Aquinatis - super Mt 84

84

Lectio 5

Posita institutione novi sacramenti, hic praenuntiatur futurum scandalum discipulorum. Et primo praemittitur locus; secundo praenuntiatio, ibi et dixit illis.

Et hoc competit praemissis, et ei quod sequitur.

Unde cum utroque potest ordinari.

Dicit ergo et hymno dicto. Per hoc exemplum duorum nobis dat; quia primo fuit coena et prandium materiale, post quod gratias debemus reddere, et deum laudare; Ps. XXI, 27: edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt dominum qui requirunt eum.

Item post istud fuit coena sacramentalis, post quam etiam debemus gratias agere. Unde post illud, hymnum dixit. Unde illud quod post communionem dicitur in Missa, repraesentat istum hymnum; ideo fideles debent expectare usque ad finem Missae ut hymnum istum audiant.

Et hoc est quod Io. XVII, 1 dicitur: pater, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te.

Et hoc dicto exierunt in montem oliveti. Mons enim oliveti pinguedinem significat, quia olivae pingues sunt; unde spiritualem pinguedinem significat. In Gen. XLIX, 20: pinguis panis eius. Unde signat pinguedinem gratiae et gloriae caelestis in quam provehitur; Ps. Lxvii, 16: mons domini mons pinguis.

Oleum membra fessa quietat, dolorem mitigat, igni pabulum et claritatem praestat.

Sic erit in illa gloria, quia amovebitur omnis labor, omnis dolor; omnis aderit claritas.

Item, quod dicit, in montem oliveti, convenit praenuntiationi futurae. Per oleum misericordia signatur: sicut enim supernatat aliis liquoribus, sic misericordia; Ps. Cxliv, 9: miserationes eius super omnia opera eius. Item in monte scandalum ostendit, ut misericordia signetur praevia. Cum ceciderit iustus, non collidetur, quia dominus supponit manum suam, Ps. XXXVI, 24.

Tunc dicit... Omnes vos scandalum patiemini in me. Hic ponitur scandalum.

Et primo in generali; secundo in speciali, ibi respondens autem Petrus.

Circa primum duo facit.

Primo praenuntiat; secundo ne videatur fortuitum, auctoritatem inducit, ibi scriptum est enim: percutiam pastorem et dispergentur oves.

Et in isto verbo aggravatur peccatum discipulorum ex multis. Primo ex universitate, omnes vos; Is. I, 6: a planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas etc.. Item materia tangitur scandalum patiemini in me; I ad Cor. I, 23: nos praedicamus christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum. Iudaei, quia non quaerebant nisi infirmitatem carnis, scandalum passi sunt.

Item aggravatur peccatum appropinquatione temporis, quia post tantas monitiones, post sacramenti susceptionem. Unde iam obliti erant quae fecerat eis; unde bene comparati sunt viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo: consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit, Iac. I, 24.

Item quia in nocte, quia qui ebrii sunt, et qui dormiunt, in nocte dormiunt, I ad thess.

C. V, 7: sic etiam qui scandalizantur.

Tunc subiungit auctoritatem: scriptum est enim: percutiam pastorem et dispergentur oves. Et scribitur Zac. XIII, 7, et dicitur ibi: percute pastorem, scilicet christum, et dispergentur oves; hic autem dicitur percutiam, et satis convenienter, quia propheta desiderabat quod istud fieret, ideo dixit, percute pastorem; sed christus in propria persona loquitur; et in isto die praenuntiat primo passionem christi; secundo scandalum, cum dicit percutiam pastorem. Iste pastor est christus; Io. X, 11: ego sum pastor bonus.

Et I Petr. II, 25: conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Et iste percussus est, quia deus tradidit eum, quia proprio filio non pepercit, Rom. VIII, 32: et hoc propter peccata nostra; Is. LIII, 8: propter scelus populi mei percussi eum.

Item praenuntiat scandalum et dispergentur oves. Oves sunt fideles; Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt. Et sic deus passus est ut dispergerentur, ut post congregaret; Ps. Cxlvi, 2: dispersiones Israel congregabit.

Io. X, 16: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere.

Tunc praenuntiat gaudia resurrectionis postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam; quia licet pater resuscitaverit eum, sicut alibi dicitur, Act. II, V. 24: quem deus suscitavit, solutis doloribus inferni, tamen propria virtute surrexit, quia virtus patris est virtus filii; II ad Cor. Ult., 4: sed si crucifixus est propter infirmitatem nostram, vivit tamen ex virtute dei. Item contra illud quod dixerat quod dispergentur oves, dicit praecedam vos in Galilaeam. Oves enim sequuntur pastorem: unde pastor congregat vocando eas nominatim; ideo dicit praecedam.

Vel potest referri ad illud quod dicit postquam resurrexero. Quia possent aliqui credere quod multum esset tempus usque ad resurrectionem suam, ideo dixit quod non multum, quia praecedam vos in Galilaeam. Consuetudo eius erat quod parum moraretur in Iudaea, sed cito transibat in Galilaeam. Vult ergo dicere: ante resurgam quam possitis venire in Galilaeam, ut ostenderet se esse illum, qui apparebit eis. Ideo satis potuerunt certificari. Item quod dicit quod praecedet, securitatem dat. Quia in Iudaea persecutionem patiebantur, ideo dicit quod praecedet in Galilaeam, ut removeat eos a timore.

