Aquinatis: in Hieremiam 114

114
(
Jr 21)



Lectio 1

Hic ponitur comminatio contra reges, qui obtinent summum gradum in potestate saeculari: et primo secundum quod reges puniuntur per poenam populi; secundo secundum quod puniuntur in propria persona, 22 cap.: haec dicit dominus etc..

Circa primum duo. Primo ponitur regis interrogatio vel petitio: interroga; quasi dicat, quaere divinum responsum, et ora pro nobis. Hic Phassur non est idem qui supra, qui ex alio patre natus. Is 37: dies tribulationis et correctionis, et blasphemiae dies haec: quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. Et infra (ibid.): leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt.

Secundo ponitur prophetae responsio: et dixit jeremias.

Et primo comminatur poenam quantum ad tempus ante civitatis captionem, contra tria in quibus confidebant: scilicet in armorum munitione: ecce convertam; quasi dicat: arma quae contra hostes assumpsistis, in vosipsos convertentur, quia contra vos invicem pugnabitis. Psalm. 7: convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Vel convertentur, quasi sine fructu. Confidebant etiam in murorum fortitudine; contra quod dicit: et chaldaeos, qui obsident in circuitu murorum; quasi dicat, non impedientibus muris. Thren. 4: non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis, et inimicus per portas jerusalem. Confidebant etiam in divina protectione; contra quod dicit: et debellabo ego vos in manu extenta, idest potentia mea ad vindictam parata, forti, cui resisti non potest, furore, quantum ad pessimos, indignatione, quantum ad minus peccantes, in ira grandi, contra mediocres.


115

Lectio 2

Hic tangit modum impugnationis. Ezech. 20: in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos, et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi, facie ad faciem. Et quantum ad tempus post urbis captionem: et post hoc, comminans poenam, dabo Sedeciam. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua non potero fugere. Et excludit misericordiam: et non flectetur, precibus, vel muneribus, neque parcet, propter pristinam amicitiam, neque miserebitur, ex compassione miseriae.

Proverb. 6: zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusque precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Et hoc quia pactum non servavit.

Ezech. 17: qui dissolvit pactum, numquid effugiet? secundo proponit eis salutis viam quantum ad populum: et ad populum hunc dices.

Et primo dat eis eligendi libertatem: ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis. Eccl. 15: ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. Ponit disjunctionem: qui habitaverit in urbe hac morietur...

Qui autem egressus fuerit... Vivet. Is 51: egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris domini.

Et assignat rationem: posui enim faciem meam super civitatem hanc. Supra 1: ollam succensam ego video. Et ad regem: et domui regis Juda, scilicet dices, ponens consilium: judicate mane. Psal. 81: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Et ponit imminens periculum: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea. Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.

Tertio excludit falsam fiduciam, ponens confidentiae causam: ecce ego ad te, idest arcem jerusalem, habitatricem vallis solidae, atque campestris: erat enim jerusalem in latere montis versus vallem Arnon: ergo pars erat in valle. Vel dicitur despective, sicut isa. 22: onus vallis visionis etc.. Et etiam ex monte habebat soliditatem, fortitudinem et firmitatem; et ex fructiferis vallibus habebat fertilitatem. Et superbam audaciam: qui dicitis; quis percutiet nos? Abdias 2: qui dicis in corde tuo: quis detrahet me in terram? et comminatur poenam: et visitabo, et succendam ignem in saltu, infructuosum populum, joelis 1: ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.




Capitulus 22


116
(
Jr 22)



Lectio 1

Hic ponitur comminatio contra reges secundum quod in persona propria puniuntur: et circa hoc tria facit. Primo enim ponitur annuntiandi praeceptum, et designat praedicationis locum, descende: quia templum ubi propheta stabat ad orandum, in eminentiori situm erat. Act. 10: descende, et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos. Secundo dat salutis consilium, petens auditum, audite. Psal. 2: et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Proponens consilium ut faciat bonum, servans justitiam: haec dicit dominus; facite judicium, executionem justitiae: quod proprie regis, et judicis Est. Sap. 1: diligite justitiam qui judicatis terram. Et impediendo calumniam: et liberate VI oppressum. Psal. 81: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Et ut vitet malum quantum ad injustam ablationem rerum: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare. Exod. 22: advenam non contristabis; neque affliges eum. Et quantum ad occisionem innocentium: et sanguinem innocentem ne effundatis. Exod. 23: insontem et justum non occides, quia adversor impium. Et ponit consilii fructum, proponens praemium servantibus: si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges de genere David. Supra 17, idem. Et poenam contemnentibus: quod si non audieritis verba haec, in memetipso juravi, quia majorem non habeo. Hebr. 6: Abrahae namque promittens deus, quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum. In solitudinem.

