Aquinatis - super Mt 54

54

Lectio 3

Supra posita est confessio Petri de divinitate christi, hic mandat taciturnitatem ad tempus, ne scilicet dicerent quod ipse esset christus.

Sed hic videtur quaestio. Quia supra dominus miserat discipulos ad praedicandum regnum dei, quomodo hic prohibet? secundum superficiem litterae potest dici quod non praecepit supra quod annuntiarent christum, sed regnum dei. Sed quia Annuntiatio regni dei includit in se Annuntiationem christi, ideo quod praecepit supra, videtur hic prohibere.

Hieronymus dicit, quod illud quod ante praedicaverat, non prohibet, quia ante praeceperat praedicari iesum, hic praecipit ne dicant eum christum: christus enim est nomen dignitatis, iesus nomen salvatoris. Unde supra I, 21: et vocabis eum iesum. Origenes respondet quod apostoli ante loquebantur de christo, ut de magno viro; sed de christo voluit subticeri, ut post eis magis appareret; sicut aliquando praemittitur doctrina, ut habeant tempus discernendi.

Vel dicendum quod illud: euntes autem praedicate, non debet retorqueri ad tempus ante passionem, sed post. Unde ibi tangitur quod trahentur ante reges et praesides etc., et non fuit hoc factum ante passionem.

Sed quare dominus nunc mandavit istud tacendum? futurum enim erat ut populi viderent eum patientem, et quando aliqui percipiunt confusionem ab aliquo magno, ad scandalum magis incitantur, ideo etc..

Chrysostomus dicit: si quod plantatur evellatur, non potest ita cito plantari. Unde si plantata fuisset fides, et evulsa fuisset in passione, post non fuisset tam cito plantata.

Unde multa non sunt dicenda propter scandalum vitandum. Et quod haec sit causa, patet, quia statim suam passionem annuntiat; unde subditur et exinde coepit iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire ierosolymam et multa pati. Et circa hoc tria facit.

Primo praenuntiat passionem; secundo discipulum arguit, ibi qui conversus dixit Petro etc.; tertio docet fidem, ibi tunc iesus dixit discipulis suis etc..

Et circa primum duo. Quia primo praenuntiat passionem; secundo resurrectionem, ibi et tertia die resurgere.

Et circa primum tangit locum, auctores, ac consummationem.

Dicit ergo et exinde coepit iesus ostendere discipulis suis. Locutus est de passione hic, et XVII, et XX cap..

Sed ante hoc tempus non praenuntiaverat.

Sed quare modo coepit? quia apostolis manifestavit.

Sed quare non ante? quia si antequam fides esset confirmata in eis, praenuntiasset passionem, forte dimisissent eum: sed nunc verum deum credebant, ideo etc..

Et dicit ostendere, non dicere quia haec dicuntur quae manifestantur visibiliter, ostenduntur quae intelliguntur; ideo Iudaeis dicebat, discipulis ostendebat; Lucae ult., 26: nonne oportuit christum pati, et sic intrare in gloriam suam? unde quod dicit oportet, tangit locum.

Et quare ierosolymam? tangit rationem.

Sed quod dicit ierosolymam, prima ratio est, quia ibi erat templum dei, ubi fiebant sacrificia.

Sacrificia autem veteris legis fuerunt figura istius sacrificii, quod fuit in ara crucis; ideo voluit quod ubi erat figura, pateret veritas; Ephes. V, 2: et tradidit semetipsum sacrificium, et oblationem, et hostiam deo in odorem suavitatis etc.. Alia ratio est, quia prophetae passi sunt in ierusalem, ut infra cap. XXIII, 37: ierusalem, ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt. Voluit igitur ibi pati ad ostendendum, quod mors eorum fuit signum passionis christi. Item ierusalem dicitur visio pacis; sed ipsa passio pacifica fuit; ad col.

Cap. I, 20: pacificans quae in caelis et quae in terris sunt. Item ut per istam viam esset nobis via ad ierusalem supernam; ad Gal. IV, V. 26: illa autem quae sursum est ierusalem mater nostra, libera est.

Sed a quibus? a senioribus. Et hoc est quia eis procurantibus passus Est. Ille facit rem, cuius auctoritate fit; unde magis eum interfecerunt, quam milites.

Unde per hoc malitia populi significatur, quia qui videntur meliores, inveniuntur deteriores.

Aliquis enim retrahitur a peccato propter aetatem, aliquis propter scientiam, aliquis propter dignitatem; tamen aetas eos non retraxit, quia a senioribus; non scientia, quia a Scribis; non dignitas, quia a principibus sacerdotum; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam domini et iudicium dei sui. Et ecce magis hi confregerunt iugum.

Item quaedam abiectio et humiliatio fuit, quia quando aliquis patitur a plebeis, non est magnum; sed quando a sapientibus, et ab his, qui boni videntur, magna est abiectio; unde Io. XVIII, 35: gens tua et principes tradiderunt te mihi.

