Aquinatis - super Mt 44

44

Lectio 2

Supra posuit parabolam, in qua ostendebatur impedimentum evangelicae doctrinae ab extrinseco, hic ponitur alia parabola, in qua ponitur impedimentum de audienda doctrina, quod est ab intrinseco, quia in hac ad nos trahuntur ea, de quibus ingenia solent sollicitari.

Primo ergo docet de origine boni et mali; secundo de processu; tertio de fine.

Secundum ibi cum autem crevisset etc.. Tertium ibi et in tempore messis dicam messoribus etc..

Circa primum notantur duo.

Primo de origine boni; secundo mali, ibi cum autem dormirent homines etc..

Dicit ergo aliam parabolam proposuit illis. Et quibus? eis. Dico non apostolis tantum, sed etiam turbis. Unde cum primam in navi exposuisset apostolis, convertit se ad turbas. Aliam, non alteram; quia non solum proposuit duas parabolas, sed plures; alterum vero unum de duobus dicitur.

Plures autem posuit, ut pluribus dispositionibus subveniret. Quidam enim afficiuntur in uno, quidam in alio.

Simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. In regno continetur rex, et hi qui reguntur: et isti sunt homines caelestes, qui facti sunt aequales Angelis; Ps. Xc, 11: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis etc..

Homini qui seminavit bonum semen. Tres parabolae ponuntur consequenter de semine.

Prima de semine seminato; secunda de semine inspirato; tertia de semine multiplicato. Secundum intentionem litterae, aliter quam supra accipitur semen. Seminatur enim semen quod seminatur in homine, et hoc est verbum dei, sicut habetur Lc. XXII. Hic autem accipitur ipse homo, in quo seminatur. Et hoc patet, quia infra dicit quod semen istud sunt filii regni; unde non est alia facienda expositio ab ea quam dominus fecit.

Et dicitur semen, quia sicut semen est principium propagationis, sic homines boni fundamentum totius fidei; unde ex apostolis tota ecclesia pullulavit. Unde Is. I, 9: nisi dominus reliquisset nobis semen, quasi sodoma fuissemus. Et istud fuit bonum semen, de quo Is. VI, 13: semen sanctum erit id quod steterit in ea.

Istud seminavit christus, et ubi? in agro suo, idest in mundo. Mundus enim dicitur ager, in quo sunt boni ac mali, quem dominus per creationem edidit; unde Io. I, 10: mundus per ipsum factus Est. Et in Ps. XLIX, 11: pulchritudo agri mecum est.

Cum autem dormirent homines etc.. Habito de origine boni, hic agit de origine mali. Et primo ponitur occasio malitiae illatae; secundo ordo.

Et primo ponitur occasio duplex: una est ex parte custodum, secunda ex parte seminantis.

Ex parte custodum dicit cum autem dormirent homines etc., idest praepositi humani generis, qui positi sunt ad custodiendum dormirent, scilicet per dormitionem mortis. Sancti scilicet apostoli qui noverunt quod haeretici in ecclesia miscuerunt se tritico; unde Paulus: scio quod post decessum meum intrabunt lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.

Deinde ponitur alia occasio; unde dicit venit inimicus etc., idest diabolus; ps.

Lxxiii, 23: superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper: eorum qui te oderunt, idest Daemonum. Haec autem inimicitia est secundum perversitatem voluntatis.

Sed est quaestio. Estne hoc verum quod aliqua res odiat deum? dicendum, quod amor non est nisi rei cognitae.

Dupliciter autem potest cognosci deus: in se, vel in suis effectibus. In se impossibile est quin ametur: quicquid enim amatur, amatur sub specie boni. Cum ergo sit prima bonitas, odiri non potest. Sed in effectibus suis non est impossibile. Daemones enim inquantum sunt, eum amant a quo sunt; sed aliqui effectus displicent eis, quod scilicet contra voluntatem suam puniantur, quod non ad voluntatem suam puniant homines, et similia.

Sequitur de ordine et superseminavit zizania. Singula verba habent magnam significationem. Videamus ergo quid est quod seminatur, et qualis est ordo.

Quod seminatur est zizania, quae similis est tritico, et lolium vocatur. Quid significatur per zizaniam? filii nequam, et omnes qui iniquitatem diligunt, specialiter haeretici. Tria sunt genera malorum: pravi catholici, schismatici et haeretici. Mali catholici per paleas significantur, de quibus supra cap. III, 12: paleas comburet igni. Schismatici per aristas.

