Aquinatis - super Mt 41

41

Lectio 3

Supra dominus confutavit detrahentes suis miraculis, et doctrinae, hic arguit tentantes; et hic duo facit.

Primo ponitur interrogatio tentativa; secundo reprobatio, ibi respondens ait illis.

Dicitur ergo tunc responderunt; hoc est postquam multa miracula viderant, et postquam multa verba sapientiae audierant, ita quod impletum est in eo quod dicitur Eccli. XXII, 9: cum dormiente loquitur qui narrat stulto sapientiam. Magister, volumus a te signum videre.

Magister dicunt tentando; Ps. XXVII, 3: loquuntur pacem in ore suo, mala autem in cordibus eorum. Volumus a te signum videre.

Nonne multa signa viderant? ita; sed alius evangelista sic exponit dicens, Lc. XI, V. 16: volumus signum de caelo videre, sicut legitur Lib. I Reg. XII, 18 quod Samuel fecit tonitruum: et elias qui fecit ignem descendere, IV Reg. I, 10. Proprium enim Iudaeorum est signum petere, ut habetur I ad Cor. I, 22: Iudaei signum petunt. Sed cum signa dedisset terrena, non credebant; etiam si daret caelestia, non crederent; Io. III, 12: si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero caelestia, credetis? qui respondens ait illis etc..

Consequenter repellit eos: et duo facit.

Primo petitionem negat; secundo indignitatem ostendit, ibi viri Ninivitae etc..

Primo designat quod quaerebant; secundo denegat.

Dicitur ergo qui respondens ait illis: generatio mala et adultera signum quaerit. Malos enim dicit, quia insidiatores erant. Dicitur quis malus, quia nocet proximo.

Generatio ergo mala, et iniqui filii. Dicitur adultera generatio, Is. LVII, 3: vos autem accedite huc filii auguratricis, semen adulteri, et fornicariae.

Ita ergo ista generatio iniquitati subiecta signum quaerit, sed non dabitur ei nisi signum ionae prophetae. Is. VII, 11: pete tibi signum a domino deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra etc..

Petebat ergo signum de caelestibus, sed non erant digni videre. Hoc enim dedit apostolis suis, qui viderunt eum ascendentem, qui gloriam dei viderunt in monte. Sed istis non dabitur nisi signum in inferno, quantum ad animam, et de terra, quantum ad corpus.

Unde non dabitur ei nisi signum ionae prophetae.

Unde signatur mors christi, et ostenditur caritas dei, sicut dicit apostolus ad Rom. V, 8: cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus christus pro nobis mortuus est etc.. Item, ostenditur potestas resuscitantis ut habetur I ad Cor. XV, 20 ss.. Et haec sunt signa eorum, quae in nobis esse debent.

Per mortem christi significatur nobis quod nos mori debemus peccato; per resurrectionem vero, quod nos debemus a peccato resurgere.

Et sicut ionas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, scilicet secundum veritatem, sic filius hominis erit in corde terrae. Et in hoc confunditur error Manichaei dicentis, quod non in veritate mortuus est.

Et dicit in corde terrae, quia sicut cor hominis est in profundo, ita christus in profundo terrae. Vel in corde terrae, idest in corde terrenorum et discipulorum, qui desperabant de eo, ut habetur Lc. Ult., 21: nos autem sperabamus, quod ipse esset redempturus Israel.

Tribus diebus et tribus noctibus.

Sed hic est quaestio litteralis. Videtur hoc esse falsum, quia hora nona expiravit, et sepultus est in vespere, resurrexit autem in mane tertiae diei.

Dicit Augustinus, quod aliqui volunt dicere, quod computanda est hora qua positus fuit in cruce. Unde primam noctem dicunt illam tenebrositatem quae apparuit, secunda fuit nox diei veneris, tertia diei sabbati.

Sed secundum Augustinum non valet: posset tamen nobis suppetere, si tota die dominica fuisset in sepulcro. Ideo aliter dicendum, quod dies naturalis pro die et nocte, sumitur pro spatio viginti quatuor horarum.

Sed, sicut dicit Augustinus, in Scriptura aliquando sumitur pars pro toto. Sic ergo dicendum, quod christus per synecdochen fuit tribus diebus et tribus noctibus in sepulcro, quia sexta feria pro tota die et etiam pro praecedenti nocte sumitur: de die vero secunda non est dubium; tertia vero nox pro nocte et die sequenti.

Tamen si secundum veritatem inspicimus, fuit duabus noctibus et uno die integro, ad signandum quod suum simplum destruxit nostrum duplum. In nobis erat poena et culpa, in eo poena solum, ideo etc..

Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista. Hic ponit indignitatem.

Hic est quaestio litteralis. Nonne multa miracula fecit? nonne Lazarum resuscitavit, et multa alia? quid est ergo non dabitur ei nisi signum ionae prophetae? respondeo. Non dabitur tale signum quale petebant: vel non dabitur signum ad utilitatem eorum; sciebat enim quod non reverterentur, quia indurati erant. Sed signa fecit propter fideles et electos, quales post multi fuerunt.

Viri Ninivitae etc.. Haec est indignitas.

Et primo praeferuntur gentiles; secundo ponitur ratio, ibi cum autem immundus spiritus exierit ab homine etc..

Videte. Aliquis est bonus vel quia non peccat, vel quia poenitet.

Primo ergo praefert eos qui poenituerunt, scilicet gentiles; secundo qui peccatum non fecerunt, ibi regina Austri etc..

Comparaverat dominus resurrectionem suam ionae; ideo possent credere quod istis accideret sicut Ninivitis qui liberati sunt; sed isti non solum non fuerunt liberati, sed fuerunt etiam dispersi. Unde viri Ninivitae surgent.

In verbis istis excluditur unus error Iudaeorum, quod resurrectio erit ante iudicium, et quod in medio reaedificabitur ierusalem.

Et adducunt pro se quod dicitur Is. XXV, 6: faciet dominus in monte hoc convivium pinguium.

Alii dixerunt quod iusti et martyres resurgent ante alios per mille annos, et adducunt pro ipsis quod dicitur Apoc. XX, 1: vidi Angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua; et sequitur, et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui vocatur diabolus, et ligavit eum ut non amplius gentes decipiat, donec consummentur mille anni. Utrumque excluditur cum dicit surgent cum generatione ista, simul boni et non boni.

Et condemnabunt, comparatione, non auctoritate, quia inter condemnandos resurgent; Ez. V, 5: ista est ierusalem, in medio gentium posui eam et in circuitu eius terras: contempsit iudicia mea ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt.

Et in quo condemnabunt? quia poenitentiam egerunt; isti vero noluerunt facere poenitentiam. Dominus incepit praedicationem suam a poenitentia: ioannes similiter, et non audierunt; Ier. VIII, 6: nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo. Item illi fecerunt poenitentiam in una praedicatione ionae; iesus autem multas praedicationes eis fecerat, et tamen non sunt conversi; Io. XV, 24: si opera non fecissem quae nullus alius fecit, peccatum non haberent. Item conversi sunt in praedicatione unius prophetae; sed isti non solum habuerunt prophetam, sed filium dei. Unde habetur ad hebr.

