Aquinatis - super Mt 51

51

Lectio 3

Supra confirmata doctrina evangelica per liberationem gentilium a potestate Daemonum per virtutem christi, nunc confirmat per liberationem ab infirmitatibus spiritualibus per hoc quod multos curavit.

Et tria facit.

Primo ponitur locus; secundo oblatio; tertio liberatio.

Secunda ibi et accesserunt ad eum turbae multae etc.; tertia ibi et curavit eos.

Describitur primo locus in generali, quia cum transisset, scilicet de regione gentilium, venit iuxta mare, quod erat in Iudaea, quod aliquando vocatur Genesareth, aliquando mare Galilaeae. Per hoc quod revertitur ad Iudaeos, significatur quia reliquiae Israel salvabuntur; ad Rom. XI, 5: sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae dei salvae factae sunt.

Deinde describitur locus in speciali, dicens et ascendens in montem sedebat. Per montem significatur altitudo verbi; Ps. XXXV, 7: iustitia tua sicut montes dei. Sed iesus non stabat, sed sedebat, quia nisi descendisset, non cognovissemus, secundum illud Ps. Cxliii, V. 5: domine, inclina caelos tuos et descende.

Item per montem altitudo gloriae, ut habetur Gen. XIX, 17: in monte salvum te fac etc., ad significandum quod ibi est vera quies, non hic; ad Hebr. XIII, 14: non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus, idest futuram expectamus.

Sequitur oblatio et accesserunt ad eum turbae multae etc.. Et primo ponitur quantum ad multitudinem turbarum; secundo quantum ad oblationem infirmorum; tertio quantum ad modum.

Circa primum tunc accesserunt ad eum turbae multae; Ps. Lxxxv, 9: omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, domine.

Et non accesserunt vacui, quia secum habentes mutos, caecos, claudos etc..

Et in hoc significatur quod qui convertuntur ad dominum, debent offerre alios domino: et hoc est quod dicit habentes mutos, caecos, claudos et debiles.

Debilis Latine significat defectum virtutis, sed Graece dicitur qui habet manum debilem: sicut enim claudus dicitur qui in pedibus laesus est, sic debilis qui manum aridam habet.

Per istos significantur diversa genera morborum spiritualium. Per mutos significantur illi, qui deum laudare non possunt, de quibus Is. LVI, 10: canes muti non valentes latrare. Claudi dicuntur qui numquam firmiter ambulant ad bonum, sed cito ad malum convertuntur; III Reg. XVIII, 21: quare claudicatis in duas partes? si dominus est deus, sequimini eum. Per caecos significantur infideles, qui privati sunt lumine fidei; Is. LIX, 9: palpavimus tenebras. Per debiles, qui habent aridam manum, significantur illi qui habent debile cor; Ps. XXI, 16: aruit tamquam testa virtus mea.

Et alios multos. In hoc magnam fidem ostendebant, quia non solum suos, sed alios.

Item ostendunt devotionem suam ex modo: aliquando enim rogaverunt ut manum apponeret, ut supra IX, aliquando autem ut fimbriam tangeret, ut supra eodem, scilicet IX et XIV. Sed modo sufficiebat ponere ad pedes eius. Et per hoc mystice datur intelligi nobis, quod peccatores quos convertimus, non debemus nobis subiicere, secundum quod habetur I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi et dispensatores mysteriorum dei.

Sequitur de curatione. Et primo ponitur curatio; secundo admiratio; tertio effectus.

Dicit ergo et curavit eos; Ps. Cvi, 20: misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Et alibi, Ps. Cii, V. 3: qui propitiatur omnibus iniquitatibus nostris, qui sanat omnes infirmitates nostras.

Et sequitur admiratio ita ut turbae mirarentur videntes mutos etc.. Hic ponitur effectus.

Istud praedictum erat Is. XXXV, 5: tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt etc.; et in Ps. Cxxxviii, 3: mirabilia opera tua.

Sed quaeritur: quare non facit mentionem de debilibus? quia non erat actus oppositus, cui posset respondere.

Sed videte quod aliqui visis miraculis blasphemabant, ut habetur supra XIV, sed isti collaudabant; unde magnificabant deum Israel.

Iesus autem, convocatis discipulis etc.. Hic ostenditur doctrina christi laudabilis per refectionem bonorum. Et primo ponitur motivum; secundo materia; tertio distributio; quarto refectio.

Secunda ibi et dicunt ei discipuli etc.; tertia ibi et praecepit turbae ut discumberent; quarta ibi et comederunt omnes et saturati sunt.

Notandum quod motivum istud ponitur post praemissa, quia infirmi non possunt cibari, quia omnem escam abominata est anima eorum, Ps. Cvi, 18. Ideo oportet quod antequam cibentur, sanentur: sic etiam in spiritualibus. Augustinus: palato infirmo poena est panis, qui sano est amabilis etc..

Et ideo dominus post sanationem cibat.

Et notandum quod primo convocat discipulos ut reddat attentos, ut sint memores miraculi. Item ut det exemplum nobis quod quantumcumque sit homo magnus, debet se comportare minoribus; Eccli. III, 20: quanto maior es, humilia te in omnibus.