Haeretici per zizaniam. Seminantur ergo in agro, idest in hoc mundo. Item zizania habet similitudinem cum tritico, sic isti praetendunt speciem boni, ut habetur I Tim. I, 7: volentes esse legis doctores, et non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.

Et nota quod dicitur supra seminavit, et hic non; quia prius fuerunt catholici, quam haeretici. Diabolus enim videns ecclesiam dilatari, invidit, et seminavit corruptivum, et movit corda haereticorum, ut magis noceret; unde ex nobis erant, secundum quod habetur in I canonica ioannis II, 19, sed ex nobis non erant, quia si ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum.

Item dicit in medio tritici. Non curat diabolus quod aliqui sint haeretici inter gentiles, quia omnes possidet, sed in medio tritici et fidelis populi. Et hoc est quod dicitur iob IV, 18: et in Angelis suis reperit pravitatem. Et Augustinus dicit, quod nulla societas est ita bona quin aliquis sit pravus: unde in societate apostolorum unus fuit malus, scilicet Iudas.

Item dicit et abiit: ubi signatur malitia Daemonis. Abiit, idest occultum se reddidit.

Quando enim instigat, non semper cooperatur: si enim ad votum omnia succederent, de facili posset discerni; ideo aliquando malitiae suae cedit; Ps. IX, 9: insidiatur in abscondito, quasi leo in specula sua.

Consequenter agitur de processu boni et mali. Cum autem crevisset herba.

Et ut intelligatis, tria considerantur.

Primo ponitur manifestatio bonorum a malis; secundo zelus bonorum contra malos; tertio tolerantia.

Dicit ergo cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania etc.. A principio enim quando seminatur, non apparet, sed cum crescit herba.

Et hoc potest ad utrumque referri, et ad triticum, et ad zizaniam. Augustinus exponit de tritico, quia cum homo parvus est, non potest discernere; sed quando crescit, et facit fructum, et fit spiritualis, tunc cognoscit; I ad Cor. II, 15: spiritualis discernit omnia.

Chrysostomus exponit de zizania, quia primo non apparet, quia haeretici primo abscondunt scientiam, quia primo aliqua bona dicunt et praedicant laicis, et post inserunt aliqua mala de clericis, quae libenter audiuntur; et sic avertunt populum a dilectione clericorum, et sic per consequens ecclesiae. Sed post cum suscipiunt doctrinam, manifestant malitiam. Primo enim non dicunt nisi levia, sed post se manifestant et doctrinam suam, quae intelligitur per vinum; de quo vino dicitur Prov. XXIII, 31: ingreditur blande, retro autem mordebit ut coluber.

Accedentes autem servi patrisfamilias etc.. Hic ponitur de zelo bonorum contra malos. Et primo inquirunt de origine mali; secundo moventur zelo ad extirpationem malorum, ibi servi autem dixerunt etc..

Dicit accedentes autem etc.. Primo videndum qui sint isti servi. Infra dicit de messoribus; sed isti non servi, sed Angeli.

Isti sunt homines boni: et hoc non est inconveniens, cum dominus dicatur et Ostium, et ostiarius. Accedentes autem servi, per fidem; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Dixerunt, domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? nonne apostoli bonam doctrinam seminaverunt? ita utique. Vidit dominus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona, Gen. I, 31. Unde ergo habet zizania? quaestio similis habetur ier.

C. II, 21: ego plantavi vineam electam, quomodo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? respondet dominus et ait illis: inimicus homo hoc fecit. Et notate quod hoc non ex prima origine, sed de hoc quod in hominibus est a diabolo; Sap. II, 24: invidia diaboli intravit mors in orbem terrarum.

Homo dicitur diabolus per defectum a deitate; Ps. IX, 20: exurge, domine, non confortetur homo. Hic homo dicitur inimicus propter consummatam malitiam; Gen. III, 15: inimicitias ponam inter te et ipsum.

Servi autem dixerunt. Hic dicitur quod servi moventur zelo ad extirpationem malorum. Vis, imus, et colligimus ea? dicuntur hic de ipsis duo laudabilia, quia moventur ad destruendum malum; I ad cor.

