Aquinatis - super Mt 38


Capitulus 12

39

(
Mt 12)


Lectio 1

Supra audistis quomodo dominus satisfecit discipulis, et increpavit eos; hic ostendit quomodo Pharisaei reprimuntur.

Et duo facit: primo ostendit, quomodo redarguit Pharisaeos; secundo, quomodo commendantur discipuli.

Et primo duo facit: primo ostendit quomodo confutantur detrahentes discipulis; secundo, quomodo detrahentes christo, ibi et cum inde transisset etc..

Circa primum primo ponitur occasio reprehensionis; secundo reprehensio, ibi Pharisaei autem videntes etc.; tertio christi excusatio, ibi at ille dixit eis etc..

Ponitur autem duplex occasio; una ex parte christi, secunda ex parte discipulorum, ibi discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas.

Ex parte christi dicit in illo tempore abiit iesus per sata sabbato. Sciebat dominus quod discipuli hoc facturi essent, et tamen elegit dominus hoc fieri, ut iam inciperet solvere sabbatum, ut habetur supra c. XI, 13: lex et prophetae usque ad ioannem prophetaverunt.

Sed notandum est quod dicitur in illo tempore; quia quod hic ponitur designatio temporis, videtur pertinere ad ordinem historiae; sed Lucas VI, 1 et marcus II, 23 alio ordine recitant; unde post illud quod respondet dominus discipulis ioannis, ponitur istud: unde videntur omnia praecedentia ante mortem ioannis facta, hic vero post. Et hoc patet per omnia quae dicuntur usque ad XIV cap. Quae continuantur, et hic fit mentio mortis ioannis; ideo intelligendum est quod imminente passione misit ioannes discipulos, et tunc decollatus est, et tunc haec facta sunt post eius mortem.

Abiit iesus per sata sabbato. Per huiusmodi sata intelliguntur sacrae litterae. Sator christus est; infra XIII, 37: ipse est qui seminat. Item populus credentium.

Discipuli autem esurientes coeperunt vellere spicas. Hic duo consideranda sunt. Primo necessitas, quia esurientes. Et quare? quia pauperes erant; unde I ad cor.

C. IV, 11: usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus etc.. Secunda ratio, quia quotidie impediti erant propter turbas; unde vix habebant locum comedendi, ut habetur mc.

C. VI, 31. Sed quomodo satisfecerunt? datur nobis exemplum abstinentiae; unde isti non magna fercula quaesierunt, sed spicas, iuxta illud I Tim. VI, 8: habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.

Mystice in avulsione spicarum intelligitur multiplicitas intellectus Scripturarum, vel conversio peccatorum.

Deinde ponit reprehensionem Pharisaeorum Pharisaei autem videntes dixerunt ei: ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis. Discipuli duo mala faciebant: primo quia spicas alienas vellebant, secundo, quia sabbatum violabant.

Sed Pharisaei de primo non reprehendebant, quia illud erat permissum in lege, Deut. XXIII; ideo quia permissum erat, non calumniabantur, sed quia in sabbato, calumniabantur. Et per hoc destruitur haeresis Hebraeorum, qui dicebant legalia debere servari cum evangelio.

Et quia Paulus huic sententiae contrariatur, ideo reprobant Paulum. Contra istos arguit Hieronymus, quia etiam discipuli non servabant.

At ille dicit eis. Hic ponitur excusatio.

Et primo quibusdam exemplis; secundo auctoritate, ibi si autem sciretis.

Circa primum duo facit.

Primo ponit exemplum in quo aliqui sunt excusati propter necessitatem; secundo, in quo aliqui propter sanctitatem, ibi aut non legistis in lege etc..

Dicit ergo at ille dicit etc.. Lev.

Cap. XXIV, 5 legitur quod de pura farinula fiebant duodecim panes, et isti ponebantur in mensa propositionis in sabbato, et in alio sabbato amovebantur, et ponebantur alii, et illi primi comedebantur a filiis Aaron. Item habetur I Reg. XXI, 6 quod quando David fugit a Saul, Abimelech divisit illis panes illos: et hoc est quod dicit nonne legistis quid fecit David quanto esuriit? iste enim David erat homo bonus, de quo dicit dominus quod invenit hominem iuxta cor suum, I Reg. XIII, 8.

Sed diceret aliquis: ipse David erat propheta, ideo potuit accipere; ideo addit et qui cum eo erant. Panes propositionis dicebantur, qui in sabbato offerebantur, quibus non licebat uti secundum praeceptum, ut habetur Lev. XXIV, 5.

Sed quid ad propositum? quia quando hoc fecit, sabbatum erat. Et hoc patet, quia ibi dicitur: non habeo panes nisi quos abstuli de mensa domini, et hoc non faciebat nisi in sabbato. Item in die calendarum fiebat festum Neomeniae: ideo si in sabbato accideret, violabatur ex necessitate.

Sed adhuc videtur quod non violavit, quia comedere in sabbato non est peccatum: unde videtur quod non violavit.

Sed chrysostomus dicit quod violavit magis sabbato, quia illos panes accepit quos nemini licebat esse, propter necessitatem. Sabbatum autem invenitur violatum a Machabaeis propter necessitatem.

Item notandum, quod dicit chrysostomus, quod quaedam sunt praecepta, quae praecipiuntur propter se, et haec nulla necessitate frangi possunt; quaedam vero non propter se, sed propter figuram, ideo talia loco et tempore possunt; sicut ieiunium potest modo dimitti in necessitate. Ille autem panis alterius panis erat figura, scilicet panis altaris, qui non solum a sacerdote, sed etiam ab alio populo percipitur; ideo David figurat ibi populum. Unde Apoc. V, 10: fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes.

Item ponitur aliud exemplum, quod ponitur propter sanctitatem. Et hoc ibi nonne legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant? in levitico praeceptum erat, quod oblatio duplicaretur in sabbato, quae solebat fieri in aliis diebus, et tamen in templo fiebat, et in sabbato, quia fiebat ad obsequium templi et dei: unde excusabantur sacerdotes. Unde istud exemplum applicatur, quia apostoli totaliter erant dediti maiori quam templo, scilicet christo: unde dicit nonne legistis quia sacerdotes violabant sabbatum? nisi esset propter templum.

Dico autem vobis, quoniam templo maior est hic. Hic ponitur adverbium loci, cuius obsequio ipsi faciunt. Et quod insit aliquid maius templo, patet, quia corpus suum templum Est. Item videndum, quod in primo exemplo non ponit, quod sit sine crimine.

In secundo ponit quod si aliquis frangit sabbatum propter necessitatem, non tamen propter hoc omnino caret crimine; sed si propter deum, penitus excusatur a crimine.