Item passus est usque ad mortem, ideo dicit et occidi; Act. X, 39: quem occiderunt suspendentes in ligno; Dan. IX, V. 26: occidetur christus, et non erit eius populus, qui eum negaturus est.

Sed adiungitur gaudium resurrectionis et tertia die resurgere; Os. VI, 3: tertia die resuscitabit nos.

Et assumens eum Petrus coepit increpare illum. Hic increpat discipulum obviantem.

Et primo ponitur obviatio; secundo responsio christi, ibi qui conversus dixit Petro etc..

Et assumens, vel in aspectu, vel ad se sumens, ne videretur praesumptuosus, quando dominum ante alios reprehenderet, dixit absit a te, domine: non erit tibi hoc. Dominus collaudaverat eius confessionem, et dederat ei potestatem, quia eum filium dei esse cognoverat, ideo putabat, quod si occideretur, quod fides sua frustraretur, et quod non esset deus; et ideo increpavit eum. Habebat in corde, quod filius dei erat, et non advertebat, quod deus non est increpandus, ut dicitur iob XV, 3: arguis eum, qui non est tibi aequalis, et loqueris quod tibi non expedit. Sed servabat adhuc aliquam fidem divinitatis, quia in marco habetur, propitius sis tibi, domine, et noli te tradere in mortem.

Qui conversus dixit, vade retro post me, Satana. Hic ponitur responsio.

Hunc locum sic exponit Hilarius: diabolus videns, quod ipse nuntiaverat passionem suam, et cognoscens testimonia prophetarum, incitavit Petrum ad hoc ut dissuaderet. Ideo videns dominus, quod non suo instinctu loqueretur, increpavit eum, ideo dixit Petro vade post me: ita quod sit ibi punctus. Et ad Satanam dixit Satana, scandalum es mihi.

Hieronymus dicit, quod non credit, quod instinctu diaboli locutus sit Petrus, sed pietatis affectu; unde ignoranter dixit.

Unde tria facit, quia primo ponitur admonitio; secundo increpatio; tertio causae assignatio.

Admonitio, quia vade, Petre.

Unde est eadem sententia, quae dicta est supra diabolo, vade retro, Satana. Vel vade post me, sequere me. Satanas est idem quod adversarius. Unde qui consilio divino contradicit, Satanas dicitur. Scandalum mihi es; idest vis impedire meum propositum.

Sed nonne diligentibus deum non est scandalum? Origenes dicit, quod perfectis non est scandalum. Unde non scandalizantur. Sed potest aliquis eis ponere scandalum. Unde Petrus scandalum assumpsit, sed christus non.

Vel sic, quia reputat scandalum membrorum esse suum. Unde Paulus: quis scandalizatur, et ego non scandalizor? quia ergo posset aliis scandalum esse, dixit scandalum mihi es, non propter me, sed propter membra mea.

Sed quid est? supra dixerat tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; hic autem appellat eum Satanam.

Hieronymus dicit quod quae promiserat dominus, nondum habebat. Sed quia in futurum haec habebat, ideo potuit propter haec eum vocare Satanam. Chrysostomus dicit quod voluit ostendere, quid homo potuit per se, et quid ex gratia dei: quia supra ex gratia dei recognovit christi divinitatem; sed ubi retraxit deus suam gratiam, apparuit humanitas et defectus, intantum quod Satanam appellaret eum: ita dominus vult aliquando viros perfectos cadere, ut suam humanitatem cognoscant.

Et quod ita debeat intelligi, satis concordat illud quod sequitur.

Unde dat causam quia non sapis quae dei sunt. Prius enim dixerat, tu es filius dei, ibi sapiebat secundum divinitatem; hic vero sapit quod hominis est; I ad Cor. II, 14: animalis enim homo non percipit quae dei sunt. Prov. XIII, 16: qui fatuus est aperiet stultitiam. Petrus refugit carnis mortem, sed spiritus dei non; unde io.

Cap. XV, 13: maiorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

Tunc iesus dixit discipulis suis.

Hic exhortatur ad passionis imitationem. Et primo ponit exhortationem; secundo rationem; tertio confirmat.

Secunda ibi qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; tertia ibi quid prodest homini si mundum universum lucretur etc..

Ita Petrus volebat impedire passionem, sed ipse invitat eos dicens si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; quasi dicat: oportet quod sitis parati ad passionem christi imitandam. Imitantur speciali modo martyres corporaliter, sed spiritualiter spirituales homines, spiritualiter pro christo morientes. Unde potest legi de cruce corporali.

Chrysostomus: sic ergo cum dixit, Petre, vade post me, intelligatis quod soli Petro dixerit: cum vero dixit, qui vult venire etc., omnes homines vult venire ad se.

Et dicit vult, quia magis trahitur qui voluntarie trahitur, quam qui violenter; Ps. LIII, V. 8: voluntarie sacrificabo tibi. Ideo tria dicit: quod abneget, quod tollat crucem, quod sequatur me.