C. V, 13: auferte malum ex vobis ipsis. Item aliud laudabile, quia hoc facere nolunt proprio motu, sed iussu domini; unde Tob. IV, V. 20: omni tempore benedic deum, et omnia consilia tua in ipso permaneant.

Et ait illis. Nota, hoc est tertium, scilicet de sustinentia malorum; de hoc Eccle. VIII, 11: etenim quia cito non profertur contra malos sententia, filii hominum absque timore perpetrant mala. Et primo ostendit propositum; secundo rationem assignat; tertio ponit terminum sustinentiae, quia semper non sustinebit.

Dicit ergo non, idest non volo quod colligatis adhuc; II Petr. Ult., 9: non tardat dominus promissionem suam, sed patienter expectat.

Ne forte, hic ponit rationem.

Et prima fronte notare debetis, quod bonum est magnum, et victoriosum supra malum, quia bonum potest esse sine malo, malum autem non sine bono; ideo sustinet dominus multa mala, ut veniant vel etiam ne pereant multa bona. Ideo dicit ne forte colligentes zizania, idest malos, vel haereticos etc., eradicetis simul et triticum.

Quatuor de causis contingit quare mali non debeant eradicari propter bonos.

Una causa est, quia per malos exercitantur boni; I Cor. XI, 19: oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis; Prov. XI, 29: qui stultus est, serviet sapienti. Si non fuissent haeretici, non claruisset scientia sanctorum, Augustini, et aliorum. Unde qui vellet malos eradicare, eradicaret et multa bona.

Item contingit quod qui modo malus est, postea bonus fit, ut Paulus. Unde si occisus fuisset Paulus, careremus doctrina tanti magistri, quod absit. Ideo si vis eradicare, eradicabis simul et triticum, scilicet eum, qui erit triticum; Ps. Lxvii, 23: dixit dominus, ex basan convertam, convertam in profundum maris.

Tertia ratio, quia aliqui videntur mali, et non sunt; ideo si velles evellere malos, statim multos bonos extirpares. Et hoc apparet, quia noluit deus quod colligerentur, donec ad perfectam maturitatem pervenirent; unde I ad Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare.

Quarta ratio est, quia aliquis quandoque est magnae potestatis; ideo si excludatur, trahit multos secum, et sic cum illo malo multi pereunt. Ideo congregatio non excommunicatur, nec princeps populi, ne cum uno multi cadant. De tali intelligitur quod dicitur in Apocalypsi XII, 4, quod draco traxit tertiam partem stellarum secum etc.. Et gen.

C. XVIII, 25: absit a te ut hanc rem facias, et occidas iustum cum impio.

Sed numquid semper parcetur eis? non, sed usque ad tempus; unde dicit sinite utraque crescere usque ad messem etc..

Similis sententia habetur Apoc. Ult., 11: qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc.

Sinite utraque crescere usque ad messem. Contra istam sententiam obiicitur, quia dicitur Is. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum etc.. Item I Cor. V, V. 7: expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi etc.. Quid ergo dicit sinite etc.?p chrysostomus dicit quod loquitur de occisione.

Unde haeretici non sunt occidendi, quia inde multa mala sequerentur. Augustinus in epistola quadam dicit, quod fuit sibi visum aliquando quod non deberent occidi; sed post experimento didicit quod multi convertuntur per violentiam: dominus enim quosdam violenter trahit, sicut traxit Paulum.

Unde iste coacte conversus plus profecit quam omnes alii qui voluntarie crediderunt.

Et hanc opinionem (vel quaestionem) tractavit Augustinus. Unde secundum sententiam chrysostomi, si non possit sine periculo, non debet fieri, sed ubi maius periculum timetur.

Et hoc patet inducendo in omnibus, quia etsi mali sunt, prosunt ad exercitationem.

Quia tamen magis timendum est ne evangelica doctrina per eos in aliis pereat, ideo etc..

Item aliqui qui modo sunt mali, fiunt post boni. Verum est quod statim non debent occidi, sed, sicut habetur ad titum III, 10, haereticum post primam et secundam monitionem devita.

Ad aliud quod tertio opponitur, quia scilicet multi videntur mali qui sunt boni, verum est, si fieret indiscrete, sicut habetur I ad Tim. IV.

