Aquinatis - super Mt 81

81

Lectio 2

Prima autem die tunc agit de constitutione sacramenti, et quia nova succedunt veteribus, ut dicitur lev.

C. XXVI, 10: novis supervenientibus vetera proiicietis; primo agit de veteri; secundo de novo.

Circa primum duo.

Primo ponitur praeparatio Paschae; secundo ponitur praenuntiatio proditoris, ibi edentibus illis dixit etc..

Et circa primum primo tempus designatur; secundo praeparatio convivii; tertio institutio sacramenti.

Dicit ergo prima die azymorum.

Et hic potest esse obiectio, quia hic dies erat prima dies Paschae. Et videtur contra hoc quod dicitur in Io. XIII, 1: ante diem festum Paschae etc.. Dicunt Graeci, matthaeum, Lucam et marcum errasse, et quod ioannes correxit eos, quia fuit facta ante diem Paschae. Unde dicunt quod dominus passus est decima quarta luna, et coenam fecit decima tertia. Unde dicunt quod dominus confecit non in azymo, sed in fermentato. Et hoc nituntur confirmare plurimis argumentis.

Primo quia dicitur Io. XVIII, 28 quod non introierunt, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha: et ita die passionis debebant comedere Pascha. Item alia ratio eorum, quia mulieres praeparaverunt aromata, ideo etc..

Sed hoc non potest stare, quia dominus non fregit caeremonias: non enim invenitur quod praeveniretur Pascha, invenitur tamen quod prolongaretur. Et dato quod praeveniretur, hoc non est pro Graecis, quia scriptum est quod Pascha debebat comedi cum azymis et lactucis agrestibus. Si ergo aliter fecisset, contra legem fecisset. Ideo secundum quod tres evangelistae dicunt, hoc fuit factum decima quarta luna, et tunc erat necesse comedere Pascha.

Quid ergo respondendum ad id quod dicit ioannes: ante diem festum Paschae? dicendum quod consuetudo fuit quod incipiunt diem a vesperis, et sic dies paschalis a vesperis, incipiebat. Et hoc habetur in Ex. XII, V. 18: decima quarta luna ad vesperum celebrabitis Pascha: et ex tunc non inveniebatur fermentatum in domibus Iudaeorum usque ad vigesimum primum diem. Unde si computamus a vespere quartae decimae lunae, praeparatio fuit facta ante diem Paschae, tamen erat decima quarta luna. Vocat ergo ioannes diem illum azymorum, et diem Paschae decimam quintam lunam.

Quod tu dicis secundo, quod non introierunt praetorium etc., chrysostomus sic solvit, et dicit quod dominus non praetermisit aliquid de legalibus observantiis: unde Pascha comedit decima quarta luna.

Sed isti principes inhiarunt ad interfectionem christi propter quod distulerunt, et tunc non celebraverunt, et hoc contra legem suam. Vel per Pascha intelliguntur panes azymi.

Quod dicunt de mulieribus, dicit Augustinus quod habebant multas solemnitates; sed sabbatum solemnior erat solemnitas. Unde non licebat sabbato praeparare cibaria, quod tamen licebat in aliis festis, sed in die sabbati non. Ideo tunc ita accidit quod festivitas Paschae accidit in die veneris, et sequebatur sabbatum; ideo tunc praeparaverunt, et in die sabbati quieverunt. Ideo possumus dicere quod decima quarta luna celebravit Pascha.

Sequitur sollicitudo discipulorum accesserunt discipuli ad iesum dicentes: ubi vis paremus tibi comedere Pascha? et primo ponitur inquisitio; secundo mandatum; tertio impletio.

Dicit accesserunt discipuli eius.

Sed qui discipuli? dicit Remigius quod ex obsequio Iudas, ut celaret proditionem suam.

Tamen leo Papa dicit quod etiam alii. Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? per hoc designatur quod christus non habebat ibi domum, nec aliquis de societate; ideo signatur paupertas eius; unde supra VIII, 20: filius autem hominis non habet ubi reclinet caput suum.

At ille dixit. Hic ponitur mandatum.

Et primo denuntiat hospitem; secundo passionem; tertio exposcit locum ad convivandum.

Dicit ergo ite in civitatem ad quemdam. Et notare debetis quod non erat hospitatus in civitate, sed in bethania.

Sed quid est quod dicit quemdam? dicit Augustinus quod dominus aliquem certum nominavit; sed quia non erat necessarium nominare, matthaeus praetermisit nominare.

Chrysostomus dicit quod dicit ite ad quemdam, idest ad quemcumque, quia voluit ostendere suam virtutem, ut non turbarentur de passione. Ita enim erat divulgata fama eius quod iam sententiatum erat quod qui reciperet eum, fieret extra synagogam. Unde voluit dare intelligi quod non reciperet eum aliquis nisi immutaret cor eius; Prov. XXI, 1: cor regis in manu domini, et quocumque voluerit inclinabit illud.

Et dicite ei etc.. Praenuntiat passionem ut non turbentur; unde dicit tempus, non quodcumque dicitur, sed determinatum a patre. Secundum istum modum dicitur Io. VII, 6: tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum.

Apud te facio Pascha, idest celebrabo paschale convivium apud te. Et addit cum discipulis meis, ad denotandum quod non occulte, sed publice. Secundum chrysostomum istud dixit, quia volebat quod praepararentur cibaria sufficientia et sibi, et discipulis.