Chrysostomus dicit quod loquitur per similitudinem. Si haberes filium, et videres eum male tractari, si non curares, tu abnegares; sic si vis passionem domini sequi, oportet quod abneges te, et pro nihilo te reputes; Ps. XXXVII, 15: et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Et Prov. XXIII, 35: verberaverunt me, et non dolui; traxerunt me, et non sensi. Et tollat crucem suam, et sequatur me: quod paratus sit pati crucem, sive mori morte acerbissima et turpissima; sap.

Cap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Unde homo debet esse paratus pati quamcumque mortem propter deum. Pati propter sua scelera est turpe: sed propter deum, non. Unde I Petr. IV, 15: nemo patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem deum in isto nomine.

Secundum Gregorium intelligitur de mortificatione spirituali. Est enim abnegatio sui ipsius tripliciter. Primo quando abnegat statum peccati praecedentis; Rom. VI, 11: existimate vos mortuos peccato. Item si non est in peccato, et transferret se ad statum perfectum; ad Phil. III, 12: si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis, non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a christo iesu. Item qui proprium affectum abnegat; ad Gal. II, 19: ego autem per legem legi mortuus sum ut deo vivam: christo confixus sum cruci. Et II ad Cor. V, 14: si unus mortuus est, et omnes mortui sunt.

Tollat crucem. Crux a cruciatu dicitur. Spiritualiter cruciatur, cuius mens cruciatur propter proximi compassionem, ut apostolus Rom. XII, 15: flere cum flentibus. Cruciatur similiter quis per poenitentiam; ad gal.

Cap. V, 24: qui christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Et sequatur me. Multi compatiuntur, sed deum non sequuntur. Qui compatitur, et in peccato est, non sequitur, quia venit christus peccata destruere. Item si affligis te propter vanam gloriam, deum non sequeris; supra VI, 16: cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes: exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes etc..

Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam. Hic redditur ratio suae admonitionis, et est ratio a magnitudine retributionis. Et hoc dupliciter potest legi. Est enim duplex salus; salus scilicet animae, et haec est iustorum; salus corporis, et haec omnium, etiam iumentorum; ps.

XXXV, 7: homines et iumenta salvabis, domine.

Unde dicamus qui voluerit animam suam salvam facere, vitam corporalem non abnegando non tollerando crucem, perdet eam. Supra dixit qui vult, hic qui voluerit. Unde sicut illud dupliciter interpretari poterat, similiter istud. Qui voluerit animam suam, quae est principium vitae corporalis salvam facere, scilicet quod non occidatur, vel quod non compatiatur, perdet eam. Ps. Lxxii, 27: perdes omnes qui fornicantur abs te. Qui autem perdiderit, vel tradendo in mortem, vel abnegando delectationes, propter me, inveniet eam; Eccli. LI, 35: modicum laboravi, et inveni multam requiem.

Vel sic. Qui voluerit animam suam salvam facere, et illam ad salutem aeternam ducere, Is. LI, 6: salus mea in sempiternum erit, perdet eam, vel sustinendo mortem, vel abnegando carnalia. Qui autem perdiderit propter me, scilicet qui carnalia desideria dimiserit, inveniet eam, scilicet vitam; II cor.

Cap. XIII, 4: nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo.

Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? hic confirmat per rationem. Posset aliquis dicere: non curo; magis volo vitam hanc praesentem quam aliam. Et hoc excludit. Primo per vitam illam inaestimabilem; secundo per damnum animae irrecompensabile.

Dicit ergo quid prodest etc., idest quid proficiunt tibi ista temporalia, si animam perdis? naturale est homini quod magis diligit finem quam ea quae sunt ad finem, ut corpus quam divitias. Unde naturale est quod omnia exponuntur pro salute corporis. Si contrarium fiat, perversitas est passionis. Sic et naturale est plus animam diligere quam corpus; unde sapiens est qui magis vellet corporaliter pati, quam sustinere confusionem magnam. Si ergo ita est, magis debet optare salutem animae quam corporis, etiam si totum mundum posset habere. Sed quid prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? quasi dicat: inaestimabile damnum est animae detrimentum.

Item posset dicere: si habeo et perdo, potero recuperare: ideo excludit dominus aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? quasi dicat, nullam.

Prov. VI, 35: non accipiet pro redemptione dona plurima.

Sed numquid non potest redimi? Dan. IV, V. 24: peccata tua eleemosynis redime. Dicendum quod hic loquitur quantum ad perfectam perditionem, quia non posset recuperare, nisi primo invenisset; sed quando est contritus, reinvenit. Gregorius aliter: duplex est tempus ecclesiae, prosperitatis et adversitatis: in adversitate adversa, in prosperitate prospera.

Filius autem hominis venturus est in gloria patris sui. Hic agit de iudiciaria potestate. Et primo ponitur iudiciaria potestas; secundo tacitae obiectioni respondet.