Et dicit chrysostomus quod non est intelligendum quod primo apparuerit in Galilaea: sed hic apparuit, sed non primo, immo in ierusalem. Quare ergo magis dicit in Galilaeam? Galilaea interpretatur transmigratio: unde significatur quod per resurrectionem transibimus a vita mortali ad immortalem: et in ista nos praecessit, quia christus est primitiae dormientium. Item signatur transmigratio discipulorum ad gentes: et in hoc christus praecessit, corda movendo.

Respondens autem Petrus. Hic ponitur praenuntiatio de scandalo Petri. Et primo ponitur occasio; secundo praenuntiatio; tertio excusatio.

Secunda ibi ait ei iesus etc.; tertia ibi ait ei Petrus etc..

Hic est quaestio litteralis; quia videtur quod Petrus hoc dixerit postquam recessissent de coenaculo; sed Lucas XXII, 34-39 videtur dicere quod antequam recessissent, et huic consonat ioannes XIII, 36-38.

Augustinus solvit quod Petrus hoc ter dixit, et sic concordant omnes etc., quia si consideremus narrationem, ex pluribus causis hoc dicit. Hic motus fuit ex hoc quod scandalum praenuntiavit. Lc. XXII, 32 dixerat dominus: ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tunc dixit Petrus: domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire. Sed in Io. Dictum est alia de causa; quia Io. XIII, 33 dixit dominus: quo ego vado, vos non potestis venire modo. Tunc dixit Petrus: animam meam ponam pro te.

Ideo ter dixit; ideo potest esse quod bis dixerit in coenaculo, sed semel dixit extra, sicut hic dicitur. Et potest esse quod ex fervore dicebat, et non considerabat virtutes suas.

Tamen in tribus deliquit. Primo quia non plus domino credidit quam sibi, cum tamen scriptum sit ad Rom. III, 4: solus deus verax, omnis homo mendax. Item quia praetulit se aliis; unde dixit et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.

Unde reputabat se aliis firmiorem; et incidit in illud quod dicitur Lc. XVIII, 11: non sum sicut caeteri hominum etc.. Item quia attribuebat sibi quod non debebat, cum scriptum sit Io. XV, 5: sine me nihil potestis facere. Quia ergo arroganter locutus est, ideo magis permisit eum cadere. Et hoc facit deus, quia multum odit deus superbiam; iob XL, 6: et respiciens omnem arrogantem humiliat.

Ait illi iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis. Quia putare poteras quod dicerem comminatorie, ideo dico tibi, amen, idest corde tibi dico, quia antequam gallus in hac nocte cantet, ter me negabis. Et aggravatur eius culpa ex propinquitate temporis, quia in hac nocte. Item ex multitudine, quia ter: sicut ter praesumpserat, ita ter negavit post praesumptionem; iob XXXI, 27: si laetatum est in abscondito cor meum.

Sed quaestio est de hoc antequam gallus cantet, ter me negabis; quia in Mc. XIV, 30 habetur quod antequam gallus bis vocem dederit. Secundum Augustinum potest solvi quod secundum historiam verum est quod marcus dicit. Et quod matthaeus dicit, potest sic solvi, quod homo dicitur facere quando facit in proposito, sicut supra V, 28: qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, moechatus est eam in corde suo. Sic Petrus in suo proposito negavit ter, vel etiam pluries; ex quo timorem concepit quod sufficiens erat ad negandum ter vel pluries; ideo dicit quod ter negavit quia iam conceperat se ter vel pluries negaturum. Unde matthaeus dixit quod interius intendebat; sed marcus quod exterius gessit.

Vel potest aliter dici quod quando dico: ego faciam istud infra tale tempus tunc non oportet quod in illo factum sit, sed sufficit quod inceptum fuerit. Unde quod dixit quod ter esset negaturus, non oportebat quod ante galli cantum completum esset, sed inchoatum.

Sequitur excusatio Petri ait ei Petrus etc.. Excusat se Petrus quia si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Et tamen timuit, quia ad vocem ancillae negavit.

Hieronymus dicit quod nescivit quid diceret, quia solus christus moriturus erat, ut solus esset redemptor; Is. Lxiii, 3: torcular calcavi solus.

Deinde ponit affirmationem, scilicet aliorum similiter et omnes discipuli dixerunt.

Unde dixerunt sicut et Petrus; tamen alii meliorem causam habebant quam Petrus se excusandi, quia alii sine assertione.

Tunc venit iesus in villam quae dicitur Gethsemani. In ista parte ponitur praeparatio, quae est per orationem; et tria facit.

Primo proponitur propositum orandi; secundo necessitas orandi; tertio differentia.

Secunda ibi et assumpto Petro etc.; tertia ibi et progressus pusillum procidit in faciem suam.

Circa primum duo facit.

Primo ponitur locus; secundo praenuntiat propositum et dixit discipulis suis.

Dicit ergo tunc venit iesus in villam quae dicitur Gethsemani. Contrarium videtur quod dicitur in Io. XVIII, 1, quod egressus iesus venit trans torrentem cedron.

Unde notandum quod villa illa erat in pede montis oliveti, unde idem erat locus; et veniebat ibi post coenam quasi ad spatiandum.

Tunc praenuntiat propositum orandi et dixit discipulis suis: sedete hic donec vadam illuc, et orem. Simile habetur Gen. XXII, 5: dixit Abraham ad pueros suos: expectate hic cum asino, et ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

Sed hic movet Damascenus quaestionem.