C. I, 1: multifarie, multisque modis, olim deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis, locutus est nobis in filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula etc..

Et sequitur ecce plusquam ionas hic, ut habetur ad Hebr. III, 3: amplioris gloriae enim iste prae Moyse dignus Est. Ergo Ninivitae praeferuntur, quia poenitentiam egerunt.

Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam, scilicet in sapientia, quam isti noluerunt recipere.

De ista habetur III Reg. X, 24, quod venit audire sapientiam Salomonis. Per istam signatur ecclesia ex fidelibus; Ps. XLIV, 10: astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate etc.. Regina dicitur, quia regere se debet; Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo etc.. Et dicitur Austri ratione spiritus sancti; Cant. IV, 16: surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum etc.. Ista regina surget in iudicio cum generatione ista.

Nota quod non dicitur quod non peccaverit, sed non fuit rebellis. Quare? quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, sicut habetur III Reg. X, 24: et non oportuit quod vos veniretis a finibus terrae, quia hic Est. Unde: ecce plusquam Salomon hic, quia ille rex temporalis erat et peccator, iste vero innocens et aeternus; Dan. VII, 14: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum aeternum, quod non corrumpetur.

Cum autem immundus spiritus exierit ab homine etc.. Ostendit supra gentiles esse potiores Iudaeis, hic vult confirmare exemplo: et primo ponit exemplum; secundo adaptat, ibi sic erit generationi huic pessimae.

Exemplum ponit de spiritu immundo.

Notare debetis quod aliquando ponitur exemplum ex re gesta, aliquando ex parabola.

Et quando ponitur ex re gesta, oportet quod unumquodque seorsum exponatur ita quod utrumque indiget expositione sua, sicut hic positum est exemplum de iona. Aliquando ponitur exemplum de parabola, ut cum dicitur, simile est regnum caelorum etc..

Hic non oportet ponere quid sit in regno caelorum. Possumus ergo dicere secundum Hieronymum, quod sit similitudo et parabola, et sic est unus sensus. Vel ex re gesta secundum Augustinum, et sic est duplex sensus.

Immundus spiritus exit ab homine dupliciter, quia hominem aliquando torquet corporaliter, aliquando spiritualiter. Unde videndum quomodo impleatur homo spiritu immundo; quomodo corporaliter et quomodo spiritualiter; tertio quomodo pertineat ad propositum.

Quatuor ergo dicuntur.

Primo liberatio a spiritu immundo; secundo iterata vexatio; tertio gravitas; quarto secundae vexationis occasio.

Dicit ergo si spiritus immundus exierit ab homine. Omnis res quae commiscetur viliori rei, immunda dicitur; quae puriori, purior; ut si argentum plumbo iungatur, fit vilius: sic spiritus creatus, si adhaereat inferiori se, dicitur spiritus immundus.

Et iste exit aliquando ab homine quem corporaliter vexat, aliquando quem spiritualiter, ut in baptismo.

Consequenter ponitur iterata vexatio, et occasio. Et primo ex parte Daemonis; secundo ex parte eorum qui vexantur.

Ex parte Daemonis primo quantum ad illos alios; secundo quantum ad istos: haec enim est consuetudo Daemonis, quod non potest quiescere nisi noceat, quia ab initio peccatum dilexit. Unde cum ab aliquo expellitur, quaerit ubi vexet.

Unde dicit ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. Unde aliquando requiem non invenit. In quibus autem inveniat, dicitur iob XL, 16: sub umbra dormit, in secreto calami, in locis humentibus.

Loca humentia sunt corda voluptatibus dedita; loca arida sunt qui contemnunt voluptates, qui a prosperitatibus declinant.

Et de hoc Ezech. XXXVII, 11: aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra. Dicit ambulat, et explorat quemcumque hominem quem decipiat. Unde pro hoc quod dicitur ambulat, sollicitudinem ostendit; I Petr. V, vers. 8: sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Quaerens requiem, et non invenit, nisi in locis humentibus.

Ita fuit de Iudaeis, quod exiens a Iudaeis ivit ad gentiles, qui aridi sunt ab humore gratiae divinae; sed non invenit requiem, quia expulsus est, quia verbum dei receperunt.

Tunc dicit: revertar in domum meam unde exivi. Ex verbo isto potestis colligere quod si diabolus aliquando expellitur ab aliquo, quia agit poenitentiam, non tamen totaliter dimittit eum: sicut de christo legitur Lc. IV, 13, quod dimisit ad tempus.

Hoc ergo est intelligendum, ut semper solliciti sint homines ne revertatur. Et hoc est quod dicit revertar etc..

Et veniens invenit eam vacantem.

Hic ponitur occasio ex parte eius qui secundo affligitur. Si volumus ad Iudaeos retorquere, planum est quod cum expelleretur a gentibus, rediit ad Iudaeos.

Unde triplex ponitur occasio. Scilicet otiositas; unde dicit vacantem; Eccli. XXXIII, 29: multam malitiam docuit otiositas. Ideo Hieronymus: semper aliquid boni facito ut te diabolus inveniat occupatum. Unde vacantem, idest otiosum; Thren. I, 7: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata sua. Scopis mundatam, quia quod mundatur scopis non mundatur, nisi quia leviter adhaeret. Unde idem est scopare, quod leviter mundare, et inde scopatio imperfecta mundatio. Item ornatam et hoc est superficialis ornatus. Mundatio perfecta debet cum igne fieri, sicut habetur in lege, quod vasa igne debebant mundari.

Item illud quod ornatur, aliam habet ex se pulchritudinem, aliam ex ornatu tantum, de qua in Ps. Cxliii, 12: filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi etc.. Sed qui volunt esse securi, debent habere pulchritudinem interiorem; Ps. XLIV, V. 14: omnis gloria eius filiae regis ab intus, in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus etc.. Sed quando fit ornatus solum in exterioribus, non relinquitur a Daemonibus. Ita est de Iudaeis, quia ipsi servabant sabbata, in quibus magis vacabant a bonis quam a malis.

Item totam curam ponebant in minimis legis.

Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus nequiores se. Hic ponitur de secunda vexatione graviori, et ostenditur gravior primo quantum ad numerum; secundo quantum ad durationem; tertio quantum ad effectum.

Quantum ad numerum, quia assumit septem.

Secundum chrysostomum exponitur ad litteram, quia cum aliquis cadit, et non cavet, tunc deterius accidit ei; Io. V, 14: ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat. Secundum Augustinum assumit septem, et hoc dupliciter. Aliquando enim poenitens agit poenitentiam, sed negligenter se habet, et tunc fit proclivior; ad Rom. I, 28: propter quod tradidit illos dominus in reprobum sensum.

Et per hoc quod dicit septem, universitas vitiorum signatur. Aliter secundum beatum Augustinum: aliqui peccant aliquo peccato, et in statu poenitentiae addunt simulationem.