Forte tu dices: ad quid sequar et tollam crucem? etc.. Quia iudicium filii hominis est, et potestas. Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est.

Non doleas ergo quod patiatur, quia venturus est in gloria. Non doleas, quod reprobetur a senioribus, quia venturus est in gloria patris sui: nec quod ante multos, quia cum Angelis suis; Phil. II, 11: omnis lingua confiteatur, quia dominus iesus christus in gloria est dei patris. Et infra XXV, 31: cum autem venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae etc.. Tunc reddet, et restituet, unicuique secundum opera sua.

Deinde respondet tacitae obiectioni amen dico vobis; quasi dicat: dixi vobis quod venturus est filius hominis etc..

Sed nolite mirari. Quare? volo vobis ostendere, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem. Peccatores absorbentur morte, sed iusti gustant mortem. Isti autem erant Petrus, ioannes et Iacobus. Donec videant filium hominis venientem in regno suo. Hoc fuit signum gloriae futurae. Eos autem non nominavit propter invidiam aliorum.

Potuissent autem habere invidiam, quia magis his, quam aliis. Item propter importunitatem, quia importuni essent si nihil eis ostenderet.

Aliter potest dici, quod regnum dei est ecclesia: ideo est aliquis qui non gustabit mortem, sicut ioannes, donec videat filium hominis venientem in regno suo; idest donec dilatetur ecclesia, quia tantum vixit, quod vidit ecclesiam dilatari, et multas ecclesias aedificari.

Capitulus 17

55

(
Mt 17)


Lectio 1

In parte praecedenti ostendit virtutem doctrinae evangelicae etc., hic ostenditur finis, qui est gloria futura: et circa hoc duo facit.

Primo ostendit quomodo demonstrata est in transfiguratione; secundo quomodo perveniri possit ad eam, in XVIII cap. In illa hora etc..

Circa primum duo.

Primo demonstratur futura gloria; secundo praecipit celationem; tertio ponit dubitationem.

Secunda ibi et descendentibus illis de monte etc., tertia ibi et interrogaverunt eum discipuli etc..

Circa primum tria.

Primo ponuntur circumstantiae transfigurationis; secundo transfiguratio; tertio effectus.

Secunda ibi et transfiguratus est ante eos; tertia ibi et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam.

Ponit autem tres circumstantias, scilicet tempus; discipulos; locum.

Tempus ponit, cum dicit post dies sex.

Sed hic est quaestio litteralis, quare statim cum dixit: sunt quidam de hic stantibus etc. Non statim transfiguratus Est. Solvit chrysostomus. Primo ut accenderet desiderium apostolorum; secundo ut mitigaret invidiam eorum, quia forte post verbum istud turbati fuerunt.

Sed quid est quod hic habetur post sex dies, in Luca habetur, post octo dies? planum est quod Lucas numerat diem quo dixit, et diem transfigurationis; matthaeus vero dies solum intermedios; ideo, remoto primo et ultimo, non remanent nisi sex dies.

Per sex dies significantur sex aetates, post quas speramus venire ad gloriam futuram.

Item in sex diebus perfecit opera sua; ideoque post sex dies vult dominus se ostendere, quia nisi elevemur ad deum super omnes creaturas, quas dominus his sex diebus creavit, non possumus pervenire ad regnum dei.

Item assumpsit Petrum, Iacobum et ioannem. Quare non omnes? ad designandum, quod non omnes, qui vocati sunt, pervenient; unde infra XX, 16: multi sunt vocati, pauci vero electi. Et quare tres tantum? ad designandum, quod nulli pervenient nisi in fide trinitatis. Marc. XVI, 16: qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus erit. Sed quare plus istos quam alios? ratio est, quia Petrus magis fervidus erat. Ioannes, quia specialiter dilectus erat. Item Iacobus, quia praecipuus debellator erat adversariorum fidei; unde Herodes eum occidit primo, quia magnum aliquid credidit facere pro Iudaeis, ut in Act. XII, 2: occidit autem Iacobum etc., sequitur, cum videret, quia placeret Iudaeis etc..

Et duxit eos in montem excelsum seorsum etc.. Quare in montem? ad designandum quod non inducitur ad contemplandum nisi qui ascendit in montem, ut in Gen. XIX, 17 de Lot: in monte salvum te fac.

Et dicit excelsum valde, propter altitudinem contemplationis. Is. II, 2: elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi, et dicent: venite, ascendamus ad montem domini. Quia super omnem altitudinem scientiae et virtutis erit illa altitudo gloriae.

Item seorsum, quia se separaverunt a malis.

Infra XXV, 32: separabunt eos, sicut agnos ab hoedis.

Sequitur transfiguratio et transfiguratus est ante eos. Et primo ponitur transfiguratio; secundo testimonium, ibi adhuc eo loquente etc.. Circa primum ponit transfiguratio; secundo modus; tertio Petri admiratio.