Oratio est ascensus in deum, intellectus autem christi coniunctus erat deo, quomodo ergo indigebat deus qui faciebat? unde dicatur quod ipse orabat non propter se, sed propter nostram utilitatem. Et haec duplex est, quia oravit ut daret nobis exemplum, ut in tribulatione recurramus ad dominum; Ps. Cxix, 1: ad dominum cum tribularer clamavi. Item ut ostenderet se esse ab alio, et quod ab alio habebat; unde dicit: non potest filius a seipso facere quidquam. Et ibid. VIII, 28: ego a meipso facio nihil. Item ad excludendum errorem, quia dicebant aliqui quod non esset eadem virtus patris et filii; Io. VIII, 49: ego honorifico patrem meum.

Dat ergo exemplum orandi, et quomodo sit orandum. Prima enim conditio orationis est quia debet esse humilis oratio: quod signatur quia ivit in vallem; Iudith IX, V. 16: humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Item debet esse devota; unde in Gethsemani, scilicet in villa pinguedinis; Ps. Lxii, 6: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Item quod sit solitaria, sicut supra VI, 6: intra in cubiculum tuum, et clauso Ostio ora patrem tuum.

Et assumpto Petro, et duobus filiis zebedaei etc.. Hic praenuntiat necessitatem orationis: et haec erat tristitia. Et primo ponit testes tristitiae; secundo ostendit tristitiam; tertio repellit.

Secunda ibi coepit contristari et maestus esse; tertia ibi sustinete hic et vigilate mecum.

Dicit ergo et assumpto Petro, et duobus filiis zebedaei etc.. Tres secum assumpsit.

Et quare istos prae aliis? una ratio, quia isti firmiores erant, et quia omnes scandalizabat infirmitas, ideo magis istis infirmitatem suam voluit monstrare quam aliis.

Item ostenderat eis gloriam; ideo volebat quod sicut viderant gloriam, ita viderent infirmitatem, ut cognoscerent quod nec infirmitas gloriam, nec gloria absorberet infirmitatem.

Sequitur ostensio infirmitatis. Et primo facto; secundo verbo.

Et secundum hoc tria facit: quia primo dicit secundum quae christus tristatus est; secundo quare tristatus est; tertio quomodo tristatus sit.

Quoad primum coepit contristari et moestus esse. Hic cavendi sunt duo errores; quia quidam dixerunt quod tristatus est secundum divinitatem: et hoc non potest esse, quia tristatus est quia passibilis erat, sed divinitas non erat passibilis. Item opinio Arianorum, alias eunomii, erat quod in christo non erat anima, sed verbum loco animae.

Et quare hoc dicebat? ut omnia quae ad defectum pertinent, ad verbum referrentur, ut ostenderetur minor patre. Et hoc falsum Est. Ideo passus est secundum quod pati potuit, idest secundum animam.

Tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem etc.. Non dicit: ego sum tristis, quia ego est ostensivum personae, sed non tristabatur inquantum verbum, sed secundum animam, ideo excluditur error et Arii, et Apollinaris; item Manichaei, qui ponit eum non vere passum. Unde patet secundum quod tristatus est.

Sed quare tristatus est? diversa sunt verba sanctorum. Quia Hilarius et multi alii dixerunt quod non tristatus est propter se, nec propter mortem suam, sed propter scandalum discipulorum: et hoc vult probare per hoc quod assumpsit eos. Damascenus dicit quod tristabatur pro seipso. Et quare? quia tristitia inest ex hoc quod caremus eo quod naturaliter amamus. Anima naturaliter vult uniri corpori, et istud fuit in anima christi, quia comedit, et bibit, et esuriit. Ergo separatio erat contra naturale desiderium: ergo separari erat ei triste. Tamen possumus intelligere quod aliquid inest animae secundum se, et aliquid inest animae per comparationem ad aliud: sicut amara potio, secundum se considerata, dolorosa est, sed relata ad finem nostrae salutis, est causa gaudii. Sicut aliquid est rationis ut natura est, et aliquid rationis inquantum ratio: sic ista mors christi erat materia tristitiae secundum quod considerabatur secundum se; sed secundum quod referebatur ad rationem, referendo ad finem, sic gaudebat. Ideo verba Hilarii et Hieronymi intelliguntur referendo ad finem.

Item quaeritur quomodo tristitia cadit in christo.

Ideo notandum quod quandoque tristitia accidit secundum passionem, aliquando secundum propassionem. Secundum passionem, quando aliquid patitur et immutatur: sed quando patitur, et non immutatur, tunc habet propassionem. Sed quandoque huiusmodi sunt in nobis, ita quod ratio immutatur, et tunc passiones sunt completae: quando autem ratio non immutatur, tunc est propassio.

Sed in christo numquam fuit ratio immutata; ideo fuit propassio, et non passio.

Unde signanter dicit evangelista coepit tristari.

Item dicit Augustinus quod nos habemus tristitiam ut contractam, christus autem ut assumptam: illud enim contrahitur quod nascendo per originem habetur, sed christus assumpsit naturam nostram ut voluit; ideo non fuit necessitas quod passibilitatem acciperet, ut tristitiam, sed a voluntate. Item notandum quod dicit Damascenus, quia in nobis motus passionum praevenit rationem, quia aliquando est in nobis passio, et aliquando propassio; in christo autem non fuit nisi propassio, et numquam fuit in christo, quod motus insurgeret in inferioribus viribus animae, immo suberant totaliter inferiores vires rationi, et quando volebat, permittebat agere inferiores vires secundum quod eis erat naturale.