Is 1: desolabitur sicut in vastitate hostili.

Domus, regia, vel templum. Tertio praedicit imminens periculum: et primo in regiam urbem, tangens gloriam: quia haec dicit dominus super domum, scilicet jerusalem: tu mihi caput; idest, tu fuisti mihi caput in toto regno, sicut Galaad caput in planitie quae est in summitate Libani, ubi Laban invenit Jacob, Gen. 31. Psal. 86: diligit dominus portas sion super omnia tabernacula Jacob. Praedicit futuram poenam, ponens poenae inflictionem quantum ad desolationem urbium: si non posuero, quasi dicat, non credatur mihi, urbes, tibi subditas. Joel. 2: quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti. Et quantum ad occisionem hominum, ponens interficientem: et sanctificabo; quasi dicat: ad meum praeceptum implendum deputabo.

Simile isa. 13: ego mandavi sanctificatis meis, et vocabo fortes meos in ira mea, etc..

Et interfectionem: et succident cedros, idest majores de populo, ut servetur metaphora. Zach. 11: aperi Libane portas, et comedet ignis cedros tuas; ulula abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt. Ponens etiam poenae inflictae stuporem: et pertransibunt gentes: ubi ponit interrogationem stupentium: quare fecit dominus sic civitati huic? et responsionem audientium: et respondebunt. Deut. 29: et dicent omnes gentes: quare sic fecit dominus terrae huic? quae est ira furoris ejus immensa? et respondebunt: quia dereliquerunt pactum domini quod pepigit cum patribus eorum, etc.. Secundo ponitur comminatio contra regiam stirpem: et primo contra joakim filium josiae, ibi, quia haec dicit dominus, secundo contra joatham filium josiae, ibi, vae qui aedificat domum suam in injustitia; tertio contra jeconiam filium joakim, ibi, vivo ego, dicit dominus. Et de his habetur 4 Reg. 24. Circa primum duo. Primo ponitur comminatio; ubi interdicit luctum pro josia occiso: nolite flere mortuum, scilicet josiam. Eccl. 22: modicum plora super mortuum, quoniam requievit.

Et indicit planctum pro joatham a Pharaone captivato; plangite eum. Job 20: oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. Fletus autem dicitur cum emissione lacrymarum; luctus addit quamdam solemnitatem; sed planctus adhuc addit conquestionem per verba. Secundo ponitur comminationis confirmatio per sententiam divinam: quia haec dicit dominus ad sellum, joakim, quia omnes filii josiae dicti sunt sellum, idest consummatio, eo quod in ipsis regnum finitum sit. Is 22: quasi pilam mittet te dominus in terram latam, et spatiosam. Et secundum hoc tota prophetia istius capituli facta est temporibus joakim; et dicit captivitatem joatham quasi praeteritam, et praedicit aliorum captivitatem quasi futuram. Sed Hieronymus vult quod istud quod dictum est, exponatur de Sedecia, et quod hucusque prophetia facta sit temporibus Sedeciae a principio 2 capitis, et deinceps super joakim.


117

Lectio 2

Hic ponitur comminatio contra joakim. Et primo arguit culpam injustae aedificationis, ponens injustum aedificium: vae ei qui aedificat, scilicet joakim filio josiae, coenacula, cameras, et proprie illas ad quas ascenditur scalis vel gradibus, a coenando dictas. Eccli. 21: qui aedificat domum suam impensis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hyeme. Amicum suum opprimet frustra, petens scilicet auxilium ad aedificandum. Levitic. 19: non remaneat merces mercenarii tui apud te usque mane. Ponens etiam aedificii ornatum: qui dicit: aedificabo mihi domum latam...