Sed quid est quod ipse celebravit, et nos non debemus celebrare? quia Io. XIII, 15 dicitur: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Ad hoc respondet Augustinus, quod sicut christus passus est, ut a morte nos redimeret, sic legem voluit observare, ut nos a lege absolveret.

Tunc sequitur executio et fecerunt discipuli sicut praeceperat eis iesus etc..

Similiter habetur Ex. XXIV, 3: omnia verba quae praecepit dominus faciemus.

Consequenter agitur de convivio vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis eius. Et dicitur vespere, quia, sicut praecipitur Ex. XII, 18, decima quarta luna ad vesperam celebrabitis Pascha.

Vel vespere, quia tendit ad occasum; zach.

C. XIV, 7: et in tempore vesperi erit lux. Vel signatur verus transitus christi, scilicet finis: ad vesperum enim est finis diei.

Et edentibus illis dixit etc.. Hic ponitur de praenuntiatione proditoris. Et primo designat ex societate; secundo ex auctoritate; tertio ex propria voce.

Secunda ibi at ille respondens etc., tertia ibi tu dixisti.

Et circa primum primo ponitur praenuntiatio; secundo effectus et contristati sunt.

Unde dicit et edentibus illis dixit: amen dico vobis quod unus vestrum me traditurus Est. Amen dico, affirmat, quia magnum dicebat, quod unus vestrum, quos elegi esse columnas ecclesiae; Eccli. VI, 10: est amicus socius mensae, et non permanet in die necessitatis. Et in Ier. IX, 4: in omni fratre tuo non habeas fiduciam.

Tunc sequitur effectus, et est duplex effectus, tristitia et dubitatio. Quantum ad tristitiam dicit et contristati. Et quare? contristabantur de morte christi, quia amarum erat eis carere tali duce, tali patrono.

Item tristabantur de tali scelere quod erat futurum; Ier. IX, 1: quis dabit oculis meis fontem lacrimarum? tunc ponitur dubitatio coeperunt singuli dicere.

Sed quare dubitabant? nonne unusquisque erat certus de se? responsio: instructi erant discipuli, quia homines sunt cito proni ad peccatum; unde apostolus, I Cor. X, 12: qui stat, videat ne cadat. Item dubitabant, quia magis ei credebant, quam propriae conscientiae.

Simile est illud quod dicitur I Cor. IV, 4: nihil mihi conscius sum, sed non tamen in hoc iustificatus sum.

At ille respondens ait: qui intingit manum in paropside hic me tradet.

Hic ponitur praenuntiatio ex verbo prophetico.

Et primo ponit praenuntiationem propheticam; secundo necessitatem passionis; tertio poenam proditoris.

Dicit ergo at ipse respondens ait. De hoc potest intelligi illud Ps. XL, 10: qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem.

Qui intingit manum in paropside. Marcus dicit in catino. Paropsis dicitur vas quadrangulare, et dicitur quasi latera paria habens. Catinus dicitur vas fictile ad recipiendum liquores: unde in catino reponebantur liquores, in paropside sicca; unde poterat ibi esse utrumque. Vel dicebatur paropsis, sed ex officio catinus.

Et quid est quod dicit. Qui intingit manum in paropside? dicendum quod consuetudo apud antiquos erat quod multi comedebant ex una scutella, et forte vas accipiebant.

Unde omnes admirantes retraxerunt manum, praeter Iudam, ut magis excusaret se: et ideo erat verbum dubium, quia simul intingebat cum omnibus: ideo noluit eum detegere ne fieret magis peccator. Vel potest dici quod duo et duo sedebant, et istum secum posuerat, ut ipsum retraheret. Sed multi per amicitiam non retrahuntur.

Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo. Quid est quod dicis, quod tu traderis? dicit filius hominis vadit, scilicet propria voluntate. Oblatus est, quia ipse voluit, sicut scriptum est Is. LIII, 7. Unde praedicta fuit passio a prophetis, ut habetur Lc. Ult., 27: et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Et ita filio hominis nihil nocet, quia fit quod ipse disposuit.

Sed dicet aliquis: si vadit ex propria voluntate, ergo non est imputandum Iudae. Dicendum quod immo, quia hoc mala voluntate faciebat, quod filius spontaneus agebat.

Ideo sequitur poena vae autem homini illi, per quem filius hominis tradetur.

Sicut supra XVII, 7: necesse est ut veniant scandala; vae autem homini illi per quem scandalum venit. Et tangitur magnitudo poenae bonum erat illi si natus non fuisset.

Ex hoc sequitur occasio erroris. Dicunt enim quidam quod non existenti non infertur poena, ideo dicunt quod melius est simpliciter non fuisse, quod est contra apostolum ad Rom. IX. Unde, secundum Hieronymus, dicendum quod loquitur secundum communem modum loquendi, idest minus nocumentum, idest maius tormentum sentit, quam si natus non fuisset. Et ad hoc videtur facere quod dicitur Eccle. IV, 2: laudavi magis mortuos quam viventes.

Et hoc est contra Augustinum in libro de libero arbitrio. Quod nihil est, non potest eligi.

Item quod eligimus, est propinquius felicitati.

Sed quod non est, non est propinquum felicitati.