Deinde argumentatur ex exemplis.

Et primo, quia misericorditer agendum est cum discipulis meis: quia si sciretis quid est, misericordiam volo, et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes, Os. VI, 6.

Et quomodo intelligendum est, dictum est superius.

Prov. XXI, 3: misericordiam facere et iudicium magis placet domino quam victimae, etc..

Est etiam argumentum aliud quod eos facit innocentes, scilicet obedientia: unde haec possunt, quia praecipio eis, quia filius hominis (ita se consuevit nominare) est dominus sabbati, et legislator non subiacet legi; Is. XXXIII, 22: ipse est legifer noster; ideo habet potestatem, quia habet auctoritatem.

Et cum transisset inde, venit ad synagogam eorum etc..

Supra positum est, quomodo dominus repulit Pharisaeos derogantes discipulis, hic quomodo repulit se impugnantes. Adversabantur enim primo insidiando; secundo detrahendo; tertio tentando.

Et secundum hoc repulit eos tripliciter.

Secundo, ibi tunc oblatus est ei homo Daemonium habens; tertio, ibi tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis.

Circa primum duo facit.

Primo ostendit quomodo insidiabantur doctrinae christi; secundo quomodo vitae christi, ibi exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum.

Circa primum duo facit.

Primo ponitur insidiosa interrogatio; secundo christi responsio, ibi ipse autem dixit etc..

Circa primum tria facit.

Primo locus describitur; secundo occasio; tertio interrogatio.

Dicit ergo et cum transisset inde, venit in synagogam. Secundum litteram ita discipuli vellebant spicas, quos excusavit iesus. Unde cum dicit et cum transisset, videtur eodem die inde transisse. Sed hoc excluditur Lc. VI, 1 quia in alio sabbato; propter hoc non est intelligendum, quod statim; unde dicit venit in synagogam, ut praedicaret salutem, ut in Io. XVIII, 20: ego semper docui in templo, et in synagoga, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Et in Ps. XXXIX, 10: annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna.

Et ecce homo manum habens aridam. Sequitur occasio interrogationis: quia interrogabant eum etc.. Dicitur quod iste fuit caementarius, et habebat manum aridam.

Per istum significatur genus humanum, cuius manus aruit per originale peccatum: vel quilibet peccator, cuius manus et virtus operativa aruit; et quandoque dextera, quia impotentes ad agendum bonum, quamvis potentes ad malum.

Tunc ponitur interrogatio; secundo responsio.

Dicit ergo et interrogabant, si licet sabbato curare. Videbant hominem potentem, ideo petierunt si licebat sabbato curare. Et hoc petebant tentantes, ut habetur Eccli. XIII, V. 14: ex multa loquela tentabit te. Non enim animo discendi, sed potius accusandi petebant, ut habetur in Ps. XXVII, 3: loquebantur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

Sed hic est quaestio, quia Mc. III, 4 habetur quod dominus interrogavit; hic autem dicitur quod illi interrogaverunt.

Respondet Augustinus, quod utrumque factum est, quia quando ille stetit in medio, et petiit sanari, ipsi interrogaverunt, et dominus fecit eum surgere, et tunc interrogavit.

Vel aliter, quia illi observabant eum; unde parabant se ad petitionem, et tunc petiit, quia ipse sciebat, quod petebant ut accusarent eum.

Ipse autem dixit eis. Hic ponitur responsio. Et primo respondet verbo; secundo facto, ibi tunc ait homini: extende manum tuam.

In primo tria facit.

Primo allegat consuetudinem; secundo comparationem, ibi quanto magis melior est homo ove? tertio inducit conclusionem, ibi itaque licet sabbatis benefacere.

Dicit ergo primo quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam; et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit, et levabit eam? consuetudo erat apud eos, quod si ovis caderet in foveam, quod eam die sabbati sublevabant: intantum enim erant avaritiae dediti, quod praeponebant damnum temporale damno spirituali. Unde conveniebat eis quod dicitur Eccli. X, 9: avaro nihil est scelestius. Et sequitur post parum: animam enim suam venalem habet, quia scilicet se exponit periculo et damno aeterno pro modico lucro temporali.

Secundo ponitur comparatio, quanto magis melior est homo ove? incomparabiliter, quia omnia sunt propter hominem: homini enim est commissum dominium omnium, ut habetur Gen. I, 26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et sequitur, ut praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis terrae. Et sic quod est ad imaginem, praeest, sicut homo ovi.

Ex his concludit itaque licet benefacere, scilicet hominibus prodesse; Is. I, V. 16: quiescite agere perverse, discite benefacere, quia scriptum est Ex. XX, 10: opus servile non facietis in eo. Opus servile est peccatum, ideo licet benefacere.

Sed tunc est quaestio. Licetne omnia bona opera facere in sabbato? tunc enim liceret arare.

Ideo dicendum, quod opus servile potest intelligi ad litteram, et mystice opus servile est peccatum; Io. VIII, 34: qui facit peccatum, servus est peccati. Item servile opus est, in quo magis exercetur corpus quam anima.

Anima enim habet dominari corpori. Ideo consiliari non est opus servile. Unde possumus videre quae excusant a sabbato. Dominus enim excusat discipulos ratione necessitatis, unde necessitas excusat. Item illa, quae ad cultum dei ordinantur immediate, ut thurificare etc.. Item illa, quae pertinent ad salutem corporis, ut facere medicinam, emplastra etc.. Unde isti vituperantur, quia arctant praeceptum legis.

Tunc ait homini: extende manum tuam. In parte ista respondet facto, et hoc fuit eum curare; non enim curaret nisi licitum esset. Sequitur curatio et restituta est sanitati sicut altera.

Mystice homo qui habet manum aridam, idest impotentem ad bene agendum, non potest melius curari quam extendendo manum suam in sublevationem pauperum. Unde Dan.

Cap. IV, 24: peccata tua eleemosynis redime.

Et Eccli. III, 33: ignem ardentem extinguit aqua, eleemosyna resistit peccatis. Et ibid.

IV, 36: non sit manus tua porrecta ad accipiendum, et collecta ad dandum.

Et nota quod primo habebat sinistram sanam, et restituta est sicut altera, dextra scilicet.

Et hoc est, quia primo sunt homines potentes ad malum, ut habetur Is. V, 22: vae qui potentes estis ad faciendum malum, sed post sanantur per gratiam, et tunc sunt proni ad bene agendum; Rom. VI, 19: sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete servire iustitiae in sanctificatione etc..

Exeuntes autem Pharisaei etc.. Hic ostendit quomodo insidiabantur ei. Et primo ponuntur insidiae; secundo eius declinatio, ibi iesus autem sciens recessit inde; tertio auctoritas, ibi ut impleretur quod dictum est per Isaiam prophetam.