Laquearia, quae cameris elevatis in solarium observatione succedunt, synopide, colore rubeo dicto a synope civitate Persarum. Secundo excludit falsam fiduciam, qua promittebat sibi prosperitatem, quam pater suus josias habuerat ponens stultam comparationem: numquid regnabis, quoniam confers te cedro? patri tuo. Psal. 36: vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani.

Et ostendit eorum discretionem, proponens patris justitiam: pater tuus comedit; et tamen propter abundantiam non deseruit justitiam; et ideo prospere sibi successit. Job 19: cumque sederem quasi rex, circumstante; eram tamen maerentium consolator. Et proponens filii injustitiam: tu vero oculi, quantum ad cognitionem, et cor, quantum ad affectionem cordis, ad avaritiam, quantum ad injustam rerum ablationem, calumniam, falsam criminis impositionem, ut tali occasione opprimeret, ad cursum mali, quasi dicat. Quod corde conceperas, opere explebas. Genes. 6: cuncta cogitatio humani cordis intenta est ad malum omni tempore. Tertio comminatur poenam propter hoc dicit dominus. Et primo quantum ad ipsum regem, privatione planctus: non plangent, consanguinei, non concrepabunt, simul concordantes subditi. Supra 16: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. Et privatione sepulturae: sepultura asini sepeliuntur: quia projectus bestiis devorandus.

Is 14: omnes reges gentium, universi dormierunt in gloria, vir in domo sua; tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci.

De illo autem joakim diversa in diversis inveniuntur 4 enim Reg. 24, dicitur, quod immisit dominus latrunculos vicinarum gentium contra ipsum, qui interfecerunt ipsum; et dormivit cum patribus suis. 2 vero Paral. 36, dicitur, quod ascendit contra eum rex Babyloniae, et duxit eum in Babyloniam quasi captivum. Josephus autem dicit, quod cum ingressus esset civitatem Nabuchodonosor, vel Nabuzardam, fregit pactum, et interfecit multos juvenes, cum quibus et joakim. Hic autem dicitur, quod fuit insepultus. Et ideo ad concordiam omnium horum sciendum est, quod iste joakim substitutus fuit a Pharaone joatham fratri suo, et regnavit post cum rege Aegypti.

Tandem VIII anno regni ejus, venit Nabuchodonosor contra eum, et tradidit se sibi. Et factus est ei tributarius duobus annis. In decimo autem anno rebellavit. Unde Nabuchodonosor venit contra eum, et captivum ducebat in Babyloniam: cui in via confoederatus est, et reversus est in jerusalem.

Sed Nabuzardam, congregatis latrunculis vicinarum gentium, intravit jerusalem, et frangens pactum, interfecit eum: quo sepulto in sepulcris regiis a populo terrae, Nabuzardam indignatus fecit eum effodi, et projici bestiis devorandum. Secundo contra principes ipsius ponens eorum contritionem: ascende Libanum, montem templi, in basan, quae subjacet monti jerusalem. Is 40: super montem excelsum ascende tu qui evangelizas sion. Amatores, principes et defensores.

Ponens etiam hujus rationem ex inobedientia: locutus sum ad te in abundantia tua, idest quando bonis a me traditis abundabas. Supra 6: audite vocem tubae. Et dixerunt, non audiemus.

Et ex antiqua consuetudine: haec est via, scilicet inobedientia, ab adolescentia, scilicet a tempore quo egressa est de Aegypto. Is 48: transgressorem ex ventre vocavi te. Supra 2: a saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: non serviam. Et ponit contritionis modum et ordinem: omnes pastores tuos, idest principes, pascet ventus, dispersionis in captivitatem, amatores, Aegyptii. Os 12: ephraim pascit ventum, et sequitur aestum. Tertio comminatur contra ipsam civitatem regalem, confusionem: et tunc confunderis... Quae sedes in Libano, in quo designatur superbia. Roman. 6: quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? et dolorem. Quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis? praeteritum pro futuro. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis.


118

Lectio 3

Hic ponitur comminatio contra jechoniam: et primo comminatur captivitatem: secundo sterilitatem, ibi, terra, terra, terra. Circa primum duo.

Primo ponitur captivitatis comminatio quia comminatur dignitatis amissionem, et divini auxili destitutionem: si fuerit jechonias filius joakim regis Juda annulus in manu: quantumcumque in loco murato ut, quamvis rex populi mei; evellam, privando ipsum dignitate sua, et auxilio meo. Apocalyp. 2: amovebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Comminatur etiam hostium servitutem: et dabo te. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua non potero effugere. Comminatur etiam captivitatem: et mittam. Baruch 3: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? inveterasti in terra aliena.

