Aquinatis - super Mt 58

58

Lectio 2

Quid vobis videtur? hic ponitur similitudo. Et primo ponitur diligens inquisitio; secundo gaudium de inventa ove.

Unde dicit quid vobis videtur? ita dictum est, quod filius hominis venit salvare quod perierat, quia pastor quaerit ovem perditam. Si alicui fuerint centum oves. Per centenarium universitas rationalis creaturae significatur: nonaginta novem idem est numerus qui novem, sed solum multiplicatus, quia novem multiplicata per decem faciunt nonaginta; qui numerus, scilicet novem, deficit a denario in unitate; unde per istas oves omnes rationales creaturas significat; Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt; in Ps. Xciv, V. 7: nos autem populus eius et oves pascuae eius.

Per ovem quae erravit, significatur humanum genus. Et quare significavit per ovem quae erravit? quia per unum hominem omnes erraverunt; I Petr. II, 25: eratis sicut oves errantes.

Nonne relinquit nonaginta novem in montibus? non est littera in deserto, sed in montibus, sicut habetur in Graeco.

Hoc tripliciter exponitur. Primo quia istae nonaginta novem significant Angelos qui relicti sunt in montibus, idest in caelestibus; ezech.

C. XXXIV, 13: pascam eos in montibus Israel.

Vel per nonaginta novem significantur iusti, per ovem perditam peccatores; et sic reliquit in montibus, idest in altitudine iustitiae; Ps. XXXV, 7: iustitiae tuae sicut montes dei.

Vel per nonaginta novem superbi, per ovem humiles: unde nonne relinquit nonaginta novem in montibus, idest in superbia sua, et vadit quaerere eam, quae erravit? Ps. Cxviii, V. 176: erravi sicut ovis quae periit, require servum tuum, domine.

Consequenter agitur de gaudio et si contigerit quod inveniat eam etc.. Hic etiam triplex ratio potest assignari. Quod dominus gaudet de bonis, habetur soph. III, V. 17: gaudebit super te deus tuus in laetitia.

Si per nonaginta significentur Angeli, per ovem homo, plana est ratio, quia dignus erat homo reparatione; ad Hebr. II, 16: nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Si per nonaginta intelligamus iustos, similiter plana est ratio, quia dux plus diligit militem, qui cadit in bello, et post viriliter pugnat semper, quam illum qui numquam cecidit, et semper tepide pugnat.

Sic, cum aliquis peccavit, et post fortiter resurgit, et semper viriliter se habet, plus eum diligit; II ad Cor. VII, 9: gaudeo quia contristati estis ad poenitentiam; ideo plus gaudet dominus de eo etc., cum maioris est zeli. Tamen non est extendendum ad omnes, quia potest habere iustus tantum zelum quod plus placet deo, quam in poenitente.

Secundum etiam tertiam expositionem patet ratio, quia plus gaudet de eo, qui recognoscit peccatum, ut patet de publicano et Pharisaeo.

Concludit ergo sic non est voluntas ante patrem vestrum qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis. Minus dicit, et plus significat, quia voluntas eius est ut salventur; I Tim. II, 4: qui vult omnes homines salvos fieri. Si enim non vellet, non mitteret Angelos. Ez. XVIII, 23: numquid voluntatis meae est mors impii? dicit dominus.

Si ergo peccaverit in te frater tuus etc.. Hic agitur de scandalo dimittendo.

Et primo ponitur ordo; secundo numerus, ibi tunc accedens Petrus ad eum etc..

Circa primum tria.

Primo ponit secretam admonitionem; secundo testimonium, ibi si autem non te audierit etc., tertio Annuntiationem, ibi quod si non audierit eos, dic ecclesiae.

Circa primum primo dat suum documentum; secundo assignat rationem dati, ibi si autem te audierit, lucratus eris fratrem tuum.

Ita dixi quod non sunt contemnendi pusilli, sed quid faciendum est si aliquis scandalizat? hic docet. Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum.

Notate primo quod dicit peccaverit: unde loquitur de peccato perpetrato. Unde aliter procedendum est in peccato perpetrato, aliter in perpetrando, quia perpetratum non potest esse non perpetratum; unde in perpetrando est operam dare quod non fiat; is.

C. LVIII, 6: dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes etc.. Unde in perpetrando non oportet quod servetur talis ordo, in perpetrato oportet.

Item dicit in te. Glossa: si iniuriam vel contumeliam intulerit tibi. Unde vult dicere quod peccatum factum contra nos, remittamus; sed peccatum quod fit contra deum, nos remittere non possumus, ut dicit Glossa.

I Reg. II, 25: qui peccaverit contra deum, quis orabit pro eo? item debes praecipue curare iniurias factas ab eo, qui tecum est in eadem societate; de aliis etiam habenda est cura, sed non tanta.

I Cor. V, 12: quid nobis de eis qui foris sunt iudicare? vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Dominus discipulos ad perfectam sollicitudinem et correctionem ducit.

Supra V, 23 dominus dixerat, quod si aliquis offenderet fratrem, quod relinqueret munus ante altare etc., hic autem plus procedit, quia non solum ille qui laesit, sed qui laesus est: unde si peccaverit in te, vade etc.; ps.

Cxix, 7: cum his, qui oderunt pacem, erant pacificus. Et numquid primo remittes? non; sed primo debes corripere: unde non iubet cuique dimittere, sed poenitenti.