Dicit ergo exeuntes, scilicet a synagoga, ut impleretur quod habetur in ps.

Cap. LIII, 3: synagoga potentium quaesierunt animam meam. Exierunt ergo, ut male agerent, sicut iob I, 12: egressus est Satan a facie domini. Consilium fecerunt, idest congregationem, quomodo illum perderent et occiderent, quia verbis eum vincere non poterant; Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum.

Iesus autem sciens, recessit inde.

Hic ponitur quomodo insidias declinavit. Et primo tangitur declinatio; secundo fructus.

Unde recessit, et quare? quia nondum erat tempus patiendi. Item recessit, ut suis occasionem daret fugiendi, ut dictum est supra X.

Item, ut se hominem monstraret. Item reliquit eos, ut non incitaret eos. Illud enim boni praedicatoris est, cum videt homines motos et incitatos, quod dimittat eos, ut videtur Eccli. VIII, 13: non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.

Et secuti sunt eum multi, unde accessit ad eos qui eum diligebant, qui eum libenter audiebant.

Unde Io. X, 3: oves meae vocem meam audiunt. Et curavit eos. Ponitur curatio; Sap. XVI, 12: non ergo herba, neque malagma sanavit eos, sed sermo tuus qui sanat omnia. Et in Ps. Cvi, 20: misit verbum suum, et sanavit eos. Et quomodo? praecepit eis ne manifestum eum facerent. Et quare? ut daret nobis exemplum vitandi humanam gloriam, sicut habetur Sup. VI, 1. Item ut parceret Pharisaeis, qui de factis suis calumniabantur.

Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam. Hic introducit auctoritatem, quae habetur Is. XLII, 1.

Et sciendum quod alii apostoli dicunt auctoritates secundum Hebraicam veritatem, alii secundum expositionem septuaginta, alii sensum solum verbis exprimebant.

Et tria facit.

Primo describit naturam humanam, cum dicit ecce puer meus, quia puer fuit; Lc. II, V. 43: puer autem iesus remansit in templo.

Vocatur autem puer, vel a puritate: quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius etc. I Petr. II, 22, vel secundum quod puer dicitur servus; unde ecce puer, servus per servilem formam; Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, formam servi accipiens.

Electus quem elegi. Nota, quod in unoquoque homine sancto sunt tria: divina electio, dilectio et effectus, qui est gratia: et hoc aliter in homine, aliter in deo.

In homine praecedit gratia; secundo diligit; tertio eligit. In deo vero est e converso. Et hoc est, quia voluntas in homine non est causativa huius effectus, quae est gratia, sed amor et voluntas dei est causa gratiae; ideo primo eligit quem vult esse bonum; secundo diligit; deinde gratiam adiungit. Unde, secundum hoc, tria ponit.

Primo electionem etc.. In originali non est ly electus.

Dicit ergo ecce puer meus, quem elegi etc., et hoc quantum ad duplicem electionem; quae omnino christo conveniunt secundum humanam naturam. Ad duo enim est electus.

Scilicet ad hoc quod sit filius dei, ut habetur Rom. I, 4: qui praedestinatus est filius dei etc., et Ps. Lxiv, 5: beatus quem elegisti et assumpsisti. Item est electus ad opus redemptionis humanae, ut Io. III, 16: sic deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret etc..

Item elegit ut diligat; unde dicitur dilectus meus: si enim aliquos diligit, multo magis unigenitum suum. Unde Io. III, V. 34: non ad mensuram datus est ei spiritus.

Et si diligat aliquos, istum tamen speciali dilectione; unde dicit in quo complacuit animae meae, idest voluntati meae: et haec est specialis dilectio, quia voluntas non quiescit nisi ubi invenit placitum. Nihil autem placet, nisi per gratiam, et nihil gratum defuit christo; unde supra III, 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Deinde ponit gratiae collationem: ponam spiritum meum super eum, ut habetur ioel II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem. Sed in christo non solum de spiritu, sed totum spiritum effudit, ut habetur Io. III, 34: non ad mensuram datus est ei spiritus; et Is. XI, 2: requiescet super eum spiritus domini. Et hoc inquantum habet formam servi.

Sed quid faciet? quod officium habebit? iudicium gentibus nuntiabit, idest docebit gentes iudicia dei. Antiquitus gloriabantur Iudaei se esse populum dei peculiarem; unde dicebant: non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Sed illud dictum est gentibus.

Unde nuntiabit gentibus, materialiter, quia potestatem iudicandi accepit super gentes; Act. X, 42: ipse est qui constitutus est a deo iudex vivorum et mortuorum. Et io.

C. V, 22: pater omne iudicium dedit filio.

Item estne idoneus? quia in iudicio duo sunt necessaria, clementia et iustitia.

Et utrumque ostendit. Et primo quod clementiam habeat. Et quia clementia potest esse in verbis, secundo in factis, quia aliqui etsi non possint aliquid, conqueruntur verbo; ideo haec amovet ab eo.

Unde dicit non contendet; I Petr. II, 23: cum malediceretur, non maledicebat. Et bene congruit ei quod dicitur Prov. XX, 3: honor est homini qui separat se a contentionibus.

Item aliqui non contendunt, sed murmurant. Sed hoc non faciet iste, quia non clamabit. Unde Is. LIII, 7: sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Clamor ex affectione procedit. Et apostolus praecipit ad Ephes. IV, 31: omnis indignatio et clamor auferatur a vobis. Aliqui non clamant, sed conqueruntur: et hoc amovetur nec aliquis in plateis audiet vocem eius. In plateis vocem emittunt, qui ambulant in viis peccatorum; Thren. IV, 1: dispersi sunt lapides sanctuarii; Prov. I, 20: sapientia dat vocem in plateis. Tamen iste inter eos non audietur.

Vel aliter: per plateas intelligimus gentiles, quoniam sunt extra sanctuarium. Et licet christus sustineat praedicari gentibus, tamen in propria persona non praedicavit eis. Unde in plateis non audietur, idest inter gentiles.

Ita ergo erat patiens in verbo.

Item in facto, arundinem quassatam non confringet. Et hoc dupliciter; potest enim legi primo specialiter quantum ad Iudaeos; secundo generaliter quantum ad omnes.

Quantum ad Iudaeos duo erant in eis, scilicet regia potestas, et sacerdotalis dignitas.

Regia potestas significatur per arundinem, quae iam quassata erat, quia Romanis erant subditi; ideo facile erat ei ita quassare arundinem.

Et bene signatur per arundinem, quia arundo mobilis est, ut habetur supra XI, 7: quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? et linum fumigans non extinguit. Per linum fumigans sacerdotium significatur: unde sacerdotes lineis vestibus induebantur. Item fumigans: fumus enim extinguitur per ignem.