Quid est ergo dicendum? potest ne aliquis magis eligere non esse quam poenale esse? ideo dicendum quod non esse dupliciter potest accipi: vel secundum se, vel per comparationem ad aliud. Secundum se dico quod non est eligibile, ut dicit Augustinus, sed per comparationem ad aliud est eligibile, ut dicit Hieronymus.

Quia hoc non est aliquid in natura, sed secundum apprehensionem animae accipitur ut aliquid, ut non sedere. Sed electio accipitur ab eo quod est apprehensum: ideo carere malo accipitur ut bonum. Quando ergo eligit non propter se, sed inquantum exclusivum mali, sic eligit, ut dicit philosophus.

Per hoc patet responsio ad secundum. Dicit ergo quod illud quod magis removet a malo, accipitur ut magis propinquum felicitati; unde homini febrienti carere febre videtur esse felicitatem, quia sub miseriis videtur non esse; unde melius est non esse quam sub miseriis esse.

Respondens autem Iudas qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, Rabbi? notandum quod simulatorie hoc dixit, unde quia tardavit quaerere, significavit quod erat tristis, sed simulavit. Item alii vocant ipsum dominum, sed iste magistrum. Utrumque tamen erat; Io. XIII, 13: vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum etenim.

Ait illi: tu dixisti. Notate mansuetudinem domini. Supra XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et hoc ut nobis exemplum mansuetudinis daret; unde dicit tu dixisti, idest confessus es. Vel tu dicis ista, non assero ego, sed tu dicis. Unde non est verbum asserentis. Nolebat enim eum revelare; quasi dicat: non assero, sed tu dicis.

82

Lectio 3

Supra posuit evangelista celebrationem veteris Paschae; hic ponitur institutio sacramenti altaris. Et primo instituitur sacramentum; secundo praenuntiatur futurum scandalum discipulorum, ibi tunc dixit illis iesus: omnes vos scandalum patiemini.

Primo duo facit.

Primo instituitur paschale sacramentum; secundo hymnus gratiarum actionis, ibi et hymno dicto exierunt in montem oliveti.

Et circa primum duo facit.

Primo ponitur institutio sacramenti sub specie panis; secundo sub specie vini, ibi et accipiens calicem gratias egit etc..

Circa primum primo tangit facta christi; secundo verba, ibi accipite et comedite; hoc est corpus meum.

In factis quinque sunt notanda. Primo ponitur tempus; secundo designatur materia; tertio benedictio; quarto fractio; quinto communicatio, sive distributio.

Tempus tangitur cum dicit coenantibus autem eis etc., idest dum essent in coenando, idest dum coenarent.

Et quare hoc constituit in ipsa coena, et non ante? duplex est ratio. Quia voluit dominus quod istud succederet veteri sacramento, sicut veritas figurae; ideo post constitutionem veteris sacramenti novum constituit; Lev. XXVI, 10: novis supervenientibus vetera proiicietis. Item propter aliud, quia voluit ut infigeretur memoriae: quae enim ultimo audiuntur, altius infiguntur memoriae. Thren.

C. III, 19: recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis.

Quare ergo constituit ecclesia quod homines ieiuni istud sacramentum reciperent? dicendum quod hoc est ad reverentiam sacramenti: conveniens enim est quod ante cibum sumatur. Et hoc intelligendum est eodem die. Cum enim dies a media nocte incipiat, non debet recipere quicquam a media nocte usque ad perceptionem huius sacramenti.

Sed quaesierunt aliqui, si quodcumque intrat in os, solvat sumptionem sacramenti, ut si bibit aliquis aquam.

Intelligendum est quod duplex est ieiunium, scilicet ieiunium ecclesiae, et ieiunium naturae.

Ieiunium ecclesiae non solvit potus aquae, sed ieiunium naturae solvit; quia etsi aqua per se non nutriat, cum aliis nutrit. Et debetis intelligere quod aquam recipit et potum, si aliquis lavet os, et transglutiat unam guttam casualiter. Non tamen propter hoc debet dimittere, immo computatur cum saliva.

Similiter de cibo dico, quod si qui anisum comedit in sero, et remanserit aliquid in dentibus, si casu transglutiat, non propter hoc debet dimittere.

Item aliqui conscientiam faciunt, quod si non dormiunt, non recipiant. Hoc non habet locum, quia non fuit de constitutione ecclesiae. Unde non facit ad rem utrum dormiat, vel non dormiat.

Accepit iesus panem etc.. Hic tangitur materia. Notandum quod istud sacramentum quantum ad aliquid veteri sacramento attinet, sicut veritas figurae. Sacramentum illud sumebatur ut cibus, quia mandatum erat quod comederent agnum: et istud, quod loco eius sumitur, debet sumi ut cibus. Et sicut ille erat vere cibus, ita et iste agnus; Io. VI, V. 56: caro mea vere est cibus. Unde falsa est illa opinio quae ponebat quod solum erat ibi christus sub signo, quia si ita esset, quid plus haberet istud signum quam illud? sed illud erat signum tantum; hoc autem est figura et veritas.