Et sicut septem sunt dona spiritus sancti, sic septem simulationes. Unde primo erant vitia simplicia, tunc adduntur simulationes vitiorum, quae sunt deteriores: et dicuntur septem, vel propter universitatem vitiorum, vel propter sabbatum.

Et qui hoc modo peccant, fient perseverantiores in malo, unde dicit et intrantes habitant ibi, quia inde recedere nolunt; Ier. VIII, V. 5: populus in ierusalem aversus est aversione contentiosa, apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. Si exponatur de Iudaeis, patet, quod habitat in eis, et discedere ab eis non vult.

Et fiunt novissima illius hominis peiora prioribus. Hic ponitur aggravatio quantum ad effectum. Ad litteram, qui magis punitur, magis aggravatur. Unde II Petr. II, 21: melius erat viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum reverti. Item quantum ad Iudaeos, quia peius egerunt blasphemando christum, quam colendo idola.

Ideo sequitur sic erit generationi huic pessimae, quia deterius erit eis quam unquam fuerit eis in Aegypto.

42

Lectio 4

In parte praecedente dominus confutavit adversarios; nunc commendat discipulos credentes etc. Praesentia assumpta matris et fratrum.

Primo ponitur praesentia; secundo denuntiatio; tertio discipulorum commendatio.

Dicit ergo adhuc eo loquente.

Sed hic est quaestio litteralis, quare lc.

C. VIII, 19, ubi ponuntur eadem verba quae dicta sunt, non ponuntur verba quae sequuntur, sed subditur: factum est autem cum loqueretur, extollens vocem quaedam mulier etc.. Et ita videtur esse contrarietas.

Solvit Augustinus: quod absque dubio ita dictum est, ut matthaeus narrat, quod adhuc eo loquente, idest dum esset in narratione etc..

Sed potest esse quod contigerit quod Lucas dicit, et quod iste: et potest esse, quod Lucas praeoccupet, vel ad ordinem suae memoriae referat.

Ecce mater eius, et fratres stabant foris etc.. De matre nulla dubitatio quin sit illa, de qua dictum est I cap.; de fratribus autem potest esse quaestio.

Et quia fit mentio de fratribus, ideo est occasio haeresis, quod cum virgo genuisset iesum, ioseph cognovit mariam et genuit inde filios; quod haereticum est, quia post partum virgo inviolata permansit. Fuit etiam opinio, quod isti essent filii ioseph de alia uxore. Sed hoc nihil est, quia credimus, quod sicut mater iesu fuit virgo, sic ioseph, quia virgini virginem commendavit: et sicut in fine, sic etiam et in principio.

Qui sunt ergo isti fratres? Hieronymus dixit quod fratres dicuntur multis modis. Aliqui enim fratres natura, sicut supra I: Iacob genuit Iudam et fratres eius. Aliquando fratres qui sunt unius gentis: Deut. XVII, 15: non poteris constituere regem, qui non sit frater tuus. Aliquando religione, ut omnes christiani, ut infra XXIII, 8. Et in hoc inolevit consuetudo quod homines eiusdem religionis dicuntur fratres. Aliquando homines de una parentela, ut iosue II, 12, detisque mihi signum ut salvetis patrem meum, et matrem, et fratres. Aliquando omnes homines, qui ab uno patre, scilicet deo; Mal. II, 10: numquid non est pater unus omnium? numquid non deus unus creavit nos? quare ergo unusquisque despicit fratrem suum? nullo istorum modorum dicuntur hic fratres domini; ideo uno modo dicuntur fratres, quia consanguinei. Unde Gen. XIII, 8 dixit Abraham ad Lot, fratres enim sumus, quamvis Lot nepos esset Abraham. Sic isti fratres erant, quia consobrini erant.

Consequenter ponitur denuntiatio poenitentiae eorum dixit autem ei quidam: ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. Quare hoc dixerit, et qua necessitate, exponitur in Luca VIII, 19 quia tanta erat multitudo, quod non poterant intrare.

Mystice per matrem significatur synagoga; unde Cant. III, 11: egredimini, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua. Et fratres, idest Iudaei, qui foris stant derelinquentes christum; iob VI, V. 15: fratres mei dereliquerunt me. Quaerunt, sed non inveniunt, ut habetur ad rom.

C. IX, 31: Israel sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit.

At ille respondens etc.. Ponitur responsio christi: et duo facit.

Primo confutat interrogantem; secundo commendat discipulos, ibi et extendens manum etc..

Dicit autem ipse quae est mater mea et qui sunt fratres mei? ex isto loco quidam negaverunt christum sumpsisse carnem vere, sed phantastice. Unde exponebant: non est haec mater mea, neque hi fratres mei. Quod est contra apostolum ad Gal. IV, 4: misit deus filium suum factum ex muliere etc.. Item ad Rom. I, 3: qui factus est ex semine David secundum carnem. Item dominus eam recognovit in cruce: mulier, ecce filius tuus, ut habetur Io. XIX, 26.

Chrysostomus. Quare inquit dominus: quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? et dicit duo; quorum unum est sanum, aliud non. Dicit enim quod mater et fratres aliquid humanum passi sunt, quia videntes christum praedicantem, et turbam sequentem, elationem habuerunt; ideo volebant quasi quamdam gloriam habere; ideo dominus voluit ostendere, quod illud quod faciebat, non habebat ex eo quod assumpserat ex matre, sed ex patre.

Haec positio partim sana est: nam quantum ad fratres sana est, quia sic habetur io.

C. VII, 5: neque enim fratres eius credebant in eum. Sed de matre domini non sana est, quia creditur quod numquam peccavit, nec mortaliter, nec venialiter: de ea namque dicitur Cant. IV, 7: tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Et Augustinus: cum de peccato agitur, nullam prorsus volo de ea fieri mentionem.

Solvit ergo aliter Hieronymus, quod iste qui denuntiavit, insidiose denuntiaverat: volebat enim explorare, an ita intenderet spiritualibus, quod non curaret de temporalibus.

Ideo affectui respondet. Unde nec matrem plus dilexisset, nisi plus spiritualitatis habuisset. Unde dicit quae est mater mea? non eam matrem esse negat, sed intendit prohibere inordinatum affectum. Unde supra X, 37: qui amat patrem aut matrem plusquam me non est me dignus.

Consequenter ponitur commendatio discipulorum. Et primo commendat discipulos; secundo universaliter omnes credentes.

Dicit ergo et extendens manum in discipulos dicit: ecce mater mea; quasi dicat: plus diligo istos quam affectus matris meae vel fratres; praeponendus enim est affectus spiritus sancti.

Et non solum extendit ad istos, sed ad omnes. Unde dicitur quicumque fecerit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse meus frater, soror et mater Est. Habebat enim generationem caelestem et temporalem: unde praeponit caelestem temporali. Illi enim qui faciunt voluntatem patris mei, illi attinent ei secundum generationem caelestem; unde Io. VIII, 39: si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Ipse enim venit ut faceret voluntatem eius, ut habetur Io. IV, 34: V, 30 et VI, 38.

Frater dicit quantum ad firmiores, et soror quantum ad debiliores.