Item fumus fit per debilem ignem, qui plus resolvit quam consummat, et hinc generatur foetor. Hi ergo erant sicut linum fumigans, quia non totaliter fidem amiserant: nec tamen tantum habebant quod cohiberent se a malis. Unde quamvis posset iuste extinguere, tamen linum fumigans non extinguet.

Item alio modo exponitur quoad omnes, ita quod per arundinem quassatam intelligantur peccatores. Per linum fumigans, quod aliquantulum habet calorem, intelliguntur qui non in peccato sunt, sed tepidi sunt ad opus bonum, et habent aliquid gratiae.

Unde vult dicere: neque peccatoribus praecludit viam salutis. Unde ipse dicit, ezech.

Cap. XVIII, 23: numquid voluntatis meae est mors impii? item si aliquis habet gratiam, non extinguet eam. Unde in hoc datur nobis exemplum quod non debemus gratiam alicuius, quam dominus dedit ei, extinguere, sed potius fovere.

Item non faciet iudicium donec eiiciat ad victoriam iudicium. Et hoc potest legi specialiter de Iudaeis, scilicet quando omnes vicerit, quia imponebant quod in beelzebub Daemonia eiiciebat; et confutavit eos, tunc imposuit iudicium super eos. Et hoc impletum est per titum et vespasianum. Et non solum istud fiet; sed ipsis destructis, in nomine eius gentes sperabunt. Unde gen.

Cap. XLIX, 10: ipse erit expectatio gentium.

Vel aliter. Ita sustinet voluntatem, et neminem iudicat; sed cum inimica mors destruetur, tunc omnes gentes adhaerebunt ei, et hoc erit in die iudicii.

40

Lectio 2

Supra repulit dominus eos qui calumniabantur et suae doctrinae, et suae vitae, hic vero repellit eos qui suis miraculis detrahunt. Et primo ponitur miraculum; secundo perversitas detrahentium; tertio confutatio eorum.

Secunda ibi et stupebant omnes etc.; tertia ibi iesus autem etc..

Circa miraculum duo ponuntur.

Primo ponitur multiplex infirmitas; secundo perfecta curatio, ibi et curavit eum, ita ut loqueretur, et videret.

Dicit ergo tunc oblatus est ei homo Daemonium habens. De hoc habetur Lc. XI, 14 sub aliis verbis. Sed non est inconveniens; quod recitatur in uno, subticetur in alio. Per istum significatur gentilitas, vel peccator, qui Daemonium habet inquantum servus, quia qui facit peccatum, servus est peccati, Io. VIII, 34. Iste est caecus privatus lumine gratiae; unde Is. LIX, 10: palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus etc.. Item mutus a confessione fidei. In Ps. XXXVIII, 3: obmutui, et silui a bonis etc.. Et alibi: quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea.

Sequitur perfecta curatio et curavit eum, expellendo mutitatem, ita ut loqueretur; expellendo caecitatem, ita ut videret.

Unde datur perfectio sanitatis; Ps. Cii, 3: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Unde illum non dimisit nec caecum, nec mutum.

Sequitur effectus miraculi, scilicet turbarum admiratio, et stupebant omnes turbae etc.. Item eorum confessio; unde dicebant, idest confitebantur, numquid iste est filius David? promissum erat in prophetis, quod christus de semine David nasceretur; Ier. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum.

Sed videtur impletum, quod supra dictum est cap. XI, 25: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis etc..

Unde turbae confitebantur. Pharisaei autem videntes dixerunt: hic non eiicit Daemonia, nisi in beelzebub, qui est deus Accaron, ut habetur IV Reg. I, 16, qui dicitur deus muscarum propter turpissimum ritum sanguinis immolatitii, ratione cuius multae muscae congregabantur.

Ideo credebant illum Daemonem principem Daemoniorum, ideo credebant in potestate illius posse eiici Daemonia; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis. Et Paulo post, et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.

Iesus autem sciens cogitationes eorum etc.. In parte ista repellit dominus detrahentes.

Et primo arguit contra dicta; secundo contra dicentes, ibi ideo dico vobis: etc..

Dictum redarguit quadruplici argumento.

Secundum ibi et si Satanas Satanam etc..

Tertium autem ibi quomodo ergo etc..

Quartum ibi qui non est etc..

Primum expressissime ponitur: omne regnum contra se divisum desolabitur.

Primo ponit maiorem, cum dicit omne regnum etc..

Triplex est communitas: domus, sive familiae, civitatis, et regni. Domus est communitas consistens ex his, per quos fiunt communes actus; ideo consistit ex triplici coniugatione, ex patre et filio, ex marito et uxore, ex domino et servo. Communitas civitatis omnia continet quae ad vitam hominis sunt necessaria: unde est perfecta communitas quantum ad mere necessaria. Tertia communitas est regni, quae est communitas consummationis. Ubi enim esset timor hostium, non posset per se una civitas subsistere; ideo propter timorem hostium necessaria est communitas civitatum plurium, quae faciunt unum regnum. Unde sicut vita in quolibet homine ita pax in regno; et sicut sanitas nihil est nisi temperantia humorum, sic pax est cum unumquodque retinet ordinem suum. Et sicut, recedente sanitate, tendit homo ad interitum; sic de pace; si a regno discedit, tendit ad interitum. Unde ultimum quod attenditur, est pax. Unde philosophus: sicut medicus ad sanitatem, sic defensor reipublicae ad pacem.

Ideo dicit omne regnum in se divisum desolabitur.

Osee X, 2: divisum est cor eorum, nunc interibunt. Is. III, 5: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.

Et si Satanas Satanam eiicit, adversus se divisus Est. Eiectio importat actionem violentam; ideo oportet, quod ubi est contradictio, sit divisio, quia inter superbos semper sunt iurgia, Prov. XIII, 10.

Sed posset quis dicere: non est eiectio: quia voluntarie exit. Sed hoc non habet locum, quia talis exitus non est eiectio, sed fit ex obedientia alio imperante; unde hic esset voluntarius exitus. Sed quod involuntarie exeant, apparet per hoc quod dictum est supra, quod inceperunt gemere, et clamare, quid nobis et tibi, iesu fili dei? venisti huc ante tempus torquere nos. Ergo est divisio.

Quomodo ergo stabit regnum eius? quod ad propositum Hieronymus exponit sic: quomodo stabit regnum eius? quasi dicat, regnum diaboli stat in peccatoribus usque ad diem iudicii, quia tunc evacuabitur omnis potestas. Unde si hoc esset, iam esset finis mundi. Rabanus sic quomodo stabit regnum eius? quia si pugnatur contra eum: ergo est in casu; ergo a regno suo debetis cavere. Hilarius. Quomodo stabit? quasi dicat: de potestate mea est, quod ego faciam, quod unus expellat alium. Ergo ego destruo regnum diaboli, et ex hoc debetis mihi adhaerere.