Unde convocatis discipulis suis, dixit: misereor turbae etc.. Hoc fuit motivum, unde ostendit humanitatem convenientem divinitati. Misericordia est passio, quia misericors est miserum cor habens, qui reputat alienam miseriam suam. Sed misericordia maxime deo convenit; Ps. Cii, 8: miserator et misericors dominus, longanimis et multum misericors. Et quam reputat ut suam, repellere debet ut suam. Unde dominus inquantum repellit miseriam, dicitur misericors.

Sed ponitur motivum miserendi triplex.

Primo ponit perseverantiam; secundo inopiam; tertio periculum imminens.

Primo ponitur perseverantia, cum dicitur quia triduo iam perseverant mecum.

Ex quo potestis cognoscere quod qui cum christo perseverant, pane suo reficiuntur: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Per triduum potestis intelligere confessionem sanctae trinitatis; unde infra ult., 19: euntes in universum mundum, baptizate in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Vel triplicem actum, scilicet cordis, oris et operis.

Item triplex tempus saeculi, scilicet tempus legis naturae, legis mosaicae, et legis gratiae et gloriae in fine. Ps. XVI, 15: satiabor, cum apparuerit gloria tua. Vel per triduum, triduum mortis christi. Unde illi triduo sustinent dominum, qui conformarunt se morti christi; Osee VI, 3: vivificabit nos post triduum, et in die tertia suscitabit nos. Unde per mortem christi expectamus iustificationem.

Ad Gal. Ult., 17: semper mortificationem iesu in corpore nostro portantes.

Secundum quod tangitur est inopia; unde dicit non habent quid manducent.

Sed quare per triduum expectavit? ne possent calumniari, quia refecti essent cibo, quem secum portaverant.

Secundum mysterium, illorum miseretur qui suam miseriam cognoscunt; Apoc. III, 17: nescit quia miser es, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus etc..

Tertium est periculum et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.

Deficiunt enim in via qui verbo dei non reficiuntur; Deut. VIII, 3: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore dei; Eccli. XV, 3: cibavit eum pane vitae et intellectus.

Et dicunt ei discipuli etc.. Hic ponitur materia. Et primo, quomodo dedit; secundo, quanta materia aderat.

Unde dicit et dicunt: unde ergo in deserto panes tantos? hic tarditas et oblivio discipulorum reprehenditur, quia supra dominus satiaverat ex quinque panibus quinque millia. Unde ex tarditate et oblivione reprehenduntur.

Secundum mysterium, in hoc gratia dei et misericordia significatur, qui indignis mysteria sua revelat, et per eos sacramenta ministrat; Ier. I, 6: nescio loqui, domine, quia puer sum. Cui dominus: noli dicere, quia puer ego sum; Ex. IV, 10: impeditioris sum linguae, et tardioris etc.. Is. III, 7: nam sum mendicus, et in domo mea non est panis, nolite me constituere principem populi.

Deinde ponitur quanta materia aderat; unde ait illis iesus; quot panes habetis? et non petiit ut ignorans, sed ut miraculum ostenderetur. Unde et paucos pisciculos, supra, in alio miraculo, commemorari fecit.

Et dicitur, quod quinque panes habebant, et duos pisces, in quibus doctrina legis significabatur; et illi panes erant hordeacei; hic sunt septem, et non dicuntur hordeacei; in quibus significatur lex nova septiformi gratia dei informata. Item in illa duo tantum fuerant pisces, in hac autem multi pisciculi.

Vos elegit deus pauperes in mundo, divites in fide. Et in Ps. VIII, 9: volucres caeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris, idest huius mundi.

Et praecepit turbae ut discumberent super terram. Hic ponitur dispositio.

Et primo disponit; secundo materiam accipit; tertio gratias agit, et frangit, et distribuit.

Dicit ergo et praecepit. In alia refectione habetur quod fecit super foenum recumbere.

Per foenum temporalia significantur; unde Is. XL, 6: omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. Unde in veteri lege erat fundamentum super temporalia, in nova solum super stabilitatem gloriae; Eccle. I, 4: terra autem in aeternum stat. Vel per foenum significatur, quod super temporalia debemus sedere. Unde possessio non prohibetur, sed dilectio, sive affectio; I Ioan. II, 15: nolite diligere ea, quae in mundo sunt.

Et accipiens septem panes: in quo significatur quod quidquid de spiritualibus administratum est aliis, primo fuit in christo; unde Act. I, 1: coepit iesus facere et docere. Omnia spiritualia in eo fuerunt.

Unde Ioan. III, 34: non dedit ei deus spiritum ad mensuram.

Et gratias agens fregit, et dedit discipulis: unde dedit nobis exemplum ut gratias agamus; I ad Thess. V, 18: in omnibus gratias agentes.

Deinde quia non omnibus omnia, ut habetur I ad Cor. Ult.. Item I ad Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt.

Consequenter sequitur ordinata distributio, quia et dedit discipulis, et discipuli dederunt populo. Primo discipulis, qui erant mediatores; Deut. V, 5: ego sequester et medius fui inter deum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius etc.. Et I ad Cor. IV, V. 5: sic nos existimet homo, ut ministros christi et dispensatores mysteriorum dei.

