Aquinatis: in Hieremiam 88


Capitulus 14


89
(
Jr 14)



Lectio 1

Hic incipit propheta interponere orationem suam pro eis ad deum, ut in aliquo misericordiam consequantur, saltem post aliqua flagella. Et dividitur in duas partes. In prima ponitur quaedam disceptatio prophetae cum domino, ad impetrandum, postmodum in secunda ponitur finalis determinatio, cap. 15: et dixit dominus ad me, etc..

Circa primum duo. In prima ponitur populi afflictio, quae est orationis occasio, in secunda ponitur prophetae cum deo disceptatio, ibi, si iniquitates nostrae. Circa primum duo. Primo ponit prophetiae titulum, hoc est verbum, interioris revelationis, quod factum est de sermonibus, exterius annuntiandis, siccitatis, quae imminente captivitate eis supervenit. Vel de sermonibus siccitatis, idest de siccitate sermonibus digna. Secundo prosequitur siccitatis incommodum: et primo quantum ad afflictionem hominum, quantum ad potus penuriam, ponens tristitiam: luxit Judaea, afflicta siti. Is 24: luxit vindemia, et infirmata est vitis, et ingemuerunt omnes qui laetabantur corde. Portae, judices qui in portis sedebant, corruerunt, a pristina laetitia, obscuratae sunt, idest involutae tenebris tribulationis. Thren. 2: defixae sunt in terra portae ejus, perdidit, et contrivit vectes ejus. Vel quia prae nimia siccitate muri dissolvebantur, et ita cadentibus portis, propter aquae defectum reparari non poterant. Clamor, conquestionis et planctus. Is 24: clamor erit super vino in plateis, deserta est omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. Et assignat tristitiae causam: majores miserunt minores suos ad aquam.

Is 41: egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Et quantum ad sterilitatem terrae, plagam in possessionibus: confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua, in signum confusionis. Supra 12: confundemini a fructibus vestris propter iram furoris domini. Et in cultoribus: quia non venit.

Joel. 1: confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri, vinea confusa est, et ficus elanguit.

Secundo ponit afflictionem sylvestrium animalium, quantum ad cervos: nam et cerva in agro peperit, et reliquit; quae multum circa custodiam filiorum solicitatur.

Job 39: numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? et quantum ad onagros. Et onagri, qui tamen diu sitim sustinent: psalm. 103: expectabunt onagri in siti sua: in rupibus, in quibus magis stat ventus, traxerunt, in sitis refrigerium, quasi dracones, qui propter sitim ventum trahunt.

Supra 2: onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui.


90

Lectio 2

Hic incipit orare ad deum pro populo: et primo inducit argumentum misericordiae ex divina conditione; secundo ex prophetarum praenuntiatione, ibi: et dixi a, a, a; tertio, ex pristina populi dilectione, ibi, numquid projiciens abjecisti Judam? circa primum duo. Primo ponit prophetae orationem, in qua proponit tria, misericordiam confitens: si iniquitates nostrae responderint, in poenam. Is 59: multiplicatae sunt iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis etc.. Ps. 45: adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Deinde proponit constantiam: quare quasi colonus futurus es in terra? ac si dicat: indignum constantiae tuae est ut vineam tuam relinquas, quasi colonus alienum agrum, quasi viator, domum tuam, quasi viator nocturnum hospitium. Quare futurus es quasi vir vagus? hereditatem tuam, quasi homo vagus, et indeterminatae mansionis, proprium habitaculum.

Supra 12: reliqui domum meam dimisi hereditatem meam. Proponit etiam potentiam: et fortis qui non potest salvare; quasi dicat: indecens est potentiae tuae ut non salves quos semel in protectionem suscepisti. Num. 14: dicent Aegyptii: non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine. Et proponit ei debitam esse illorum curam: tu autem in nobis, quasi in hereditate, et nomen tuum, sicut sub nomine regis, subditi defenduntur. 2 corinth. 6: inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum deus, et ipsi erunt mihi populus. Et concludit: ne derelinquas nos, ne tua constantia et potentia blasphemetur.

Psalm. 26: ne derelinquas me, domine, neque despicias me, deus salutaris meus.

Secundo ponitur domini responsio: haec dicit dominus.

Et primo proponit culpam: qui dilexit movere pedes, affectus, propter inconstantiam in bono, et de malo in malum. Prov. 7: mulier vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis. Vel mittens in Aegyptum pro auxilio. Is 30: Aegyptus frustra et vane auxiliabitur.

