Aquinatis: in Hieremiam 101

101

Lectio 2

Hic tangit secundum, unde scilicet spes impunitatis proveniebat, scilicet divitiarum abundantiam: et primo tangit fiduciam malorum, quae est in divitiis, sub similitudine perdicis, quae ova aliena furatur, et super ea incubat, et tandem a pullis deseritur, tangens, injustam congregationem, perdix fovit, et exponit: fecit divitias, et non in judicio. Habac. 2: vae ei qui multiplicat non sua. Usquequo et aggravat contra se densum luctum.

Et ipsarum amissionem: in dimidio dierum suorum derelinquet eas: quia in juventute morietur: vel quia adhuc ipso vivente eas amittet, diripientibus chaldaeis. In novissimo, idest in divino judicio, vel in morte, quando invenientur ei divitiae nihil profuisse, erit insipiens, idest apparebit.

Ps. 48: et relinquet alienis divitias suas, et sepulcra eorum domus illorum in aeternum. Job 12: ipse novit decipientem, et cum qui decipitur. Secundo ponit spem justorum, quae est in cultu divino: solium gloriae, idest expectatio et fiducia populi Israel est templum, et arca, et propitiatorium, in quibus intelligitur cultus divinus; quod dicitur solium gloriae altitudinis: ibi enim gloria domini in revelationibus apparebat a principio legis datae, locus sanctificationis, idest in quo sanctificamur, vel quem sanctificasti coram nobis, et pro nobis.

Supra 14: solii gloriae recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. Et adjungit poenam discedentium ab hac fiducia, ponens poenam: domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur, recedentes a te, in terra, captivitatis, scribentur, quasi cives perpetuo ibi manentes; vel cum illis qui terrena sapiunt, vel in terrenam corruptionem descenderunt: de quibus psalm. 48: vocaverunt nomina sua in terris suis. Et assignat causam: quia dereliquerunt fontem aquae vivae. Supra 2: me dereliquerunt. Tertio porrigit petitionem suam ad eum qui est sua expectatio: sana me, a languoribus peccati, et angustiae quibus involvor, salvum me fac, conservando in bonis, laus mea, quem laudo, vel in quo laudor. Ps. 40: ego dixi: domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi.


102

Lectio 3

Hoc est tertium, unde eis fiducia impunitatis proveniebat, quia divinis comminationibus non credebant: et circa hoc tria. Primo ponitur incredulorum insultatio: ubi est verbum? quasi dicat, non venient. Is 5: qui dicitis: festinet, cito veniat opus ejus, ut videamus, et appropriet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud.

Amos 5: vae desiderantibus diem domini. Ad quid enim vobis? secundo ponitur prophetae excusatio quantum ad constantiam mentis: et ego non sum turbatus, propter eorum contradictionem, sequens, implens quod mihi praecepisti, diem, praesentem vitam, quia etiam paratus mori; vel prosperitatem et gloriam praesentem. 2 corinth. 4: mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, vel ab humano die. Et quantum ad veritatem praedicationis: tu scis... Rectum in conspectu tuo fuit, quamvis non eorum. Job 16: in caelo est testis meus. Tertio ponitur ipsius petitio: et primo petit salutem: non sis tu mihi, quasi dicat: solum indignationem tuam timeo. Job 9: aufert a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. Matth. 10: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius timete eum qui potest animam et corpus perdere in Gehennam. Secundo petit incredulis afflictionem in corde ex confusione, de culpa, confundantur. Psalm. 39: confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Et timorem poenae, pavent, Proverb. 10: pavor his qui operantur malum. Sapient. 17: cum enim sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem.

Et in corpore: induc super eos diem afflictionis, in vita, contere, per mortem, duplici, gladio et fame, vel anima et corpore.


103

Lectio 4

Hic revocat eos ad cultum pristinae religionis quantum ad mandatum de observatione sabbati, quod levissimum est, ut magis eorum obstinatio ostendatur: et circa hoc duo facit. Primo determinat praedicationis locum, in porta, ut quasi inviti cogantur audire. 2 timoth. Ult.: insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa.

Filiorum, ipsi enim sunt populus meus; sed filii populorum sunt. Per quam ingrediuntur: ipsa enim specialis porta erat juxta domum regiam, per quam reges urbem ingrediebantur. Supra 7: sta in porta domus domini, et praedica ibi verbum istud etc.. Secundo proponit praedicationis verbum: et dices ad eos: et circa hoc tria facit.