Dicit ergo et transfiguratus est, idest figuram mutavit, ante eos. Transfigurari idem est quod a propria figura mutari, ut habetur II ad Cor. XI, quod Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Ideo non est mirum si iusti transfigurentur in figuram gloriae; ideo transfiguratus est, quia quod suum est deposuit.

Aliqui dixerunt, quod aliud corpus assumpsit, quod falsum est; sed in figura quisquis immutetur de exteriori aspectu, dicitur transfiguratus: sicut cum aliquis est sanus et rubicundus, cum infirmus est fit pallidus, et sic dicitur transfiguratus; sic christus, quia in alia forma quam appareret, apparuit, quia corpus eius non erat lucidum, sed tantum claritatem accepit, ideo dicitur transfiguratus.

Ideo sequitur et resplenduit facies eius sicut sol; ubi tangitur modus. Et primo demonstratur quantum ad claritatem faciei; secundo quantum ad nitorem vestium; tertio quantum ad testimonium.

Dicit ergo et resplenduit facies eius sicut sol. Hic futuram gloriam revelavit, ubi erunt corpora clara et splendentia. Et haec claritas non erat ab essentia, sed ex claritate interioris animae plenae caritate; is.

C. LVIII, 8: tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sequitur, et gloria domini colliget te. Unde erat quaedam refulgentia in corpore. Anima enim christi videbat deum, et super omnem claritatem a principio suae conceptionis; Io. I, 14: vidimus gloriam eius.

Si ergo in beatis aliis derivatur claritas ab anima ad corpus, quare non in christo qui deus erat et homo? dicendum quod quia deus erat, ordo humanae naturae erat in sua potestate. Hic autem est ordo quod partes sibi communicent, ut laeso corpore, compassio sit in anima, et ex anima afficiatur corpus. Sed hic ordo subiectus erat christo. Unde ita perfectum erat gaudium in parte superiori quod non egrediebatur extra: unde et perfecte erat viator, et perfecte comprehensor. Unde quando volebat, non fiebat reflexus, sed quando volebat, reflexus fuit, et apparuit splendidus.

Sed nonne dos fuit in christo? quidam dicunt quod sic, et quod omnes dotes accepit in via: dotem subtilitatis in nativitate, agilitatis in undarum calcatione, claritatis hic, impassibilitatis in administrando sacramentum altaris.

Ego autem hoc non credo, quia dos est quaedam proprietas ipsius gloriae. Unde quod super mare ambulavit, quod resplenduit, totum fuit ex virtute divina, quia dos gloriae repugnat viatori, sed habuit aliquam similitudinem, quia resplenduit facies eius sicut sol; Apoc. I, 16: facies eius sicut sol refulget in virtute sua.

Sed potest obiici, quia iusti fulgebunt sicut sol. Ergo splendor christi maior non erit aliis.

Dico quod sic. Sed quia in his sensibilibus non est clarius cui possit comparari; ideo soli comparatur.

Vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Hic de vestimentis. Hoc apparet quod non fuit per mutationem christi, nec per dotem, quia vestimenta non sunt perceptiva dotis. Per vestimenta significantur sancti; Is. XLIX, 18: vivo ego, dicit dominus, quia his omnibus sicut ornamento vestieris.

Et dicit facta sunt alba sicut nix. Nix habet candorem et frigiditatem, sic sancti habent candorem gloriae; Sap. III, 7: fulgebunt iusti et tamquam scintillae in arundineto discurrent etc.. Item habebunt refrigerium ab ardore concupiscentiae; in Ps. Lxvii, 15: nive dealbabuntur in Selmon. Vel per vestimenta intelligitur littera sacrae Scripturae.

Et ecce apparuerunt illis Moyses et elias. Et quare apparuerunt? chrysostomus assignat rationes. Prima ratio est ad confirmandum fidem discipulorum. Quaesierat supra: quem dicunt homines esse filium hominis? etc.. Et dixerunt: alii eliam etc.. Ut vero ostenderet differentiam sui ad illos, ideo voluit eos adducere; Ps. Lxxxv, V. 8: non est similis tui in diis, domine etc..

Secunda ratio est ad confutandum Iudaeos.

Dicebant enim quod erat transgressor legis; item dicebant quod erat blasphemator, ut habetur Io. X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia. Ideo quia elias omnibus prophetis sanctior fuit, et Moyses legislator; coram Moyse et elia ostendit, quia non erat deo contrarius, nec transgressor legis. Tertia ratio est, ut ostendat se iudicem vivorum et mortuorum, quia elias vivus erat, Moyses mortuus.

Quarta ratio est ad certificationem Petri; quia Petrus increpaverat dominum de morte, ideo ostendit quod non sunt increpandi qui exponunt se morti, invocando istos duos; quia elias morti se exposuit coram iezabel, similiter Moyses exposuit se propter legem.

Quinta ratio est, quia duo erant in eo quod voluit ostendere in his duobus, scilicet mansuetudo, quam ostendit in Moyse, exemplum zeli dei, quem ostendit in elia, de quo dicitur quod surrexit elias quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.

