibus peccatorum, per totum, quia omnes mali sunt. 3 Reg. 18: usquequo claudicatis in duas partes? si dominus ipse est deus, sequimini eum; si autem baal, sequimini illum. Vel potest esse sensus.

Numquid eam ita caram teneo sicut hujusmodi aves pulchras, ut tandem non abjiciam? ut discoloritas ad decorem referatur. Ezech. 16: vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho. Vel hoc quod dicit, reliqui domum, etc. Possunt esse verba prophetae, qui ut annuntiaret verbum dei, mortis periculo se exposuit, et domum, et patriam reliquit, et a compatriotibus suis quasi leonibus, et variis dolositate, et plenis malitia, insidias perpessus fuit. Mystice sunt verba christi, qui domum, et patriam relinquere dicitur in mundum veniens, quia ad modum relinquentis se habuit, quando in infirmitate abscondit majestatem. Hereditatem, caelestem patriam.

Prosperantur impii propter hereditatis amissionem.

Genes. 25: dedit Abraham Isaac filio suo cuncta quae possederat, filiis autem concubinarum largitus est munera. Propter imperfectam remunerationem. Matth. 6: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Quia non sunt digni divina correctione. Ezech. 16: requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te. Os 4: non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint. Hebr. 12: si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulteri, et non filii estis. Propter morbi desperationem. Thren. 2: magna est velut mare contritio tua. Quis medebitur tibi? infra 30: insanabilis fractura tua, pessima plaga tua.

Propter eorum dejectionem. Psal. 72: verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. Rom. 1: propter quod tradidit eos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, etc..


84

Lectio 3

Hic comminatur poenam in speciali: et primo poenam captivitatis; secundo poenam sterilitatis terrae, ibi, seminaverunt triticum, et spinas messuerunt.

Circa primum tria. Primo determinat poenam, designans occisionis magnitudinem, ad devorandum, cadaverum multitudinem. Ezech. 39: haec dicit dominus deus: dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: convenite, et properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes, et bibatis sanguinem. Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, etc.. Hostium afflictionem quantum ad interfectos, pastores multi, idest principes chaldaeorum.

Supra 6: ad eam venient pastores, et greges eorum. Vineam, domum Israel. Is 5: vinea enim domini, domus Israel Est. Vel pastores, principes populi, demoliti sunt, per occisionem.

Et quantum ad oppressos servitute, et captivitate, conculcaverunt. Is 5: auferam sepem ejus, et erit in direptionem. Et terrae desolationem: dederunt portionem... Luxitque super me, quamvis tarde. Os 2: et dicet: vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Secundo ponit poenae causam: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet, dei mandata, et beneficia. Is 5: propter hoc captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.

Tertio ponit poenae mensuram, primo ostendens multitudinem hostium: super omnes vias; quasi dicat, omnes vias implent, deserti, quod est inter jerusalem et Babyloniam. Supra 4: ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum, et ad purgandum etc..

Secundo multitudinem interfectorum, quia gladius vel pestilentiae, vel etiam chaldaeorum. Deuteron. 32: gladius meus devorabit carnes. Tertio consolationis defectum: non est pax; quasi dicat nullus immunis erit. Is 57: non est pax impiis dicit dominus deus.


85

Lectio 4

Hic comminatur poenam sterilitatis: et primo seminis frustrationem, seminaverunt; quasi dicat, semina corrumpentur. Matth. 13: nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? isa. 5: expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Secundo hereditatis amissionem: hereditatem acceperunt, et non proderit, quia ab hostibus surripietur. Thren. Ult.: hereditas nostra versa est ad alienos. Tertio concludit confusionem, confundemini, scilicet propter defectum fructuum. Is 24: luxit vindemia, infirmata est vitis; ingemuerunt omnes qui laetabantur corde.


86

Lectio 5

Hic ponit consolationem ex hostium poena: et circa hoc tria. Primo ponit eorum transmigrationem: qui tangunt hereditatem, laedendo eam.