Consequenter ponit quoad plenitudinem refectionis ex abundantia reliquiarum, et ex numero manducantium. Et comederunt omnes. Posset aliquis dicere, quod de pauco pane possunt multi accipere, ita quod quilibet parum; sed non sic, immo saturati sunt; unde usque ad saturitatem manducaverunt; Ps. Lxxvii, 29: manducaverunt, et saturati sunt omnes. Item multae fuerunt reliquiae, quia tulerunt septem sportas.

Sed quare, cum pauciores panes fuissent, plures reliquiae remanserunt, cum scilicet saturaverit quinque millia de quinque panibus? potest dici, quod idem sunt, vel plus, septem sportae quam duodecim cophini. Chrysostomus dicit quod diversa fecit miracula, et modo diverso, ut discipuli magis memores essent.

In primo miraculo tot fuerunt reliquiae quot apostoli. Hic autem secundum numerum panum, in quo significatur quod spirituales homines refici debent septiformi gratia dei; I ad Cor. II, 14: animalis enim homo non percipit ea quae dei sunt.

Sequitur numerus comedentium erant autem qui manducaverunt, quatuor millia hominum. Supra fuerunt quinque millia, quia vacabant quinque sensibus; vel propter quinque libros Moysi; hic autem quatuor propter quatuor virtutes cardinales, vel propter quatuor evangelistas.

Extra parvulos et mulieres. Sed quare excipiuntur isti? quia imperfecti et infirmi a vera doctrina excluduntur; ad Eph. IV, 13: donec occurramus omnes in virum perfectum etc..

Capitulus 16

52

(
Mt 16)


Lectio 1

Supra dominus ostendit sufficientiam evangelicae doctrinae, quia nec observantiis legalibus indiget, item quia non solum uni populo est necessaria, hic ostendit puritatem et excellentiam.

Primo ostendit eam puram servandam ab omni traditione; secundo per altitudinem fidei omnes opiniones humanas transvolare, ibi venit iesus in partes caesareae Philippi.

Circa primum primo describitur calumniosa tentatio; secundo confutat; tertio cavendum docet.

Secunda ibi at ille respondens ait illis etc.; tertia ibi et cum venissent discipuli eius trans fretum etc..

Circa primum primo commemorat locum; secundo ponitur tentativa interrogatio.

Notandum quod sicut supra quando paverat de quinque panibus turbas, dimisit, et sic hic.

In hoc primo datur exemplum praedicatoribus quando non se ingerant, sed revertantur; iob XXXIX, 5 de onagro: quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit? etc..

Ascendit in naviculam, ne sequeretur eum turba. Unde ponitur impedimentum quare non posset eum sequi. Unde ascendit in naviculam, idest in mentem quae agitatur fluctibus huius mundi, Sap. XIV, 3: quoniam dedisti in mari viam, et inter fluctus semitam, ostendens quod debet ibi intrare, ut ibi requiescat. Et venit in fines Magedan. Magedan poma interpretatur et per hunc locum sacra Scriptura significatur, ubi poma simul cum aliis fructibus crescunt; Cant. VI, 10: descendi ut viderem poma convallium.

Sequitur tentativa interrogatio et accesserunt Pharisaei et sadducaei tentantes, et rogaverunt eum. Eccli. XIX, 23: est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo. Ut signum de caelo ostenderet eis. Et petierunt signum de caelo. Habetur Io. VI, 49: patres vestri manducaverunt manna in deserto, unde panem de caelo dedit eis. Et I Cor. I, V. 22: Iudaei signa petunt. Et in Ps. Lxxiii, V. 9: signa nostra non vidimus etc..

Tunc reprehendit eos, et primo de ignavia ad credendum divina. Si enim aliquis defectum habet ex natura sensuum, excusationem habet; sed cum habet sapientiam in terrenis, et ignaviam in spiritualibus, reprehendendus est; Sap. XIII, 1: vani sunt omnes filii hominum, in quibus non est scientia dei.

Et primo ostendit solertiam in terrenis; secundo ignaviam in spiritualibus.

Dicit ergo at ille respondens ait: vespere facto etc.. Hoc habet sensum litteralem et mysticum.

Litteralem, quia ex aliqua dispositione poterant cognoscere signum serenitatis. Dicitis: serenum erit: rubicundum est enim caelum.

Item tempestatis, quia dicitis hodie erit tempestas: rutilat enim triste caelum, quia tristitiam designat. Quando enim aer est turbidus, non sunt homines ita laeti. Rubedo enim serotina est signum serenitatis. Ratio est, secundum philosophum, ex diffusione radiorum solis super vapores. Quando enim vapores sunt multi, tunc radii non possunt penetrare, et tunc fit color niger in aere; quando vero subtiles, penetrant. Sed quando quod est igneum dominatur, tunc apparet color rubeus, ut apparet in flamma, quia cum magis elevatur, magis apparet rubedo in ea. Ideo significatur quod vapores non sunt multi, et significatur serenitas. Sed cum mane aliquando resolvitur in rorem, vel in pluviam, est signum tempestatis.