Ideo alius evangelista dixit quod turbavit seipsum, quia isti motus non potuissent accidisse nisi secundum quod voluit.

Tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem. Notate quod dicit, usque ad mortem, per quam satisfaciam pro isto scandalo et pro aliis. Vel secundum aliam expositionem: non credatis quod in perpetuum debeat durare, quia quamdiu corpus erit passibile, et hoc est usque ad mortem, tristis est anima mea, et tunc glorificabitur.

Deinde excludit alios sustinete hic, et vigilate mecum.

Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens. Supra tetigit causam tristitiae, hic autem agit de ordine orationis christi. Et quia ter oravit, ideo dividitur haec pars in tres partes secundum tres orationes.

Et circa primum duo facit.

Primo ponit orationem orantis; secundo increpat discipulorum defectum, ibi et venit ad discipulos etc..

Et in prima primo ponit conditionem orantis; secundo tenorem orationis.

Triplex autem conditio commendatur quia primo notat sollicitudinem, secundo humilitatem, tertio devotionem.

Sollicitudinem, quia progressus pusillum, quia etiam ab illis quos elegerat se separavit; supra VI, 6: cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso Ostio ora patrem tuum in abscondito. Sed notate quod non multum, sed pusillum, ut notaret quod non longe est ab invocantibus eum; Ps. Cxliv, 18: prope est dominus omnibus invocantibus. Item, ut viderent eum orantem, et formam acciperent.

Ideo sequitur humilitas et procidit in faciem suam, unde exemplum humilitatis ostendit. Et primo propter humilitatem communem, quia humilitas necessaria est ad orationem; Eccli. XXXV, 21: oratio humiliantis se nubes penetrabit. Item propter humilitatem specialem, scilicet Petri, quia dixerat: si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Ideo dominus procidit, ut signaret quod non debebat de sua virtute confidere; supra XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Item signatur conditio pietatis, sive devotionis, cum dicit pater mi; necessarium enim est oranti ut ex devotione oret, unde dicitur pater mi, quia ipse singulariter filius, nos autem per adoptionem; Io. Ult., 17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum; quasi aliter meum et aliter vestrum.

Consequenter tenorem orationis subiungit: si possibile est, transeat a me calix iste. Ista oratio tripliciter potest exponi et quocumque modo exponatur, duo sunt consideranda.

Primo considerare debetis in communi quantum ad omnes, quia, secundum Damascenum, oratio est ascensus mentis in deum: unde oratio est secundum mentem, vel secundum superiorem rationem; sed tamen infra deum constitutam, supra tamen humanam naturam, vel sub divina voluntate. Quid ergo debet intelligi? secundum quod est cum superior ratio descendit ad ista, inquantum decet, tamen quod semper subdatur rationi divinae; et hoc notatur cum dicitur verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu; quia superior ratio sequitur voluntatem naturae, non tamen simpliciter, idest, si relata superiori, non repugnat. Unde vult dicere: volo quod impleatur quod volo si non repugnat tuae iustitiae, sed volo tuam iustitiam impleri.

Et in hoc docet exemplum qualiter affectiones debemus ordinare, quia ita debemus ordinare, quod non a regula divina dissonent.

Unde non est grave quod aliquis, quod grave est naturae, refugit, dum tamen ordinet ad voluntatem divinam.

Item potest exponi, secundum chrysostomum et Origenem, ita quod per calicem significetur passio christi, de quo in Ps. Cxv, 13: calicem salutaris accipiam, etc..

Constat quod christus habuit naturalem hominis voluntatem; hoc autem est quod mortem refugiat: ideo, ut hominem se ostendat, petit transire calicem a se; et haec est ita naturalis, quod petitionem non amovit ab eo.

Item dixit si possibile est, transeat calix, idest passio: sed non absolute dico, sed si possibile. Et quia posset aliquis credere quod dubitaret an esset deo possibile, ideo ostendit quod est possibile, quia omnia tibi possibilia sunt, Mc. XIV, 36.

Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu, idest si congruit iustitiae tuae, volo; ideo dicit non sicut ego volo. Unde duas tangit voluntates: unam quam habebat a patre inquantum deus; unam qua habebat cum patre. Et in hoc confunditur error multorum.

Item aliam voluntatem inquantum homo: et istam voluntatem in omnibus submittebat patri; in hoc dans nobis exemplum, quod voluntatem nostram voluntati dei submittamus; Io. VI, 38: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me patris.

Secundum Hieronymum, non petebat simpliciter sed ut iste calix transiret. Videbat se passurum a Iudaeis; volebat igitur quod transiret, idest quod ita redimeret mundum, quod non esset delictum Iudaeorum; Rom. XI, 11: delictum Iudaeorum salus est gentibus.

Hilarius vero dicit sic: non rogat dominus ut non moriatur, sed rogat ut calix in alios transeat; quasi dicat: accipiam calicem cum fiducia. Rogo ut discipuli mei sine diffidentia accipiant. Sed quare dicit si possibile est? quia hoc videtur contra naturam, quod mortem sine dolore accipiant. Unde vult dicere: ego vellem alios non pati, si possibile esset; sed fiat sicut vis, idest secundum tuam ordinationem.

Et venit ad discipulos suos. Hic increpat discipulorum defectum. Et primo ponitur defectus; secundo increpatio; tertio admonitio; quarto causa admonitionis.