Zach. 2: qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Supra 1: ecce constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes etc.. Secundo eorum eductionem: et cum evulsero, tollam vos de gentibus, Ezech. 36. Tertio ponit eorum instructionem ex promissione bonorum, si bene fecerint: et erit, si eruditi didicerint vias populi mei... Aedificabuntur; quasi dicat: computabuntur inter populum meum: quod pertinet ad conversionem. Et comminationem poenarum: quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione, et perditione, perpetua. Is 1: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis.

Nota, quod praelati destruunt populum propter operis perversitatem. Supra 10: quia stulte egerunt pastores, et dominum non quaesierunt, propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus Est. Propter doctrinae falsitatem. Infra 50: grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus etc.. Propter timoris pusillanimitatem.

Zach. 11: o pastor, et idolum derelinquens gregem: gladius super brachium ejus, et super oculum dexterum ejus. Propter dominii austeritatem. Ezech. 34: cum austeritate imperabatis, et cum potentia, et dispersae sunt oves meae etc.. Propter curae remissionem.

Zach. 11: suscitabo pastorem in terra qui derelictum non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit, id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.




Capitulus 13


87
(
Jr 13)



Lectio 1

Hic ostendit populi dignitatem ex divina adhaesione.

Et dividitur in duas partes. In prima ponit similitudinem; in secunda similitudinis adaptationem, ibi, et factum est verbum domini ad me. Circa primum tria. Primo significatur populi assumptio ad divinam familiaritatem, ubi ponitur domini jussio: vade, ad litteram ad locum ubi talia venduntur: quia ipse deus prior ad populum venit. 1 joan. 4: non quasi nos dilexerimus deum; sed quoniam ipse prior dilexit nos.

Posside, a me, scilicet ut proprio jure possideas sicut dominus hereditatem. Is 19: hereditas autem mea Israel. Tibi, in usum tuum, sicut populus in gloriam dei. Is 43: populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit. Lumbare, quod lumbis adhaeret, in quibus concupiscentia amoris: sic est populus in amorem divinum assumptus.

Os 11: in funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. Lineum, quod rude de terra tollitur, sed cultu humano decoratur: sic ille populus cultu divino. Ezech. 16: transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo etc..

Et in aquam non inferes illud. Job 38: accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, responde mihi. Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? etc.. Et quia per facta prophetarum, et non solum per verba divina mystice exprimuntur: unde dicitur Os 12: in manibus prophetarum assimilatus sum: ponitur etiam praecepti impletio, possedi; in quo notatur prophetae obedientia.

Gen. 6: Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum deo ambulavit, etc..

Secundo significatur populi repulsio: et factus est sermo domini ad me secundo dicens. Tolle, a te; sic abjiciam populum a me: vade ad euphratem, per quem significatur potentia Assyriorum et chaldaeorum, per quos captivatus est populus. Is 8: adducet super eos dominus aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus. Et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus, et ibit per Judam inundans, et transiens usque ad collum veniet.

Absconde: sic populus, quasi aquis absconsus, absorbebitur: infra 51: absorbuit me, quasi draco replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me, in foramine, ne cum aqua defluat; in quo significatur quod de populo reliquiae futurae essent, et non totus periret. Supra 4: consummationem autem non faciam. Tertio significatur populi reductio: ubi primo significatur ipsa reductio: et factum est post dies plurimos, ad significandum quod multis annis in captivitate erunt. Infra 29: cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. Tolle inde: sic ego reducam populum. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Secundo significatur populi dispositio: et ecce computruerat: sic populi potentia, et pulchritudo consumpta erat. Ezech. 15: numquid utile erit ad opus? etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus, quanto magis cum illud ignis devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis?