Sed numquid est irreverentia, quia aliquis comedat corpus domini? dicendum quod differt iste cibus ab aliis cibis, quia alii cibi convertuntur in corpus nostrum: unde si christus ita converteretur, irreverentia esset. Sed non est sic, immo e converso, ut dicit Augustinus: non tu me mutabis in te, sed tu mutaberis in me. Unde illud sacramentum finis et perfectio omnium est sacramentorum. Et ratio est, quia esse quod est per essentiam, est finis et perfectio eorum quae per participationem: alia enim sacramenta christum continent per participationem, in isto autem est christus secundum substantiam. Ideo dicit dionysius quod nullum est sacramentum quod non perficiatur in eucharistia. Unde si adultus baptizetur, debet ei dari eucharistia. Debet ergo sumi in cibo, ut veritas respondeat figurae.

Et quare non sub specie propria? una ratio est ratione meriti fidei, quia fides non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum. Item ut parcatur sumentibus, quia non est consuetum quod caro humana comedatur. Item ut defendatur a derisionibus infidelium.

Et quare sub tali specie? quia voluit celebrari ab omnibus ubique terrarum: ideo voluit eis dare materiam, quae communis est omnibus. Communis autem cibus est panis, et communis potus hominum est vinum: unde panis et vinum sunt cibus principalis, alia potius quasi edulia. Item in aliis sacramentis in unctione non quodcumque oleum accipitur, sed commune, quod dicitur oleum ex multis olivis; sic unitas ecclesiae ex multitudine fidelium.

Et sic patet quod nostra sacramenta magis sunt antiqua quam sacramenta veteris legis; quia sacramenta veteris legis habuerunt initium a Moyse et Aaron, sed sacramenta novae legis a melchisedech, qui obtulit Abraham panem et vinum. Ideo dicitur christus factus sacerdos secundum ordinem melchisedech, Ps. Cix, 4.

Consequenter agitur de benedictione; et haec benedictio refertur ad tria. Ad materiam, quia benedixit fructum terrae, in quo significatur quod maledictio Adae revocata est per christum, quando dixit ei, gen.

C. III, 17: maledicta terra in labore tuo,...

Spinas et tribulos germinabit tibi. Item refertur quantum ad illud quod continebatur in illo, scilicet christum; supra XXI, 9: benedictus qui venit in nomine domini. Item ad fructum sacramenti, quia per istum benedicuntur fideles, et transit a capite ad membra; Prov. X, 6: benedictio domini super caput iusti.

Deinde tangitur fractio et fregit: et tria significat. Primo significat mysterium futurae passionis, quia in passione perforata sunt membra, secundum illud Ps. XXI, 17: foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Et hoc factum est, quia ipse voluit; Is. LIII, 7: oblatus est quia ipse voluit. Item significatur quod frangatur ab unitate in multitudinem, unde significat incarnationem: quia, cum ipsum dei verbum simplex esset, venit in istam multitudinem, non relinquendo simplicitatem. Item signatur effectus quem in diversos intulit; quia, secundum apostolum, I Cor. XII, 4, divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus.

Item ponitur distributio dedit discipulis suis; Eccli. XXIX, 33: ex his quae in manu habes, ciba singulos. Et dicit, discipulis, quia nulli non baptizato debet dari huiusmodi sacramentum. Sicut non conficeret sacerdos nisi consecratus, sic non debet alicui illud administrari nisi baptizato. Item non est dandum nisi fidelibus; immo infideles non debent admitti ad videndum istud sacramentum: unde in primitiva ecclesia, quando multi erant catechumeni, recipiebantur in ecclesia usque ad evangelium, et tunc expellebantur.

Item cum dicat quod discipulis suis, quaeritur utrum Iudas ibi fuerit. Omnes dicunt quod simul dedit omnibus, et etiam Iudae, et hoc ut eum sua benignitate a peccato revocaret. Item ut daret ecclesiae documentum ut dum esset occultus peccator, quod non prohiberetur a receptione huius sacramenti: homines enim non habent iudicare de occultis. Hilarius hic dicit quod non fuit Iudas, quia iam exierat. Et vult probare per illud quod dicitur in Io. XIII, 25, cum petierunt discipuli: quis est qui tradet te? quibus dixit: cui tradidero buccellam intinctam.

Ideo ostendit quod iam exierat. Sed magis tenendum est quod alii dicunt.

Et ait: accipite, et comedite; hoc est corpus meum. Hic ponuntur verba: et in istis verbis tria facit. Primo hortatur ad recipiendum; secundo ad comedendum; tertio denuntiat veritatem.

Dicit accipite et comedite. Et quod dicit accipite, ad spiritualem receptionem debet referri, quia non debet accipi nisi in fide et caritate; Io. VI, 55: qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo.

Item inducit ad comestionem, comedite, non solum spiritualiter, sed etiam sacramentaliter; Cant. V, 1: comedite, amici, et bibite.

Item designat veritatem hoc est corpus meum. Forma sacramenti continetur in his verbis, quae sunt verba domini, quia in verbis domini sacramentum conficitur. Unde si verbum eliae tantam virtutem habuit quod faceret ignem de caelo descendere, multo magis verbum dei poterit transmutare unum corpus in aliud.

Tunc quaeritur utrum virtus sit in verbis. Et non est dubium quod sic. Unde dicitur Ps. Lxvii, 34: dedit voci suae vocem virtutis; Eccle. VIII, 4: quia sermo eius potestate plenus Est. Unde sacerdos peragit in persona christi, et non utitur verbis in persona propria, sed in persona christi.