Cum orasset, venit ad discipulos et invenit eos dormientes. Et istud habet rationem secundum litteram, quia iam pars noctis transierat, ideo somno erant gravati. Item causa erat, quia tristes erant, et tales facile subrepit somnus; Prov. XVII, 22: spiritus tristis desiccat ossa. Item signatur quod christo ascendente pro nobis ad passionem, multi dormiere, sicut dormitaverunt omnes et dormierunt, supra XXV, 5.

Et dicit Petro: sic non potuistis una hora vigilare mecum? sed quare magis dixit Petro? ratio est quia Petrus magis se iactaverat quod assisteret ei in necessitatibus: ideo iam erat futurum praesagium casus sui. Non potuistis una hora vigilare mecum? et quare est ratio quod omnibus postea dixit? quia omnes promiserant cum Petro; unde dictum est supra: similiter autem et omnes dixerunt.

Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. In ista parte subiungitur admonitio. Vos de vobis confiditis; sed vos debetis refugere ad suffragia orationis, unde orate ne intretis in tentationem. Unde supra c. VI, 13 in oratione communi docet hoc petere: et ne nos inducas in tentationem. Et praemittit vigilantiam ad praeparationem; eccli.

XVIII, 23: ante orationem praepara animam tuam, idest necessaria est prudentia; supra X, 16: estote prudentes sicut serpentes.

Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; quasi dicat: quod promittis, ex promptitudine est spiritus; sed tamen non est necessaria oratio propter spiritum, sed propter carnem, quae infirma est; ideo necessaria est vigilantia. Simile est quod apostolus dicit, Rom. VIII, 10: corpus quidem mortuum est propter peccatum, sed spiritus vivit propter iustificationem.

Sed notandum quod omnium caro est infirma, sed non omnium spiritus est promptus.

In malis siquidem sicut caro est infirma, ita et spiritus: e contrario in bonis, quia spiritum habent promptum, et ideo in resurrectione spiritus redit corpus promptum.

Vel potest esse duplex infirmitas. Una mala quae inclinat ad peccatum, secundum quod dicit apostolus ad Rom. VII, 18: non habitat in carne mea bonum. Alia infirmitas bona, secundum quod carnalis deficit secundum promptitudinem, secundum quod dicitur in Cant. V, 8: nunciate dilecto, quia amore langueo.

Et ex ista causa debet homo vigilare, sicut dicit Origenes, sicut qui habet magnum thesaurum, diligenter vigilat ut illud custodiat.

Iterum secundo abiit, et oravit.

Hic secundo orat. Secundum chrysostomum, ad hoc secundo orat ut firmius veritatem humanae naturae ostendat: unde in Gen. XLI, V. 32: quod secundo vidisti, firmitatis indicium est.

Quod autem dicit si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua, potest tripliciter exponi. Primo sic. Supra sub conditione petierat, hic autem quia fuit certificatus quod non poterat esse quin illum biberet, ideo petit ut fiat voluntas eius; quasi dicat: si non potest esse quin transiturus sim ad gloriam immortalitatis, quia mortalitas non erat contracta, sed assumpta: ideo sive pateretur, sive non, erat transiturus ad gloriam immortalitatis. Sed non poterat transire a se et a membris; unde si non biberet, non transiret a membris. Vult ergo dicere: si non potest transire a me, et a membris, fiat voluntas tua; Ps. XXXIX, 9: ut facerem voluntatem tuam, deus meus, volui.

Secundo exponit sic Hieronymus: si non potest fieri quod veritas transeat ad gentes, nisi Iudaei excedant, fiat voluntas tua: eorum enim delicto salus gentibus facta est.

Hilarius sic exponit: si non potest fieri quod alii sancti bibant calicem passionis nisi exemplo meo, fiat voluntas tua; quia alii sancti ex passione christi exemplum ceperunt.

Vult ergo dicere: si non potest transire a me in discipulos, nisi ego bibam, ut fortiores efficiantur ad bibendum, fiat voluntas tua.

Consequenter ponitur secunda dormitio discipulorum: et venit iterum, et invenit eos dormientes: erat enim oculi eorum gravati, somno, idest propter somnum, et propter tristitiam; Ps. XXX, 10: turbatus est in ira oculus meus.

Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio. Hic de tertia agit oratione: et duo facit.

Primo ponit ordinem; secundo concessionem somni, ibi tunc venit ad discipulos etc..

Dicit et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.

Sed quid signat quod ter oravit? ter oravit ut nos a malis praesentibus, praeteritis et futuris liberaret.

Item ut orationem nostram doceret ad patrem, et filium, et spiritum sanctum dirigendam; unde in orationibus ecclesiae semper dicitur: gloria patri, et filio, et spiritui sancto. Item ut trina oratione trinam Petri negationem liberaret; Lc. XXII, 32: ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua.

Item ter oravit contra tres timores. Est enim timor contra concupiscentiam; est enim triplex concupiscentia, curiositatis, superbiae et carnis, et ista triplex tangitur I io.

C. II, 16: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Isti triplici concupiscentiae triplex timor respondet, scilicet: concupiscentiae carnis, timor doloris; concupiscentiae oculorum, timor paupertatis; concupiscentiae superbiae, timor opprobrii et ignominiae.

Et haec passus est christus, non quia indigeret, sed pro nobis.

Tunc venit ad discipulos suos, et dixit illis. Et primo indulget somno; secundo excitat, ibi surgite, eamus.

Primo dat licentiam; secundo causam assignat, ibi ecce appropinquabit hora et filius hominis tradetur.