Secundo ponitur comminationis admiratio: numquid vas fictile, atque contritum vir iste jechonias? quasi, nullam soliditatem virtutis, vel potentiae habens, voluptate, quia dominus in ipso non delectatur.

Eccli. 21: cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit.


119

Lectio 4

Hic comminatur sterilitatem, quae nec tenebit fructum praesentis prosperitatis: terra, terra, terra, quasi dicat: ex quo homines non audiunt, saltem insensibilia obediant. Vel est methonimia, continens pro contento. Et dicit ad majorem expressionem; vel propter tres partes terrae. Deut. 32: audiat terra verba oris mei. Scribe, quasi sententiam, quae scripto traditur, ut in memoria conservetur.

Supra 17: peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. Sterilem, quia mente non concipiet ea quae sibi forent utilia.

Non prosperabitur, in operibus suis. Erit etiam sterilis, quantum ad fructum successionis in dignitate regali. Nec enim erit vir, qui sit purus homo: christus enim de semine ejus fuit; sed fuit deus et homo, Matth. 1. Nec illo regnandi modo rex fuit, sed regnat aeternaliter ad dexteram dei patris.

Potestatem habeat, quasi regiam. Quia zorobabel nepos ejus, rex populi non fuit. Infra 36: non erit ex eo qui sedeat super solium David etc..

Nota super illud, nolite flere super mortuum, quod non multum plorandum est super mortuum propter planctus inutilitatem. Eccli. 38: ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te.

Propter mortis communitatem. 2 Reg. 14: omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur. Propter culpae immunitatem.

Sapien. 4: raptus est ne malitia mutaret intellectum illius, aut ne fictio deciperet animam illius. Propter laboris quietem. Apocalyp. 14: amodo jam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis. Propter gloriae consecutionem. 2 corinth. 5: scimus enim, quod si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex deo habemus, domum non manu factam, sed aeternam in caelis.

Item super illud, omnes pastores tuos pascet ventus, nota, quod pastores ecclesiae quandoque pascit ventus elationis. Is 57: omnes eos auferet ventus, tollet aura. Ventus nimiae expectationis.

Eccli. 34: quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. Ventus captivitatis. Ezech. 5: tertiam partem disperges in ventum, et gladium nudabis post eos. Et futurae damnationis.

Supra 18: sicut ventus urens dispergam eos coram inimico; dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum.




Capitulus 23


120
(
Jr 23)



Lectio 1

Hic ponitur comminatio contra omnes principes in generali: et primo ponitur comminatio contra malos principes; secundo ponitur discretio bonorum a malis, ibi, ostendit mihi dominus, cap. 24: prima dividitur in duas. Primo ponitur comminatio contra praeminentes in populo ex auctoritate regiminis, scilicet praelatos; secundo contra praeeminentes in populo ex privilegio divinae revelationis, scilicet prophetas, ibi: Ad prophetas: contritum est cor meum in medio mei (Jr 23,9); circa primum duo. Primo arguit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, ecce ego visitabo (Jr 23,3). Circa primum duo. Primo ponitur populi dispersio: dispergunt, expellendo de terra sua, dilacerant (Jr 23,1), occidendo, vel spoliando; vel propter tyrannidem quam in eos exercebant; vel quia fuerunt occasio ut populus haec ab hostibus pateretur, dum in peccatis viventes, populum a peccatis non retrahebant. Infra: grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus (Jr 50,6). Secundo ponitur pastorum increpatio.

Ideo haec dicit dominus: ejecistis (Jr 23,2), occasionaliter, vel propter tyrannidem. Ez 34: cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora: donec dispergerentur foras.


121

Lectio 2

Hic comminatur poenam: et primo ponitur contra pastores comminatio. Visitabo (Jr 23,2). Supra 21: visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum Jr 21.

Secundo ponitur consolatio dispersi gregis, ego congregabo (Jr 23,3): ubi primo ponit congregationem.