Ideo clamavi super hoc: superbia tantum est; quiesce. Secundo comminatur poenam: tunc recordabitur, poenam inferens. Psal. 88: visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Tertio excludit remedia: et primo orationum. Et dixit dominus: noli orare pro populo isto in bonum. Supra 7: tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi: quia non exaudiam te. Secundo jejunii, cum jejunaverint. Is 58: quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? tertio sacrificii. Si obtulerint, Malach. 1: non est mihi voluntas in vobis, dicit dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.


91

Lectio 3

Hic sumit argumentum a prophetarum praenuntiatione: et primo ponitur prophetae allegatio, a, a, a, pro triplici poena, quam immediate tetigerat.

Prophetae, falsi, pacem veram, diuturnam, et non simulatam ab hostibus. Supra 4: ergo ne decepisti populum istum, et jerusalem dicens: pax erit vobis? et ecce pervenit gladius usque ad animam. Secundo ponitur domini responsio: et dixit dominus. Et primo ostendit prophetarum falsitatem quantum ad actionem quam assumunt: non misi, ad exequendum, non praecepi, injungendo officium, neque locutus sum, inspirando prophetiae donum. Infra 23: non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Et quantum ad pacem quam praedicabant: visionem mendacem, seductionem cordis, idest verba excogitata ad seducendum. Ezech. 13: vident vana, et divinant mendacium, dicentes, ait dominus, cum dominus non miserit eos.

Secundo comminatur poenam tam prophetis praedicantibus, quam populo credenti: ideo haec dicit dominus. Is 9: erunt qui beatificant populum istum seducentes, et qui beatificantur praecipitati.

Tertio annuntiatur populo prophetae compassio: et dices ad eos: deducant oculi mei (vel vestri) lacrymam. Et sic indicitur planctus poenitentiae.

Thren. 2: deduc quasi torrentem lacrymas.

Cujus ratio assignatur: quoniam contritione, propter multitudinem occisorum, pessima propter incorrigibilitatem, vehementer, propter continuitatem.

Is 30: comminuam eos sicut conteritur lagena figuli, contritione pervalida. Et assignat contritionis modum, quantum ad poenam occisionis: si egressus, foris, et si introiero, per considerationem. Thren. 1: foris interficiet eos gladius, et intus pavor, juvenem simul, et virginem, lactentem cum homine sene. Quantum ad captivitatem, propheta quoque. Supra 9: disperdam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi, et patres eorum.


92

Lectio 4

Hic sumit argumentum ex pristina populi dilectione: et circa hoc tria. Primo miratur dilecti populi repulsionem, admirans odium: numquid projiciens abjecisti Judam? quasi dicat, mirum videtur.

Thren. Ult.: sed projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer. Ut nulla sit sanitas.

Is 14: plaga insanabili subjicientem in furore gentes. Secundo ponit recognitionem poenae, expectavimus. Supra 8: expectavimus pacem, et non erat bonum; tempus medelae, et ecce formido. Et culpae, cognovimus. Psalm. 50: iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Tertio ponitur petitio: ne nos des. Psal. 43: posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro sunt. Quarto petitionis ratio ex templi sanctitate. Solii gloriae, scilicet propitiatorii, et arcae, in quibus gloriosum te miraculis, et revelationibus ostendisti. Infra 17: solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae, expectatio Israel. Et idolorum debilitate: numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant; aut caeli possunt dare imbres, per se quasi causae primariae? job 3: quis est pluviae pater, aut quis genuit stillas roris? ex dei potestate: nonne tu es dominus deus noster? fecisti haec, pluvias, et omnia hujusmodi. Supra 10: ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo, et elevat nebulas ab extremitatibus terrae.

Notandum, quod quaedam est pax falsa. Sapien. 14: in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Quaedam fraudulenta. Psal. 27: qui loquuntur pacem cum proximo, mala autem in cordibus eorum.

Quaedam transitoria. 1 Thess. Ult.: cum enim dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.

Item notandum, quod mystice triplex est solium.

Quoddam est solium gloriae; et hoc quadrupliciter, scilicet naturae sublimitate. Is 6: vide dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat omnis terra majestate ejus. Pacis tranquillitate. Supra 3: vocabunt jerusalem solium domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine domini in jerusalem etc.. Scientiae profunditate. Ezech. 10: et vidi, et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi lapis zaphirus, et quasi species similitudinis solii apparuit super eum. Durationis aeternitate.