Sed quae est haec virtus? quomodo tanta est virtus? ideo dicunt aliqui quod nulla est ibi virtus, sed potestas christi solum, quae ibi assistit. Et hoc non videtur, quia sacramenta novae legis efficiunt quod figurant.

Sed quam virtutem habuit? dicendum quod est causa agens principalis, et haec virtutem habet in se manentem; item causa instrumentalis, et haec non operatur per virtutem in se manentem, sed ab alio transeuntem: unde sacramenta sunt causae, non sicut causae principales, sed instrumentales ab alio transeuntes.

Sed tunc quaeritur quid est de facto: utrum istud accipite et comedite etc.

Sit de forma sacramenti.

Et dicendum quod solum illud hoc est corpus meum, est de forma sacramenti. Unde intelligendum quod aliter est de sacramento hoc et de aliis sacramentis, quia consecratio materiae aliquando est de necessitate sacramenti, aliquando non; ut in baptismo consecratio materiae non est de necessitate baptismi, sed in unctionibus nulla fit unctio, nisi oleum benedicatur. In aliis etiam sacramentis non percipitur sacramentum in benedictione, sed in infusione; quia oleum et aqua, cum sint inanimata, non continent gratiam: unde cum gratia sit finis sacramenti, non potest inferri nisi per susceptionem sacramenti.

Sed in isto sacramento continetur ille qui est plenitudo gratiae; ideo non perficitur in nobis, sed in consecratione materiae. Unde dato quod nullus acciperet, non minus esset sacramentum: unde usus est consequens et non est de necessitate. Unde in aliis illud est de forma quod pertinet ad usum: istud non pertinet ad usum, sed ad materiae sanctitatem. Unde istud quod dicitur accipite et comedite quod pertinet ad usum, non est de forma.

Item solet esse quaestio, utrum dominus confecerit sub his verbis. Et videtur quod non: quia dicitur ibi accepit panem, et benedixit. Ergo videtur quod in benedictione consecraverit. Ideo dixerunt aliqui quod non consecravit primo verbis, sed spirituali virtute. Et hoc potuit facere propter virtutem excellentiae, quia poterat veritatem sacramenti sine sacramento tradere, quia virtutem suam non alligaverat sacramentis: unde hoc potuit facere per virtutem excellentiae.

Alii dicunt quod primo in occulto dixit, et post in publico.

Melius dicitur quod semel dixit, et non bis, et in his verbis consecravit. Unde debet ita legi quod illud quod dicitur ait: accipite et comedite, referatur ad praecedentia, unde, sic dicendo, dixit hoc est corpus meum.

Hic quaeritur quid demonstret hoc pronomen hoc. Dixerunt quidam quod demonstrat non ad sensum, sed ad intellectum, quia non est nisi ad substantiam panis, et non est nisi ad significandum. Unde sensus est hoc est corpus meum, idest signatum per hoc, est corpus meum. Et hoc non potest stare, quia sacramenta novae legis efficiunt quod signant, ideo nihil aliud facit nisi quod signat: et signat corpus christi, et sic solum est corpus christi sub signo.

Alii dicunt quod ly hoc demonstrat ipsam substantiam corporis. Sed quomodo est hoc? est ne statim corpus christi cum dicit, hoc? constat quod non, quia si moreretur sacerdos, non esset consecratum nisi expleret.

Ideo dicunt alii quod ly hoc retardat suam significationem, et demonstrat illud quod erit post prolationem istius verbi meum. Istud etiam non competit, quia sic idem videretur dicere, ac si diceret: corpus meum est corpus meum; et deo non competit.

Alii dicunt quod verba proferuntur materialiter, non significative. Et hoc non potest stare, quia dicit Augustinus: accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum.

Quid ergo? dicendum quod recitative dicuntur, et simul recitative et significative.

Quare? quia ipse loquitur in persona christi, et peragit ac si christus esset praesens: aliter verba non accederent ad propriam materiam.

Quid ergo? dicendum quod aliter est in verbis sacramentalibus, et verbis aliis humanis: quia verbum humanum est solum significativum, sed divinum significativum et factivum. Unde verba sacramentalia habent virtutem a virtute divina. Unde simul dicit, et ex virtute divina facit. Ideo non solum est illud verbum significativum, sed etiam factivum.

Et primo facit, secundo significat. In factione enim materiali ita est quod praeexistit aliquod commune in qualibet transmutatione, et illud commune est sub uno termino transmutationis, et in fine sub alio. Verbi gratia, ponatur quod de nigro fiat album; in ista transmutatione erat corpus, sed in principio erat sub nigredine, et post sub albedine.

Unde quoad aliquid est simile, quoad hoc scilicet quod est aliquid commune; sed dissimile, quia non eodem modo; quia in aliis transmutationibus materialibus commune est subiectum, et differens forma; hic autem est contrarium, quia commune est accidens, differens est substantia. Unde substantia transmutatur, commune accidens manet.

Quid ergo demonstrat ly hoc? dicendum quod sensus est: hoc est corpus meum, idest contentum sub accidente est corpus meum.

Vel hoc fit quod contentum sub accidentibus sit corpus meum. Unde in fine posuit nomen, sed in principio pronomen, quod substantiam indeterminatam significat; sed per nomen forma determinata. Unde in principio non est forma, sed in fine.