Secundum mysterium per vespere significatur passio christi. Vespere sol occidit, sic christus vespere mundi passus est; Mal. III, 2: quis poterit cogitare diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans; Ps. XXIX, 6: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Unde rutilans apparuit in vespere, et significavit tranquillitatem; Tob. III, V. 22: post tempestatem tranquillitatem facis, et post lacrimationem et fletum exultationem infundis. In resurrectione, quae per mane significatur, apparuit rubedo in martyribus, et significat tempestatem peccatoribus. Vel per mane significatur mane diei iudicii, quem praecedet rubor; Ps. Xcvi, 3: ignis ante ipsum praecedet.

Unde estis instructi in istis terrenis.

Faciem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire? duo sunt tempora: unum respondet adventui primo, aliud adventui secundo. Quaedam signa praecesserunt primum adventum; Is. XLV, V. 8: rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet salvatorem etc.. Et cap. XLV, 15: vere tu es deus absconditus. Sed in fine deus manifeste veniet, et non apparebunt signa de caelo. Sed non est tempus.

Vel aliter. Faciem caeli diiudicare nostis etc., quasi dicat, vos quaeritis signum adventus.

Superfluum est signum petere, ubi sunt multa signa. Supra XI, 5: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur etc.. Hoc signum dederat Is. XXXV, 4: ipse dominus veniet, et salvabit nos; tunc aperientur oculi caecorum etc..

Quidam ex auctoritate ista arguunt, quod debemus satagere ad cognoscendum secundum adventum.

Augustinus autem exponit de primo adventu.

Primus certissimus est, quia est ad salutem, salus per fidem, fides per cognitionem; ideo necessarium est ut agnoscatur. Sed secundus est ad remunerandum; ideo occultatur, ut homines magis sint solliciti.

Deinde denegat signum petitum; unde dicitur generatio mala et adultera signum quaerit. Dicitur autem generatio mala, quia recedit a deo: malum enim est per recessum a deo. Dereliquit deum factorem suum, et recessit a deo salutari suo, ut habetur Deut. XXXII, 15. Sed adultera, quia alii se copulavit; Ps. XXVI: si derelinquam te in vita mea; Is. LV, 7: derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas. Signum petit, et non debet habere, quia signum non dabitur ei, nisi signum ionae, quia sicut ionas in ventre ceti fuit tribus diebus et tribus noctibus, ita etc.; ut supra XII habitum est.

Sed quare magis ponit signum resurrectionis quam aliud signum? dicendum, quod per resurrectionem nobis salus advenit; Rom. X, 9: si credideris in corde tuo quod christus resurrexit, salvus eris, quia resurgendo vitam reparavit, quia per resurrectionem christi resurgemus. Ideo istud signum datum est fidelibus, et omnia alia retorquentur ad istud, quia scilicet resuscitavit Lazarum etc.. Unde istis non est datum aliud signum. Discipulis autem suis dedit signum de caelo, cum ostendit eis gloriam suam, ut habetur infra XVII. Sic ergo ostendit eorum ignaviam.

Sequitur pars, in qua confutat facto discedendo ab eis. Et relictis illis, abiit; non enim habitat cum malignis; Sap. I, 3: separat se a perversis.

Postquam confutavit, docet eos vitari. Et primo ponitur occasio; secundo doctrina; tertio malus intellectus discipulorum; quarto reprehensio; quinto effectus.

Dicit et cum venissent discipuli eius trans fretum etc.. In hoc admirari debemus mentes discipulorum, quia non solent homines oblivisci nisi eorum de quibus parum curant: unde cum obliti essent panes, parum curabant de eis, sed solum de spiritualibus.

Quia dixit: intuemini, et cavete etc.. Hic ponitur doctrina. Per fermentum intelligit doctrinam corruptam; unde non intelligit doctrinam legis, sed traditiones Pharisaeorum, quae vocantur fermentum, quia sicut ex modico fermento totum corrumpitur, sic ex modico errore tota vita corrumpitur, sicut de via a qua parum homo recedit, postmodum elongatur: unde philosophus in I coeli dicit quod parvus error in principio, magnus fit in fine. Spiritualis intellectus est panis, non fermentum. Unde per panem vera doctrina intelligitur; Eccli. XV, V. 3: cibavit eum pane vitae et intellectus.

Unde dicitur intuemini, et cavete, quia falsa doctrina est periculosa. Dum enim manet fides in homine, non est periculum; sed quando fundamentum ablatum est, non est spes. Ps. Cxxxvi, 7: exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Fundamentum est fides; ad titum ult., 10: haereticum hominem post primam et secundam admonitionem devita. Quia falsa doctrina habet colorem, ideo dicit intuemini, idest diligenter considerate; Prov. IV, 25: oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos.

Consequenter ponitur intellectus discipulorum: at illi cogitabant etc.. Quia enim supra septem sportas fragmentorum acceperant, et non secum tulerant, credebant quod diceret, non accepistis panes; sed nolo quod a Pharisaeis accipiatis panes, quia animales erant, et animalis homo non percipit quae dei sunt, I Cor. II, 14.

In isto intellectu in duobus poterant reprehendi.

Primo, quia non intelligebant; item in eo quod de virtute dei diffidebant. De primo non reprehendit eos, sed de secundo.