88

Lectio 2

Hic ponitur similitudinis adaptatio: et circa hoc duo facit. Primo adaptat similitudinem quantum ad poenam: sic putrescere faciam, ut omnis vigor, et decor pertranseat. Joel. 1: computrescent jumenta in stercore suo. Et quantum ad poenae causam, scilicet inobedientiam, populum justum. Exod. 33: dixit dominus ad Moysen: loquere filiis Israel. Populus durae cervicis es etc.. Et erunt sicut lumbare. Is 30: comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida. Et quantum ad divinae familiaritatis gratiam: sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel. Deuter. 30: en domini dei tui caelum est, et caelum caeli, terra, et omnia quae in ea sunt, tamen patribus tuis conglutinatus est dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos; idest vos de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. Secundo prosequitur specialiter poenae ordinem: dices ergo: et circa hoc duo. Primo ostendit imminens periculum, ponens exemplum: omnis laguncula, idest quilibet de populo, implebitur vino, tribulationis.

Is 41: triturabis montes, et comminues, et quasi pulverem tolles. Exempli contemptum, et dicent. Job 12: quis enim haec quae nostis ignorat? et ipsius expositionem: et dices ad eos: quantum ad cordis caecitatem, ebrietate ut quid agant ignorent. Is 29: fluctuamini, et vacillate, inebriamini, et non a vino, etc.. Et quantum ad captivitatem, et dispergam, ne se mutuo consolentur. Os 13: consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividet. Quantum ad sententiae severitatem: non parcam et non concedam, quasi ad movendum eos, quia obstinati vel convincendum, quia aperte mali.

Prov. 6: zelus, et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Secundo dat eis utile consilium ad evadendum, ut scilicet humilientur, audite; et primo ad totam plebem proponens consilium contra superbiae vitium: nolite elevari, per superbiam. Locutus est, hoc consilium, vel poenas quas praedixi. Psal. 74: nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversus deum iniquitatem: et contra dei praeceptum: quae sunt initia omnis peccati: date domino deo vestro gloriam. Deuteronom. 32: date magnificentiam deo nostro: dei perfecta sunt opera et omnes viae ejus judicia. Resumens imminens periculum caecitatis cordis, antequam contenebrescat, idest, antequam superveniant vobis tribulationes, in quibus nesciatis quid facere. Joan. 12: ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant. Captivitatis: antequam offendant, ducti in captivitatem, ad montes caliginosos, scilicet Babyloniae propter altitudinem, vel ex defectu visus, vel ex multitudine vaporum. Is 13: super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem etc.. Et sententiae severitatis: expectabitis lucem, idest divinam consolationem, et non habebitis. Supra 8: expectavimus pacem, et non erat bonum; tempus medelae, et ecce formido. Et designans poenam contra consilii contemptum, ponens prophetae compassionem: quia si non audieritis, in abscondito plorabit anima vestra; quasi, ne offendantur victores. Is 22: recedite a me, amare flebo.

Nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei. Ezech. 24: non plangetis neque flebitis; sed tabescetis in iniquitatibus vestris. Et compassionis rationem: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrymas, quia captus est grex domini. Infra 50: grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus. Secundo dat idem consilium ad regem, invitans ad humilitatem, hic regi, scilicet jeconiae, et dominatrici, scilicet matri ejus, quia cum matre se tradidit Nabuchodonosor. 4 Reg. Penul.: sedete in terra, in signum humilitatis. Is 47: descende, sede in pulvere virgo filia Babylon, sede in terra. Et assignat rationem ex regni amissione: quoniam de capite descendit corona.

Thren. Ult.: cecidit corona capitis nostri. Ex urbium obsidione: civitates Austri, quia sors Judae ad Austrum erat. Josue 15: qui aperiat, obsidionem solvens, scilicet Aegyptius. Et ex populi captivitate, translata Est. Thren. 1: migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis, habitavit inter gentes, nec invenit requiem.