Sed quomodo est ibi corpus christi? una fuit opinio, quod simul cum corpore christi substantia panis manebat.

Unde quod dicit hoc est corpus meum, refertur ad corpus solum. Alii dicunt quod transit substantia panis in praeiacentem materiam, et advenit ibi corpus christi, praeter hoc quod substantia panis transeat in corpus christi.

Improbatur autem hoc sic. Quia sic videtur quod aliquid incipiat esse ubi non primo fuit, quod non potest esse nisi vel mutetur secundum locum, vel quod aliquid convertatur in ipsum. Sicut si dicatur: hic non est ignis, quod ergo post sit ibi, hoc non potest esse, nisi quod ibi aliunde apportetur, vel quod aliquid, quod ibi sit, in ignem mutetur. Sed secundum istam opinionem tollitur modus conversionis; ergo non est nisi mutatio localis. Sed impossibile est idem corpus esse in diversis locis; ideo etc..

Ideo aliter dicendum quod corpus incipit ibi esse, non per motum localem, sed per conversionem alterius in ipsum; et in hoc manet forma, et transit subiectum. Unde mutatur subiectum in subiectum, quod est principium individuationis, non propter hoc quod simul cum substantia panis sit corpus christi, vel annihiletur substantia panis, sed per hoc quod transmutetur per conversionem in ipsum.

Sed qualiter poterit esse in tam parvo loco? dicendum quod aliquid est ibi de VI sacramenti, et istud ibi principaliter est; aliquid vero per concomitantiam. Illud est ibi de VI sacramenti, in quod terminatur conversio.

Et quia panis convertitur in corpus christi, illud quod significatur, est corpus christi, et non est sine anima, nec sine divinitate: nec tamen panis convertitur in animam, vel divinitatem, sed sunt ibi per concomitantiam.

Unde si aliquis in triduo celebrasset, cum anima esset separata a corpore, non esset ibi anima. In pane enim duo sunt, substantia et accidentia: accidentia manent, substantia transit. Illud ergo ibi est principaliter, in quod terminatur transmutatio; sed terminatur in substantiam; ergo substantia est principaliter, sed accidentia per concomitantiam: dimensiones autem sunt accidentia. Nec corpus christi in sacramento comparatur ad locum per dimensiones proprias, sed per dimensiones panis praeexistentes.

Item fregit. Sed numquid in qualibet parte est totum corpus? dico quod sic. Et debetis intelligere quod dicitur aliter esse in loco, quam locatum in loco; quia locatum comparatur ad locum sub suis dimensionibus, sed non sic hic. Ideo notandum quod ubicumque est aliqua differentia quantitatis, non facit differentiam in substantia; sed si sit aliquod sequens quantitatem, dividitur secundum quantitatem. Sed anima non habet a quantitate suam totalitatem accipere, sed habet suam totalitatem in qualibet parte: unde corpus christi non comparatur ad corpus illud secundum quantitatem, sed solum secundum substantiam. Ideo sicut anima est in qualibet parte corporis, sic christus in qualibet parte hostiae.

Quid ergo erit de istis accidentibus? dicendum quod manent absque subiecto ex virtute divina. Et quo modo potest hoc esse, cum accidentia dependeant a substantia? dicendum quod deus est principium essendi; unde potest producere effectum separatum a subiecto et sine principiis; ideo cum principium substantiae sit conservare accidentia in esse, potest deus absque suis principiis conservare.

Si quaeris utrum sit verum de omnibus accidentibus, dicendum quod omnia accidentia referuntur ad substantiam mediantibus dimensionibus, unde quodammodo individuantur; ideo dimensiones sunt sine subiecto, sed qualitas in dimensionibus est ut in subiecto. Unde sensus est hoc, idest contentum sub his accidentibus, quae accidentia manent in dimensionibus, quia substantia, quae primo suberat sub his accidentibus, mutatur in corpus christi.

83

Lectio 4

Supra actum est de institutione novi sacramenti quantum ad sacramentum corporis domini, hic agitur de institutione eiusdem quantum ad sacramentum sanguinis: et circa hoc duo facit.

Primo ponuntur facta christi; secundo dicta, ibi bibite ex hoc omnes.

Circa primum tria facta ponuntur.

Primo quod accepit calicem; secundo quod gratias egit; tertio quod discipulis dedit.

Unde dicit et accipiens calicem etc.; per quod signatum est, quod non fuit institutum quod agatur sub una specie, sed sub duabus.

Et quae est ratio huius? una ratio est, quia tria sunt in hoc sacramento: unum quod est sacramentum tantum, aliud quod est res tantum, aliud quod est sacramentum et res. Sacramentum tantum sunt species panis et vini, res tantum est effectus spiritualis, res et sacramentum est corpus contentum. Si ergo consideremus sacramentum tantum, sic bene competit ut corpus signetur sub specie panis, sanguis sub specie vini, quia signatur ut indicans refectionem spiritualem; sed refectio est proprie in cibo et potu, ideo etc..

Item si sumatur ut res et sacramentum, ad hoc competit quod illud sacramentum est rememorativum dominicae passionis. Et non potuit melius significare quam sic, ut significetur sanguis ut effusus et separatus a corpore.