Sed quid est quod dicit et mater est? dicendum quod quilibet fidelis, qui facit voluntatem patris, scilicet qui simpliciter obedit, ille frater est, quia similis est ei, qui voluntatem patris implevit. Qui autem non solum facit, sed alios convertit, generat christum in aliis, et sic fit mater. Sicut e contra occidit christum in aliis, qui provocat eos ad malum. Apostolus ad Gal. IV, V. 19: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur christus in vobis.

Capitulus 13

43

(
Mt 13)


Lectio 1

Supra proposita est doctrina evangelica, et confutati sunt adversarii, hic ostendit virtutem evangelicae doctrinae; et primum verbis; secundo factis in capite XIV.

Et circa primum primo ponuntur circumstantiae doctrinae; secundo christi doctrina; tertio effectus.

Secunda ibi ecce exiit qui seminat seminare; tertia ibi intellexistis haec omnia? et primo ponit quatuor circumstantias, scilicet locum, tempus, dispositionem audientium et dispositionem loquentis.

Tempus tangit, cum dicit in die illo. Ex quo datur intelligi quod tangit ordinem rei gestae. Aliter enim non posset intelligi, nisi ly die sumatur pro tempore.

Deinde tangitur circumstantia loci, sedebat secus mare etc.. Et hoc potest exponi secundum expositionem litteralem et mysticam.

Litteralem tangit chrysostomus. Quia enim supra dixerat, quod loquente eo ad turbas dixit quidam, ecce mater tua etc., ibi exposuerat chrysostomus quod aliquid humanum senserant, ideo dominus voluit exire, ut eorum, scilicet fratrum, nequitiam reprimeret.

Et exivit etiam, ut matri honorem deferret.

Unde Ex. XX, 12: honora patrem et matrem tuam.

Mystice per domum Iudaea intelligitur, de qua exiens propter infidelitatem, venit ad mare, scilicet ad gentes, quae turbatae erant per infidelitatem; infra XXIII, 38: ecce relinquetur vobis domus vestra deserta; sicut Ier. XII, V. 7: reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum eius. Mare dicitur mundus; Ps. Ciii, 25: hoc mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia, quorum non est numerus etc.. Vel aliter per domum intelligitur interior mens; Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa. Unde aliquando exit de secreto contemplationis ad publicum doctrinae.

Et congregatae sunt ad eum turbae.

Hic ponit auditores: cum enim mens exit ad publicum doctrinae, tunc multi possunt audire et proficere; Eccli. Ult., 31: appropinquate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae.

Deinde ponitur dispositio docentis et audientium; unde dicitur ita ut in naviculam ascendens sederet. Et quare in naviculam? potest esse ratio litteralis, quia multi auditores erant, ideo voluit eos habere ante faciem, ut melius intelligerent. Omnia enim ante ipsum; iob XIII, 1: ecce omnia vidit oculus meus.

Alia ratio mystica est, quia per navem ecclesia ex gentibus collecta significatur, ubi sedet per fidem, et docet eos qui stant in littore, scilicet catechumenos, qui parati sunt ad fidem. Vel aliter, quod iesus in mari, auditores autem in littore stant, in hoc dat exemplum praedicatoribus, quod scilicet non exponant subditos suos periculis. Et hoc significatur Ex. XIII, 17 ss., quod cum Moyses educeret populum suum, non eduxit eos per viam terrae Philisthiim, reputans ne forte poeniterent, et reverterentur in Aegyptum. Ideo iesus in turbine sedit, alios autem extra dimisit; ideo dicitur et omnis turba stabat in littore.

Sequitur modus doctrinae et locutus est eis multa in parabolis. Ratio duplex Est. Una est, quia per huiusmodi parabolas absconduntur sacra ab infidelibus, ne blasphement: supra enim dictum est: nolite sanctum dare canibus: ideo quia multi blasphemabant, ideo voluit loqui in parabolis.

Unde Lc. VIII, 10: vobis datum est nosse mysterium regni dei, ceteris autem in parabolis.

Secunda ratio est, quia per huiusmodi parabolas homines rudes melius docentur. Unde homines, scilicet rudes, quando divina sub similitudinibus explicantur, melius capiunt, et retinent. Ideo dominus loqui voluit in parabolis, ut melius memoriae commendarent.

Quia enim noverat quod digni doctrinam suam reciperent, voluit eam sic tradere, ut magis memoriter tenerent; in Ps. Lxxvii, 2: aperiam in parabolis os meum.

Et quare multas proposuit parabolas? ratio una est, quia in multitudine hominum diversi diversimode sunt affecti; ideo diversificare debuit, ut congrueret diversis affectibus.

Alia ratio est, quia spiritualia semper sunt occulta; ideo per temporalia non plene manifestari possunt, ideo per diversa habent manifestari; iob XI, 5: utinam loqueretur deus tecum, et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiae.

Exiit qui seminat seminare etc..

Hic ponitur parabolica doctrina.

Et intendit tria.

Primo ponit impedimentum evangelicae doctrinae; secundo profectum; tertio dignitatem.

Secunda ibi simile est regnum caelorum fermento etc.; tertia ibi simile est regnum caelorum homini quaerenti bonas margaritas etc..

Circa primum primo ponit impedimenta ab intra; secundo quae ab extra, in sequenti parabola.

Prima in tres: quia primo ponitur parabola; secundo assignatur; tertio exponitur.

Secunda ibi et accedentes discipuli etc.; tertia ibi vos ergo audite parabolam seminantis.

In prima tria facit.

Primo describitur studium seminantis; secundo impedimentum seminis; tertio fructus.

Secunda ibi et cum seminat, quaedam ceciderunt secus viam etc.; tertia ibi alia vero ceciderunt in terram bonam etc..

Dicit ergo exiit qui seminat seminare. Qui exit est christus. Exit enim tripliciter. Ab occulto patris, non mutans locum.

Item exiit a Iudaea ad gentes. Item a profundo sapientiae ad publicum doctrinae.

Exiit ergo qui seminat, scilicet semen doctrinae.

Unde christus seminat sicut baptizat, ut habetur Io. IV. Semen enim est principium fructus. Unde omnis bona operatio est a deo; Phil. I, 6: qui incepit in nobis opus bonum, perficiet etc..

Et in hoc removetur error dicentium quod initium boni operis est a nobis; quod falsum Est. Unde Gregorius: in vanum laborat praedicator, nisi intus insit gratia salvatoris.

Unde dicit exiit qui seminat seminare etc..

Videtur ista involvere verba; sed non involvit, quia seminator exiit aliquando ad seminandum, et aliquando ad metendum; sic christus in principio exit ad seminandum; prov.

C. XI, 18: seminanti iustitiam merces fidelis.

Exiit ergo qui seminat seminare.

Et quid? semen suum. Quidam enim exeunt seminare iniquitatem; iob IV, 8: vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos. Sed iste exiit seminare semen suum. Istud semen est verbum dei, quod procedit essentialiter. Unde est verbum patris; Eccli. I, 5: fons sapientiae verbum dei.

Sed quid facit? similes ei a quo procedit, quia facit filios dei; Ps. Lxxxi, 6: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. Io. X, 35: illos dixit deos ad quos sermo dei factus est.