Item quod dictum est, quod princeps populi excommunicari non debet, si videas quod maius sit scandalum si excommunicetur quam in eo quod delinquit, non debet excommunicari; sed si aliquid egisset quod esset ad periculum fidei, sine dubio excommunicari debet, quodcumque inde accidat damnum.

Et in tempore messis dicam messoribus etc.. Supra dominus exposuit parabolice originem boni et mali, et processum utriusque, hic agitur de similitudine utriusque. Et primo ponitur tempus finis; secundo ponuntur ministri; tertio modus et ordo, quorum unumquodque ordinatur ad finem.

Tempus tangitur, cum dicitur in tempore messis etc.. Tempus messis est tempus collectionis fructus, qui expectatur ex seminibus.

Duplex est autem collectio: una in ecclesia praesenti, alia in caelesti. Et ideo duplex est messis: quaedam congregationis fructuum in praesenti; de hac Io. IV, 35: levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt iam ad messem. Item tempus messis in triumphanti ecclesia; unde infra, eodem dicitur, quod messis est consummatio saeculi; ergo usque ad illud tempus differtur.

Qui sunt ministri? messores. Unde dicam messoribus. Messores primae messis fuerunt apostoli: ipsi enim collegerunt et converterunt totum mundum, de quibus Io. IV, 38: misi vos metere quod non seminastis.

In secunda messe messores erunt Angeli; Apoc. XIV, 15 dictum est cuidam Angelo: mitte falcem tuam, et mete: quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae etc.. Quae enim mediante deo fiunt, credendum quod fiant ministerio Angelorum; unde dicitur de Angelis Ps. Cii, 21: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.

Sed videamus ordinem, et quo modo assequantur finem, et quem finem. Et primo de malis; secundo de bonis.

De malis sciendum, quod primo colliguntur; secundo alligantur; tertio comburuntur.

In primo est separatio malorum a bonis.

Quamdiu durat tempus istud, mali cum bonis sunt, zizania cum tritico, lilium inter spinas, ut habetur Cant. II, 2; infra XXV, 31: cum venerit filius hominis, separabit bonos a malis, haedos ab agnis. Unde dicit colligite primum zizania etc.. Modo quasi indiscrete accidunt bona et mala bonis et malis: et hoc est quod dicitur Eccle. IX, 3, quod hoc pessimum est inter omnia, quae sub caelo fiunt, quia eadem cunctis eveniunt; sed tunc bona reddentur bonis, et mala malis.

Ne ergo involvantur, oportet quod separentur et alligentur.

Unde et alligate ea. In alligatione perpetuitas poenae signatur; Ps. Cxlix, 8: ad alligandos reges eorum in compedibus etc.; infra XXII, 13: ligatis manibus et pedibus, proiicite eum in tenebras exteriores, quod signat impoenitentiam et irrevocationem aeternae damnationis. In fasciculos. Omnes erunt separati a visione dei: poena damni erit aequalis omnibus, ideo ponentur in fasciculos, sicut habetur Lev. XIII, ubi docetur discernere inter sanguinem et sanguinem, inter lepram et lepram; et Is. XXVII, 8: in mensura contra mensuram.

Et ad quid? ad comburendum, idest igni aeterno tradentur. De isto dicitur Lc. XVI, V. 24: quia crucior in hac flamma.

Deinde cum dicitur triticum autem congregate in horreum meum, ponitur finis bonorum, et, e contrario, tria ponuntur, scilicet puritas, et unitas, et tranquillitas.

Puritas, cum dicitur triticum. Sed notate quod zizania fuit colligata, ideo non fuit excussa, triticum vero fuit excussum. Et hoc significat quod mali cum suis inquinamentis in infernum mittentur; sed boni penitus erunt purgati; Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur, non transibit per eam pollutus.

Item est inter eos unitas; unde congregate.

Inter malos semper sunt iurgia, ideo non habent unitatem; sed boni congregantur; ps.

XLIX, 5: congregate illi sanctos eius, qui ordinant testamentum eius super sacrificia etc.; et infra XXIV, 28: ubi corpus, ibi congregabuntur et aquilae.

Item erit inter eos tranquillitas; unde dicit in horreum meum. Horreum fit ad conservationem messis; sic illa patria erit horreum sanctorum, ubi erunt cum laude et laetitia sempiterna, ut habetur Is. XXXV, 10.