Item quantum ad id quod sumitur ut res tantum, quia sanguis pertinet ad animam, non quia sanguis sit anima, sed in sanguine vita conservatur: unde signatur quod cum illud sacramentum sit ad salutem fidelium, quod panis offertur pro salute corporis, sed sanguis pro salute animae. Prov. IX, 5: venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis, quia refectio ista est in pane et vino. Item alia ratio, quia totus christus continetur in corpore.

Quae est ergo necessitas quod sanguis per se? ideo est accipiendum quod dictum est supra, quod aliud est ibi ex VI sacramenti directe, aliud ex naturali concomitantia.

Sub panis specie continetur corpus christi de VI sacramenti, sed sanguis per concomitantiam.

In sanguine vero e converso, quia sanguis est de VI sacramenti, sed corpus per concomitantiam. Unde sanguine christi effuso in terram, si fuisset celebratum, non fuisset sanguis nisi seorsum. Ideo quia haec non intellexerunt quidam, dixerunt quod formae istae continuantur. Unde dicunt quod cum consecratur corpus, non est ibi sanguis donec vinum fuerit consecratum. Sed hoc non est ita, quia si moreretur sacerdos antequam consecraret vinum, esset in hostia et corpus et sanguis.

Item dicit accipiens calicem, et non dicit accipiens vinum, ideo quidam dixerunt quod debebat fieri in aqua. Et hoc excluditur, quia sequitur non bibam de genimine vitis etc.. Secundo patet quod fuit vinum et aqua mixtum. Et huius ratio est ex parte sacramenti, quia celebrandum est ut dominus instituit. Sed in terra calida consuetudo est quod non bibatur vinum sine aqua; ideo non est credendum quod in puro vino confecerit.

Competit et contento, quia illud sacramentum est rememorativum dominicae passionis; sed a latere christi exivit sanguis et aqua, ut habetur Io. XIX, 34. Item ad significandum effectus, et hoc dupliciter: quia istud significat memoriam passionis christi; ergo inducit in nos effectus passionis christi. Effectus autem est duplex, abluere et redimere.

Redemit nos per sanguinem suum; Apoc. V, V. 9: redemisti nos deo in sanguine tuo.

Item abluit sordes; Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et haec erant necessaria ut ablueret et redimeret. Et ablutio signatur per aquam, redemptio per vinum. Item per aquam populus; Apoc. XVII, 1: aquae multae, populus multus.

Et per istud sacramentum populus unitur christo; ideo per istam admixtionem signatur populus uniri christo.

Sed quid fit de illa aqua? dicunt aliqui quod manet. Alii dicunt quod convertitur in vinum, quia cum ponatur parum, species mutatur, et ita totum est conversum; et ita pertinet ad mysterium, quia in hoc unitas ecclesiastica continetur.

Item in hoc quod dicit accipiens, signatur quod voluntarie sustinuit passionem; unde in Psal. Cxv, 13: calicem salutaris accipiam, et nomen domini invocabo.

Item gratias egit. Et de quo? de duobus, de signo et signato. De signo, quia de effectu; de signato, quia de passione. In quo signatur quod non solum de bonis gratias reddere debemus, sed etiam de malis et adversis; I ad Thess. V, 18: in omnibus gratias agentes; ad Rom. VIII, 28: diligentibus deum omnia cooperantur in bonum. Item gratias egit de institutione huius sacramenti, quia virtute divina hoc faciebat; unde in io.

C. V, 30: a meipso facio nihil. Ideo gratias agit deo patri; Io. XI, 41: gratias ago tibi, quoniam audisti me. In quo datur nobis exemplum quod si christus gratias egit, qui erat patri aequalis, quod nos gratias agere debemus.

Item gratias agit de effectu, quia effectus est salus totius mundi. Et hoc non poterat facere nisi ex divinitate; Io. VI, 64: spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quicquam.

Sequitur et dedit, ut sumerent in sacramento. Et per hoc significavit quod fructus suae passionis debebat per alios aliis ministrari.

Unde apostoli possunt comparari pullis aquilae, de quibus dicitur Deut. XXXII, V. 11: sicut aquila provocans pullos suos ad volandum, et super eos volitans.

Tunc iniungit usum. Et primo ponit usum; secundo verba consecrationis sanguinis; tertio resurrectionem praenuntiat.

Dicit ergo bibite ex hoc omnes; Cant. V, 1: bibite et inebriamini, carissimi.

Unde signatur quod christiani possunt communicare loco et tempore.

Hic est enim sanguis meus etc..

Haec sunt verba consecrationis. Et notate quod in his verbis est differentia cum his quibus utitur ecclesia. Ecclesia addit: hic est calix. Item ubi dicit, novi testamenti, ecclesia addit novi et aeterni testamenti. Item ubi dicit qui pro multis, ecclesia addit qui pro vobis etc.. Unde ergo ecclesia habet istam formam? dicendum quod, sicut dicit dionysius, non fuit intentio evangelistarum tradere formas sacramentorum, sed eas tamquam secretas servare; unde non intendebant nisi historiam narrare. Unde ergo habet ecclesia? a constitutione apostolorum. Unde dixit Paulus I Cor. XI, 34: caetera cum venero, disponam.

Sed est quaestio: cur dicit hoc est corpus meum, vel est sanguis? quare non dicit: hoc convertitur in corpus, aut in sanguinem? etc.. Sed duplex est ratio. Prima est, quia formae sacramentorum debent signare quod efficiunt. Illud quod efficiunt, est quod convertatur in corpus christi; sed ultimus effectus est quod fit corpus, ideo ultimus effectus signari debet; ideo debet signari quod hoc sit corpus, non autem quod convertatur in corpus.