Dicit ergo quid cogitatis inter vos modicae fidei, quia panes non habetis? quasi dicat, intelligitis carnaliter quod spiritualiter debetis intelligere. Non recordamini quinque panum, et quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? nonne ergo qui tot pavi, possum vos pascere? quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis, scilicet materiali, sed potius spirituali; qui panis doctrina dicitur in Io. VI, 64: verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

Tunc intellexerunt etc.. Hic ponitur correctio. Unde correcti sunt ex sermone eius; Ps. Cxviii, 130: declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.

53

Lectio 2

Supra dominus docuit doctrinam evangelicam conservandam puram a fermento Iudaeorum, hic autem docet eminentiam doctrinae. Et primo quantum ad fidem utriusque naturae, scilicet deitatis et humanitatis; secundo quantum ad fidem passionis, ibi exinde coepit iesus ostendere discipulis suis etc.; tertio quantum ad fidem iudiciariae potestatis, ibi filius enim hominis venturus est in gloria patris sui.

Circa primum primo exquiritur opinio turbarum de christo; secundo fides discipulorum, ibi vos autem quem me esse dicitis? circa primum primo ponitur locus; secundo interrogatio christi, ibi quem dicunt homines esse filium hominis? tertio responsio Petri, ibi at illi dixerunt etc..

Dicit ergo venit iesus in partes caesareae; et non solum hoc, sed addidit Philippi, quia duae caesareae fuerunt, scilicet caesarea traconis, ubi missus est Petrus ad Cornelium; alia haec quae dicitur aliter Paneas.

Prima ab Herode constituta est in honorem caesaris augusti, istam construxit Philippus in honorem tiberii.

Sed quare fecit hic istam quaestionem dominus? dicendum, quod haec civitas in finibus Iudaeorum erat sita; ideo antequam de fide petere vellet, a Iudaeis eos extraxit. Similiter habetur quod dominus educens Iudaeos de Aegypto, non eduxit eos per sata Philisthinorum, ut habetur Ex. XIII, 17.

Consequenter ponitur interrogatio et interrogabat discipulos suos etc.. Sapiens quando interrogat, docet, ut dicit Hieronymus.

Unde in multis instruimur, ut simus solliciti quid de nobis dicatur: ut si malum, quod corrigamus; si bonum, ut conservemus et multiplicemus. Unde curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni, Eccli. XLI, 15. Unde christus interrogavit quid de ipso diceretur. Item qui divinitatem cognoscunt, dicuntur dii, Ps. Lxxxi, 6: ego dixi, dii estis, hi vero qui humanitatem, dicuntur homines; unde dicitur quem dicunt homines esse filium hominis? sed, ut dicit Hilarius, christus solum homo videbatur: ideo voluit quod cognoscerent quod esset aliud quam simplex homo. Unde ipse ex hoc dat intelligere, aliud esse in eo. Item ostenditur humilitas christi, quia se hominis filium confitetur, secundum illud supra XI, V. 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Consequenter ponitur opinio turbarum at illi dixerunt: alii ioannem baptistam etc.. Diversi de christo senserunt diversa.

Pharisaei blasphemabant christum, sed turbae prophetam dicebant; unde Lc. VII, 16: propheta magnus surrexit in nobis etc.. Dicebant eum ioannem ratione auctoritatis, quia ioannes poenitentiam praedicabat; supra cap. III, 2: agite poenitentiam, appropinquavit regnum caelorum. Ideo credebant ipsum esse ioannem, quia similiter christus incipiebat agite poenitentiam, appropinquavit regnum caelorum, ut supra IV, 17.

Item habebant in reverentia eliam prophetam; Mal. Ult., 5: ecce ego mittam eliam prophetam, antequam veniat dies domini magnus et horribilis. Unde credebant esse eliam propter potestatem sermonis et virtutem praedicationis; Eccli. XLVIII, 1: et surrexit elias propheta quasi ignis, quia verbum ipsius quasi facula ardebat. Et de christo dicitur supra VII, 29, quod erat docens tamquam potestatem habens.

Item propter eminentiam vitae credebant eum esse ieremiam, de quo dominus ait: antequam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de ventre, sanctificavi te, Ier. I, 5. Et ibid. XL habetur, quia honoratus erat gentibus. Sic in reverentia ab extraneis christus habebatur; a Iudaeis vero blasphemabatur: ideo ieremiae comparabant eum.

Sed quomodo eliam dicebant? quia habetur IV regum II, 11 quod raptus est, et quod adhuc viveret, et erat promissus Iudaeis ad salutem, ut habetur Mal. Ult., 5.

Quia quidam posuerunt transcorporationem: et ideo secundum hanc opinionem posset esse, quod anima eliae intrasset aliud corpus.

Dicit eis iesus: vos autem quem me esse dicitis? hic exquiritur fides discipulorum. Et primo ponitur interrogatio; secundo responsio; tertio approbatio.

Secunda ibi respondens Petrus; tertia ibi respondens autem iesus etc..

Dicit eis iesus: vos autem quem me esse dicitis? quasi dicat: ita dicunt turbae; sed quia magis est vobis commissum, ideo magis a vobis exigitur. Vidistis miracula, ideo magis debetis opinari.