45

Lectio 3

Per duas ostendit impedimentum evangelicae doctrinae. Sed quia posset aliquis dicere: si ita est, quod ita impeditur, quod quaedam secus viam, quaedam super petram etc., videtur quod non possit proficere; ideo subdit de profectu parabolice, quod scilicet profecerit propter duo. Primo propter parvitatem apparentem; secundo propter occultationem. Ideo duas parabolas ponit.

Secunda ibi aliam parabolam locutus est eis.

Tertio confirmat modum per auctoritatem prophetae, ibi haec omnia locutus est iesus in parabolis.

Circa primum primo agit de seminatione; secundo de parvitate seminis; tertio de magnitudine fructus.

Secundum ibi quod minimum quidem est omnibus seminibus; tertium ibi quod cum creverit maius est omnibus oleribus.

Dicit ergo simile est regnum caelorum grano synapis etc.. In regno est rex, princeps, subditi, et etiam incarcerati. Item divitiae etc.. Ideo ad haec omnia possumus assimilare regnum.

Quod ergo dicit quod simile est regnum caelorum grano synapis, potest exponi, sicut dicit Hieronymus, quod per granum synapis doctrina evangelica intelligitur. Et quare? quia granum istud fervidum est; item venena repellit.

Et hoc significatur, quia doctrina evangelica per fidem facit fervescere; infra XVII, V. 19: si habueritis fidem sicut granum synapis, dicetis monti huic, transi hinc, et transibit; et nihil impossibile erit vobis. Item excludit errores; unde utilis est ad arguendum, ut habetur II ad timoth. III, 16.

Quod accipiens homo seminavit. Homo iste est christus, qui seminavit istud semen; vel quilibet homo qui doctrinam evangelicam seminat. In agro suo, idest in corde suo, quando ei praebet assensum. Christus seminavit, quia fidem dedit in qua salvi sumus; Eph. II, 8: gratia enim salvati estis per fidem, et non ex vobis, dei enim donum est.

Item quilibet, qui obedit, seminat in agro, idest in corde; Prov. XXIV, 27: diligenter exerce agrum tuum.

In isto agro sunt diversa semina, quae sunt diversa dogmata. Dogmata Hieronymi et Augustini magna videntur, et confirmantur magnis argumentis: similiter doctrina legis.

Sed doctrina legis evangelicae modica apparuit, quia praedicabat deum passum, crucifixum et huiusmodi. Et quis posset hoc credere? I ad Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, idest nobis, virtus dei Est. Et ideo dicit quod minimum quidem est omnibus seminibus; unde primo minima apparuit.

Sequitur magnitudo. Et primo ponitur magnitudo; secundo confirmatur, ibi cum autem creverit, idest pullulaverit, maius est omnibus oleribus, quia doctrina evangelica magis fructificavit quam doctrina legis, quia doctrina legis non fructificavit nisi inter Iudaeos; unde dicebatur Ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Non enim fuit aliquis philosophus qui aliquam patriam potuerit totam convertere ad suam doctrinam: si enim aliquis philosophus, sicut Plato, dixisset quod talis et talis veniet, non crederetur ei. Ps.

Cxviii, 85: narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.

Maior est ergo in soliditate, in generalitate et in utilitate.

In soliditate et fit arbor, quia aliae doctrinae sunt olera mollia, nihil firmum habentia, quia rationi humanae subiecta, Sap. IX, 14: cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae, sed haec est arbor firma; Ps. Cxviii, 89: in aeternum, domine, permanet verbum tuum; Lc. XXI, 33: caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Ideo sicut haec arbor se habet ad alias arbores, ita haec doctrina ad alias.

Ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis eius.

Item praeest in generalitate doctrinae: quia haec scientia multos ramos habet, et exhibet homini quae sunt necessaria ad vitam.

Unde si sunt coniugati, habent per istam qualiter se regere debent; si clerici quomodo vivant, et sic de aliis: ideo diversa dogmata sunt diversi rami.

Item praeest utilitate, quia volucres habitant in ramis eius, idest omnes qui habent animum in caelis; ad Phil. III, 20: nostra conversatio est in caelis. Isti veniunt et meditantur, et quiescunt: qui enim habitant in terra, non sunt volucres; II ad Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt.