Sexta ratio assignatur in Glossa, quia omnis lex et prophetae testimonium dixerunt christo. Unde Lc. XXIV, 44: omnia oportet impleri de me quae sunt in lege et prophetis.

Sed tunc est quaestio. De elia non est mirum si ibi fuit, quia est vivus; sed de Moyse est quaestio quomodo ibi erat.

Quidam dixerunt quod Angelus fuit ibi loco ipsius. Sed hoc nihil est, quia Moyses fuit ibi in anima solum. Sed qualiter visus est? dicendum, quod sicut Angeli videntur.

Sequitur affectus Petri respondens autem Petrus dixit etc.. Et possumus exponere torquendo ad carnalitatem, vel ad devotionem.

Chrysostomus retorquet ad carnalitatem.

Supra christus dixerat se passurum, et Petrus increpaverat eum, cum reprehendit eum.

Unde apparuerunt Moyses et elias loquentes de passione eius; ideo cum audivit Petrus referre, non poterat audire. Unde non voluit se opponere; ideo cogitavit quod si ibi maneret, evaderet mortem: ideo ne cito recederent, dixit faciamus hic tria tabernacula.

Et quare dixit Moysi unum, eliae unum? quia videbat eum affectuosum ad mortem, volebat quod isti impedirent mortem eius. De elia legitur IV Reg. I, 10, quod quando misit rex quinquagenarium, fecit descendere ignem de caelo. Item legitur de Moyse num.

C. XVI, 32, quod quando iurgium occurrit in tabernaculo, quod descendit nubes. Ideo cogitavit, quod per Moysen poterat impetrari nubes, et per eliam ignis.

Alii vero reducunt ad devotionem Petri. Et secundum hoc duo facit. Quia primo tangit affectum; secundo consilium, ibi si vis etc..

Dicit ergo domine, bonum est nos hic esse. Ex nimio fervore videns gloriam, ita affectus erat quod numquam voluisset separari, si deus voluisset.

Et quid erit de illis qui in gloria erunt perfecta? unde existentes in illa beatitudine numquam volent separari; Ps. Lxxii, 28: mihi autem adhaerere deo bonum est etc..

Secundo dat consilium, et sicut dicit Lc. IX, 23, nesciens quid diceret; unde dicit si vis, faciamus hic tria tabernacula: quia voluntatem nostram debemus submittere voluntati divinae, ut supra VI, 10: fiat voluntas tua etc..

Unde in isto bene dixit Petrus; in alio vero male, quia credidit quod gloria sine morte posset haberi, quod est contra illud II cor.

C. V, 1: scimus enim si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificatam habemus domum non manufactam, sed aeternam in caelis. Item quia credidit in hoc mundo esse gloriam sanctorum, quae non est hic, sed in caelis; supra V, 12: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Item quia credidit quod domibus indigerent; sed non indigent hic, sed habent in caelis, ut Apoc. XXI, 3: ecce tabernaculum dei cum hominibus. Item quia tria tabernacula voluit fieri: unum enim sufficit patri, et filio, et spiritui sancto. Item quia comparavit christum aliis: non autem sic debet fieri; iob XXXII, 21: deum homini non aequabo. Petre, omnes habent unum tabernaculum, quod est fides.

Sequitur testimonium et adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos etc.. Petrus insipienter loquebatur, ideo indignus fuit responsione. Volebat materiale testimonium; ideo voluit dominus ostendere quod sancti non indigent. Item per nubem ostendere se voluit; Ps. Lxvii, 35: magnificentia eius in nubibus. Sed aliquando apparet nubes clara, aliquando nubes tenebrosa; Ex. XIX, 18 dicitur quod apparuit nubes caliginis; sed hic apparet lucida, quia significat consolationem gloriae, quia tunc protegentur ab omni aestu; Apoc. XXI, 4: absterget deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quoniam prima abierunt.

Sequitur testimonium ex voce patris; unde et vox de nube dicens etc.. Sed quare de nube? ad significandum quod est vox patris. Dominus habitat in nube.

Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Tangitur christi dignitas ex proprietate filiationis, ex perfectione dilectionis, et ex conformitate operationis.

Unde dicit hic est, quasi singularis filius. Alii sunt filii per adoptionem, ps.

Lxxxi, 6: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes, sed iste est verus filius, scilicet singulariter, ut I Io. V, 20: filius dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum deum.

Item, aliter, dilectus. Dilectio nostra est ex bonitate creaturae. Non enim est res bona, quia diligo eam, sed quia res bona est, diligo eam. Sed dilectio dei est causa bonitatis rerum. Et sicut deus perfudit bonitatem in creaturis per creationem, sic in filio per generationem, quia totam filio communicat bonitatem; unde creaturae benedicuntur per participationem, sed filio totum dedit; Io. III, 35: pater diligit filium, et omnia posuit in manibus eius. Unde ipse amor procedit a patre diligente filium, et a filio diligente patrem.