Primo ponit praeceptum, petens auditum, audite.

Psalm. 2: et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Promulgans praeceptum: haec dicit dominus: custodite, a peccato, portare, extra civitatem, pondera, mercium, et opus, servile, pertinens vel ad servitutem culpae, vel ad servitutem poenae: quia etiam ab illis, quae peccata non erant, tenebantur abstinere; a quibus omnibus nos non tenemur abstinere, sed secundum praeceptum ecclesiae ordinantis de hoc. Sanctificate, ut bonis operibus vacetis. Exod. 20: memento ut diem sabbati sanctifices. Nehemiae ult.: vidi in Juda calcantes in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus, et inferentes in jerusalem die sabbati. Et contestatus sum etc.. Et ponit praecepti contemptum: et non audierunt. Supra 7: non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluptatibus, et pravitate cordis sui mali, etc.. Secundo promittit obedientibus praemium: et erit, si audieritis: quantum ad tria; in quibus civitas gloriosa erat: scilicet in dignitate regni; et quantum ad hoc, ingredientur. Is 1: restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. In multitudine populi; et quantum ad hoc, et habitabitur: isa. 62: non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata. Et quantum ad religionem templi: et venient de civitatibus Juda, de circuitu jerusalem, et de terra beniamin, et de campestribus, et de montuosis, et ab Austro, etiam ab Aegypto. Is 60: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo. Tertio comminatur contemnentibus incendium: si autem non audieritis... Succendam ignem in portis, quia portas intrantes chaldaei ignem miserunt in civitatem. Is 1: succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.

Nota, quod sancti fructificant per sapientiae contemplationem. Eccl. 6: quasi is qui arat, et qui seminat, accede ad eam, et sustine bonos fructus illius. Per caritatis fervorem. Cant. 5: veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. Per laudis confessionem. Heb. 13: per ipsum offeramus hostiam laudis semper deo, idest fructum labiorum confitentium nomini ejus. Per meritoriam operationem. Psal. 84: etenim dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Per proximorum conversionem. Joan. 15: ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.

Item notandum, quod sequitur aliquis christum per carnis integritatem. Apoc. 14: virgines enim sunt, et sequuntur agnum quocumque ierit.

Per cordis intentionem. Philip. 3: sequor si quo modo comprehendam. Per tribulationis passionem. 1 Petr. 2: christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Per mandatorum observationem job 23: vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi et non declinavi ex ea. Per gloriae receptionem. Eccli. 25: magna gloria est sequi dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo.




Capitulus 18


104
(
Jr 18)



Lectio 1

Hic ostendit obstinationem ipsius populi quasi per experimentum: et primo quia contemnunt praedicationem; secundo quia persequuntur praedicatorem, ibi, et dixerunt: venite, et cogitemus contra jeremiam cogitationes. Circa primum duo.

Primo ponitur praedicatio revocans eos ad poenitentiam; secundo ponitur contemnentium desperatio, ibi, qui dixerunt: desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus. Circa primum duo.

Primo designat dominus prophetae revelationis locum: in domum figuli, ut ex ipsius operis similitudine prophetia sumeretur: in quo significatur quod descendenti in considerationem suae infirmitatis, verba domini revelantur. Prov. 3: cum simplicibus sermocinatio ejus. Descendi, accessi in inferiorem partem civitatis, ubi hujusmodi artifices morabantur. Secundo ponitur revelatum verbum.

Et primo ponit similitudinem; secundo ex similitudine sumit rationem, ibi, repente loquar adversus gentem. Circa primum duo. Primo ponitur factum figuli, unde similitudo sumitur, ponens vasis destructionem: et ecce ipse faciebat opus super rotam, Eccl. 58: figulus sedens ad opus suum, et convertens pedibus suis rotam, qui in solicitudine positus est semper propter opus suum, et innumera est omnis operatio ejus. Et destructi vasis restaurationem: conversusque fecit illud vas alterum. Sapien. 15: figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa, et similiter quae his sunt contraria. Secundo ponit similitudinis adaptationem: et factum est verbum domini ad me. Et primo ponitur quaestio: numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domos Israel? isa. 64: et nunc domine, pater noster est tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manum tuarum omnes nos. Secundo responsio: ecce sicut lutum: sapien. 7: in manu ipsius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientiae disciplina.


105

Lectio 2

Hic sumit rationem ex praedicta similitudine.