Et ibid. C. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri. Exiit ergo etc..

Sed videamus de impedimento seminis. Tripliciter enim impeditur, quia tria requiruntur. Requiritur enim quod memoria conservetur. Unde Prov. VI, 21: liga eas in corde tuo iugiter. Secundum est, quod radicetur per amorem; Ps. Cxviii, 140: ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Tertio requiritur sollicitudo; I ad Tim. VI, 11: sectare iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem etc..

Haec tria per tria tolluntur. Memoria per vanitatem; amor, sive caritas, per duritiam; sollicitudo per germinationem vitiorum.

Unde dicit et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam. Via patens est omni viatori, sic cor quod cuilibet exponitur cogitationi; Ez. XVI, 25: ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum.

Unde quando in corde vano et instabili cadit verbum dei, cadit secus viam, et subiacet duplici periculo. Sed matthaeus non ponit nisi unum, scilicet volucres caeli comederunt illud. Lucas vero ponit duo, videlicet quia conculcatur, item rapitur a volucribus. Sic quoniam vani recipiunt verbum dei, conculcatur per vanam cogitationem, vel pravam societatem. Quare multum gaudet diabolus, quando potest auferre et conculcare semen istud. Habacuc I, 13: quare respicis contemptores, et taces impio conculcante iustiorem se? secundum est cordis duritia; iob penult., 15: cor eius indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.

Et hoc opponitur caritati, quia amoris est liquefacere; Cantic. V, 6: anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est etc.. Durum enim est quod est in se constrictum, et propriis metis arctatum. Amor facit transferre amantem in amatum: unde diffunditur.

Dicit ergo alia ceciderunt in petrosa loca etc.. Ez. XXXVI, 26: auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum. Aliqui enim sunt qui ita habent cor privatum omni amore, quod omni carne carent. Aliqui vero habent bonum affectum, sed parum habent: unde non habent profundum. Habere profundum est, quum finis et affectus est profundus.

Ille ergo habet profundum amorem, qui omnia diligit propter deum, et nihil praeponit amori dei. Unde aliqui bene delectantur in deo, sed magis in aliis rebus: et isti non sunt liquefacti: et tales non habent terram multam.

Et per terram significatur mollities. Unde sumitur pro mente indurata.

Sequitur et continuo exorta sunt etc.. Quia illi qui profunde cogitant, diu cogitant; sed qui non profunde, statim in opus prorumpunt.

Unde cito exeunt; Is. XVIII, 5: ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinavit. Unde cito audiunt, sed non radicantur in illo, quia non habent altitudinem terrae amoris et caritatis. Ad Eph. III, V. 17: in caritate radicati et fundati etc..

Tertium est destructio fructus, quia si magis amat divitias, cum tempus venit tribulationis, accipit quod magis amat.

Unde sole orto aestuaverunt etc., scilicet per impotentiam. Apoc. XIII, 10: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi, hoc est patientia iustorum. Et quia non habebant radicem, aruerunt, quia deus non erat radix.

Ps. XXI, 16: aruit tamquam testa virtus mea.

Aliquando in Scriptura petra accipitur pro bono, aliquando pro malo. Similiter terra et sol. Unde aliqui sunt qui afficiuntur bene, sed post negligenter se habent. Non autem sic Paulus qui dicebat, castigo corpus meum, et in servitutem redigo etc..

Alia autem ceciderunt in spinas. Spinae autem sunt sollicitudines, irae, rixae, et huiusmodi; Ier. IV, 3: nolite serere super spinas; Prov. XXIV, 30: per agrum hominis pigri transivi; et sequitur: et operuerant superficiem eius spinae. Et creverunt spinae, et suffocaverunt ea.

Sed posset aliquis dicere: stultitia fuit seminantis.

Potest dici, quod si fieret sermo de terra sensibili, verum esset; sed fit mentio de spirituali, ideo non valet, quia ad diversas materias retorquetur.

Positis impedimentis, agitur de seminis fructu alia ceciderunt in terram bonam, et dederunt fructum. Terra quae non secus viam, quae non petrosa, quae non spinosa, est terra bona, scilicet cor bonum; et si ibi seminatur, fructum affert; Ps. Lxxxiv, V. 13: dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.

Sed quem? aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. Quidam retorquent istud ad praemium quod est in caelo, quia quidam habent centesimum etc..

Sap. III, 15: bonorum labiorum gloriosus est fructus.

Alii retorquent fructum trigesimum ad fidem trinitatis, sexagesimum ad fructum boni operis, centesimum ad contemplationem caelestium. Sed hoc non potest esse, quia auditor est qui facit fructum. Item praemium recipitur. Unde oportet retorqueri ad perfectionem iustitiae.

Fructus igitur est proprie ultimum quod expectatur in arbore: sic fructus iustitiae qui habetur ex praedicatione. Et haec est centesima etc., quia triplex est perfectio, minor, maior et media, ita quod centesima martyrum, sexagesima virginum, trigesima est coniugatorum.

Et quare? quia etc.. Sed perfectio virginum sexagesima, quia tunc debent vacare a malitia; ideo haec perfectio est virginum et quiescentium, qui separati sunt a mundo. Per trigesimum perfectio militantium in hac vita, quia tales apti sunt ad bellum.

Alii assignant per computationem in manu etc. Ut in Glossa habetur.

Aliter potestis secundum numerum numerorum. Semen enim fructificat in perfectione. Videatis ergo quod semen est mandatum dei: trigesimus numerus ex trinario et denario componitur, sexagesimus ex sex et decem, centesimus ex ductu denarii in seipsum.

Ternarius est numerus completus, et habet communem perfectionem; senarius similiter est numerus perfectus, quia nihil deest ei, habet enim perfectionem integritatis; denarius est numerus perfectus, quia est primus limes numerorum, unde habet perfectionem finis.

Sic triplex est perfectio. Communis iustitia, et sic est perfectio trinarii, quae habetur per tricenarium numerum; sed cum plus habet ultra communem, tunc dicitur facere sexagesimum fructum; sed quando perfectus est, et iam praegustat suavitatem, tunc pervenit ad centesimum fructum.

Vel aliter secundum Augustinum, secundum quod tripliciter homines se habent ad tentationes. Quidam enim graviter tentantur, sed resistunt fortiter; et hi habent fructum trigesimum. Alii parum tentantur, sed surgunt; et hi habent sexagesimum. Centesimum vero habent qui iam in quieta pace manent.

Et quia hoc parabolice dictum est, ideo subdit qui habet aures audiendi, scilicet cordis interius audiat per intellectum.

Et accedentes discipuli etc.. Supra posita est parabola, hic assignatur ratio: et circa hoc ponuntur duo hic.

Primo ponitur interrogatio discipulorum; secundo responsio, ibi qui respondens etc..

Dicit ergo accedentes discipuli dixerunt ei.

Incidit quaestio litteralis: quoniam ipse erat in navicula, quomodo ergo accesserunt ad eum? sciendum quod ipsi erant in navicula cum christo; accesserunt autem per sollicitudinem mentis, vel etiam corporaliter, quia cum parum distarent ab eo, venerunt magis prope: vel cum essent extra, venerunt ad eum. Sic nos, si velimus accedere ad eum, illuminabimur; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini.