Sed contingit quod alicui datur aliquid, et non bene utitur datis, ideo non datori complacet; sed deus dedit isti plenitudinem, et bene usus est eis; ideo sibi complacuit; unde dicit in quo mihi bene complacui.

Idem habetur supra XII, 18: in quo mihi complacui et in quo requiescit animus meus.

Quia ergo talis est ipsum audite. Unde insinuat eum datum doctorem omnium; deut.

C. XVIII, 15: prophetam suscitabit dominus de gente vestra, ipsum sicut me audite. Vel ipsum audite, non Moysen, non eliam, nisi secundum quod christum docent, vel doctrinam christi.

Notate quod christus habuit testimonium de caelo a patre, de inferno a Moyse, et ab elia de Paradiso, a discipulis de terra: ut in nomine iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, Phil. II, 10.

Item notandum quod duplex est regeneratio: una in baptismo, alia quando ab omni inquinamento spiritus mundabimur. Unde in baptismo designatus est iesus per columbam, quae est animal simplex, ad designandum simplicitatem: est etiam animal foecundum, ad designandum aliam regenerationem. Apparuit in nube lucida, ad designandum claritatem et extinctionem omnis concupiscentiae; Is. IV, 5: et creabit dominus super omnem locum montis sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum et splendorem ignis flammantis per noctem.

Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt. Posita transfiguratione, hic ponitur effectus in discipulis. Et primo ponitur timor; secundo confortatio christi contra timorem; tertio effectus.

Secunda ibi et accessit iesus etc.; tertia ibi levantes autem oculos suos neminem viderunt.

Dicit ergo et audientes. Audierunt vocem patris de nube, sicut dicitur II Petr. I, 18: hanc vocem audivimus, cum essemus in monte.

Et ponit signum timoris, quia ceciderunt in faciem suam.

Sequitur timor et timuerunt valde. Sed quare timuerunt? ponit Hieronymus tres rationes.

Prima, quia cognoverunt se errasse, sicut dicitur de Adam Gen. III, 10: domine, audivi vocem tuam, et timui, quia nudus eram. Item quia nube erant involuti, cognoverunt maiestatis divinae praesentiam; ex.

C. XIII, 21: dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis etc.. Et naturale est quod unusquisque ex eo quod non consuevit, stupescat. Item propter vocem de nube; Deut. V, 26: quid est omnis caro ut audiat vocem dei viventis? et ex hoc fortitudo eorum defecit, quia ceciderunt in faciem suam.

Sed notandum quod aliter cadunt impii, aliter sancti. Impii cadunt retrorsum, ut habetur I Reg. IV, 18 de Heli, qui cum audisset rumores de arca domini, cecidit de sella, et, fracta cervice, expiravit.

Sed sancti in facies suas; Apoc. VII, 11: qui ceciderunt in facies suas. Et ratio est, quia non videmus quod retro Est. Eccle. II, 14: sapientis oculi in capite eius.

Consequenter ponitur confortatio christi. Et confortat eos facto et verbo: facto, contra timorem et casum: contra timorem, per eius praesentiam, quia accessit iesus. Ps. XXII, 4: non timebo mala, quoniam tu mecum es. Et supra XIV, 27: ego sum, nolite timere. Item confortat per contactum, quia dat lasso virtutem, Is. XL, V. 29, et in Daniele legitur: manus eius tetigit me et erexit; unde dicit et tetigit eos. Item confortat contra casum; unde, dixitque eis: surgite. Eph. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te christus. Item contra timorem nolite timere. Timor ille erat pusillanimitas, et illi qui surgunt a peccato, timorem deponunt, quia perfecta caritas foras mittit timorem, I Io. IV, 18.

Consequenter sequitur effectus confortationis levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum iesum. Et iste est effectus confortationis divinae, quia a christo confortati non vident nisi iesum, nec in ullo gaudent vel confortantur nisi in ipso; ad Phil. I, 21: mihi vivere christus est, et mori lucrum. Item neminem viderunt nisi solum iesum, quia recedente umbra legis, et doctrina prophetarum, quae per Moysen et eliam designantur, sola doctrina christi tenetur.

Vel, secundum aliam litteram, solus remansit, ne vox videretur esse prolata ad Moysen vel eliam. Unde ipsis non apparentibus certum fuit quod ad eum vox prolata fuit.

Consequenter ponitur mandatum de differenda huius visionis revelatione; unde dicit et descendentibus illis de monte praecepit iesus dicens: nemini dixeritis visionem.

Sed quae est ratio? triplex Est. Prima, quia, ut dicit Hieronymus, futurum erat quod christus pateretur, et quod Iudaei scandalizarentur; I ad Cor. I, 23: Iudaeis quidem scandalum: ideo si audissent istud, magis scandalizati fuissent, unde reputassent nihil fuisse.