Christus prima vice invenit eos dormientes et increpavit eos; secundo invenit eos dormientes, et tacuit; tertio invenit eos dormientes, et somnum concessit. Quae est ratio? ratio litteralis est quia praelatis datur forma correctionis; quia quando venit ad aliquem, et invenit dormientem, nescit si ex negligentia ei accidit, vel ex infirmitate. Et potest indulgere. Item quia post resurrectionem invenit dormientes, et eis exprobravit; Lc. XXIV, V. 25: o stulti et tardi corde ad credendum.

Item visitavit post acceptum spiritum sanctum, et tunc nihil dixit, quia adhuc erant infirmi; quia adhuc legalia observabant, ut dicitur de Petro ad Gal. II, 11. Sed ultimo in suo adventu visitabit, et dimittet eos in quiete sancta et pacifica; Ps. IV, 9: in pace in idipsum dormiam et requiescam.

Secundum Augustinum, concedit eis, et supra negavit: sed alius est hic somnus, et supra.

Quia est somnus aggravationis, et de hoc loquitur supra, unde dicitur V. 43: erant oculi eorum gravati, somno, et hoc est increpandum.

Hic autem somnus est somnus quietis; et iste permittitur. Item est somnus propter turbationem; et hic prohibetur. De isto dicitur ad Ephes. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis. Aliquando enim est somnus propter quietem corporis, sed tamen anima vigilat: ego dormio, et cor meum vigilat, Cant. V, 2. Item, quia laboraturi erant, ideo oportebat quod quiescerent.

Tunc causa assignat ecce appropinquavit hora. Non hoc habuit ex aliqua necessitate facere, sed ex ordinatione divina; Io. VII, 30: quaerebant eum, et non poterant manus iniicere in eum, quia nondum venerat hora eius. Sed haec hora venerat; Io. XIII, 1: sciens iesus quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad patrem.

Sed possent dicere: si hora est ex ordinatione divina, ergo non peccant occidentes eum. Ideo cum hoc ponit peccatum et filius hominis tradetur in manus peccatorum, idest non faciunt hoc sic ex ordinatione divina, sed ex impletione voluntatis suae. Ier. XII, V. 7: dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum eius.

Tunc ponit excitationem. Et primo ponit eam; secundo necessitatem, ibi, ecce.

In hoc autem quod dicit surgite, promptitudinem suam ostendit; unde Io. XVIII, 3 dicitur quod occurrit eis.

Et quare? ecce appropinquavit qui me tradet. Prope erat, non quod oculo corporali videret, sed ipso spiritu, oculo scilicet divinitatis.

Sed quomodo dixit eis surgite, cum licentiasset eos dormire? solvit Augustinus, quia improperando dixerat; quasi dicat: dormiatis quantum volueritis, ecce appropinquavit hora etc.. Et dicit Augustinus quod istud sufficeret, nisi melius occurreret; ideo dicit aliter quod isti dormierunt aliquantulum, et cum dormissent dixit surgite, eamus.

85

Lectio 6

Supra posita sunt praeparatoria ad passionem, scilicet institutio sacramenti et oratio christi; hic autem ponit passionem quantum ad ea quae a Iudaeis sunt illata. Et primo ostendit quomodo capitur; secundo quomodo examinatur; tertio quomodo condemnatur.

Secunda ibi principes etc.; tertia ibi tunc principes sacerdotum etc..

Circa primum tria facit.

Primo agit de proditione; secundo de captione; tertio quomodo ductus est post captionem.

Secunda ibi tunc accesserunt; tertia ibi at illi tenentes eum, etc..

Circa primum tria facit.

Primo describit personam proditoris; secundo signum proditionis; tertio complementum.

Secunda ibi qui autem tradidit etc., tertia ibi et confestim etc..

Describit proditorem ex tribus. Primo ex nomine; secundo ex dignitate; tertio ex societate.

Ex nomine adhuc eo loquente, ecce Iudas etc.. Loquente scilicet verba haec, quibus eis fiduciam adhibebat, ecce Iudas, qui dicitur confitens. Duo fuerunt Iudae, quorum unus est malus, alter bonus, ad signandum quod quidam confitentes in ecclesia futuri erant boni, Rom. X, 10: ore autem confessio fit ad salutem, quidam futuri mali; ad Tit. I, 16: confitentur se nosse deum, factis autem negant.

Consequenter describitur ex dignitate unus ex duodecim, quia licet in tanta esset dignitate constitutus, in tantum tamen scelus cecidit. In quo datur exemplum quod nullus de statu suo debet confidere.

Apostolus I Cor. X, 12: qui stat, videat ne cadat; Io. VI, 71: nonne vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? et quare eligit eum, cum sciret ipsum futurum malum? ratio una est, ut daret exemplum praelatis, ut non desolarentur.

Item describitur ex societate et cum eo venit turba multa etc.. Sicut habuit crudelem animum, ita crudelem societatem, quia omne animal sibi simile appetit.

Et hoc describitur, quia multa. In hoc notatur quod erant stulti, stulti enim sunt in multitudine; Eccle. I, 15: stultorum infinitus est numerus. Et ipsi bene stulti erant, quia sapientiae contradicebant.

Item erant armati, quia cum gladiis et fustibus.

Et quae est ratio? Origenes dicit quod multi credebant in eum, et ideo timebant ne eum turba ab eis raperet. Item, quia dicebant, supra XII, quod in beelzebub Daemonia eiiciebat; ideo ut nulla potestas tueretur eum, venerunt armati.