Et duo attenduntur. Primo datur exemplum non importune interrogandi; unde dum doceret turbas, non interrogaverunt eum; eccle.

C. III, 7: tempus tacendi, et tempus loquendi.

Quare in parabolis loqueris eis? item hic considerandum est, quod debet semper fieri quod de salute hominum est.

Unde sequitur responsio qui respondens ait illis. Et primo ponitur dei ordinatio; secundo quaedam ratio assignatur.

Dicit, ideo dico quod in parabolis loquor, quia vobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum: in quibus verbis tria ponuntur. Primo quod quidam sunt intelligentes, quidam non. Et non est attribuendum alicui, sed deo ordinanti; ideo datum est vobis, aliis non. Et ideo est divina ordinatio. Item magnae utilitatis est, quia est quaedam notificatio beatitudinis: unde magna est utilitas, inquantum dat vobis cognitionem de mysteriis divinis; Ier. IX, 12: quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris domini fiat, ut annuntiet illud? item est signum divini amoris; Io. XV, 15: vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Item hoc fit ex dono, non ex merito; Phil. I, 29: quia vobis datum est pro christo non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini.

Et hoc est mysterium regni caelorum dei, et hoc a deo; I ad Cor. IV, 7: quid autem habes, quod non accepisti? qui enim habet, dabitur ei et abundabit. Aliquid enim est quod habet homo cui datur. Et quid est illud? dicendum quod quatuor sunt praeparatoria ad hoc quod detur aliquid. Primum est desiderium. Unde si vis habere scientiam, praeoccupat desiderium, ut habetur Sap. VI, V. 21: concupiscentia sapientiae deducit ad regnum perpetuum. Et supra VII, 7: petite, et accipietis. Unde qui habet, desiderium, dabitur ei, et abundabit, quia ipse est qui dat abundanter omnibus, et non improperat, iac.

C. I, 5. Qui autem non habet, et si aliquam videatur habere aptitudinem ad sapientiam, vel iustitiam, et sit tepidus id quod videtur habere, et non habet, auferetur ab eo. Unde chrysostomus: si vides tepidum, debes admonere quod desistat: et si non vult, dimitte eum. Apoc. III, 16: utinam calidus esses, aut frigidus; sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo.

Secundum quod requiritur est studium; et haec est expositio Remigii. Unde qui habet bonum ingenium, et non studet, non proficiet. Unde qui habet studium, illi dabitur sapientia, et abundabit; Prov. II, V. 4: si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem domini, et scientiam dei invenies.

Qui autem non habet, studium, quod videtur habere, scilicet ingenium naturale, non proficiet, sed auferetur ab eo.

Tertium quod requiritur est caritas: quia caritas omnium virtutum radix est et omnium bonorum operum. Apostolus ad Eph. III, 17: in caritate radicati et fundati.

Unde si habes, scilicet caritatem, prorumpes in omne opus bonum; apostolus I Cor. XIII, 4: caritas patiens est, benigna Est. Unde si non habes, totum siccatur. Unde quodcumque bonum habet homo sine caritate, nihil est, quia qui non diligit, manet in morte, I Io. III, 14.

Quartum quod requiritur, est fides, quia qui fidem non habent, alia bona parum valent; Sap. I, 2: apparet autem eis qui fidem habent in illum. Et Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et qui non habet iustitiam fidei, id quod videtur habere, sive naturale, sive morale, auferetur ab eo. Apostolus ad Rom. XIV, 23: omne quod non est ex fide, peccatum Est. Dico ergo quod datum est vobis, quia vos habetis fidem, illis autem non est datum.

Sed hic cavendum est de quodam errore, quia videtur quod ex studio et bonis naturalibus possemus acquirere gloriam aeternam. Sed Paulus dicit: quid habes quod non accepisti? unde et desiderium, et studium, et caritas, et fides, omnia haec sunt a deo.

Ideo in parabolis loquor eis etc.. Hic adaptat ad propositum; et duo facit.

Primo applicat quantum ad Iudaeos; secundo quoad apostolos, ibi vestri autem beati oculi etc..

Et primo duo facit.

Primo adaptat ne ex odio videretur dicere; secundo inducit auctoritatem, ibi et adimpletur in eis prophetia Isaiae.

Notate quod monens ad salutem, manifestat doctrinam suis actibus. Unde Act. I, 1: coepit iesus facere et docere.

Et Io. XV, 24: si opera non fecissem quae nullus alius fecit, peccatum non haberent.

Item: si locutus non fuissem eis, peccatum non haberent. Unde ante sine parabolis locutus est eis, sed modo post operationem miraculorum in parabolis loquor eis, quia videntes non vident. Vident miracula, non vident effectum. Vel sic videntes, scilicet exterius, non vident interius. Is. XLIII, V. 8: educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdum, et aures ei sunt etc..

Et audientes non audiunt, nec intelligunt.

Audiunt verba quibus excitari deberent ad bonum, tamen non audiunt, idest non habent effectum; Ez. II, 7: si forte audiant et quiescant. Et ibid. XXXIII, 31: in canticum oris sui vertunt illos. Et quid est quod non vident? quia non intelligunt; Ps. Lxxxi, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant.

Consequenter inducitur auctoritas Isaiae prophetae. Et adimpletur in eis prophetia Isaiae dicentis: auditu audietis, et non intelligetis etc., quod scribitur Is. VI, V. 9; sed ibi dicitur imperative, hic praenunciative.

Ibi: audite audientes, et nolite intelligere, et videte visionem, et nolite cognoscere.

Et tanguntur tria.

Primo Iudaeorum duritia; secundo causa; tertio illius causae effectus.

Secunda ibi incrassatum est enim cor populi huius; tertia ibi ne quando videant etc..

Et quia duo dixerat, scilicet de auditu et de visu; ideo duo dicit audietis, auditu scilicet exteriori, audietis doctrinam christi et non intelligetis, mysteria; Ps. XXXV, V. 4: noluit intelligere ut bene ageret; Osee c. IV, 6: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Et videntes videbitis, et non videbitis. Videbitis carnem christi visu exteriori, et non considerabitis virtutem eius. Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus, etc., Is. LIX, 10.

Sequitur ratio incrassatum est enim cor populi huius etc.. Quia enim de auditu fecerat mentionem, et intelligere proprie est mentis; ideo cor populi huius, idest mens, incrassatum est, idest excaecatum. Quare? quia sicut ad visionem corporalem puritas requiritur, sic ad spiritualem. Unde intellectus dicitur vis superior, quoniam maxime spiritualis. Incrassatur intellectus, quando applicatur grossis et terrenis, sed quando abstrahitur, subtiliatur, sicut in apostolis; II ad Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Unde isti non considerabant nisi terrena. Animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei, apostolus I ad Cor. II, 14; Deut. XXXII, 15: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit deum factorem suum, et recessit a deo salutari suo.