Sed objicitur contra id quod dicitur hic, illud quod habetur Num. 23: non est deus ut homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur. Sed hoc non potest esse sine mendacio, quod aliquis dicat futurum quod non eveniat, neque sine mutatione, si poenitentiam agat.

Ergo etc..

Ad quod dicendum quod est duplex prophetia secundum Hieronymum in Glossa super Matth. Cap. 1, scilicet praedestinationis in his quae non dependent ex libero arbitrio, sed tantum ex dei dispositione, quae immutabilis est; et ideo hanc necesse est omnibus modis evenire. Alia est praescientiae de his etiam quae libero arbitrio non subjacent, sed procedunt a deo secundum quod deus praescit finaliter eventum uniuscujusque rei.

Et sic etiam sententia divina non mutatur, facta mutatione in homine, sed non in deo. Et ideo poenitentia accipitur non secundum mutationem divinae dispositionis, sed divinae sententiae prolatae secundum causas inferiores. Et ideo dicit, repente, et subito, loquens de deo ad similitudinem hominis: dicitur enim aliquis repente loqui, quando sine praemeditatione loquitur. Hoc autem convenit quando tantum ad praesens, omissa futuri consideratione, respicit.

Circa hoc ergo duo facit. Primo ponit divinae sententiae revocabilitatem in malis, ponens sententiae pronuntiationem, ut eradicem, auferendo omnem firmitatem. Supra 1: constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Et sententiae revocationem: si poenitentiam egerit gens illa a malo suo...

Agam et ego poenitentiam. Os 11: conversum est in me cor meum, pariter conturbata est paenitudo mea. Et in bonis, ponens sententiae promulgationem, et subito. Job 22: si reversus fueris ad omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Et revocationem, si fecerit malum. Ezech. 18: si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem juxta omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet? omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur: in praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur. Secundo inducit cognitionem: et primo proponit excogitatam poenam: nunc ergo dic viro Juda...p haec dicit dominus, ecce ego fingo, sicut figulus, malum, poenae. Is 45: ego dominus faciens pacem, et creans malum. Secundo concludit poenitentiam: revertatur unusquisque a via sua mala, et vias, opera, studia, cogitationes, dirigite, recta facite.

Ezech. 33: convertimini a viis vestris pessimis.


106

Lectio 3

Hic ponitur contemnentium desperatio: et primo ponitur desperatio, desperavimus. Supra 2: dixisti: desperavi, nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. Secundo ponitur desperantium condemnatio: ideo haec dicit dominus. Et primo arguit in eis horribilem culpam in comparatione gentium: interroga gentes.

Supra 2: transite ad insulas cethim, et videte, et in cedar mittite, et considerate vehementer, et videte si factum est hujusmodi, si mutuavit gens deos suos. Et certe ipsi non sunt dii. Ezech. 5: contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt. Ex similitudine insensibilium, quae ordinem sibi a deo praefixum tenent: numquid deficiet de petra agri nix Libani? et notandum quod Libanus est mons magnus, et habet in summitate magnam latitudinem, in qua sunt agri, et speluncae petrarum, in quas, quia radius solis non pervenit, conservantur nives perpetuo. Aut evelli possunt aquae erumpentes, ut non fluant de Libano, et aliis altis montibus? quasi dicat, non. Eccl. 3: didici quod omnia opera quae fecit deus perseverent in perpetuum. Non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit dominus ut timeatur. Ex conditione operum, quia inutilia: frustra libantes, scilicet idolis.

Rom. 6: quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? quia nociva, et impingentes, idest offendentes. Is 59: impegimus in meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. Quia turpia, in semitis saeculi, scilicet idolatriae, post quas saeculum totum vadit. Job 22: numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum qui dicebant deo: recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.

Et difficilia: ut ambularent per eas in itinere non trito, a sanctis patribus. Vel quia vana peccata excogitabant. Sap. 5: ambulavimus vias difficiles, viam autem domini ignoravimus.

Numer. 20: via trita gradiemur. Secundo comminatur stupendam poenam. Primo quantum ad terrae desolationem: ut fieret terra eorum in desolationem.

Ut consecutive. Thren. 1: o vos omnes qui transitis per viam attendite, et videte, si est dolor sicut dolor meus. Secundo quantum ad gentis destructionem: sicut ventus, qui omnes fruges desiccat, inimico, Babylonico. Supra 4: ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum, et ad purgandum.