Chrysostomus exponit de apostolis, quos comparavit grano synapis quia erant spiritu ferventes; et istud seminavit homo, idest christus, in agro, idest in ecclesia, ex quo tota fructificatio accidit ecclesiae: et fuerunt modici et abiecti; nulla enim scientia divulgata est per tam deiectos homines; unde apostolus, I Cor. I, 27: non multi sapientes, sive potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit deus ut confundat sapientes etc.. Sed cum creverit, maius est, effectum, omnibus, quia apostoli maiorem fecerunt fructum. Alexander convertit unam partem mundi ad se, Roma similiter, sed numquam tantum sicut isti, qui tantum fecerunt. Ut volucres caeli, idest boni, requiescant in ramis, idest in doctrinis eorum; Zach. VIII, 23: apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: ibimus vobiscum; audivimus enim, quoniam deus vobiscum est.

Hilarius exponit de christo qui fuit granum synapis propter fervorem, quia plenus spiritu sancto, quod seminavit, postea in morte, in agro, idest in populo, quod minimum fuit propter contemptum infidelium; Is. LIII, 2: vidimus eum, et non erat ei aspectus, et desideravimus eum, despectum et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem. Et maius est omnibus oleribus, idest omnibus perfectis.

Non adaequabitur ei aurum. Et comparantur perfecti oleribus, quia olus datur infirmis: qui infirmus est, olera manducet. Sed doctrina christi perfectis datur, et sic fit arbor. Et hoc significatur per arborem, de qua habetur Dan. IV, 7 ss..

Aliam parabolam locutus est eis. Hic ponitur parabola de profectu, et ostenditur mirabilis, quia de semine occulto; unde dicit simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.

Notate quod non est inconveniens idem aliquando in bonum, aliquando in malum interpretari, sicut petra aliquando interpretatur christus, aliquando contrarium, ut duritia; Ez. XXXVI, 26: auferam a vobis cor lapideum de carne vestra. Ita fermentum aliquando interpretatur in malum, inquantum habet corruptionem; I ad Cor. V, 7: expurgate vetus fermentum etc.. Item ibid.: non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.

Sed secundum quod habet fervorem et virtutem dilatandi, sic sonat in bonum.

Quid ergo significatur per illud? significantur quatuor. Chrysostomus dicit, quod istud fermentum sunt apostoli. Mulier, divina sapientia, abscondit, eos, in farinae satis tribus, idest in tribulationibus oppressit.

Sed primo accepit; unde Io. XV, 19: ego vos elegi de mundo ut eatis. Quos misit inter fideles, posuit in farinae satis tribus. Satus est mensura, et valet modium et dimidium; idest in tribus mensuris farinae.

Et quare in tribus? ponitur finitum pro infinito, quia inter multas gentes. Vel propter tres partes mundi, quia ad omnes missi; vel propter gentes, quae a tribus filiis Noe ortae sunt. Donec fermentatum est totum, idest donec omnes converterentur ad deum; ps.

XVIII, 5: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Vel aliter, secundum Augustinum, per fermentum fervor caritatis significatur, quia sicut fermentum dilatat, sic caritas; ps.

Cxviii, 32: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Mulier, ratio vel anima, abscondit in tribus, idest in toto corde, in tota anima, in totis viribus. Vel per tria sata tres status, scilicet praelatorum, contemplativorum et activorum, qui per Noe, iob et Daniel intelliguntur. Vel possunt referri ad fructum centesimum, sexagesimum et trigesimum.

Hieronymus exponit de doctrina evangelica, quam mulier, idest sapientia, abscondit in tribus satis, quae sunt spiritus et anima, vel irascibilis, et concupiscibilis, et rationalis.

Vel aliter, per mulierem intelligitur fides; per tria sata, tres personae in divinis.

Hilarius exponit de christo, qui est fermentum, quod per providentiam patris in mundo absconsum est in lege triplici, lege naturae, lege mosaica, et lege evangelica.

Haec omnia locutus est iesus in parabolis etc.. Positis diversis parabolis ad turbas, hic confirmat, vel approbat per auctoritatem prophetae.

Et dividitur in tres; quia primo ponitur consuetudo christi circa parabolicam lectionem; secundo adhibetur auctoritas; tertio ponitur praecedentium expositio.

Secunda ibi ut adimpleretur quod dictum est per prophetam; tertia ibi tunc dimissis turbis, venit in domum.