Si ego in beelzebub. Hic ponitur secunda ratio. Si ego eiicio aut hoc facio virtute Daemonis, aut virtute spiritus sancti: quid autem horum sit, non debetis mihi detrahere. Et primo prosequitur primam; secundo secundam, ibi si autem ego in spiritu dei eiicio Daemones etc..

Dicit ergo si ego in beelzebub eiicio Daemones, filii vestri in quo eiiciunt? Hieronymus exponit dupliciter. Uno modo de exorcistis, de quibus habetur Act. XIX, 13, quod quidam exorcistae eiiciebant Daemonia in nomine iesu christi. Unde si ego in beelzebub eiicio Daemones, filii vestri in quo eiiciunt? quasi dicat, filii vestri eiiciunt. Si ergo de his non calumniamini, nec de me debetis calumniari. Ideo accipitis personam.

Unde iudices vestri erunt. Quia ego eiicio in virtute dei, ideo ipsi iudicabunt, sicut infra de regina Austri, quod ipsa iudicabit.

Vel potest exponi de apostolis. Filii vestri: idest apostoli. Appellat autem eos filios eorum, et non discipulos, ut magis moveantur ad eos. Item ut derogantes eis, seipsos redarguant: quia si isti qui filii vestri sunt, eiiciunt, similiter vos faceretis, si praepararetis vos. Ideo quia isti sunt conscii, quod hoc facio potestate mihi tradita, non in beelzebub ideo iudices vestri erunt, non solum comparatione, sed auctoritate, sicut habetur infra XIX, 28: sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.

Si autem ego in spiritu dei eiicio Daemones, igitur pervenit in vos regnum dei; quasi dicat: stultus est qui repellit a se quae in bonum suum cedunt; hoc autem, scilicet expellere Daemones, redit in bonum vestrum.

Inde ergo potestis colligere quod in spiritu sancto, quia digitus dei est spiritus sanctus, sicut filius manus. Nec tamen est inde aliqua invocatio, sed solum fit istud ex auctoritate.

Unde si in spiritu dei eiicio Daemones etc..

Sed quare dicitur eiectio Daemonum fieri in spiritu sancto? quia ei amor et bonitas appropriatur; ideo repellere diabolum nulli bene ita convenit sicut personae spiritus sancti.

Pervenit in vos; Lc. XVII, 21: regnum dei intra vos Est. Et quod fit a christo potestis cognoscere, et hoc est vestra utilitas, ideo dicit in vos.

Vel aliter: regnum dei, idest dominium dei in hominibus; I ad Cor. XV, 25: oportet autem illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus eius. Si ergo Daemones iam suppeditari incipiunt, iam pervenit in vos regnum et dominium dei.

Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis? etc.. Hic ponitur tertia ratio, per quam dominus dicta Pharisaeorum confutare intendit, et est argumentum ex his quae accidunt erga homines. Quia cum aliquis est potens in domo sua, non potest inde eiici, nec vasa eius disrumpi, nisi fortior superveniat. Sed christus spoliat vasa diaboli, expellendo eum ab hominibus, in quibus est ut in vasis propriis. Ergo christus fortior est eo. Et hanc rationem ponit sub his verbis.

Fortis. Iste est diabolus, qui fortis dicitur ex virtute; iob XLI, 24: non est potestas, quae huic valeat comparari. Et fortior efficitur per consensum, quia qui consentit, dat vires supra se; Is. XIX, 2: pugnabit vir contra fratrem, civitas contra civitatem, et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium.

Domus ista est mundus, vel congregatio peccatorum, non quia mundum creavit, sed quia ei consentiendo obedivit; unde Io. XII, 31 dicitur princeps huius mundi.

Vasa eius sunt homines. Vas dupliciter accipitur.

Vas alicuius dicitur quod plenum est illo, ut dicitur vas aquae, quia plenum est aqua, vel vas olei, quia plenum est oleo; sic aliqui vasa diaboli, quia pleni diabolo, et hoc secundum corpus, ut obsessi a diabolo: secundum animam vero illi quorum corda sunt in plenaria voluntate diaboli, ut dicitur de Iuda.

Aliquando vasa dicuntur quaelibet instrumenta ad quodcumque officium deputata; unde dicitur vas diaboli qui occasionem peccandi aliis tribuit. Et quocumque modo sumatur, diripit christus vasa diaboli; ad col.

Cap. II, 15: expolians principatus, et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in seipso etc..

Hoc tamen non sufficit, nisi alliget fortem; unde nisi prius alligaverit fortem.

Quae est haec alligatio? quia potestas nocendi, quam habet a seipso, cohibetur a deo. Unde ex virtute naturae suae potest multa facere, sed ex virtute dei cohibetur, sicut homo ligatus cohibetur ne impleat quod vult. Unde Ps. Cxlix, 8: ad alligandos reges eorum in compedibus. Et tunc domum eis diripiet, quia eo ligato, homines ligati disrumpentur; Is. XLIX, 25: captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur.

Qui non est mecum, contra me Est. Hic ponitur quarta ratio, et hic dat firmitatem omnibus. Posset enim aliquis dicere: si per victoriam auferres, posset procedere ratio; sed non facis per violentiam, sed per passionem, ideo non est signum quod alligaveris.

Ideo ponit quartam rationem.

Ratio talis Est. Quae conveniunt in uno aliquo, opus simile habent: unde qui opera similia faciunt, non se ad invicem impediunt.

Sed ego contraria opera facio eis. Ideo qui non est mecum, contra me Est. Primo ponit rationem in generali; secundo exemplificat in speciali.

Dicit ergo qui non est mecum etc.. Et diabolus apparet quod non est mecum, quia contrarius est operibus meis; II ad Cor. VI, 15: quae conventio christi ad belial? quod autem sit contra eum, habetur eccli.

XXXIII, 15: contra vitam mors, et contra virum iustum peccator; sic contra hominem diabolus, qui est pater peccati. Sed in quo contrariatur ei? et qui non congregat mecum, spargit. Dominus enim congregat, Is. XL, V. 11: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit eos; foetas ipse portabit.

Diabolus autem dispergit; unde Io. X, V. 12: lupus rapit et dispergit oves.

Sed Lc. IX, 50 habetur: qui non est adversus vos, pro vobis est etc.. Hic autem dici videtur contrarium.