Ez 34: educam eas de populis, et congregabo eas de terris, etc.. Et status prosperitatem, et crescent (Jr 23,3). Genes. 1: crescite, et multiplicamini, et replete terram. Secundo promittit eis praelatorum emendationem: et primo promittit eis solicitos principes, ponens pastorum solicitudinem: et suscitabo, (Jr 23,4) quando jam in nihilum decideritis, pastores. Esdram, et alios secundum quosdam. Sed melius apostolos. Supra 3: dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Et solicitudinis utilitatem, scilicet securitatem: non formidabunt (Jr 23,4), quantum ad signa timoris exterius, et non pavebunt (Jr 23,4), interius, et nullus quaeretur ex numero (Jr 23,4), quasi dicat: nullus de numero ecclesiae timebit, vel deficiet ex negligentia apostolorum. Vel refertur ad numerum praedestinatorum.

Jn 17: nemo ex eis periit nisi filius perditionis. Ista tamen securitas non perficitur in vita ista, sed perficietur quando perfecta caritas foras mittet timorem: 1Jn 4, consummabitur autem in futuro. Secundo promittit eis optimum regem, ostendens temporis congruitatem: ecce, propter certitudinem, dies, gratiae. 2Co 6: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Venientis regis conditionem quantum ad nobilitatem generis: et suscitabo David germen justum (Jr 23,5). Infra (Jr 33): germinare faciam David germen justitiae, et faciet judicium, et justitiam in terra. Quantum ad auctoritatem dignitatis: et regnabit rex (Jr 23,5), non solum super Judaeos, sed etiam super omnes reges. Lc 1: et regnabit in domo Jacob in aeternum. Dan. 7: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. Quantum ad sapientiam cordis: et sapiens erit (Jr 23,5), immo ipsa sapientia. Corinth. 1: christum dei virtutem, et dei sapientiam. Et quantum ad executionem juris: et faciet judicium (Jr 23,5), in primo adventu contra diabolum, qui dicebatur princeps mundi: joan. 12: nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras, scilicet in tenebras exteriores; in secundo vero contra omnes, puniendo per generalem sententiam.

Joan. 5: pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio. Et justitiam, quam docuit servandam. Matth. 5: nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Et ad implendum auxilium gratiae: unde ponit adventus utilitatem, quantum ad salutem a poenalitate: in diebus illis salvabitur (Jr 23,6): in primo adventu particulariter; in secundo adventu universaliter, quando omnis Israel salvus fiet: Rom. 11. Is 10: si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo. Et quantum ad securitatem: et Israel habitabit confidenter (Jr 23,6). Et hoc exponendum est ut supra. Isa. 32 sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis justitiae, et in requie opulenta. Juda dicit, quantum ad duas tribus; Israel, quantum ad decem, ad significandum quod in fide christi concordes erunt. Os 1: et ponent sibimet caput unum, etc..


122

Lectio 3

Hic ostendit beneficii magnitudinem ex hoc quod ob hoc beneficium oblivioni tradetur pristinum beneficium: et potest referri ad liberationem factam per Cyrum; vel melius ad liberationem factam per christum. Is 43: ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.


123

Lectio 4

Hic ponitur comminatio contra prophetas, sicut titulus ipse declarat: et primo ponitur comminatio contra prophetas; secundo contra prophetarum visiones, ibi, si igitur interrogaverit te populus iste etc.. Circa primum duo. Primo ponit prophetarum deceptionem; secundo ponit deceptionum diversitatem, ibi, haec dicit dominus etc.. Circa primum duo. Primo ponit effectum deceptionis in populo; secundo ponit decipientium prophetarum peccatum, ibi, propheta namque, et sacerdos polluti sunt. Circa primum duo. Primo ponitur prophetae compassio super futura contritione, quam designat per contritionem cordis: contritum est cor meum; per tremorem corporis: contremuerunt omnia ossa mea; sicut solet turbatis accidere; per impedimentum cognitionis: factum sum quasi vir ebrius qui non habet usum rationis: et hoc ex magnitudine stuporis, madidus a vino, qui habet quidem rationis usum, sed impeditum propter multam potationem, a facie domini, a praesentia revelationis ipsius, qui mihi se iratum contra Judaeos dicit, verborum sanctorum ejus, quibus mihi culpam ipsorum notificavit, et poenam praedixit. Psalm. 21: dispersa sunt omnia ossa mea, factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Is 29: obstupescite et admiramini, fluctuate, et vacillate, inebriamini, et non a vino, movemini, et non in ebrietate etc.. Secundo ponitur populi dissipatio: et primo quantum ad culpae magnitudinem: quia adulteriis, idolatria scilicet, et aliis peccatis, repleta est terra, Judaeorum.