Item sciendum quod quando homo audit quae non placent, non potest de facili intelligere: ergo isti male intelligebant, quia eis non placebant verba sua. Ideo dicitur: et auribus graviter audierunt; Io. VI, 61: durus est hic sermo, et quis potest hunc audire? et oculos suos clauserunt etc.. Contingit quod aliquis habet oculos, et non videt, quia claudit oculos: unde ipse sibi facit impedimentum.

Aliqua vero sunt ita occulta, ut nisi multum infigat intuitum, non potest videre; sed si res sit in medio, sicut paries, non potest homo non videre nisi claudat oculos.

Ideo si dominus non fecisset miracula aperta, non esset mirum si non crederent; sed apertissima fecit, ideo ipsi cognoscerent, nisi clauderent oculos; Dan. XIII, 9: declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum etc..

Unde notandum quod in ista obduratione causa per se est homo, deus vero non indurat nisi in non impartiendo gratiam. Deus ergo indurat, quia non dat gratiam; sed homo quia imponit sibi impedimentum lumini.

Ideo istis imputatur quod oculos clauserunt.

Ne quando videant oculis. Hic ponitur damnum quod consequuntur. Unde potest intelligi dupliciter. Ita quod ly ne quando referatur ad totum sequens, ut sit sensus: ita clauserunt oculos, ne quando etc., et hoc modo intelligitur quod sit ex eorum malitia, quidam enim peccant ex infirmitate, quidam ex industria, sive ex certa malitia. Unde isti hoc attendentes clauserunt oculos ne intelligant; unde tacita est eorum malitia. Ne convertantur, et sanem eos, scilicet si convertantur; Ier. III, 14: convertimini, filii revertentes etc.. Et haec expositio est chrysostomi. Et ponuntur tria: ne videant, ne audiant, ne corde intelligant, et respondent tribus supradictis.

Augustinus aliter exponit dicens ne quando videant, cum modo non videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. Unde dicit Augustinus quod possent haec verba habere duplicem sensum, quia aliquando ponitur ne quando pro eo quod est ut possit accidere, ut habetur II ad Tim. II, 25: ne quando det illis deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem. Aliquando vero ponitur pro eo quod est ne possit contingere, idest hoc contingeret nisi argueremus etc..

Et quid est ergo quod dicit incrassatum est? solvit Augustinus quod aliquando contingit quod homo superbus est, et videtur ei, quod sit valde bonus; et permittit dominus cadere in alia peccata ut sanet eum a superbia sua. Tales sunt praesumptuosi, de quibus Rom. X, 3: ignorantes dei iustitiam, et suam quaerentes statuere, iustitiae dei non sunt subiecti. Quia igitur isti superbi erant, ideo permisi ut excaecarentur, ut videant et audiant, et sanem eos.

Et haec expositio habetur ex littera marci c. IV, 12. Sed littera ioannis XII, 40 contradicit quia ibi dicit, propterea non poterant credere, quia Isaias dixit: excaecavit oculos eorum; et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. Non ergo sunt excaecati, ut crederent, sed ut non crederent.

Sed, secundum Augustinum, hic est quaestio gravis, quia si excaecati sunt, ut non credant; ergo non debet eis imputari.

Solvit Augustinus: possumus dicere, quod hoc quod excaecati sunt, ex praecedentibus peccatis meruerunt. Rom. I, 21: obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et sequitur post, propter quod deus tradidit eos etc.. Ideo propter peccata induravit, et aures aggravavit, non indurando, sed non impartiendo gratiam propter peccata eorum.

Et possumus aliter dicere, secundum Augustinum: incrassatum est cor populi huius; ut non videant, et convertantur, scilicet statim, sed permanentes crucifigant christum, et post videntes miracula convertantur. Et dicit Augustinus quod videtur haec sententia extorta, si non videmus ita accidisse de facto.

Aliqui enim non reducuntur ad humilitatem nisi in grave peccatum cadant: sic dominus istis fecit.

Vestri autem beati oculi qui vident, et aures vestrae quae audiunt etc.. Supra ostendit dominus miseriam Iudaeorum qui videntes non videbant, hic ostendit beatitudinem apostolorum qui videbant et audiebant. Et primo ostendit beatitudinem; secundo signum ostendit, ibi amen quippe dico vobis etc..

Dicit ergo, quod videntes non vident, sed vestri oculi sunt beati. Sed si istud referatur ad oculos exteriores et aures, ita beatificantur oculi Iudaeorum sicut apostolorum.

Ideo dicit Hieronymus quod oportet intelligere duplices oculos, scilicet exteriores, quibus communiter omnes viderunt: et de his non loquitur; vel interiores, quibus apostoli soli viderunt. Ad Eph. I, 17: det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius illuminatos oculos cordis. Unde similiter et sunt aures quaedam exteriores, quaedam interiores, de quibus supra: qui habet aures audiendi, audiat. Is. L, 5: dominus mihi aperuit aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii.

Beatitudinem tribuit in videndo, quia haec beatitudo in via non consistit nisi in participatione beatitudinis aeternae, quae consistit in visione: in visione enim dei est gloria hominis; Ier. IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia sua; et sequitur, sed glorietur qui gloriatur, scire et nosse me.

Deinde ponit signum amen quippe dico vobis etc.. Dicit Augustinus: beatus est qui habet omnia quae vult.

Unde beati quibus sunt data omnia quae antiqui voluerunt, scilicet prophetae et iusti.

Quilibet enim iustus rex est; unde habetur Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio, dissipat omne malum. Et hoc est ideo, quia cupierunt videre quae videtis. Si ergo illi desideraverunt, et non habuerunt, et vos habetis: ergo iam quamdam participationem beatitudinis percipitis.

Sed quid est quod dicit et non viderunt? nonne habetur Io. VIII, 56: Abraham desideravit videre diem meum, vidit, et gavisus est? item Isaiae VI, 1: vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum.

Et idem de passione; unde cap. LIII, 2: vidimus eum, et non erat aspectus.

Una solutio est quod aliqui viderunt, aliqui non. Sed, ut dicit Hieronymus, periculosum est hoc dicere. Vel aliter, quod viderunt, sed non ita manifeste. Ad Eph. III, 5: quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis apostolis.

Vel aliter, quod totum referatur ad visionem et auditum praesentiae corporalis, quia videre in carne desiderabile fuit iustis. Exemplum habetur in simeone, Lc. II, 10. Unde vestri oculi sunt beati qui vident etc..

Et nonne Iudaei viderunt? dico quod de ipsis dicitur quod non vident, quia solum exterius vident.

Sed contrarium habetur in Io. XX, 29, ubi dicitur: beati qui non viderunt et crediderunt.

Dicendum, quod est beatitudo rei, quae habetur per participationem, et beatitudo spei, quae habetur in merendo. Unde beati qui non viderunt beatitudine spei sive meriti, et beati qui vident beatitudine rei sive participationis; unde de Abraham dicitur Io. VIII, V. 56: exultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est.

Vos autem parabolam seminantis etc.. Hic ponitur expositio. Et primo concludit, quod ipsi erant digni; secundo exponit.