Tertio divini auxilii cessionem. Dorsum, ad modum hominis irati. Deut. 32: abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eo. Ps. 73: ut quid, domine, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?


107

Lectio 4

Hic ostenditur eorum obstinatio ex eo quod persequebantur praedicatores eorum in figuram persecutionis christi: et primo ponitur adversariorum persecutio, ponens persequendi consilium, venite.

Sapient. 2: dixerunt impii cogitantes apud se non recte. Et infra (ibidem): circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris etc.. Persecutionis argumentum: non enim peribit lex, legis dispositio, sermo, divinae revelationis; quasi, falso hoc futurum praedixit. E contra Ezech. 7: peribit lex a sacerdote, et consilium a senioribus. Et persequendi modum, lingua, detrahendo, et accusando.

Non attendamus, quasi timentes comminationes ipsius. Psalm. 63: exacuerunt ut gladium linguas suas, firmaverunt sibi sermonem nequam.

Eccl. 28: flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuet ossa. Secundo ponitur prophetae oratio: et primo petit audientiam: attende, domine, ad me, idest ad mea merita. Thren. 3: audisti opprobrium eorum, domine, omnes cogitationes eorum adversum me. Secundo proponit ingratitudinis culpam, ponens ingratitudinem: numquid redditur pro bono malum? quasi dicat: non est consuetum, non est justum. Foveam, deceptionem, ut tollerent vitam meam. Psalm. 108: posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Et ingratitudinis probationem, recordare. 2 Mach. Ult.: hic est fratrum amator, et populi Israel; hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, jeremias propheta dei. Tertio imprecatur poenam: et primo poenae inflictionem quantum ad pueros: propterea da filios. Supra 15: qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem.

Quantum ad matrimonio utentes: fiant uxores eorum absque liberis. Osea 9: da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. Et quantum ad viros bellicosos: juvenes eorum confodiantur gladio in praelio, audiatur clamor, planctus. Is 15: clamorem contritionis levabunt. Secundo poenae occultationem, ut praecavere non possint: adduces latronem, Nabuchodonosor, qui subito super eos veniat. Abdias: si fures intrassent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? et assignat rationem: quia foderunt foveam; quasi dicat: justum est ut decipiantur qui me decipere voluerunt. Psalm. 56: laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam.

Et inducit probationem: tu autem, domine, scis.

Thr. 3: vidisti, domine, iniquitatem illorum adversum me, judica judicium meum. Secundo excludit sententiae revocationem, excludens misericordiam: ne propitieris, mundando a culpa, non deleatur, liberando a poena. Psalm. 108. In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu domini, et peccatum matris ejus non deleatur.

Et imprecatur poenam: fiant corruentes...

Abutere eis, idest in malum utere, vel contra consuetudinem clementiae tuae. Is 3: ruit jerusalem, et Judas concidit: quia lingua eorum, et adinventiones eorum contra dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.

Notandum, quod est quidam sibilus bonus divinae inspirationis. Zach. 10: sibilabo eis, et congregabo illos quia redemi eos. Humilis confirmationis. 3 Reg. 19: post ignem sibilus aurae tenuis. Compassionis. Infra 49: omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus. Item est sibilus malus iniquae persuasionis. Sapient. 17: serpentum sibilatione commoti, tremebundi peribant. Insultationis.

Thren. 2: omnes transeuntes per viam sibilaverunt, et moverunt capita sua super filiam jerusalem: haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae? et stuporis.

Infra 25: ponam eos in stuporem, et sibilum in solitudines sempiternas.

Item super illud verbum, ut loquerer pro eis bonum, nota, quod christus loquitur pro nobis bonum ad impetrandum veniam. Lc 23: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Ad excusandam culpam. 1 joan. 2: advocatum habemus apud patrem jesum christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Ad Heb. 12: accessistis ad testamenti novi mediatorem jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Ad impetrandam gloriam.

Joan. 17: volo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi.




Capitulus 19


108
(
Jr 19)



Lectio 1

Hic comminatur consummatam poenam: et primo designat praedicationis locum: ad vallem filiorum annon, quae est juxta introitum portae fictilis, ubi figuli habitabant; et praedicabis ibi verba quae ego loquor ad te. Ezech. 3: audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.

Secundo ponit praedicationis verbum: et primo in loco a deo praefinito; secundo in templo, ibi, venit autem jeremias de tophet. Circa primum duo.