Is 2: repleta est terra ejus idolis etc.. Secundo quantum ad poenae inflictionem: quia a facie maledictionis, scilicet divinae, luxit, sterilis facta.

Is 24: luxit, et defluxit terra, et infirmata est etc.. Tertio inquantum ad obstinationem: factus est cursus eorum malus, quia ad malum parati sunt pro peccatis. Proverb. 1: pedes eorum ad malum currunt. Dissimilis, fortitudini sanctorum patrum, qui in servitio dei seipsos exercebant.

Prov. 15: cor stultorum dissimile erit.


124

Lectio 5

Hic ponitur malitia prophetarum quasi causa malitia populi: et primo in generali ponens culpam: polluti sunt, diversis criminibus, in domo mea, scilicet templo, vel populo. Supra 11: quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? et subjungens poenam: idcirco via eorum erit quasi lubricum; idest, corruent in peccatis suis sicut in tali via. Psalm. 34: fient viae illorum sicut tenebra et lubricum. Et exponens ipsam: quia afferam mala, poenae. Supra 11: inducam super viros Anathoth annum visitationis eorum. Secundo in speciali: et primo ponit culpam quantum ad prophetas decem tribuum: et in prophetis Samariae vidi fatuitatem, quia in excelsis idola colebant, sicut illi quos occidit elias, 3 Reg. 18.

Is 9: propheta docens mendacium, ipse est cauda. Et prophetarum duarum tribuum: et in prophetis jerusalem vidi similitudinem: quia indirecte populum ad idolatriam provocabant, cum mendaciter prospera idolatris promittebant. Ezech. 13: violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt. Secundo ponit iram divinam: facti sunt mihi omnes ut sodoma, scilicet prophetae: in tanta abominatione eos habeo et habitatores ejus, scilicet jerusalem. Is 1: audite verbum domini principes sodomorum, percipite auribus legem dei vestri populus Gomorrhae.

Tertio comminatur poenam: propterea haec dicit dominus: ecce ego cibabo eos absinthio. Supra 9: ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis. Et assignat causam quare specialiter prophetis comminatur: a prophetis enim jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. Dan. 13: egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.


125

Lectio 6

Hic ponit diversos modos deceptionis: et primo exponit ipsos; secundo summatim eos colligit, ibi, propterea ecce ego ad prophetas. Circa primum duo. Primo ponit modum decipiendi per verba ficta, quando scilicet nihil videbant, sed fingebant se visionem a domino accepisse; secundo ponit modum decipiendi per somnia vana, dum somniis phantasticis quasi divinis revelationibus adhaerebant, ibi, putas ne deus e vicino ego sum? circa primum tria. Primo ponitur prohibitio ad populum, ne tales pseudoprophetas audiant, eis obediendo et credendo: nolite audire. Deuter. 13: si surrexerit in medio tui propheta, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis; non audies verba prophetae illius, aut somniatoris etc..

Secundo inducitur pro causa prophetarum deceptio quantum ad praesumptam auctoritatem, qui se nuntios dei mentiebantur: visionem cordis sui loquuntur.

Ezech. 13: vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident etc..

Quantum ad falsam promissionem: dicunt his qui blasphemant. Supra 6: curabant contritionem filiae populi mei, cum ignominia dicentes: pax, pax, et non erat pax. Et quantum ad erroneam probationem: quis enim affuit? quia enim isa. 40, dicitur: quis consiliarius ejus fuit? volebant debilitare comminationes prophetarum, ne eis crederetur, quasi divina consilia ignorantibus: perverse intelligentes, quia per verbum illud non excluditur cognitio divini consilii per revelationem, sed per humani ingenii comprehensionem, et vidit, quasi praesens, consideravi, quasi absens. Matth. 22: erratis nescientes Scripturas. Secundo ostendit eorum falsitatem: et primo quantum ad falsam promissionem, ponens poenam: ecce turbo, dispergens captivatos tempestas gravis afflictionis, super caput impiorum, quibus pacem promittebant: unde constat eos non esse bonos prophetas. Deuter. 18: quod in nomine domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc dominus non est locutus. Psal. 96: ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus.