Thren. Ult.: tu autem, domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. Aliud est solium clementiae, praeparantis ad dei obedientiam. Is 22: figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris sui; et suspendam super eum omnem gloriam patris sui. Ad justitiae sententiam.

Prov. 16: justitia firmatur solium regis.

Ad proximorum misericordiam. Is 16: et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David. Ad humilitatis gratiam. Ezech. 43: locus solii mei, et locus vestigiorum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum. Quoddam vero est solium justitiae praeparantis ad disceptandum.

Job 13: quis mihi tribuat ut cognoscam, et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? ad malum corrigendum. Prov. 20: rex, qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Ad incorrigibiles condemnandum. 3 Reg. Ult.: vidi dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Ad bonos defendendum.

Is 9: super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio, et justitia, amodo et usque in sempiternum.




Capitulus 15


93
(
Jr 15)



Lectio 1

Hic ponitur finalis et sententialis repulsio orationis prophetae pro populo: et primo ponitur orationis repulsio; secundo ostenditur populi obstinatio, quae, est causa hujus, cap. 17: peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. Circa primum duo. Primo interdicit prophetae ne pro populo oret; secundo praecipit ut eorum, quasi excommunicatorem, consortium vitet, cap. 16: et factum est verbum.

Domini ad me dicens. Circa primum duo.

Primo ponitur repulsio orationis prophetae pro populo orantis; secundo quasi desperans de salute populi, pro seipso orationem fundit, ibi, vae mihi, mater mea. Circa primum duo. Primo repellitur oratio; secundo ponitur repulsionis ratio: quis enim miserebitur tui, jerusalem? circa primum duo.

Primo ponitur repulsio orationis: si steterint Moyses et Samuel, qui efficaces fuerunt in orando, eo quod de populo soliciti et pro inimicis exoraverunt.

De Moyse habetur Exod. 22: de Samuele 1 Reg. 12. Anima, affectus; ac si dicat: non est ex defectu orantis quod oratio non exauditur, sed ex defectu populi pro quo oratur. Ezech. 14: et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel et job, ipsi in justitia sua liberabunt animas suas. Et infra (ibidem): et si fuerint tres viri in medio ejus, non liberabunt filios, neque filias; sed ipsi soli liberabuntur. Secundo repulsio gentis, pro qua orabatur, et primo quantum ad terminum a quo: ejice, ostende ejectos esse, a facie, ut me non videant, et mea praesentia non defendantur. Genes. 4: ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, etc.. Secundo quantum ad terminum ad quem, ponens quadruplex periculum: quod si dixerint ad te, quo egrediemur? dices ad eos...p qui ad mortem, ad mortem, pestilentiae; quasi dicat: diversi his diversis poenis subjacebunt. Ezech. 5: tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui; et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo; tertiam vero partem tui in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. Et excludit consolationis remedium, sepulturae contra mortuos: et visitabo quatuor species, dictas, scilicet mortem, gladium, famem et captivitatem. Et superaddam canes.

Supra 7: erit morticinum populi hujus in cibum volucribus caeli, et bestiis terrae; et non erit qui abigat. Et misericordiae quantum ad captivos: et dabo eos in fervorem, idest in fervens odium, propter Manassem, qui multa mala fecit, 4 regum 21. Unde eodem 23: verumtamen non est aversus dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam, propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.

Punitur autem populus pro peccatis regis, tum quia malus pro peccatis populi regnare permittitur. Job 34: qui regnare facit hominum hypocritam propter peccata populi: tum quia populus sequitur peccata regis. Eccl. 10: qualis rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Proverb. 29: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros suos habet impios.


94

Lectio 2

Hic assignatur repulsionis ratio: et primo ponitur quaestio admirationis; et excluditur primo misericordia judicis: quis miserebitur? secundo satisfactio alicujus compatientis: aut quis contristabitur? tertio oratio mediatoris alicujus: aut quis ibit ad rogandum? ex quo deus repulit, et in tot peccatis es. Os 1: voca nomen ejus absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel; sed oblivione obliviscar eorum. Secundo assignat rationem repulsionis: et primo ex ingratitudine, ponens culpam: tu dereliquisti. Is 1: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Et poenam: et extendam manum meam super te.