Chrysostomus dicit quod utrumque particulariter dictum est: unde non intelligitur universaliter, sed in casu, et specialiter, quod qui non habet pactum mecum, contra me est.

Unde ibi vocabat discipulos, hic diabolos.

Vel aliter possumus dicere, quod aliter est de deo, et de homine. Constat, quod deus naturalis est finis in quem omnia tendunt; ideo qui non est cum deo, oportet quod sit separatus ab eo; unde III Reg. XVIII, 21: ut quid claudicatis in duas partes? si dominus est deus, sequimini eum. Sed de homine ad hominem non est ita, quia qui non est pro me, non propter hoc contra me est.

Ideo dico vobis, omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus etc.. Postquam confutavit dictum ipsorum, hic invehitur contra eos.

Primo ex gravitate peccati; secundo ex mala intentione; tertio ex futuro iudicio.

Secunda ibi aut facite arborem bonam etc.. Tertia ibi dico autem vobis etc..

Circa primum facit duo.

Primo praemittit quasdam sententias generales; secundo explicat, ibi et quicumque dixerit verbum contra filium hominis etc..

Dicit ergo: ita factum est sicut dicitis ideo dico vobis etc.. Et ponit duas sententias.

Primo de remissione generaliter peccati: dico: omne peccatum, scilicet facti, et blasphemia, scilicet dicti, remittetur hominibus, scilicet si poeniteant. Unde in Ps. Cii, 3: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Et alibi, Ps. XXXI, 1: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Et in hoc destruitur opinio Novatii, qui dicebat quod non omnia peccata sint remissibilia: hic autem dicitur, quod omne peccatum est remissibile.

Secundo ponit speciale, quod non remittitur, dicens spiritus autem blasphemiae non remittetur, idest voluntas blasphemandi, scilicet quando ex certa malitia blasphemat.

Et haec dicta sunt generaliter.

Deinde accedit ad speciem, et exponit. Et primo, primum dictum exponit.

Ita dictum est, quod omne peccatum etc.. Et quod hoc sit verum, ostendo de isto, quia blasphemia quae est contra filium, remissibilis Est. Unde quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei, scilicet si poeniteat. Qui autem dixerit contra spiritum sanctum, verbum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro. Et, ut dicit Augustinus, haec verba ita sunt difficilia, quod non sunt fortiora verba in evangelio.

Dicendum ergo, quod triplex est modus exponendi. Quidam exponunt ad litteram, quia ipsi videbant ipsum miracula facientem, et opera spiritus sancti, et dicebant eum habere spiritum immundum; ideo blasphemabant contra spiritum sanctum.

Et in hoc diversa est expositio. Quidam dicunt quod utrumque debet referri ad personam filii. Sed in filio duplex est natura, divina et humana; et secundum divinam et spiritus est et sanctus Est. Unde filius dicitur spiritus sanctus, non secundum quod sumitur in ratione unius vocabuli, et sic exponit Hilarius. Et est sententia. Quicumque dixerit verbum contra filium, et contra humanam naturam motus ex infirmitate, habet excusationem; sed quicumque dixerit contra divinam, hic non habet rationem veniae.

Alii exponunt de spiritu sancto, secundum quod est tertia in trinitate persona.

Unde quicumque dixerit contra filium hominis, idest humanam naturam, remittetur ei; sed qui contra spiritum sanctum operantem, hic non habet veniam. Haec videtur plena expositio, et hanc videtur dicere textus.

Sed Augustinus obiicit sic. Constat quod omnes Pagani blasphemant, quia non credunt spiritum sanctum esse in ecclesia.

Item multi sunt haeretici, et tamen istis non praecluditur via veniae. Item multi Iudaei etc.. Sed posset aliquis dicere: intelligendum est post acceptam fidem. Sed ad hoc: si hoc sic est, est ne neganda ei poenitentia, si poeniteat? item non dicit, quicumque christianus, sed generaliter, quicumque.

Quomodo ergo solverit? Augustinus solvit dupliciter. Una est expositio in sermone domini in monte, et illam retractat. Aliam vero ponit in libro de verbis domini.

Unde intelligere debetis, quod peccatum in spiritum sanctum non dicitur blasphemia spiritus sancti, sed accipitur ex modo peccandi.

Spiritui sancto attribuitur bonitas, caritas et amor; bonitati malitia respondet, caritati invidia. Si quis ergo cognoscens veritatem, ex malitia deroget veritati, peccat in spiritum sanctum. Item si aliquis videat opera sanctitatis in aliquo, et ex invidia deroget: invidia enim sanctitatis, non personae, peccatum irremissibile est; non quia impossibile sit quod remittatur, sed quia tanta labes est peccati, quod ex divina iustitia fit quod non poeniteat. Unde illi qui dicebant, quod in beelzebub Daemonia eiiciebat, non peccabant in spiritum sanctum, ut ait Augustinus, quia ad profundam malitiam non venerant etc.. Sed hoc incepit dicere, non quia hoc facerent, sed ut ipsi qui inceperant, caverent ne ad hunc statum venirent.

Hunc sensum reprobat, et retractat Augustinus, quia sic esset aliquis status, pro quo non esset orandum, quod non est verum in via.

Ideo aliter exponit in libro de verbis domini, et est talis.

Notate quod non dixit, quicumque dixit verbum blasphemiae, sed, verbum infinite.

Sed tale quod infinite ponitur, non universaliter tenetur, sed aliquando particulariter, ut Io. XV, 22: si non venissem, et locutus non fuissem eis, peccatum non haberent; non simpliciter, sive universaliter, sed non haberent peccatum infidelitatis: ita similiter qui dixit verbum; non quodcumque verbum, sed tale verbum est, quod si dicatur, irremissibile est.

Quod autem sit illud, dicit Augustinus.

Spiritus sanctus caritas est, per quam membra ecclesiae capiti christo uniuntur, et omne peccatum remittitur per spiritum sanctum.

Quod etsi remittit tota trinitas, tamen spiritui sancto appropriatur propter amorem.

Ille ergo qui habet cor impoenitens, loquitur contra spiritum sanctum. Unde ipsa impoenitentia opponitur caritati spiritus sancti.

Unde non quicumque quodcumque verbum dixerit, sed istud verbum, scilicet verbum impoenitentiae, istud irremissibile est.

Et dicit verbum, non verba, quia consuetudo est in Scriptura, multa verba unum verbum dicere; unde in Isaia dominus saepe dicit, dices verbum meum, licet multa verba ei diceret. Unde non contradicit ei quod dictum est supra, ibi dico vobis, omne peccatum et blasphemia etc., quia qui contra spiritum sanctum dixerit verbum, blasphemat.

Unde quidam magister interrogatus, quid esset peccatum in spiritum sanctum, dixit: impoenitentia thesaurizat sibi iram.