Primo praedicit eam verbo; secundo praesignat eam facto ibi, et conteres lagunculam. Circa primum primo comminatur poenam in generali, petens audientiam: dices, audite. Ps. 2: et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Praedicens poenam: haec dicit dominus... Tinnient, quasi ex commotione cordis prae stupore, sicut ex commotione magni soni. 1 Reg. 3: ecce ego faciam verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus. 4 Reg. 21: ecce ego inducam mala super jerusalem, et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus.

Et assignans causam, culpam populi: eo quod dereliquerunt me. Is 1: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Et culpam regis quantum ad simplex homicidium: et reges Juda. 4 Reg. 21: sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleretur jerusalem usque ad Os. Et quantum ad homicidium junctum sacrilegio. Et aedificaverunt excelsa baalim. Ps. 105: effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus chanaam. Secundo ponit poenam in speciali: et primo quantum ad mala, quae passi sunt in urbis captione, ponens interfectionem hominum: propterea ecce dies venient; ubi designat occisorum multitudinem, et non vocabitur amplius locus iste tophet. Supra 7 idem. Consilii dissipationem: et dissipabo consilium Juda, quod debellare Nabuchodonosor cogitaverat, in loco isto, quia ibi occisi sunt: job 5: apprehendit sapientes in astutia sua, et consilium pravorum dissipat.

Et occisionis speciem: et subvertam eos gladio. Ezech. 21: hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos fecit, et corde tabescere, et multiplicat ruinas. Et ponens abjectionem cadaverum: et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli. Ps. 78: posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Et ponens destructionem urbium: et ponam civitatem hanc in stuporem.

Supra 18, idem. Secundo poenam quam passi sunt in obsidione: et cibabo eos carnibus filiorum suorum.

Deute. 28: comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum, et filiarum tuarum, quas dederit tibi dominus deus tuus, in angustia, et vastitate, qua opprimet te hostis tuus. Thren. 4: manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.


109

Lectio 2

Hic designat praedictam poenam facto: et primo ponit factum: conteres lagunculam. Is 10: ecce dominator dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. Secundo facti significatum: et dices ad eos. Primo quantum ad populi occisionem: sic conteram. Is 30: comminuetur sicut conteritur lagena figuli, contritione pervalida. Secundo quantum ad sepulturae locum: et in tophet sepelientur, propter occisorum multitudinem. Supra 7, idem. Tertio quantum ad urbis destructionem, sic faciam, sicut tophet, immundam, et sine domibus. In quarum domatibus, idest in summitatibus domorum, quae planae erant, et in eis idola colebant. Is 22: ascendisti et tu omnis in tecta clamoris plena, urbs frequens, civitas exultans.


110

Lectio 3

Postquam dixerat praedicta in valle tophet ad populum, revertitur ad templum, ut annuntiaret ea populo qui ipsum sequi noluit. Et planum Est. Act. 7: dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper spiritui sancto restitistis; sicut et patres vestris, ita et vos.




Capitulus 20


111
(
Jr 20)



Lectio 1

Finita comminatione contra populum, incipit comminatio contra principes. Et primo ponitur comminatio prophetae contra principes; secundo conspiratio principum contra prophetam, infra 26 cap.: in principio regni joakim filii josiae regis Juda.

Circa primum duo. Primo comminatur contra principes Judaici populi; secundo contra illos, et alios, infra 25 cap.: verbum quod factum est ad jeremiam a domino. Prima in duas.

In prima comminatur contra principes in summo dignitatis gradu constitutos; in secunda contra omnes comminatur, infra 23 cap.: vae pastoribus qui dispergunt, et dilacerant gregem. Circa primum duo. Primo comminatur contra summum in dignitate spirituali, scilicet contra summum sacerdotem; secundo contra summum in dignitate temporali, scilicet contra regem, infra 21 cap.: verbum quod factum est ad jeremiam a domino.

Circa primum duo. Primo ponitur comminatio contra summum sacerdotem; secundo propter pericula quae ex hoc prophetae imminebant, ponitur ipsius conquestio, ibi, seduxisti me, domine.

Circa primum duo. Primo ponitur comminationis occasio ex prophetae persecutione: ubi ponitur persecutionis ratio: prophetantem sermones istos, contra civitatem: hoc enim erat officium summi sacerdotis, ut scilicet falso prophetantes corriperet.

Infra 29: dedit te dominus sacerdotem pro jojade sacerdote, ut sis dux in domo domini super omnem virum arreptitium, et prophetantem, ut mittas eum in nervum, et in carcerem, etc..