Et excludit misericordiam: non revertentur. Is 55: sic erit verbum quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Et inducit poenae effectum: in novissimis, quando poenas sustinueritis, intelligetis per experimentum. Psalm. 9: cognoscetur dominus judicia faciens. Secundo quantum ad praesumptam auctoritatem: non mittebam. Supra 14: non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Tertio quantum ad falsam probationem: si stetissent in consilio meo, sicut veri prophetae, avertissem, populum, vel ipsos prophetas.

Supra 15: si converteris, convertam te.


126

Lectio 7

Hic ponit alium modum deceptionis per somnia: et circa hoc tria. Primo inducit probans divinum testimonium, ostendens testem idoneum, quia habet scientiam remotorum: e vicino, ut tantum quae in caelis sunt cognoscam, ubi sedes mea dicitur; vel etiam bona, et non mala quae a me longinqua sunt. Sap. 8: attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Et quia habet scientiam occultorum: et si occultabitur vir in absconditis, cogitationum vel locorum. Eccl. 16: non dicas: a deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur? et probat utrumque: numquid non caelum et terram, et ita non est a mea cognitione remotum, impleo? quasi interius penetrans; et ita non est mihi occultum. : caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Audivi. Eccl. 34: vana spes et mendacium viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. Secundo increpat deceptionis vitium quantum ad culpae continuitatem: usquequo istud? Psal. 4: filii hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? et quantum ad intentionem operis vel operantis: qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei. Ezech. 23: violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo, etc.. Tertio inducit verae doctrinae praecepta: propheta qui habet somnium narret; quasi dicat, quicumque gradus prophetalis visionis. Rom. 12: unicuique sicut deus divisit mensuram fidei. Et ponit rationem: quid paleis ad triticum? quasi dicat: verba mea sunt triticum ad reficiendum. Supra 14: inventi sunt sermones tui, et comedi eos; et factum est mihi verbum tuum in gaudium et laetitiam cordis mei. Psal. 118: quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.

Et ignis, ad accendendum. Psal. 118: ignitum eloquium tuum vehementer. Et iterum 104: eloquium domini inflammavit eum. Malleus, ad emolliendum dura corda. Os 6: propter hoc dolavi in prophetis, et occidi eos in verbis oris mei. Et ideo non sunt miscenda spinis. 2 Cor. 6: quae societas luci ad tenebras; aut quae conventio christi ad belial.


127

Lectio 8

Hic recolligit tres modos deceptionis. Et primus est ex Scripturae depravatione: qui furantur verba mea, quasi ad alium sensum quam prophetae veri voluerint. Joan. 10: qui non intrat per Ostium in ovile ovium, ille fur est et latro.

Secundus est ex verborum fictione: ad prophetas, idest contra eos, qui assumunt linguas suas, fingentes verba. Supra 9: docuerunt linguas suas loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt.

Tertius est ex somniorum adhaesione: ecce ego ad prophetas somniantes mendacium... In miraculis, ampullosis verbis. Is 56: videntes vana, dormientes, et amantes somnia.


128

Lectio 9

Hic comminatur contra prophetarum irrisiones; sicut enim Isaiae temporibus irridebant: manda, remanda, expecta, reexpecta, etc.. Is 28, ita modo verbum quod Isaias adinvenerat quasi ad designandum poenae gravitatem, scilicet onus domini, irridebant. Unde circa hoc tria facit. Primo increpat irridentem populum, comminans poenam quantum ad interrogantes: si interrogaverit, irrisorie, dices ad eos: vos estis onus, ut per quae quis peccat per haec et torqueatur. Sapient. 11. Is 1: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens, etc.. Et quantum ad colloquentes: et propheta. Ps. 88: visitabo in virga iniquitates illorum, et in verberibus peccata eorum. Secundo prohibet irrisiones verborum: et primo ponitur praeceptum, in quo ostenditur modus loquendi: haec dicetis.

Et prohibetur irrisio: quia onus domini... Onus erit, idest pro verbis suis gravi poenae obligatur.

Matth. 12: ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Et assignatur irrisionis ratio, et pervertistis; quasi dicat: ideo prohibeo, quia in derisum pervertistis. Et concludit.