Sed quare petiit? nonne sciebat? immo sciebat, sed volebat quod mererentur ex confessione; Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Unde magis sunt meritoria, quanto magis sequestrata, et quasi turbis infima scientibus, maiora non respondeant, ideo etc..

Respondens autem Petrus dixit: tu es christus filius dei vivi. Ipse respondet pro se, et pro aliis; sed ipse frequentius respondet, et in hoc perfecta fides tangitur, quia tangitur fides humanitatis. Tu es christus, idest unctus. Et constat quod unctus est oleo spiritus sancti. Unctio non convenit ei secundum divinitatem, quia ab ipsa procedit, sed secundum humanitatem. Hoc ergo dicit, ut humanitatem christi aliter aestiment quam turbae.

Quaeritur autem quare prophetam eum dicebant.

Ungebatur propheta, ut habetur de eliseo. Ungebantur reges, ut habetur de Saule; item sacerdotes, ut habetur in levitico.

Et omnia haec in nomine christi importantur: quia et rex dicitur, ut Ierem. XXIII, 5: regnabit rex, et sapiens erit. Item sacerdos; Ps. Cix, 4: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech. Item propheta: prophetam suscitabit deus de gente tua, et de fratribus tuis etc., Deut. XVIII, 15.

Item non solum confessus est humanitatem, sed testudine penetrata, usque ad divinitatem transcendit dicens tu es filius dei. Alii enim dicebant eum blasphemum; unde Io. X, 33: non de bono opere lapidamus te, sed de blasphemia, quia homo cum sis, facis teipsum deum. Sed iste filium dei recognoscit.

Et dicit vivi, ad excludendum errorem gentilium, qui quosdam homines mortuos dicebant deos, ut iovem etc., ut habetur sap.

Cap. XIII, 2 ss.. Item quidam elementa et cetera mortua, ut terram, ignem etc., ut habetur Sap. XIII; sed iste filium dei vivi dicit.

Sed sciendum, quod cum dicitur deus vivus, et homo vivus, de homine dicitur per participationem vitae; sed de deo dicitur, quia fons vitae; Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae. Et in Io. XIV, 6: ego sum via, veritas et vita.

Respondens iesus etc.. Hic primo approbat confessionem eius; secundo mandat tacendam, ibi tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent, quod ipse esset iesus christus.

Circa primum primo approbat istam confessionem per commendationem confitentis; secundo per remunerationem, ibi et ego dico tibi quia tu es Petrus etc..

Unde dicit respondit iesus: beatus es, simon bariona. Bar idem est quod filius; ionas idem quod columba: suo nomine.

Unde bariona, idest filius columbae.

Et videtur respondere responsio christi confessioni Petri. Quia confessus erat eum filium dei, iesus autem dicit eum filium columbae, scilicet spiritus sancti, quia haec confessio non potuit fieri nisi a spiritu sancto.

Sed creditur quod primo dicebatur bar-iona, idest ioannis filius, sed per corruptionem Scripturae ita dictum est.

Sed quid est? numquid alii non confessi sunt filium dei? immo legitur de Nathanaele Io. I, 49. Item illi qui in navi, supra IX. Quare ergo hic beatificatur Petrus, et non alii? quia alii filium adoptivum confessi sunt, hic autem filium naturalem; ideo hic prae ceteris beatificatur, quia primus confessus est divinitatem.

Origenes dicit: videtur quod ante non confessus fuerit. Sed quomodo misit eos praedicare? respondet quod a principio non praedicabant ipsum esse christum, sed poenitentiam praedicabant. Item potest esse quod praedicabant christum; sed hic primo ipsum esse filium dei. Ergo hic specialiter remunerat.

Beatus es, simon etc., quia beatitudo est in cognitione; Io. XVII, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te solum verum deum.

Sed duplex est cognitio: una quae est per naturalem rationem, alia quae supra rationem.

Prima non facit beatitudinem, quia dubia est: unde non satiat intellectum; sed beatitudo debet satisfacere appetitui naturali, et hoc habebitur in patria; Is. Lxiv, 4: oculus non vidit, nec auris audivit quae praeparavit dominus diligentibus se. Ergo in hac vita, quanto aliquis magis potest percipere de hac cognitione, magis est beatus; Prov. III, V. 13: beatus qui invenit sapientiam. Unde dicit beatus es, quia incipis esse beatus.

Quia caro et sanguis non revelavit tibi. Hoc potest exponi ita quod caro et sanguis sumantur pro amicis carnalibus; ad Gal. I, 16: continuo non acquievi carni et sanguini. Unde caro et sanguis non revelavit tibi, idest non habuisti ex traditione Iudaeorum, sed ex revelatione dei. Item in christo erat caro, et sanguis, et divinitas; ideo quia Petrus non respexit ad carnem et sanguinem, ei dicitur beatus es, quia non iudicas secundum quod caro et sanguis revelat, sed secundum quod pater meus. Vel non habes ex naturali industria, sed ex patre meo.

Nemo enim cognovit filium nisi pater, lc.