Dicit ergo haec omnia locutus est iesus in parabolis ad turbas. Quare ergo turbis loqueretur in parabolis, ratio est duplex: quia in turba permixti erant aliqui fideles, et aliqui infideles, item aliqui benigni, et aliqui maligni: propter malignos et infideles loquebatur sic, ut non intelligerent, ut supra dictum est, ut videntes non videant, propter fideles, ut melius capiant, melius retineant. Et hoc habetur marci IV, 33 s.. Paulus I ad cor.

C. III, 1: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.

Et sine parabolis non loquebatur eis. Hoc videtur falsum, quia in sermone domini in monte, et in multis aliis non loquebatur in parabolis.

Chrysostomus sic solvit, quod verum est de ista tota locutione, quia istam totam praedicationem ad turbas parabolice locutus est.

Augustinus sic, quod ideo non sine parabolis, quia aliquam locutionem non est locutus ad turbas, quin permiscuerit aliquam parabolam.

Unde in sermone domini in monte permiscuit, ubi dixit nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Et dicit, quod si aliquando inveniatur sine parabola, dicendum quod evangelistae non secundum ordinem narraverunt: unde etsi non sit scripta, parabola intelligi debet, propter hoc quod ibi dicit, quod sine parabolis non loquebatur eis, et nisi commisceret parabolas.

Ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: aperiam in parabolis os meum.

Dupliciter locutus est dominus humano generi.

Primo in prophetis; secundo in seipso; Is. LII, 6: ecce ego qui loquebar, ecce adsum.

Utrobique parabolice locutus est, in prophetis multipliciter, et per seipsum similiter: quod enim factum est in prophetis, signum fuit eius quod faciendum erat per christum; unde dicit, ego dominus, qui aperui os prophetarum in parabolis, aperiam in meipso.

Eructabo abscondita a constitutione mundi. In aperitione oris est manifestatio secretorum, ut supra; eructatio ex intimis Est. Tunc eructat quando de profundo sapientiae emittit; Ps. XLIV, 2: eructavit cor meum verbum bonum. Sapientia domini abscondita est; iob XXVIII, 21: abscondita est ab oculis omnium viventium; Io. I, 18: deum nemo vidit umquam; unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit etc.. Eructavit abscondita, et quae fuerunt occulta a mundi constitutione; ad Eph. III, 5: quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius, et prophetis in spiritu.

Vel aliter. Eructabo ea, quae sunt a constitutione mundi, quae sunt abscondita. Et quare? quia ipse est a constitutione mundi et ipse nobis revelavit seipsum per ea quae fecit; Rom. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.

Tunc dimissis turbis, venit in domum. Hic exponitur una de praemissis parabolis. Et primo describitur locus; secundo discipulorum interrogatio; tertio expositio.

Dicit ergo tunc dimissis turbis, venit in domum. In quo datur nobis exemplum, quod si velimus secreta investigare, debemus in secretum intrare; Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa; Eccli. XXXII, 15: praecurre in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo etc..

Et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: edissere nobis parabolam zizaniorum agri etc., quia de ista magis dubitabant.

Aliquando prae reverentia accedere non audebant, ut habetur Io. IV, 27, quod nemo dixit ei, quare cum muliere loqueretur etc.. Sed hic specialem audaciam acceperunt, quia audierant vobis datum est nosse mysteria regni caelestis. Sic si aliquid mysticum velimus acquirere, debemus ad eum accedere; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini.

Qui respondens ait. Hic ponitur expositio parabolae zizaniae. Et primo quoad primam seminationem; secundo quoad superseminationem; tertio quoad utrumque.

Et primo exponit quid sit seminator, quid ager, quid semen. Qui seminat bonum semen est filius hominis. Nominat se filium hominis, tum propter humilitatem, tum ut repellat haereticos futuros: quidam enim deum esse negaverunt, quidam vero hominem.

Unde dicit se filium hominis, quod ad hominem pertinet; et seminare spirituale, ad deum pertinet. Ps. IV, 7: signatum est super nos lumen vultus tui, domine etc..

Ager est mundus, quem ipse creavit; unde supra dixit, in agro suo; Io. I, 11: in propria venit etc.. Item ibidem: mundus per ipsum factus Est. Bonum vero semen hi sunt filii regni, ex quo alii propagati sunt, qui fuerunt boni filii; quod si filii, et haeredes, ad Rom. VIII, 17.

Deinde exponit quod ad superseminationem pertinet, et dicit quid sit semen.