Haec dices. Ezech. 33: audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos. Tertio comminatur poenam: et primo poenam captivitatis: ecce ego tollam vos: loquitur ad similitudinem ejus qui grave pondus in altum tollit, ut fortius cadere faciat. Apocal. 18: sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare dicens: hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra non invenietur. Secundo poenam confusionis: et dabo vos in opprobrium: et potest referri ad poenam succensionis; vel ad ignominiam qua in captivitate delati sunt. Et ignominia dicitur peccatum, vel opprobrium non dignum nominari.

Supra 20: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur.

Nota super illud, ecce dies veniunt etc., quod tempus gratiae dicitur dies propter luminis apparitionem.

Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Propter solis calorem. 2 Reg. 11: cras erit vobis salus.

Propter itineris securitatem. Joan. 11: si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt; si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Propter vigilantiam et sobrietatem. 1 Thess. 5: qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.




Capitulus 24

Prooemium


(Jr 24)


Hic ponitur distinctio malorum principum a bonis, sub quadam similitudine: et primo ponitur similitudinis ostensio, ponens visionem, ostendit, imaginaria visione, vel argumentali, ut de ficubus quae ante templum vendebantur, prophetia sumeretur.

Simile supra 18, de argumento figuli. Num. 12: si quis fuerit inter vos propheta, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.

Postquam transtulit Nabuchodonosor... Inclusorem, argentarium, qui lapides argento, vel auro includit.

Et hoc habetur secundum historiam 4 Reg. 23, isa. 3: ecce dominator dominus exercituum auferet a jerusalem, et ab Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquae, etc..

Et visorum distinctionem, ponens bonas ficus: et unus calathus ficus bonas habebat nimis, per quas boni significantur Os 9: quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus vidi patres eorum.

Michaeae 7: ficus praecoquas desideravit anima mea. Et ponens malas: et calathus unus ficus habebat malas nimis: per quas significantur mali e populo. Supra 2: quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena? secundo ponitur visionis expositio; ubi ponitur domini interrogatio, quae est excitatio ad videndum: et dixit dominus ad me. Supra 1, idem. Et propheta responsio: et dixi, ficus. Sic Gen. 41, de spicis et vaccis in somnio Pharaonis. Tertio ponitur visionis expositio: et factum est verbum domini ad me. Et primo quantum ad bonos, adaptans similitudinem in promissione prosperitatis in generali: sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Juda, notitia approbationis. 1 Tim. 2: novit dominus qui sunt ejus. Et prosequitur in speciali quantum ad bona corporis, ut reducat ad locum proprium: et ponam oculos. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et reducam vos in terram vestram.

Et ut restituat in prosperitatis statum: et reducam, et aedificabo, in altum elevans, sicut fit in aedificio, et non destruam, ubi peccaverint; sicut infra 42: aedificabo vos, et non destruam, plantabo, et non evellam. Et plantabo, in bonis confirmando. Infra 31: vigilabo super vos, ut aedificem, et plantem, ait dominus.

Et quantum ad bona animae, promittens dei cognitionem: et dabo eis cor ut sciant me. Ezech. 36: dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri. Et obedientiae subjectionem: et erunt mihi in populum. Apoc. 21: ipsi populus ejus erunt, et ipse deus cum eis erit eorum deus. Secundo quantum ad ficus malas: et sicut ficus pessimae. Et primo comminatur eis afflictionem in terra sua: sic dabo Sedeciam.

Supra 15: dabo eos in fervorem universis regnis terrae, propter Manassem filium ezechiae regis Juda, super omnibus quae fecit in jerusalem.

Secundo confusionem in terra captivitatis: in opprobrium, quantum ad peccatum culpae, in parabolam, in similitudinariam locutionem, vestra poena in exemplum recitabitur, in proverbium, quia ex his quae vobis acciderint sumetur proverbium ad instructionem aliorum, in maledictionem, quantum ad imprecationem poenae poenitentialiter. Vel quia dicet quilibet alteri maledicens. Sic faciat tibi deus, sicut fecit illis. Ps. 78: facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio, et illusio his qui in circuitu nostro sunt. Tertio poenam occisionis: et mittam in eis gladium. Supra 15: qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem etc..




Aquinatis: in Hieremiam 114