Item describitur ab auctoritate, quia missi erant a principibus sacerdotum et senioribus populi; unde instructi erant eorum auctoritate, ita ut nullus eis contradiceret, ut impletum sit quod dicitur in Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus christum eius.

Consequenter agitur de signo proditionis qui autem tradidit eum, dedit eis signum, dicens etc..

Sed hic est quaestio. Cum esset notus in Iudaea, quare petebant signum? ratio duplex potest esse. Una, quia audierat Iudas quod christus transfiguratus erat in monte, et credebat hoc esse factum arte magica; ideo praevenire voluit per osculi signum, antequam posset se transfigurare. Hanc expositionem ponit Hieronymus. Origenes autem dicit sic, quia sicut manna in deserto unicuique sapiebat id de quo opinabatur, sic christus apparebat unicuique secundum quod habebat opinionem de ipso; ideo fuit necessarium quod signum daret. Dedit mirabile signum, quia quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Signum amicitiae fecit signum proditionis; Prov. XXVII, 6: meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula inimici.

Et confestim accedens ad iesum dixit: ave, Rabbi, et osculatus est eum.

Hic ponitur complementum proditionis. Et primo signa demonstravit; secundo coepit agere. Et ostendit primo dicto, cum dicit ave, Rabbi; secundo facto, et osculatus est eum. Simile habetur II Reg. X, 1, quod ioab tenuit mentum Amasae, et interfecit eum.

Sed quare non venit statim ad eum, sed primo salutavit? una ratio est propter reverentiam magistri. Item primo salutavit eum, quia timebat ne priusquam eum manifestaret, se primo posset transfigurare.

Dixitque illi iesus: amice, ad quid venisti? et potest illico legi interrogative, vel remissive. Si interrogative, tunc potest legi quod per opprobrium dictum est, ac si dicat: tu ostendis amicitiam per osculum, et venisti perdere me? secundum illud Ps. XXVII, 3: loquuntur pacem in ore suo, mala autem in cordibus eorum. Et dixit amice. Quoties amicum aliquem vocat, improperando loquitur. Unde dictum est supra XXII, 12: amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? et alibi c. XX, V. 13: amice, non facio tibi iniuriam etc..

I Io. IV, 19: non enim prius dileximus eum, sed ipse prior dilexit nos.

Vel potest legi remissive, et non est verbum increpatorium, sed permissivum amice, ad quid venisti, secundum illud Io. XIII, V. 27: quod facis, fac citius. Et vocat eum amicum quantum est de se, quia cum his qui oderunt pacem, eram pacificus, Ps. Cxix, V. 7. Et licet sciret eum osculaturum esse, tamen occurrit ei.

At illi tenentes manus iniecerunt in iesum. Nunc agitur de captione. Et primo ponitur severitas captionis; secundo testimonium tertio reprehensio discipuli.

Circa primum tria facit. Quia primo dicit quomodo ministri eum capiunt; secundo quomodo quidam discipulus impedire volebat; tertio quod christus reprehendit eum.

Dicit ergo at illi tenentes iniecerunt manus in iesum. Is. I, 15: manus vestrae sanguine plenae sunt. Ipse enim tradidit se; Ier. XII, 7: dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum eius.

Tunc ponitur quomodo unus discipulus invasit invadentes et ecce unus ex his qui erant cum iesu, extendens manum exemit gladium suum. Quis fuit iste? dicendum quod Petrus. Unde sicut supra XVI, V. 22, voluit passionem christi impedire, sic et hic. Unde habuit occasionem? ex eo quod habetur Lc. XXII, 36, ubi dominus praecepit quod emant gladios, et hoc intelligentes crediderunt quod gladii essent necessarii; unde habebant cultellum ad incidendum agnum.

Ideo Petrus habuit unum.

Percutiens servum principis sacerdotum, amputavit ei auriculam. Non credatis quod habuit tempus deliberationis quod auriculam amputaret; sed proiecit ictum, et cum vellet percutere eum ad mortem, accidit quod auriculam amputavit.

Nomen istius erat Malchus, qui interpretabatur rex. Et signat abscissionem regni a populo Iudaico, et tamen factus est servus principum sacerdotum, idest Romanorum: huic Petrus abscidit auriculam. Per auriculam auditus signatur; et hic est duplex, scilicet dexter, per quem signatur vita aeterna; sinister, per quem temporalis. Amputavit auriculam eius, quia a populo Iudaeorum doctrinam spiritualium amputavit; et hoc factum fuit occasionaliter, quod gentes receperint dexteram, quia Petrus primo praedicavit gentilibus; et ita amputavit dexteram, trahendo gentiles ad fidem.

Tunc ait illi iesus: converte gladium tuum in locum suum. Hic ponitur reprehensio. Et primo reprehendit Petrum; secundo ministros in illa hora dixit iesus turbis etc..

Et primo ponit admonitionem, secundo rationem admonitionis assignat omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt.

Dicitur tunc ait illi iesus.

Converte gladium tuum in locum suum. Venerat ut voluntarie pateretur, ideo nolebat defendi. Et in hoc dabat exemplum ut martyres patientes pro christo non defenderent se.

Deinde rationem assignat: et primo ex poena; secundo ex voluntate christi; tertio ex auctoritate.

Secunda ibi an putas quia non possum rogare patrem meum etc.; tertia ibi quomodo ergo implebuntur Scripturae? primo mitigat ex terrore poenae dicens omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt.