Is 9: in omnibus his non est aversus furor ejus; sed adhuc manus ejus extenta. Secundo ex obstinatione: et primo quia non flectuntur precibus, ponens culpam, laboravi rogans; quasi dicat: toties rogavi ut converteremini; quasi dicat. Laborassem, si possibile fuisset. Is 43: servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Et poenam: et disperdam eos ventilabro, exercitu chaldaeorum, quasi paleas de area, in portis terrae, idest usque ad extrema terrae: porta enim est extrema pars domus, vel civitatis. Lc 3: cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Secundo quia non corriguntur flagellis: et primo ponit duritiam, ponens flagella in generali: interfeci et perdidi, captivando. Supra 2: frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt. Et in speciali quantum ad mulieres, quae sunt magis miserabiles et flebiles in amissione virorum: multiplicatae sunt mihi viduae ejus super arenam, hyperbolice: quasi dicat, innumerabiles. Isa. 9: pupillorum ejus, et viduarum non miserebitur.

Et in amissione filii unigeniti: et induxi vastatorem, interfectorem filii, meridie, in quo potentia hostium, qui non ex insidiis, sed aperte pugnant, repente, in quo impotentia ad resistendum, quia non praecaverunt. Is 30: subito dum non speratur, veniet contritio ejus, etc.. Et etiam quantum ad mortem plurium filiorum simul, ponens mortem prolis, infirmata filiis orbata, qui fortitudo sunt matris. 1 Reg. 2: donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios, infirmata Est. Et tristitiam matris: defecit anima, propter mentis stuporem. Occidit ei sol, laetitiae, propter tristitiae dolorem, quae obscurum facit cor, confusa, intus, erubuit, extra, deficiente hoc in quo gloriabatur. Amos 8: occidet sol meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. Secundo comminatur poenam, et residuo, scilicet a praedictis flagellis. Deut. 28: tradet te dominus corruentem ante hostes tuos, et per unam viam egredieris contra eos, et per septem fugiet, et dispergeris per omnia regna terrae.


95

Lectio 3

Hic propheta quasi desperans de populo, orat pro seipso. Et primo ponitur ipsius conquestio, proponens adversariorum discordiam; vae mihi; idest, imminet ex hoc quod natus sum. Rixae, idest propter quem rixa sit, eo quod vitia, et mala praenuntio, discordiae, aliis me impugnantibus, et aliis defendentibus. Hoc etiam in christo completum Est. Job 10: quare de vulva eduxisti me, qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret? excludit discordiae causam, quae maxime solet ex contractibus oriri. Non foeneravi.

Omnes maledicunt. Ps. 108: maledicent illi, et tu benedices. Qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus laetabitur.

Secundo ponitur domini consolatio: dicit dominus.

Et primo quantum ad salutem propriam in promotione sui, et suorum in bonis: si non reliquiae, idest qui adhaerent tibi (non enim habuit filios ut infra 16), in bonum, erunt. Aposiopesis, supplendum, non mihi credatur. Et quantum ad liberationem a malis: si non occurri, paratus ad auxilium. 2 Cor. 1: benedictus deus, et pater domini nostri jesu christi, pater misericordiarum et deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Secundo quantum ad adversariorum afflictionem, comminans hostem implacabilem. Et primo excludit hostium concordiam, quia cum propheta concordare voluerunt: numquid Judaeorum populus, qui est ferrum, propter duritiam, et aes, propter impatientiam, foederabitur ferro ab Aquilone, idest a chaldaeis? quasi dicat, non. Supra 6: aes, et ferrum universi corrupti sunt. Defecit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum.

Vel tu ferrum, dura praedicans illis, qui sunt ferrum et aes, foederari non potes. Joan. 15: nolite mirari si odit vos mundus: scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Secundo excludit confoederationis fiduciam, tum ex muneribus: divitias tuas, et thesauros tuos in direptionem dabo gratis; quasi dicat, nihil tibi proderunt, in omnibus, idest pro omnibus. Nahum 2: diripite argentum, diripite aurum, et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.

Tum etiam ex precibus: et adducam, quasi dicat: non poteritis eos rogare, quia non intelligent. Is 6: levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae. Tertio assignat causam: quia ignis succensus Est. Deuter. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima, devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.