Dicit ergo vos ergo audite etc., quia scilicet estis digni vos audire, et non solum audire, sed per me audire; Prov. I, 5: audiens sapiens sapientior erit.

Omnis qui audit verbum regni etc.. Hic exponit; et quia fecerat mentionem de duplici terra, ideo primo exponit quod dixerat de terra mala, secundo de terra bona, ibi qui vero in terram bonam seminatus est etc..

Item, in terra mala posuerat tres differentias, quia quaedam secus viam quaedam in petrosa, quaedam in spinosa. Et hoc exponit.

Et ad huius intellectum debetis scire, quod audire verbum dei debet habere effectum unum, ut infigatur in corde unde: beatus qui in lege domini meditatur die ac nocte, Ps. I, 2. Alibi in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Item alius effectus est ut perducatur in opus. In quibusdam enim impeditur primus, in quibusdam secundus.

De primo ponitur. Et sciendum quod littera habet interpositionem, et debet sic intelligi. Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius. Et hic est qui est secus viam. Et quare non intelligit? quia venit malus homo etc., unde omnis qui audit verbum regni, idest christi praedicantis regnum caelorum, quia christus solum regnum dei praedicavit: Moyses enim terrenum regnum praedicavit. Unde Petrus, Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Aliqui, sicut infideles, non audiunt; Is. Lxv, 12: locutus sum, et non audivistis etc.. Aliqui sunt qui audiunt; beati qui audiunt verba dei, Lc. XI, 28. Sed non intelligit. Glossa: quia audit non ex affectu unde non recondit in corde. Ps. XXXV, 4: noluit intelligere ut bene ageret.

Et quid erit de isto? capitur a furibus, quia detinetur mens a cogitationibus, et ita rapitur; et hoc est quod dicit venit malus, scilicet diabolus, quia malus non natura, sed perversitate: et rapit, scilicet occulte, seducendo, et inducendo vanam cogitationem, quod seminatum est in corde eius, scilicet semen: hic est qui seminatus est secus viam.

Seminatus aliquando nominat quod seminatur, aliquando agrum qui seminatur: unde cum dicit quod seminatum est, intelligitur semen; cum vero dicitur qui seminatus est, intelligitur ager. Homo enim dicitur ager, de quo agro habetur Prov. XXIV, 27: diligenter exerce agrum tuum etc.. Et quomodo secus viam? quoniam non custoditur, contra illud Prov. IV, 23: omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit. Sic homo dicitur seminatus secus viam, qui verbum recipit, sed non custodit.

Secundus effectus est producere in opus; unde Iac. I, 22: estote factores verbi, et non auditores tantum. Effectus autem iste impeditur per prospera et adversa. De eo qui impeditur per adversa dicit qui autem super petrosa seminatus est etc..

Primo ergo ponit principium boni; secundo occasionem mali, ibi non habent autem in se radicem; tertio malum, ibi facta autem tribulatione etc..

Petra est malum cor, in quod non potest penetrare verbum, sicut in terra petrosa, et ubi est parum de terra; sic aliqui non exponunt cor suum penetrabile. Tunc enim dicitur penetrabile, quando nihil praeponit verbo, ita quod verbum habeat ut radicem principalem. Unde Ez. XI, 19: auferam a vobis cor lapideum etc.. Hic verbum audit, et continuo cum gaudio suscipit illud, ideo delectatur de iustitia, et pronus fit ad bonum. Ad Gal. III, 5: qui tribuit vobis spiritum sanctum, operatur in vobis virtutes.

Et sic delectatur; sed non potest figi, quia radicem non habet, quia in lapide seminatur. Radix autem caritas Est. Ad eph.

C. III, 17: in caritate radicati et fundati etc..

Sed temporalis est, et ad tempus gaudet; eccli.

VI, 10: est amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. Haec est ergo occasio, quia non habet radicem.

Et quomodo est? quia male figitur.

Unde dicit facta tribulatione et persecutione propter verbum etc., ut quando occurrunt adversantes contra fidem, et tribulationes per interiores vel exteriores adversitates propter doctrinam verbi, vel propter fidem continuo scandalizantur, quia a fide resiliunt; Ps. Cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Ille qui perseverat, est amicus.

Et dicit continuo: quia etsi caritatem habeant, ex multa tribulatione possent scandalizari.

Sed quando continuo ex parva tribulatione quis scandalizatur, non est radicatus in caritate; unde I ad Cor. X, 13: fidelis deus, qui non permittit hominem tentari ultra quam possit, sed faciet etiam cum tentatione proventum. Et ad Hebr. XII, 4: nondum enim restitistis usque ad sanguinem. Et secundum Hieronymum continuo, quia distanter inter istum et illum.

Qui autem seminatus est in spinis etc.. Hic ponitur impedimentum bene fructificandi, quod aliquando fit ex prosperitatibus, et aliquando ex adversitatibus; unde dicit qui autem in spinis seminatus est, hic est qui audit verbum dei. Istae spinae sunt sollicitudines huius saeculi; sicut enim spinae pungunt, et non sinunt hominem quiescere, sic nec istae sollicitudines. Ideo nolite seri super spinas. Sollicitudo huius saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum.

Sollicitudo quoad futura, fallacia divitiarum, quoad praesentia: unde cum abundant divitiae, fallaces sunt; I ad Tim. VI, 17: divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum. Item cum desiderantur, fallunt quantum ad satietatem, quia non satiant. Item sollicitant; ideo dominus apostolis suis prohibet, nolite solliciti esse quid manducetis, aut bibatis, supra VI, 31.

Suffocat verbum. Superius dixit aruit, hic suffocat.

Scitis enim quod candela potest extingui vel propter defectum humoris, et tunc arescit: aliquando propter superfluitatem, et tunc suffocatur; sic et vita naturalis, quae fundatur in calido et humido, potest deficere propter abundantiam humoris, vel propter defectum.

Similiter tribulationes aliquando subtrahunt humores consolationis praesentis, et tunc redditur instabile, et arescit: aliquando accrescunt, et tunc suffocatur; ideo semen est sine fructu; unde dicit et sine fructu efficitur. Ad Rom. VI, 21: quem ergo fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis? et sequitur, servi autem facti deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem; ad Eph. V, 9: fructus enim lucis in omni bonitate, et iustitia, et veritate.

Qui vero in terram bonam seminatus est etc.. Exposita triplici differentia ad malum, subiungit ad bona, quam distinguit per tres effectus, quia primo audit, item plus et intelligit, item fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. Exponatur sicut supra.

Sciendum tamen quod Augustinus Lib. II, cap. 23 de CIV. Dei, ponit expositionem quorumdam qui volebant sic interpretari, quia in die, cum dominus veniet ad iudicium, multi sancti orabunt pro multis; et secundum quod erunt meliores, plures eis dabuntur. Unde quibusdam dabuntur triginta, quibusdam sexaginta, quibusdam centum. Sed hoc est contra fidem: quia peccata mortalia non dimittentur, quia sine caritate non possunt dimitti; unde mortalia contraria sunt caritati, venialia non: ideo etc..


Aquinatis - super Mt 41