In hac autem forma est aliquid simile cum veteri, aliquid dissimile.

Simile in hoc, sicut habetur Ex. XXIV, 8, quod cum legisset Moyses legem, immolavit vitulos, et obtulit sanguinem, et dixit: hic est sanguis foederis domini. Sic iste sanguis oblatus est pro salute populi. Ad Hebr. IX, 7 dicitur, quod semel in anno pontifex solus introibat non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia.

Ostenditur autem differentia quantum ad quatuor. Primo in hoc quod sanguis ille est vitulorum, iste christi; ideo iste est efficax ad remittendum; ad Hebraeos IX, 13: si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae conspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis christi emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum deo viventi? item ille dicebatur sanguis testamenti, sed iste dicitur testamentum. Item accipitur testamentum communiter et proprie. Communiter pro quocumque facto, quia ita solebat esse quod in omni facto adducebantur testes. Proprie dicitur testamentum quando aliquid legatur in morte, secundum quod dicit apostolus, quod testamentum in morte testatoris firmatur.

Utroque modo competit hic, quia pactio fuit ibi; et fiebat sanguine, quia in confoederatione pacis antiquitus ostendebant sanguinem, ideo dicebatur sanguis foederis. Item secundum quod ad mortuos dicitur, sic erat quoddam pactum inter deum et homines in veteri et in nova lege, sed differenter; quia primo de temporalibus, scilicet veteris legis, sicut patet quod promisit eis terram Amorrhaeorum, ideo fuit vetus, quia non innovabantur homines, sed magis inveterabantur; istud autem testamentum est de caelestibus et de supernis. Ideo supra IV, 17: agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum.

Ideo dicit novi testamenti; ibi vero dicebatur: hic est sanguis foederis quod pepigit dominus vobiscum super cunctis sermonibus his etc.. Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum.

Unde hic est enim sanguis meus novi testamenti, idest dedicatus ad novum testamentum, in quo debemus habere fiduciam; ad Hebr. X, 19: habemus fiduciam per sanguinem christi. Item pro morte competit; quia per mortem christi confirmata est repromissio.

Item alia differentia, quia ista addit novi et aeterni testamenti, quod potest referri vel ad haereditatem aeternam, vel ad christum, qui aeternus Est. Alia differentia est, quia in illa habetur: quod pepigit vobiscum; unde ad illos solum restrictum est illud testamentum; sed istud etiam ad gentes, is.

C. LII, 15: ipse asperget, scilicet sanguine suo, gentes multas. Pro multis, et pro omnibus, quia si consideretur sufficientia, ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed et pro totius mundi. Sed si consideremus effectum, non habet effectum nisi in his qui salvantur, et hoc ex culpa hominum. Sed ecclesia addit, pro vobis, idest apostolis, quia ipsi ministri sunt huius sanguinis, et per istos derivatur ad gentes.

Item ponitur in remissionem peccatorum, quia ille non poterat remittere peccata.

Dico autem. Hic ponitur consolatio, secundum chrysostomum. Quia fecerat mentionem de effusione sanguinis, per quem signatur passio, ideo consolatur eos, et praenuntiat gloriam suam. Et potest quatuor modis exponi. Exponit sic chrysostomus, quod dominus praenuntiaverat passionem, ideo vult eos laetificare. Non bibam amodo de genimine vitis, idest de vino, usque in diem illum etc.. Hoc regnum appellat regnum resurrectionis.

Tunc accepit regnum novum, idest novo modo. Quod post biberit cum eis patet Act. X.

Sed quare dicitur novo modo? quia ante aliter comedit, et post; quia ante comedit ex necessitate, sed post resurrectionem non propter necessitatem, sed ut demonstraret resurrectionis veritatem.

Hieronymus dicit sic, quod per vineam signatur populus Iudaeorum; Is. V, 7: vinea domini exercituum domus Israel est; Ier. II, V. 21: ego plantavi te vineam electam, omne semen verum.

Dico autem vobis quod amodo non bibam, idest non gaudebit anima mea de populo isto, usque in illum diem, cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. Regnum signat praesentem ecclesiam; novum, idest innovatum per fidem, quia tunc convertentur, et tunc gaudebo cum eis. Multi enim sunt conversi, et multi convertentur.

Remigius exponit sic, et dicit quod hoc referendum est ad caeremonias paschales, idest: non celebrabo de caetero huiusmodi caeremonias usque ad statum ecclesiae, cum gaudebo de innovatione ecclesiae.

Augustinus sic: in hoc quod dicit novum, opponitur veteri. Vetustas autem duplex est: poenae et culpae, et haec derivata est ab Adam, ut habetur ad Rom. V, 12 ss..

Christus autem vetustatem habuit poenae, non culpae. Unde suum simplum solvit nostrum duplum. Dicit ergo non bibam, de vetustate poenae, usque, etc., quia depositurus erat corpus istud, et assumpsit in resurrectione corpus glorificatum, et promittit apostolis quod ipsi etiam assument. Et signat quod non sunt diversae naturae, quia corpus quod assumet, erit eiusdem naturae, sed alterius gloriae.


Aquinatis - super Mt 81