96

Lectio 4

Hic ponitur prophetae petitio: et primo ponitur ipsius oratio; secundo domini responsio, ibi, propter hoc, haec dicit dominus. Circa primum tria. Primo ponit divinae consolationis solatium, proponens divinam cognitionem, tu scis, quid patior, et quid feci. Recordare, per effectum misericordiae.

Thren. 3: recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Petit consolationem, et visita me, consolando. Job 10: visitatio tua custodivit spiritum meum. Et excludit dilationem: noli in potentia. Eccl. 5: altissimus enim est patiens redditor. Secundo allegat meritum, proponens opprobrium quod pro deo sustinuit patienter, ponens illatam injuriam; scito, effectu te scire ostende, propter te, dum mandatis tuis obediens, dura populo nuntiabam.

Ps. 68: quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam. Et spiritualem patientis laetitiam: inventi sunt, quasi opere expleti, et comedi, delectatus in eis. Ps. 118: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo. Ponens etiam causam: quoniam invocatum est nomen tuum super me, dum scilicet dicor propheta domini. Supra 14: nomen tuum invocatum est super nos. Proponit etiam consortium quod vitavit prudenter, ponens solitudinem: non sedi in Concilio ludentium, multo minus iniquorum, ne gravitatem, cordis deponerem, et ut mandatis tuis vacarem.

Tob. 3: numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui. Ponens interiorem exaltationem: et gloriatus sum a facie manus tuae, corrigentis. 2 Cor. 12: libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Vel manus consolantis spiritualibus donis. Ponens etiam solitudinis rationem: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me, quasi dicat: tot amaritudinibus opprimebar quod non vacabat mihi ludere. Thren. 3: replevit me amaritudine. Tertio miratur inflicti doloris aculeum, ponens dolorem: quare factus est dolor meus perpetuus? quasi dicat: unde est quod post tantas preces, post tot merita tribulatio non recedit? infra 30: insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Secundum Judaeos, loquitur in persona jerusalem. Et adjungit consolationem: facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium; quasi dicat: in hoc tamen consolabor, quod cito transiturae sunt hujusmodi angustiae, sicut aquae infideles quae ex pluviis congregantur.

Psal. 68: intraverunt aquae usque ad animam meam. Vel hoc dicit propter dolum adversariorum.


97

Lectio 5

Hic ponitur domini exaudientis responsio.

Et primo promittit promotionem in beatis, quantum ad vitae rectitudinem: si converteris, alios ad me a peccatis, convertam te, ab angustiis, stabis, per vitae rectitudinem, vel contemplationis eminentiam. 3 Reg. 17: vivit dominus in cujus conspectu sto. Jac. Ult.: qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, liberabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

Et quantum ad praedicationis auctoritatem: et si separaveris pretiosum a vili, distinguendo scilicet opera mala a bonis, os meum, quia per te loquar.

Matth. 10: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in nobis.

Secundo quantum ad liberationem a malis: et primo a malis culpae: convertentur ipsi ad te; quasi dicat: ipsi imitabuntur te, et non tu eos. 1 Cor. 4: rogo vos, imitatores mei estote, sicut et ego christi. Secundo a malis poenae: et primo promittit fortitudinem: et dabo te populo huic in murum aereum fortem. Supra 1: dedi te in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aeneum super omnem terram, regibus Juda, et principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terrae; et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum, ait dominus, ut liberem te. Secundo promittit defensionem, et bellabunt. Psal. 22: nam si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Tertio promittit liberationem, et liberabo. Is 43: noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo.

Notandum, quod sancti gloriantur in bono virtutis.

In tribulationum passione. Rom. 5: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus.

In proximorum conversatione. 2 corinth. 7: multa mihi fiducia est apud vos, multa gloriatio pro vobis. In conscientiae puritate. 2 Cor. 1: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Item gloriantur sancti in deo, in divina dilectione ostensa per passionem.

Galat. Ult.: mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri jesu christi. In divina cognitione.

Supra 9: in hoc glorietur, qui gloriatur, scire, et nosse me. In divina imitatione. Eccli. 23: magna gloria est sequi dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo.