Sed quid est quod non remittitur neque in hoc saeculo, neque in futuro? numquid aliqua peccata remittentur in futuro? Augustinus dicit quod non. Ergo non dicitur quod aliqua in praesenti et alia in futuro remittantur; sed ideo quod sic hic remittitur peccatum, ut valeat in futuro.

Vel aliter. Quia quaedam peccata, scilicet mortalia, in praesenti remittuntur, sed alia, scilicet venialia, in futuro; sicut si aliquis moritur in aliquo veniali, constat quod remittatur.

Unde aliqua misericordia erit in futuro, quia tunc adhuc erit viator.

Chrysostomus valde plane exponit, et dicit, quod hic loquitur de duplici blasphemia: contra filium hominis, et spiritum sanctum. Isti blasphemabant filium hominis, quia dicebant quod potator erat vini. Item alia eorum blasphemia erat contra spiritum sanctum, quia dicebant quod in spiritu daemoniaco eiiciebat Daemones. De prima habebant excusationem, quia non sciebant; sed de hoc quod contra spiritum sanctum dicebant, non habebant excusationem, quia sciebant per Scripturas, et ideo non remittetur.

Sed quid est quod dicit neque in hoc saeculo, neque in futuro? dicitur hoc quia aliquod peccatum punitur in hoc saeculo, aliquod in alio, aliquod hic et ibi.

Quoddam in hoc saeculo tantum, ut patet in poenitentibus. Quoddam in futuro tantum, ut illi de quibus dicitur iob XXI, 13: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Quod vero hic et in futuro, est peccatum in spiritum sanctum: unde non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro, non quia fiat remissio in futuro, sed quia poena erit in futuro. Unde sensus est quod non remittetur, quin poenam patiatur in hoc saeculo, et in futuro. Sic loquuntur sancti de peccato isto.

Notandum autem quod magister in sententiis, dist. XLIII, Lib. 2, ponit distinctionem, et assignat sex species peccati in spiritum sanctum: desperationem, praesumptionem, impoenitentiam, obstinationem, impugnationem veritatis agnitae, et invidiam fraternae gratiae. Unde dicuntur in spiritum sanctum peccare, qui contra appropriata spiritui sancto peccant. Patri appropriatur potentia, filio sapientia, spiritui sancto bonitas.

Ille ergo in patrem dicitur peccare, qui ex infirmitate peccat: ille in filium qui ex ignorantia: ille in spiritum sanctum qui ex malitia.

Sed sciendum, quod peccare ex malitia est quando quis voluntarie peccat, quod est ex certa malitia, et hoc dupliciter: vel quia habet inclinationem ad peccatum, vel quia non habet. Quando enim aliquis homo peccata committit multa, ex hoc relinquitur in eo habitus peccandi, et sic peccat ex electione.

Item aliquis peccat, quia removetur id per quod retrahebatur a peccato. Retrahitur autem a peccato per spem vitae aeternae: unde qui non sperat in vitam aeternam, peccat ex certa malitia. Ad Ephes. IV, V. 19: qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae. Unde qui peccat ex inclinatione, peccat in spiritum sanctum, scilicet ex hoc quod recedit ab eo quod retrahit a peccato.

Hoc autem fit sex modis. In deo enim sunt misericordia et iustitia. Ex contemptu misericordiae fit desperatio; ex contemptu iustitiae praesumptio. Item ex parte aversionis, quia convertit se ad bonum fragile, sic fit obstinatio. Item ex parte aversionis, quia non proponit ad deum reverti, fit impoenitentia.

Item ex parte remedii, scilicet spei et caritatis, fit impugnatio veritatis agnitae, et invidentia fraternae dilectionis. Haec sunt peccata in spiritum sanctum.

Si ergo sit impoenitentia actualis, sic non remittitur; non quia non remittatur omnino, sed quia non facile remittitur, quia non habet aliquam rationem remittendi, sed ex sola gratia dei, ut si aliquis habeat febrem, utpote tertianam, habet unde sanari potest; sed si habet emitriteum, non habet unde sanari possit de se, quia non sanatur nisi ex divino adiutorio.

Sequitur aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum, aut facite arborem malam, et fructum eius malum. Supra dominus confutavit Pharisaeorum ritum, prout erant contra ipsius opera loquentes, ostendens gravitatem peccati, nunc contra ipsos dicentes pravam eius esse doctrinam.

Et primo ponit similitudinem; secundo adaptat; tertio rationem assignat.

Secunda ibi progenies viperarum etc.; tertia ibi ex abundantia cordis os loquitur.

Circa primum duo facit.

Primo ponit similitudinem; secundo inducit probationem, ibi siquidem ex fructu arbor cognoscitur.

Dicit ergo aut facite arborem bonam et fructum eius bonum etc.. Istud dupliciter exponitur. Una expositio secundum chrysostomum et Hieronymum; alia secundum Augustinum.

Secundum ioannem chrysostomum sic exponitur.

Vult ostendere vituperationem eorum esse irrationabilem; unde comparat actus ad vitam, sicut fructus ad arborem.

Si aliquis videt fructum bonum, iudicat arborem esse bonam; similiter, e converso, si malum. Isti videbant actus christi, puta expellere Daemones, et hoc erat bonum; ideo valde irrationabile est quod dicitis. Et optime procedit ab effectu in causam, ut dicit apostolus ad Rom. I, 20: invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur etc.. Unde vult dicere: aut vos, scilicet Pharisaei, facite, idest concedatis, quia si fructus bonus est, quod arbor bona est: aut facite, idest dicite quod fructus malus est, et ita arbor mala. Et hoc non potestis dicere.

Augustinus autem refert ad intentionem.

Isti dicebant, quod in beelzebub Daemonia eiiciebat. Vult ergo ostendere ex qua radice hoc processerit, quia ex malitia cordis: ideo dicit aut facite. Hic ponuntur duo, unum meritorium, ut fiat, facite etc., et date operam et studium ut sitis arbor bona, quod non potest homo sine praeparatione. Unde facite ut sitis arbor bona, et tunc erit fructus bonus, et verba bona. Quod autem sequitur, est ut caveant, scilicet aut facite arborem malam, et fructum eius malum: aut studebitis malitiae, et sic eritis arbor mala, et fructus malus; Ier. II, 21: ego plantavi te vineam meam electam, quomodo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? secundum autem utramque lecturam convenit probatio quae sequitur siquidem ex fructu arbor cognoscitur etc., quia per fructum bonum bona, per fructum malum mala.

Progenies viperarum etc.. Et hoc diversimode subditur praemissis secundum diversas expositiones.