Sed movet quaestionem Augustinus, quia non omnes qui gladio feriunt, gladio pereunt, sed aliquando febre; ideo potest exponi tripliciter, secundum quod triplex est gladius: materialis, de quo in Ps. XXXVI, 14: gladium evaginaverunt peccatores. Item divinae sententiae, de quo Ier. XIX, 7: subvertam eos gladio. Item divini verbi; Eph. VI, 17: et gladium spiritus accipite, quod est verbum dei. Potest ergo intelligi de omnibus istis. De gladio materiali, quia qui gladio perimit, gladio peribit, idest suo, non alieno.

Unde Ps. XXXVI, 15: gladius eorum intret in corda ipsorum. Item potest exponi de gladio condemnationis, de quo habetur Gen. III, V. 24, quod dominus gladium versatilem posuit ante Paradisum. Unde qui alios condemnant, divina sententia condemnabuntur. Vel aliqui propria auctoritate accipiunt quod non habent ab alio, et tales gladio pereunt.

An putas quod non possum rogare patrem meum etc.. Hic assignat rationem ad mitigandum animum Petri, dans intelligere quod voluntarie patiebatur, et quod poterat effugere. Et quia videbat eum praesumentem, ideo dicit non possum rogare patrem meum? et non dicit, non possum vocare, vel adducere, sed rogare: dicit enim verba hominis, quia orare hominis Est. Et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum? et istud dictum est secundum infirmitatem animi Petri. Ita Petrus se habebat, quod deberet eum defendere, et indigeret auxilio hominum; ideo vult dicere quod si auxilio hominum posset defendi, multo magis Angelorum. Sed non erat necesse, quia magis Angeli sustentantur per ipsum.

Sed quid est quod dicit duodecim legiones Angelorum? dicendum quod societas apud Graecos dicitur phalanga, apud Romanos legio, et habebat sex millia hominum; unde duodecim legiones sunt septuagintaduo millia, et tot sunt linguae hominum, sicut habetur ex Gen. XI. Unde vult dicere: si omnes homines insurgerent contra me, posset dominus mittere contra quamlibet linguam mille Angelos: et si unus Angelus destruxit tot millia, ut patet Is. XXXVII, multo magis mille poterunt occidere unam linguam; iob XXV, 3: numquid est numerus militum eius? et Dan. VII, 10: millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.

Remigius dicit sic: quicumque faciunt voluntatem dei, possunt dici Angeli, idest nuntii; Is. XVIII, 2: ite, Angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam. Quicumque enim obsequuntur deo, Angeli dicuntur; Ps. Ciii, 4: qui fecit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. Potest ergo per legionem intelligi legio Romanorum. Unde dominus posset adducere et provocare legiones Romanorum ad destruendos Iudaeos, sicut post sub tito et vespasiano factum fuit.

Et isto loco destruxerunt quidam opinionem illorum, qui dicebant quod non poterat dominus facere nisi quod facit; quia si poterat legiones convocare, quas non convocavit, constat quod potest facere multa quae non facit.

Quomodo ergo implebuntur Scripturae? hic ponitur tertia ratio, quare non debeat impedire: quia ita Scripturae dixerunt; et ideo sic oportet fieri. Et non dicit quae Scripturae, quia omnes prophetae dixerunt vel occulte, vel manifeste. Unde lc.

C. Ult., 26: nonne oportuit christum pati, et ita intrare in gloriam suam? in illa hora dixit iesus turbis.

In parte ista redarguit ministros: et duo facit.

Primo commemorat factum; secundo irrationabilitatem facti, cum dicit quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Iob XVI, 10: infremuit contra me dentibus, quia exierunt ac si esset latro; sed ipsi magis veniebant ut latrones. Latro latet ut non capiatur; sed christus offert se in manifesto. Et latrones si nocere volunt, non nocent in publico; sed christus se offerebat. Unde dicit quotidie apud vos eram docens in templo, et non me tenuistis; ideo venistis ut latrones. Ut enim daret opportunitatem, exivit civitatem. Quotidie apud vos eram docens in templo. Simile habetur Io. XVIII, 20: in occulto locutus sum nihil.

Et dicit docens in templo. Haec erat consuetudo sua semper ut doceret in templo.

Et non me tenuistis. Unde patet quod sicut latrones venistis.

Consequenter ponitur testimonium hoc autem totum factum est, ut implerentur Scripturae prophetarum. Et non dicit quorum, quia quasi in omnibus habetur; Ps. XXI, 17: foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea. Et Is. LIII, 3: reputavimus eum novissimum virorum, virum dolorum. Et dicit ut implerentur. Ly ut potest teneri causative, et sic non tenetur hic: vel consecutive, et sic accipitur hic. Quia enim prophetae dixerunt, non accidit; sed ideo praedixerunt, quia accidere debebat. Unde sensus est ut adimpleretur, idest hoc facto adimpletum est quod per prophetas praedictum erat.

Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt; ita quod compleretur quod dicitur in Ps. XXXVII, 12: dereliquerunt me amici mei et proximi mei.

Sed quare non a principio dereliquerunt? respondet Hieronymus: quia scriptum est Io. VII, 30, quod quaerebant eum, et nemo misit in eum manum, quia nondum venerat hora eius. Unde a principio credebant quod se liberare posset, et se defenderet; sed cum viderunt quod captus esset, et quod non vellet se defendere, fugerunt et dereliquerunt eum.


Aquinatis - super Mt 84