Cap. X, 22. Illius enim est manifestare, cuius est cognoscere. Unde nemo novit nisi cui pater voluerit revelare; Dan. II, 28: est deus in caelo revelans mysteria.

Et ego dico tibi, quia tu es Petrus etc.. Hic dat confessionis remunerationem.

Confessus erat humanitatem et divinitatem, ideo dat dominus remunerationem.

Primo dat nomen; secundo potestatem.

Circa primum primo dat nomen; secundo nominis rationem, ibi et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.

Et ad hoc venit in hunc mundum ut ecclesiam fundaret. Is. XXVIII, 16: ecce ego ponam in fundamento sion lapidem probatum angularem pretiosum, in fundamento fundatum. Iste signatum est per lapidem quem supposuit Iacob capiti, et unxit, ut habetur Gen. XXVIII, 18. Iste lapis est christus, et ab ista unctione omnes dicti sunt christiani; unde non solum dicimur christiani a christo, sed a petra. Ideo specialiter imponit nomen: tu es Petrus, a petra quae est christus.

Licet secundum Augustinum videatur quod modo non fuerit impositum, sed a principio; Io. I, 42: tu vocaberis cephas.

Vel potest dici quod tunc fuit promissum, hic datum.

In huius signum rei, super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Proprietas petrae est, quod ponatur in fundamento; item, ut det firmitatem. Supra VII, 24: similis est homini qui aedificat domum suam super petram.

Unde potest exponi de christo: et super hanc petram, idest christum, ut sit fundamentum, et ut fundata firmamentum recipiat.

Augustinus in libro retract. Dicit, quod multipliciter exposuit, et reliquit audientibus ut acciperent quam vellent. Vel ut demonstret ly hanc petram christum; I ad Cor. X, 4: petra autem erat christus. Et alibi, I ad Cor. III, V. 11: fundamentum aliud nemo potest ponere nisi id quod positum est, quod est christus iesus.

Alia expositio: super hanc petram, idest super te petram, quia a me petra trahes tu quod sis petra. Et sicut ego sum petra, ita super te petram aedificabo etc..

Sed quid est? est ne christus et Petrus fundamentum? dicendum quod christus secundum se, sed Petrus inquantum habet confessionem christi, inquantum vicarius eius. Ad Ephes. II, 20: superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide christo iesu etc.. Apoc. XXI, 4: fundamenta civitatis duodecim, et in ipsis duodecim nomina apostolorum et agni. Ideo christus secundum se est fundamentum, sed apostoli non secundum se, sed per concessionem christi, et auctoritatem datam a christo; ps.

Cap. Lxxxvi, 1: fundamenta eius in montibus sanctis. Sed specialiter Petri domus, quae est fundata super petram, non diruetur, ut supra VII, 25. Sic ista impugnari potest, expugnari non potest.

Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Ier. I, 19: bellabunt adversum te, et non praevalebunt.

Et qui sunt portae inferi? haeretici: quia sicut per portam intratur in domum, sic per istos intratur in infernum. Item tyranni, Daemones, peccata. Et quamvis aliae ecclesiae vituperari possint per haereticos, ecclesia tamen Romana non fuit ab haereticis depravata quia supra petram erat fundata. Unde in constantinopoli fuerunt haeretici, et labor apostolorum amissus erat; sola Petri ecclesia inviolata permansit. Unde Lc. XXII, 32: ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. Et hoc non solum refertur ad ecclesiam Petri, sed ad fidem Petri, et ad totam Occidentalem ecclesiam. Unde credo quod Occidentales maiorem reverentiam debent Petro, quam aliis apostolis.

Et tibi dabo claves regni caelorum.

Hic ponitur secundum donum quod Petro dedit christus secundum humanitatem.

Fundavit enim ecclesiam in terris, et Petrum vicarium suum instituit, ut introduceret in caelum; ad Hebr. X, 19: habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine christi.

Unde christus vicarium suum Petrum instituit, ut introduceret in caelum, unde illud ministerium dedit, unde claves dedit. Clavis enim introducit: unde Petrus habet ministerium introducendi.

Et duo facit.

Primo claves committit; secundo usum docet et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis etc..

Sed videamus quae sunt claves.

Domus quando est serata impedit introitum; clavis vero removet impedimentum. Regnum caelorum habebat impedimentum, sed non ex parte sua; Apoc. IV, 1: vidi, et ecce Ostium apertum; sed impedimentum erat ex parte nostra, scilicet peccatum, quia nihil coinquinatum intrabit in illam. Ista impedimenta removit christus per suam passionem, quia lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, Apoc. I, 5. Et hanc communicavit ut per ministerium peccata tollerentur, quod expletur per virtutem sanguinis christi: unde sacramenta virtutem habent a virtute passionis christi. Unde dabo tibi ministerium etc.. Is.

Cap. XXII, 22: dabo super te claves David.

Sed dicit tibi dabo; nondum enim erant fabricatae; res autem non potest dari antequam sit. Fabricandae autem hae erant in passione; unde in passione fuit eorum efficacia.

Unde hic promisit, sed post passionem dedit, cum dixit: pasce oves meas.

Sed quare dicit claves? quia absolvere est removere obstaculum. Duo enim sunt, quia duo requiruntur, potestas et scientia.