Secundum Augustinum est quaedam applicatio ad propositum sic. Dictum est aut facite etc.. Et vos facitis malum. Vos estis arbor mala, et quia arbor mala, mala facitis, quia non potestis bona loqui.

Secundum expositionem aliorum ostendit ex quo procedat haec malitia, et vocat Pharisaeos progenies viperarum, quia qui a pueritia malitiam habent, firmius tenent; ideo malitia viperae dicitur malitia eorum; prov.

Cap. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam, cum senuerit, non recedet ab ea. Ideo pluries qui parentes habent malos, promptiores sunt ad malum; Ier. XIV, 20: cognovimus iniquitates patrum nostrorum. Unde bonum est, quod homo a consuetudine subdat se bono operi. Item natura serpentum est, quod cum lingua venenum eiiciunt, sic mali faciunt; iob XX, 16: occidit eum lingua viperae.

Et in Ps. Cxxxix, 4: acuerunt linguas suas sicut serpentes.

Ideo dicit quomodo potestis bona loqui? non dicit bona facere, sed loqui, quia filii estis viperae, quae nocet lingua; ideo cum sitis imitatores patrum sceleris, quomodo potestis bona loqui? quasi dicat, non potestis.

Et assignat rationem: et primo in generali; secundo in speciali, ibi bonus homo de bono thesauro profert bona etc..

Dicit ergo: ita non potestis loqui.

Unde? quia mali estis. Quare? quia ex abundantia cordis os loquitur, quia vox est signum intellectus.

Dicit ex abundantia cordis, quia, secundum chrysostomum, cum aliquis ex malitia loquitur, signum est quod maior malitia sit in corde, quia de hoc quod intus retinet, nullum timet. Dum ergo aliquid ex malitia profert, signum est quod magis sit intus, quod proferre non audet. Ideo dicit ex abundantia cordis os loquitur. Et ex abundantia malitiae interius os loquitur, et hoc est in bono, et in malo. Unde Ier. XX, 9: factus est sermo domini in me quasi ignis etc.. Item in malo similiter, quia aliqui ex malitia concipiunt aliquid quod non possunt retinere; iob XXXII, 18: coarctat me spiritus uteri mei etc..

Bonus homo de bono thesauro profert bona. Quod dixerat ex abundantia cordis os loquitur, exponit in particulari.

Verbum quod egreditur de cogitatione, est sicut donum quod egreditur de thesauro. Unde si cogitatio est bona, verbum est bonum, et e contrario. Bonus thesaurus est scientia veritatis et timor domini; Is. XXXIII, V. 6: divitiae salutis sapientia et scientia, timor domini ipse thesaurus Est. Item malus thesaurus est mala cogitatio; et de hoc non procedit nisi malum; Prov. X, 2: nil proderunt thesauri impietatis.

Videte: quod de verbis ibi dicitur, istud etiam intelligitur de operibus. Sicut enim cogitatio est radix sermonis, ita intentio operationis; ideo si intentio est bona, opus est bonum. Unde ibi Glossa, tantum facis quantum intendis.

In bono videtur habere instantiam.

Ponatur quod aliquis velit furari ut det eleemosynam, actus est malus et intentio bona: ergo etc..

Dico. Intentio et voluntas quandoque distinguuntur, quando scilicet in uno et eodem aliud est voluntas et intentio. Voluntas est de obiecto volito, intentio de fine: voluntas est sicut si volo ire ad fenestram ut videam transeuntes, haec est intentio, quasi extra tentio: unde oportet quod voluntas et intentio unum sint. Unde possumus large considerare intentionem, et voluntatem, et sic in isto. Si voluntas est mala, actus est malus.

Tamen si excludatur, et sumatur proprie, non est verum.

Sed, posito quod intentio et actus voluntatis unum sint, quid inde? est dicendum, quod principalitas meriti consistit circa caritatem, ex consequenti circa meritum aliarum virtutum. Meritum enim respicit praemium essentiale, penes quod consideratur caritas. Sic unumquodque opus, quod in maiori fit caritate, magis habet de merito. Sola caritas habet deum pro obiecto et fine. Unde meritum caritatis respondet praemio substantiali, meritum aliarum virtutum praemio accidentali. Quia igitur caritas informat intentionem, quanto aliquis ex maiori caritate aliquid intendit, tantum facit; sed quantum ad praemium accidentale non.

Dico autem vobis etc.. Dominus istos reprehendit propter gravitatem peccati, et propter malitiam eorum; nunc propter futurum iudicium, quod fide tenemus: dicitur enim iob XIX, 29: fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse iudicium; Eccle. XII, 14: cuncta quae fiunt, adducet dominus in iudicium pro omni errato, sive bonum sive malum sit. Item II ad Cor. V, 10: omnes enim nos oportet manifestari ante tribunal christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. Unde ibi erit examinatio, quia reddet unusquisque rationem de factis suis. Ideo addit etiam de verbis, dicens dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii.

Et hoc dicitur Sap. I, 8: qui loquitur iniqua, non poterit latere. Et subditur, quod sermo obscurus in vacuum non ibit.

Sed quid est quod dicit de verbo otioso? verbum otiosum dupliciter dicitur.

Uno modo omne verbum malum dicitur otiosum; quia illud dicitur otiosum quod non consequitur finem, sicut si aliquis quaerit hominem, et non invenit, dicitur otiose quaesiisse. Verbum autem datur ad instructionem.

Quando ergo proficit, non est otiosum: ad Ephes. IV, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonum ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus etc.. Et secundum chrysostomum, respicit ad propositum, quia dixerant quod in beelzebub etc.. Istud verbum erat perniciosum, ideo etiam otiosum, secundum Hieronymum. Differt quidem perniciosum, et otiosum, quia perniciosum est quod nocumentum infert, otiosum vero quod non affert utilitatem. Gregorius dicit, quod otiosum dicitur, quod caret pia utilitate, vel necessitate.

Unde quodlibet verbum quod profertur leviter, dicitur otiosum, nisi habeat piam utilitatem, vel piam necessitatem.

Sed constat quod isti dixerant verbum perniciosum: quare ergo non facit mentionem nisi de otioso? quia vult arguere a minori: quia si de otioso oportet reddere rationem, multo magis de pernicioso.

Deinde ostendit rationem ex verbis enim tuis iustificaberis etc.. In iudicio mundi aliquando innocentes puniuntur, et mali liberantur, quia iudicium fit secundum dicta testium; in iudicio dei ex homine ipso seipsum accusante, scilicet ex sui confessione.

Unde ut non credas, quod iudiceris per ea quae alii dicent de te, sed per ea quae tu dices de te, ideo dicit ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.

Sicut Lc. XIX, 22: ex ore tuo te iudico, serve nequam.


Aquinatis - super Mt 38