Tertio ponit idem consilium ad regiam civitatem: et primo inducit ad humilitatem; secundo miratur obstinationem, ibi, vae tibi jerusalem. Inducit autem ad humilitatem ex quatuor. Primo ex hostium potestate, proponens hostium potentiam, levate, per considerationem, qui venitis ab Aquilone, contra fortes. Supra 6: ecce populus venit de terra Aquilonis, gens magna consurget a finibus terrae.

Et excludens subditorum fiduciam: ubi est grex? quasi multitudo populi quae tibi erat subjecta; quasi dicat: civitas regalis et sacerdotalis non poterit tibi prodesse. Ezech. 34: ecce ego ipse super pastores.

Requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem meum, nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra ejs in escam. Et assignans causam quare in manus hostium tradatur, tollens excusationem, quid dices? ad excusationem tui. Job 9: si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei. Et assignans rationem, tu enim docuisti, dum eos in auxilium tuum vocans, conditiones tuas eos scire fecisti. Supra 2: insuper malitias tuas docuisti vias tuas. Vel tangit ostensionem thesauri ab ezechia factam nuntiis regis Babylonis. Is 39. Secundo ex dolorum afflictione, comminans dolorem: numquid non dolores apprehendent te? supra 4: vocem quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae. Et assignans rationem ex peccatorum multitudine: quia si dixeris in corde tuo: quare venerunt mihi haec? in poenam. Verecundiora, turpissima peccata, plantae affectiones. Job 22: propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas. Vel tangit hic quod ducti sunt in captivitatem pedites, et etiam in transitu fluviorum oportebat eos membra turpia denudare, et nudi pedes; et ideo plantae eorum polluebantur luto et pulvere. Is 47: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina, revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum. Et ex peccantium obstinatione: si immutare; quasi dicat, difficiliter potestis converti, Aethiops, propter naturalem infectionem peccati, pardus, propter dolositatem, vel diversitatem peccatorum, cum didiceritis, propter consuetudinem. Prov. 22: proverbium est: adolescens juxta viam suam, et cum senuerit non recedat ab ea. Tertio inducit ad humilitatem ex futura captivatione, comminans captivitatis dispersionem: et disseminabo. Psal. 82: deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Et Psal. 58: disperge illos in virtute tua. Et assignat rationem: haec sors tua, tibi pro peccatis tuis debita, in mendacio.

Is 27: in mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit judicabit eam; etc.. Quarto ex peccatorum revelatione. Et primo ponit comminationem: et ego nudavi, turpitudinem peccatorum tuorum, contra faciem, ut temetipsam recognosceres.

Et apparuit, etiam aliis. Ezech. 16: nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnes turpitudinem tuam. Et assignat rationem: super colles in agro vidi abominationes tuas; quasi dicat: quia publice peccasti, publice punieris.

Supra 2: in omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Ultimo admiratur obstinationem: vae tibi. Usquequo post me, venis vel post me ambulare te jactas? Psal. 4: filii hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? nota, quod vinum mystice aliud est bonum, aliud malum. Est enim bonum vinum sapientiae contemplationis. Prov. 9: bibite vinum quod miscui vobis. Divini amoris. Cant. 8: dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum. Compunctionis Psal. 59: potasti nos vino compunctionis. Est autem vinum malum fraudulentae deceptionis.

Deut. 32: fel draconum vinum eorum, venenum aspidum insanabile. Carnalis delectationis.

Apoc. 18: de vino irae fornicationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt. Divinae indignationis. Apoc. 14: si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua; hic bibet de vino irae dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius.

Item notandum, quod spiritus sanctus dicitur Auster propter calorem. Job 37: nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro? propter splendorem. Habac. 3: deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharam.

Operuit caelos gloria ejus. Propter volatus elevationem.

Job 39: numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum? propter pluviarum multiplicationem.

Psal. 125: converte domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro. Propter arborum fructificationem. Cant. 4: veni Auster, perfla in hortum meum, et fluent aromata illius.




Aquinatis: in Hieremiam 74