Sed quid est? numquid non aliqui sacerdotes sunt, qui non habent scientiam? intelligatis quod habent scientiam, quia nullus clavem scientiae habet nisi sacerdos. Non dicitur hic scientia habitus intellectus etc., sed dicitur auctoritas discernendi. Unde est aliquis iudex, qui non habet scientiam primo modo, et tamen habet scientiam secundo modo, quia habet auctoritatem; aliquis autem habet scientiam primo modo, et non secundo modo, quia non habet auctoritatem.

Unde scientia hic dicitur auctoritas discernendi, et sacerdos quilibet hanc habet ut discernat in absolvendo.

Consequenter ponit usum clavium quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. Sed videtur quod inconvenienter ponatur, quia usus clavis non est ligare, sed aperire.

Dico quod clavium conveniens iste usus Est. Ipsum enim caelum apertum est; apoc.

Cap. IV, 1: vidi Ostium apertum. Unde non est necessarium ut aperiatur; sed ligatus qui debet introire, oportet quod solvatur.

Sed hic vitandi sunt aliqui errores.

Primus tangitur in Glossa, quia quidam usurpaverunt quod possent omnes, quos vellent, absolvere, et introducere in regnum caelorum.

Sed hoc non potest stare, quia solius dei est immutare voluntates.

Alius error est, quod sacerdos non ligat, sed ostendit esse absolutum. Sed istud derogat virtuti sacramenti, eo quod sacramenta novae legis efficiunt quod figurant; sacramenta vero veteris legis non. Unde si nihil efficeret, non esset sacramentum novae legis.

Tertio aliqui dicunt quod in peccato sunt tria: culpa, et reatus, et poena. A duobus absolvitur homo per se per contritionem; sed quando homo ab his absolutus est, remanet obligatus ad poenam temporalem, quam per se tollere et evitare homo non sufficit; ideo dantur claves, quae minuunt aliquid de ista poena, et ligant quantum ad poenam aliquam.

Tamen videtur mihi, quod hoc non sit bene dictum, quia sacramentum novae legis dat gratiam, sed gratia non ordinatur contra poenam, sed contra culpam. Unde dico quod sic est in sacramento isto confessionis, sicut in sacramento baptismi, quod habet virtutem spiritualem instrumentalem, secundum quam mundat a culpa. Unde Augustinus: quae est virtus aquae, ut carnem abluat, et culpam tollat? sic dico quod in sacerdote est quaedam vis spiritualis instrumentalis, a qua dicitur minister, et sic ministerialiter operatur remissionem, sicut aqua baptismi.

Sed hic facit difficultatem, quia modo solum pueri veniunt ad baptismum: et si accedat adultus, aut venit fictus, aut non: fictus venit, quando sine innovatione mentis, et tunc non remittitur culpa; non fictus venit, quando cum proposito confessionis, unde requiritur gratia, sive propositum conversionis, et istud est ex gratia. Gratia autem tollit culpam. Unde in sacramento baptismi veniens adultus, si praeparat se, recipit remissionem culpae. Sic in sacramento poenitentiae, ad quod soli adulti accedunt, non est contritus, nisi habeat in proposito se subiicere discretioni et iudicio sacerdotis. Si non est contritus, non consequitur effectum, sicut nec in baptismo. Sed potest accidere, quod aliquis accedit non totaliter contritus, qui virtute gratiae collatae in sacramento perfecto efficitur contritus; ideo intelligendum est: quodcumque solveris, idest si ministerium absolutionis adhibes. Et dicit quodcumque, quia non solam culpam, sed poenam. Solutum erit in caelis, idest habebitur tamquam absolutum in caelis, sicut est de baptismo: unde debet dicere sacerdos, ego te absolvo, sicut ego te baptizo.

Sed potest quis quaerere qualiter ligat.

Sciendum quod sacerdos minister est dei, et actio ministri dependet ab actu domini: unde eo modo quo dominus ligat et solvit, sic sacerdos ministerialiter. Solvit deus infundendo gratiam, ligat non infundendo: sic sacerdos solvit sacramento, ministrando sacramentum, ligat vero non adhibendo.

Aliter dicitur, quod per caelos praesens ecclesia designatur; unde quodcumque ligaveris, excommunicatione, vel solveris, erit solutum vel ligatum, quoad administrationem sacramentorum ecclesiae. Unde volunt, quod ista administratio, haec ligatio et absolutio sit super terram, ita quod non se extendat ad mortuos.

Sed hoc reprobatur, quia non solum se extendit ad vivos, sed etiam ad mortuos: unde si ad utrumque referatur, sensus est: quodcumque ligaveris super terram, tunc dico existens super terram, erit ligatum et in caelis.

Sed est alia quaestio, quia alibi habetur, Io. XX, 23: quorum remiseritis peccata, remittentur eis; hic vero solum hoc dicit Petro.

Dicendum quod immediate dedit Petro; alii vero a Petro recipiunt; ideo ne credantur ista solum dici Petro, dicit: quorum remiseritis etc.. Et hac ratione Papa, qui est loco sancti Petri, habet plenariam potestatem, alii vero ab ipso.


Aquinatis - super Mt 51