Prophetae persecutio: et percussit... Et misit eum in nervum, in carcerem, genus tormenti ad detinendum captivos, beniamin, quae ducebat in tribum beniamin; erat enim civitas sita in confinio duarum tribuum. Superiori, quia forte plures erant portae ducentes in terram illam, in domo domini: unde in illa porta exercebatur judicium de prophetis, et de ministris templi, et ibi claudebantur in carcere. Thren. 3: circumaedificavit adversum me ut non egrediar, aggravavit compedem meum. Et prophetae liberatio: cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur jeremiam de nervo.

Act. 4: factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et Scribae in jerusalem. Psalm. 67: qui educit vinctos in fortitudine. Secundo ponitur comminatio: et primo ponitur poenae designatio ex immutatione nominis: et dixit ad eum: loquitur ad modum hominis timidi, qui undique circumspicit.

Prov. 10: pavor his qui operantur malum. Secundo ponitur poenae comminatio: quia haec dicit dominus: et primo quantum ad ipsius amicos: te, et omnes amicos. Ps. 77: sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Secundo quantum ad subditos, ponens captivitatem hominum: et omnem Judam. Thren. 1: migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem.

Et direptionem bonorum: et dabo universam substantiam civitatis hujus. Is 39: auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem. Non relinquetur quicquam, dicit dominus. Tertio quantum ad ipsius domesticos: tu autem Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem... Et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium; promittens prospera. Is 22: quasi pilam mittet te dominus in terram latam et spatiosam. Ibi morieris, etc.. Amos 7: filii tui, et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua.


112

Lectio 2

Hic ponitur prophetae conquestio: et primo plangit injunctum officium, secundo nativitatis ortum.

Circa primum duo. Primo plangit injunctum officium propter consecutam irrisionem; secundo propter persecutionem, ibi, audivi enim contumelias multorum.

Circa primum tria. Primo quasi conquerendo notificat injunctionis modum, seduxisti; idest occasionem deceptionis ex verbis tuis accepi: credebam enim me prophetaturum contra gentes, et non contra Judaeos a quibus persecutionem patior. Non autem vult imponere crimen deceptionis in deum, quia blasphemaret.

Invaluisti, imponens officium mihi renitenti, ut supra 1. Et hoc praecipue quia fructum praedicationis suae non vidit. Is 49: in vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Secundo proponit praedicationis eventum, ponens irrisionem: factus sum in derisum...

Omnes subsannant rugatione nasi, irrisionem propalantes. Thren. 3: factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. Et assignat rationem, ponens praedicationis verbum, quo arguebat aperte culpas, et comminabatur poenas: quia jam olim loquor vociferans iniquitatem, et vastitatem, quae tamen nondum venit.

Is 16: his qui laetantur super murum cocti lateris, loquimini plagas suas. Et consequens opprobrium: et factus est mihi sermo domini in opprobrium, idest opprobrii causa. Act. 26: festus Paulo dixit: multae litterae ad insaniam te deduxerunt. Tertio resignat injunctum officium et dixi. Et primo abjicit officium, non recordabor, idest, non cogitabo ulterius loqui ad populum. Nolebat enim margaritas ante porcos spargere. Matth. 7: nolite sanctum dare canibus. Secundo officium abjectum resumit: et factus est quasi ignis; quanto enim magis quis exterius a verbis abstinet, magis intus fervorem amoris sentit. Ps. 38: concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. In ossibus, in intimis mentis, defeci, a proposito, ferre non sustinens, interius incendium, audivi enim contumelias multorum.

Hic conqueritur de officio assumpto, ex eo quod persecutiones sustinebat. Et primo ponitur adversariorum persecutio: et primo ponit persequentium multitudinem, multorum, quibus resisti non potest.

Persequimini; in quo notatur ipsorum conjuratio.

Ponit etiam familiaritatem: ab omnibus viris qui erant pacifici mei; in quo notatur imminens periculum Abdias: omnes viri foederis tui illuserunt tibi, invaluerunt contra te viri pacis tuae. Secundo ponitur prophetae confortatio, ponens divinum auxilium: dominus autem mecum, ad defendendum.