Zizania autem filii sunt nequam; Is. I, 4: vae populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis.

Deinde quis seminator, dicens inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus, qui induxit peccatum; Sap. II, 24: invidia diaboli intravit mors in orbem terrarum.

Consequenter agitur de distinctione, et tria facit: primo ponitur tempus; secundo ministri; tertio distinctio.

Tempus ponit messis vero consummatio saeculi Est. Sicut est dictum, collectio prima facta est per apostolos, de qua Io. IV, 35: levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem. Alia vero, in qua erit fructus collectio, de qua ad Galat. Ult., 8: quae seminaverit homo, haec et metet. Messores vero Angeli sunt. Sicut enim in praesenti ecclesia ministri boni sunt homines, sic tunc erunt Angeli.

Consequenter ponit finem utriusque, ibi, sicut ergo colliguntur zizania, etc..

Et primo quoad malos; secundo quoad bonos; tertio excitat ad spiritualem sensum.

Dicit ergo sicut zizania colliguntur, et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis Angelos suos (haec verba ostendunt eum esse hominem et deum) et colligent de regno eius omnia scandala.

Retorquet ad peccata, quae fiunt in proximum. Quod autem sequitur et eos qui faciunt iniquitatem, refert ad alia peccata.

Quod autem dicitur regnum, intelligitur praesens ecclesia, quia in triumphanti non sunt scandala, et homo sciet per tribulationem praecedentem finale iudicium. Augustinus dicit, quod non legimus quod mali sunt ad remunerandum bonos, sed boni inveniuntur aliquando punire malos. Quod ergo dicit omnia, intelligendum est in praesenti ecclesia, immittendo tribulationes, per quas etiam boni et mali puniuntur. Chrysostomus exponit per regnum caelestem patriam. Et quod dicitur omnia scandala, non intelligitur quod ibi sint, sed quod non sint.

Unde colligent, et separabunt malos a bonis, ne sint cum eis et mittent eos in caminum ignis. Poena damni est carentia divinae visionis. Sed tangitur poena sensus, cum dicitur et mittent eos in caminum ignis; Apoc. Penult., 27: non intrabit in eam aliquod coinquinatum. Et mittet eos, idest filius hominis potestate iudicatoria, in caminum ignis; unde dicetur: ite, maledicti, in ignem aeternum.

Ibi erit fletus et stridor dentium.

Hoc expositum est; tamen potest ex hoc haberi quod damnati et in anima et in corpore punientur; unde supra X, 28: eum timete qui potest animam et corpus mittere in Gehennam. Fletus enim pertinet ad oculos, stridor ad dentes; oculi autem et dentes sunt membra corporalia, in quo significatur veritas resurrectionis. Item per fletum, qui ex fumo cito generatur, significatur poena ignis; per stridorem dentium frigus. Iob XXIV, 19: ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.

Vel aliter, quod fletus ex tristitia, stridor ex ira, unde Act. VII, 54 dicitur, quod stridebant dentibus in eum. Is. Penult., 14: servi mei gaudebunt prae exultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione cordis ululabitis. Lc. VI, 25: vae vobis qui ridetis, quia plorabitis. Item in stridore signatur impatientia et rixa; Apoc. XVI, V. 10: qui manducaverunt linguas suas propter impatientiam sustinendi.

Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Hic exponit quoad bonos; et in eis erit duplex fulgor, scilicet in anima, per quem deum videbunt; Ps. XXXV, V. 10: in lumine tuo videbimus lumen, scilicet increatum; Is. LVIII, 11: et implebit splendoribus animam tuam. Et derivabitur ad corpus; ad Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Sap. III, 7: fulgebunt iusti, et tamquam scintillae in arundineto discurrent etc..

Quod dicit sicut sol, non est intelligendum absolute per omnimodam aequalitatem: maiorem enim habebunt splendorem; sed quia in istis sensibilibus quod magis splendet est sol.

Convenit autem cum sole, quia sicut sol non mutatur, sic nec iustus; Eccli. XXVII, 12: homo sanctus in sapientia manet sicut sol; stultus autem ut luna mutatur.

Deinde excitat ad spiritualem sensum: qui habet aures audiendi, scilicet interiores, audiat, intelligendo Is. L, 5: dominus aperuit mihi aurem.


Aquinatis - super Mt 44