Capitulus 16


98
(
Jr 16)



Lectio 1

Hic interdicit dominus prophetae, damnati populi consortium: et primo ponit sententiam; secundo assignat causam, ibi, et cum annuntiaveritis etc.. Circa primum duo. Primo interdicit sibi consortium matrimonialis conjugii, ponens jussionem: non accipies uxorem. 1 Cor. 7: solutus est ab uxore? noli quaerere uxorem. Et assignans rationem ex universitate punitorum, quia nulli aetati, nulli parcetur sexui: quia haec dicit dominus super filios et filias. Infra 51: collidam in te virum, et mulierem, et collidam in te senem, et puerum, et collidam in te juvenem, et virginem. Ex diversitate poenarum, comminans mortem ex causa interiori, mortibus aegrotationum, pestilentia scilicet, et diuturnis languoribus.

Et adjungit congruam sepulturam: non plangentur. 1 Cor. 11: ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Infra 25: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae jacebunt.

Ex causa exteriori: et gladio, ex insultu hostium, fame, ex defectu necessariorum. Et adjungit congruam sepulturam: et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli. Supra 14: erunt projecti in viis prae fame, et gladio, et non erit qui sepeliat eos, ipsi, et uxores eorum, filii, et filiae eorum. Secundo interdicit consortium socialis convivii: haec enim dicit dominus. Et primo interdicit convivium tristitiae, quod in consolationem pro mortuis fieri solet: ubi ponitur prohibitio, ne ingrediaris, neque plangens, neque sicut consolans.

Secundo assignatur ratio ex ablatione pacis: quia abstuli pacem meam, quam scilicet ad eos habebam, indignatus eis: vel quam, me auctore, ad invicem, et ad alios habebant. Is 57: non est pax impiis, dicit dominus. Ex comminatione mortis, morientur. Job 3: parvus et magnus ibi sunt: et servus liber a domino suo. Ex cessatione officiosi funeris, quia carebunt obsequio sepulturae, non sepelientur. Supra 8: non colligentur, et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt. Planctum etiam familiae: neque plangentur neque se incident, vulnerantes, quod Judaeis prohibitum Est. Deuter. 14: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo. Sed job tonso capite cadens in terram etc.. (job 1) non peccavit, quia gentilis erat. Carebunt etiam convivio parentelae, quod a consanguineis lugentibus fieri solet: et non frangent.

Prov. Ult.: date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius. Secundo interdicit convivium laetitiae. Et primo ponitur prohibitio: et domum convivii non ingrediaris, neque propter societatem, neque propter comestionem. 1 Cor. 5: si is qui frater nominatur inter vos, est fornicator, avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut rapax; cum hujusmodi nec cibum sumere.

Secundo ponitur ratio: quia haec dicit dominus.

Thren. Ult.: defecit gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster. Infra 25, idem.


99

Lectio 2

Hic assignatur causa praedictae poenae: et primo ponitur quaestio: quare locutus est dominus super nos omne malum grande istud? prover. 30: talis est via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit: non sum operata malum.

Secundo ponitur domini responsio: dices ad eos. Et primo ponit culpam in transgressione patrum: quia dereliquerunt. Supra 2: me dereliquerunt fontem, aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.

In imitatione filiorum, ne possent se excusare per id quod dicitur Ezech. 18: patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.

Sed et vos pejus operati estis. Matth. 23: implete mensuram patrum vestrorum. Secundo comminatur poenam: et primo ponit poenae comminationem quantum ad captivitatem: et ejiciam vos; et quantum ad servitutem: et servietis diis, serviendo eorum cultoribus.

Thren. 1: migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Deut. 28: in gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Secundo promittit consolationem, ponens juramentum quasi signum: propterea ecce dies; quasi dicat: hoc majus beneficium reputabitis, quam quod liberati estis de Aegypto; et illius quasi obliti, hoc semper in memoriam habebitis. Is 43: ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. Infra 23, idem. Et explicans beneficium, et reducam. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris; et reducam vos in terram vestram. Tertio ponit captivitatis conditionem, ecce ego: et primo describit captivitatem Babyloniorum, piscatores, scilicet chaldaeos, qui quasi in mari prosperitatis, et voluptatis viventes, eos ceperunt.

Habac. 1: facies homines quasi pisces maris, et quasi reptilia non habentia ducem. Et Romanorum: et post haec mittam venatores, scilicet Romanos, qui eos quasi bestias pro crudelitate homicidii venati sunt. Thren. 3: venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.

Secundo assignat captivitatis rationem, ponens cognitionem culpae: quia oculi mei super omnes vias eorum. Prov. 16: omnes viae hominum patent oculis ejus, spirituum ponderator est dominus.