Is 50: dominus deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus. Et ipsius officium: et idcirco cadent, quia persequuntur. Is 40: deficient pueri, et laborabunt, et juvenes infirmitate cadent. Confundentur, quia opprobria dixerunt, quia non intellexerunt, idest intelligere noluerunt, opprobrium, aeternae damnationis, vel futurae captivitatis. Psal. 39: confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Tertio ponitur petitio: ubi captat benevolentiam, commendans justitiam, probator, idest approbator vel inquisitor et discussor: scientiam, qui videt renes, quantum ad affectiones, et corda, quantum ad cogitationes. Supra 17: ego dominus scrutans cor, et probans renes, qui do unicuique juxta viam suam, etc.. Petit vindictam: videam, quaeso, ultionem meam ex eis: assignat causam: tibi enim revelavi, non hoc ignoranti, sed totam causam meam in te ponens. Supra 11: tibi enim revelavi causam meam. Quarto ponitur gratiarum actio, cantate domino. Psal. 71: quia liberavit pauperem a potente, pauperem cui non erat adjutor.


113

Lectio 3

Hic plangit nativitatis suae ortum.

Sed objicitur contra hoc quod hic dicitur. Sanctorum enim est gloriari in tribulationibus, ut dicitur ad Rom. 5, ergo videtur quod jeremias non debuerit pro tribulationibus in maledictionem prorumpere.

Praeterea dies creatura dei est; maledicere autem creaturae dei, est peccatum: ergo etc..

Praeterea dies transitorium quid est, et huic poenam maledictionis aptare stultum est: ergo etc..

Praeterea nullus debet innocenti maledicere; sed ille homo in hoc quod jeremiam non interfecit, innocens fuit: ergo peccavit ipsi maledicendo.

Ad primum dicendum, quod tribulationes in se consideratae malae sunt inquantum contrariantur naturae bonae, ut dicit Augustinus; et sic eas abhorrere naturali odio, peccatum non Est. Si tamen propter eas ratio a sua rectitudine deduceretur, hoc esset peccatum. Consideratae autem secundum quod promovent in bonum, sic sancti in ipsis gloriantur, sicut infirmus in sectione per quam sanatur.

Ad secundum dicendum, et ad tertium, quod diei in sua natura consideratae non maledicit, quia hoc esset stultum et peccatum, sed inquantum mala est, prout scilicet aliquid mali in ipsa accidit; sicut e contra dies festus agitur propter aliquod bonum quod die illo accidit: et hoc significat, illa maledictio, Gregorius tamen respiciens ad naturam ipsius diei dicit, quod ad litteram non potest intelligi. Et similiter dicendum ad ultimum, quod non maledicit illis hominibus nisi inquantum relationem habent ad suum actum. Unde per hoc dat intelligere horrorem suum, hyperbolice loquens, et taedium vitae suae propter angustias quas patiebatur.

Circa hoc ergo duo facit. Primo ponit maledictionem contra nativitatis tempus: maledicta dies.

Job 3: pereat dies in qua dictum est: conceptus est homo. Contra nativitatis nuntium: maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum. Gen. 21: gaudium fecit mihi dominus, et quicumque audierit, corridebit mihi.

Et explicat maledictionis modum: sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit dominus. Is 25: posuisti civitatem in tumultum, urbem fortem in ruinam. Et contra vitae ministrum, qui scilicet vitam conservavit: audiat clamorem, scilicet mortis ut fieret mihi mater mea sepulcrum, quasi non computatus esset inter homines, conceptus aeternus, qui scilicet numquam ad debitum partum pervenisset.

Job 3: quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii. Secundo ponitur maledictionis ratio: quare de vulva egressus sum? supra 15: vae mihi, mater mea, quare genuisti me virum rixae, virum discordiae, in universa terra? 1 Mach. 2: vae mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae, et sedere illic cum datur in manibus inimicorum? nota super illo verbo, seduxisti me, domine, et seductus sum; fortior me fuisti, et invaluisti, quia dominus seducit trahendo persuasionibus. 2 Cor. Ult.: cum essem astutus, dolo vos cepi.

Alliciendo consolationibus. Apocal. 10: cum devorassem eam, amaricatus est venter meus.

Confortando promissionibus. Supra 4: ergo ne decepisti populum istum, et jerusalem, dicens: pax erit vobis? et ecce pervenit gladius usque ad animam. Invalescit autem dominus corrigendo.

Is 8: in forti manu sua erudivit me, ne irem in via populi hujus. A noxiis retrahendo.

Os 11: in funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis.




Capitulus 21



Aquinatis: in Hieremiam 101