Unde magis essent tardi ad credendum resurrectionem.

Remigius sic exponit: quia si nuntiasset, numquam implevisset quod desiderabat, et sic frustratus esset suo desiderio; quia habetur Lc. XXII, 15: desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum.

Hilarius exponit sic: quia spiritualem gloriam non decebat nuntiari nisi per viros spirituales; sed ipsi nondum erant spirituales; Io. VII, 39: nondum erat eis spiritus datus.

Et interrogaverunt eum etc.. In parte ista satisfacit petitioni discipulorum. Et primo ponitur petitio; secundo responsio; tertio effectus.

Secunda ibi at ille respondens etc.; tertia ibi tunc intellexerunt etc..

Apostoli videntes eum transformari, credebant quod ex tunc inciperet regnare.

Intellexerant enim quod elias debebat prius venire, Mal. Ult., 5. Et quia eum viderant, credebant quod iam venisset, et appropinquaret regnum eius, ut habetur mal.

Cap. Ult., 1: ecce enim dies veniet etc.. Et ibid., 5: mittam vobis eliam prophetam antequam veniat dies domini magnus et horribilis etc.. Sed istud nesciebant ex Scriptura, quia simplices erant, sed sciebant ex dictis Scribarum. Unde dicunt quid ergo Scribae dicunt quod eliam oporteat primum venire? Scribae, qui ex lege noverant, ita dicebant, sed pervertebant Scripturam.

Est enim duplex adventus christi, scilicet gloriae: et de hoc adventu intelligitur quod elias praecedet illum; sed est alius adventus in carne: unde ipsi pervertentes exponebant de isto.

Huic dubitationi dominus satisfacit.

Et primo tangit adventum futurum; secundo praeteritum. Unde dicit at ille respondens ait illi: elias quidem venturus est.

Unde de duplici elia loquitur, quia de elia in propria persona venturo: et hic venturus est ad annuntiandum viam iustitiae et restituet omnia, et convertet corda hominum ad christum, convertet Iudaeos ad fidem patriarcharum qui habuerunt fidem de christo, quia, ut habetur Rom. XI, 25, caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fiet.

Augustinus aliter exponit restituet omnia, quia veniente Antichristo omnes seducentur; sed mortuo Antichristo omnes restituentur ad fidem per praedicationem eliae.

Origenes sic: restituet, quia si aliquis debet quod non solvit, debet restituere. Sed quilibet debitor est mortis; et quia elias nondum est mortuus, cum veniet, restituet omnia, et reddet debitum mortis.

Additur de alio elia dico autem vobis, quia elias iam venit. Quis est iste? ioannes baptista, non quod ipse sit in persona, sicut habetur Io. I, 21, cum petebatur ab eo, elias es tu? respondit, non.

Sed in spiritu et virtute: quia sicut elias secundi adventus erit praecursor, ita ioannes primi adventus. Item sicut elias contradicebat iezabel, sic ioannes Herodiadi: et sicut elias fuit eremi cultor, sic ioannes. Unde de ipso dicitur Lc. I, 7: ipse praecedet eum in spiritu et virtute eliae. In spiritu: non quia transeat spiritus eliae in ioannem, ut aliqui posuerunt, sed eamdem virtutem habebit.

Et non cognoverunt eum, idest non approbaverunt, ut habetur infra XXI, 25, ubi quaesivit dominus si baptismus ioannis est de caelo vel de terra, quia, si de caelo dixissent, credere debuissent. Sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt, quia eum male tractaverunt, non secundum quod iustitia exigebat, sed incarceraverunt eum. Simile habetur de ieremia Eccli. XLIX, 9: nam male tractaverunt eum, qui a ventre matris consecratus est propheta.

Sic et filius hominis passurus est ab eis. Ioannes praecursor fuit christi quantum ad nativitatem, quia sicut ioannes ex muliere veteri et sterili supra naturam, sic christus ex virgine supra naturam. Item in praedicatione, quia incepit praedicare.

Agite poenitentiam, sic et christus.

Item quantum ad baptismum; ideo requirebatur quod esset praecursor quantum ad passionem, quia sicut ipse propter iustitiam occisus est, sic et christus. Unde sic filius hominis passurus est ab eis.

Sed a quibus eis? videtur quod non ab eis a quibus ioannes, quia ioannes ab Herode, christus a Scribis.

Sed potest dici quod ab eisdem, quia ioannes ab Herode et Iudaeis consentientibus, sed christus a Scribis, consentiente Herode. Unde in partibus illis erat, et oblatus fuit ei; Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus christum eius.

Vel sic passurus est ab eis, ita quod ly eis faciat simplicem relationem, quia omnes sunt in una generatione, a quibus passus est ioannes et christus.

Consequenter ponitur effectus huius responsionis tunc intellexerunt discipuli quia de ioanne baptista dixisset eis.

Tunc: cum dominus locutus est eis. Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis, Ps. Cxviii, 130.


Aquinatis - super Mt 54