Et comminationem poenae. Et reddam primum, idest ante dictam consolationem, duplices, scilicet quantum ad cultum idolorum; propter quod sequitur: quia contaminaverunt: et quantum ad perversitatem morum, et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam. Psal. 105: infecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum. Tertio ponit captivitatis utilitatem, scilicet conversionem gentium; vel eorum qui cum Judaeis sub zorobabel in jerusalem reversi sunt; vel eorum qui ad fidem christi sunt conversi: quia caecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret: Rom. 11. Circa quod tria facit. Primo ponitur prophetae exultatio, designata in confessione divinae laudis: domine fortitudo mea, ad alios debellandum, robur, ad perseverandum, refugium, si deficiam. Psal. 17: diligam te, domine fortitudo mea, dominus firmamentum meum, et refugium meum. Secundo ponitur gentium conversio. Ad te gentes venient.

Is 42: cantate domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae. Peccati confusio: vere mendacium, scilicet idolum, quod divinitatem, et auxilium mentitur. Supra 3: vere mendaces erant colles, et multitudo montium. Et pristini erroris confutatio: numquid faciet sibi homo deos? et ipsi non sunt dii, scilicet homines facientes. Sapien. 15: quomodo enim sibi similem homo poterit deum fingere? tertio assignat conversionis bonum: idcirco, idest ut gentes convertantur, eis, Judaeis, per vicem hanc; quasi dicat, ulterius non parcam, manum, correctionis. Vel eis, gentibus, manum, christum. Psalm. 9: cognoscetur dominus judicia faciens, in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Item Psal. 143: emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum.

Notandum, quod quaedam est manus divinae dispositionis. Sap. 7: in manu ejus et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientiae disciplina. Divinae liberalitatis. Psal. 103: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Divinae protectionis. Is 49: sub tegumento manus suae protexit me. Divinae correctionis. Psal. 38: a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus. Divinae liberationis.

Job 5: percutit, et manus ejus sanabunt.

Divinae operationis. Eccli. 36: glorifica manum, et brachium dexterum. Et divinae condemnationis.

Ad Hebr. 10: horrendum est incidere in manus dei viventis.




Capitulus 17


100
(
Jr 17)



Lectio 1

Hic ostenditur explicite populi obstinatio, quae est reprobationis causa: unde primo ostendit eorum obstinatam malitiam; secundo consummatam poenam, 19 cap.: haec dicit dominus etc.. In prima duo. In prima ponuntur obstinationis causae; secundo probatur ipsa obstinatio per experimentum, 18 cap.: verbum quod factum est ad jeremiam a domino. Prima in duas. In prima ponit causas obstinationis, in secunda revocat eos ad cultum pristinae religionis, ibi, haec dicit dominus etc.. Circa primum duo. Primo tangit unam causam, scilicet affectum iniquitatis, ponens culpam, in qua ponit exemplum: peccatum Juda, duarum tribuum, scriptum est, idest affectui eorum ita profunditus impressum, praecipue idolatriae, sicut Scriptura, quae fit ferreo stylo, in ungue, idest in adamante (Jr 17,1), qui est lapis politus ad modum unguis. Za 7.

Cor suum posuerunt ut adamantem, ut non audirent legem, et verba quae misit dominus exercituum in spiritu suo sancto per manum prophetarum priorum. Vel peccatum, idest sententia pro peccato. Et exponit peccati affectum: exaratum, idest profundatum, super latitudinem, idest super cor dilatatum in affectione peccati: unde cor sic dilatatum est loco adamantis, et cornua ararum, idest idolorum, sunt loco styli ferrei. Praeceperat enim deus ut ex altari procederent quatuor cornua, in quibus penderet craticula, Ex 27: et simile fecerant in aris idolorum. Os 8: multiplicavit sibi ephraim altaria ad peccandum, factae sunt ei arae in delictum. Ponit etiam affectus signum in successione prolis: cum recordati fuerint filii eorum, in affectu retinentes, in diversitate loci, ararum, quae in civitatibus construebantur.

Supra 2: sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Et adjungens poenam, scilicet bonorum direptionem quae pertinent ad necessitatem vitae, fortitudinem, idest bona, in quibus putabas te fortem esse, sicut arena, castra.

Supra 15: divitias tuas, et thesauros in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis. Idest, cum malitia tua ita consummata fuerit ut filii patres imitentur, in omnibus locis idola colentes, tunc fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo. Et bonorum quae pertinent ad cultum idolatriae, excelsa tua, in quibus idola colebant.

Ezech. 6: ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra, et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra. Comminatur etiam captivitatem: relinqueris, o jerusalem, ab hereditate, a populo tibi subjecto. Vel, o gens, a terra, dum in captivitatem ibis. Thren. 1: quomodo sedet sola civitas plena populo, facta est quasi vidua domina gentium, princeps provinciarum facta est sub tributo? comminatur et servitutem: et servire faciam te inimicis tuis.

Deut. 28: servies inimico tuo quem immittet tibi dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria; et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. Et tangens proximam poenae causam, scilicet divinam iram, quae est voluntas puniendi: quoniam ignem succendisti.

Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.

Secundo tangit aliam causam, scilicet fiduciam impunitatis: maledictus homo qui confidit in homine (Jr 17,5).

Promittebant autem sibi impunitatem ex tribus.

Primo ex potentia amicorum, scilicet Aegyptiorum: et hanc primo tollit.

Secundo ex multitudine divitiarum, et hanc, ibi, perdix fovit quae non peperit.

Tertio ex incredulitate divinarum comminationum; et hanc ibi, ecce ipsi dicunt ad me; ubi est verbum domini?

circa primum duo. Primo ponit discretionem eorum qui confidunt in domino et in hominibus; secundo inducit discretionis auctorem ibi, pravum est cor hominis. Circa primum duo. Primo ponitur maledictio eorum qui confidunt in auxilio humano, ubi ponit maledictionem: maledictus, quasi malo addictus. Et ponit carnem brachium, idest fortitudinem; in quo ponitur spei irrationabilitas, quia per carnem signatur humana fragilitas. Et a domino recedit (Jr 17,1); in quo ostenditur ratio maledictionis: licet enim confidere in homine sub deo, non tamen ut relinquatur deus. Et hoc dicitur propter Judaeos, qui, deo contempto, in Aegyptiis spem ponebant. Is 31: vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi sunt; et non sunt confisi super sanctum Israel, et dominum non requisierunt.

Psalm. 145: nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Et ponit maledictionis similitudinem: erit enim quasi myricae, quae viles habentur. Simmachus: quasi lignum infructuosum in solitudine. Non videbit: quia ante liberationem de captivitate, fere omnes mortui sunt. Sed habitabit; in quo ostenditur horror loci captivitatis, non quod in se malus esset, sed eis qui in servitute opprimebantur, in siccitate, in deserto, quod non colitur, sed est sicci aeris, qui facit arbores infructuosas, salsuginis, quantum ad siccitatem terrae, ex adustione humoris a sole. Ps. 106: posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Secundo ponitur benedictio eorum qui confidunt in divino auxilio.

Et primo ponit benedictionem: benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia ejus, ut scilicet in quocumque confidit, confidendi ratio sit deus. Ps. 2: cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. Is 30: beati omnes qui expectant eum. Secundo ponit similitudinem sumptam ex arbore, primo quantum ad radicum firmitatem: et erit quasi lignum, in quo figuratur firmitas divinae protectionis. Ps. 1: et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Secundo quantum ad foliorum viriditatem: et erit folium; in quo significabitur prosperitas temporalis, et viror spiritualis.

Proverb. 11: justi quasi virens folium germinabunt.

Tertio quantum ad fructuum ubertatem; in quo significatur copia bonorum operum: nec aliquando desinet facere fructum. Apocal. 21: per menses singulos reddens fructum suum. Et quia Judaei possent dicere, non posse fieri discretionem praemiorum pro diversitate cogitationum; ideo consequenter inducit hujus discretionis auctorem. Et primo ponit quaestionem, pravum est, idest multis malitiis involutum. Proverb. 20: sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. Secundo ponit responsionem: et ponit duo quae sufficientem faciunt discretionem judicii: scilicet scientiam: ego dominus scrutans corda; quantum ad cogitationes, renes, quantum ad affectiones.

Rom. 8: qui scrutatur corda scit quid desideret spiritus, quia secundum deum postulat pro sanctis. Et justitiam: qui do unicuique iuxta viam suam, quantum ad cordis dispositionem, fructum, quantum ad opus exterius. Is 3: dicite justo, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.



Aquinatis: in Hieremiam 88