Item dicit corripe, non increpa, vel exaspera: et breviter ostende. Si cognoscit, tunc debes dimittere; unde, instruite eos in spiritu lenitatis, ad Gal. VI, 1.

Sed numquid peccat qui hanc correctionem dimittit? Augustinus: si non corripis, peior factus es tacendo, quam ille peccando.

Sed, cum hoc sit verum quod omnes corripere teneantur, diceret aliquis quod solis praelatis convenit ex officio, aliis vero ex caritate.

Aliquando dominus permittit bonos cum malis puniri. Quare? quia non corripuerunt malos. Tamen dicit Augustinus quod aliquando debemus desistere, si times ne propter correctionem istam non emendentur, sed deteriores reddantur. Item si times ne inducat persecutionem ecclesiae, non peccas.

Si vero desistis, ne laedaris in temporalibus, ne molestia tibi accidat, vel huiusmodi, peccas; Prov. IX, 8: argue sapientem, et diliget te.

Corripe eum inter te et ipsum solum. Et quare? quia ista correctio fit ex caritate; caritas autem est amor dei et proximi.

Si amas, debes salutem eius diligere.

Sed in hoc duo sunt attendenda, scilicet conscientia et bona fama. Si vis ergo eum salvare, debes famam suam salvare; hoc autem facies corrigendo inter te et ipsum. Si ante omnes corripis, famam eius tollis: tamen conscientia praeponenda est famae. Tamen frequenter accidit quod quando homo videt publicari peccatum suum, ita fit effrons quod omni peccato se exponit; Ier. II, 20: sub omni ligno frondoso tu prosternebaris, meretrix; Eccli. IV, 25: est confusio peccatum adducens.

Sed contra hoc obiicitur quod habetur I Tim. V, 20: peccantem coram omnibus argue.

Et hoc est verum si publice delinquatur.

Est enim aliquis peccans publice, et tunc publice increpandus est: et aliquis secretus, et tunc secreto est increpandus; et hoc patet, quia dicit Augustinus, quod si te solo sciente peccaverit corripe eum inter te et ipsum solum.

Quod si te audierit lucratus es fratrem tuum. Ad quid hoc dicit? propter tria. Ut scias quo fine debeas corripere: quia si propter teipsum corripis, nihil facis, quia ubi privata est emenda, non est correctio meritoria; sed si propter deum, tunc valet. Item hoc est ad quod debes intendere, scilicet menti fratris inserere correptionem et doctrinam.

Item posset aliquis dicere, quod perdere fratrem suum non esset iustum. Sed si ita esset, non dixisset lucratus es fratrem tuum.

Item lucratus es, quia ipse est commembrum tuum: et sicut membrum membro compatitur, sic et tu fratri tuo. Item lucratus, quia tibi ipsi lucraris salutem; Iac. IV, 11: qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem; unde ibid. V, 20: qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, liberat animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum.

Si autem te non audierit, adhibe tecum unum vel duos. Hic inducit testimonium adhibe unum vel duos etc.. Deut.

C. XIX, 15: in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.

Sed hic est quaestio: quare statim non inducit testes? dicendum quod sic debet mundari conscientia, quod non laedatur fama: unde si primo et per se potest, bene quidem; si non, tunc advocet testes. Et Hieronymus dicit quod unum primo, et post duos. Et quare? ut sint testes correctionis factae, quia si ulterius procedit, non est tibi imputandum. Hieronymus dicit quod etiam ad aliud, ut scilicet convincat de peccato: quia aliqui sunt ita pertinaces, quod non recognoscunt, ideo debes testes adducere, ut convincas eum de facto. Vel forte iterabit iniuriam. Vel, secundum Augustinum, ad convincendum eum.

Sed contra hoc videtur esse quod Augustinus dicit quod antequam duobus ostendat, debet ostendere praeposito, et hoc est ostendere ecclesiae. Ergo videtur pervertere ordinem.

Dico quod potest ostendi praelato, vel ordine iudiciario, vel ut personae privatae. Intendit ergo Augustinus quod debet ostendi praeposito primo ut personae privatae, ut tamquam persona privata det operam correctioni.

Unde dicit si eos non audierit, dic ecclesiae. Hic ponitur denuntiatio. Et primo denuntiat; secundo ponitur sententia; tertio efficacia.

Secunda ibi si autem ecclesiam non audierit etc.; tertia ibi amen dico vobis etc..

Dicit si autem non audierit eos, dic ecclesiae, idest toti multitudini, ut confundatur, ut qui noluit sine confusione corripi, cum confusione corripiatur. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam, Eccli. IV, 25.

Vel ecclesiae, idest iudicibus, ut corrigatur; Deut. XXI, 18: si aliquis habeat filium contumacem et protervum, qui non audierit patris ac matris imperium, et coercitus audire contempserit, apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam iudicii etc..

Deinde additur poena si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Ethnici sunt gentiles et infideles; publicani, qui tributa recipiunt, qui sunt publici peccatores. Unde quasi separati excommunicentur per sententiam ecclesiae, quia ecclesiam non audierunt. Unde pro sola contumacia potest homo excommunicari.

Amen dico vobis etc.. Hic ponitur efficacia huius sententiae. Quia posset aliquis dicere: quid curo ego si ecclesiae dicatur, et sim excommunicatus? ideo ostendit efficaciam istam amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. Supra dicta sunt Petro haec; hic autem dicitur toti ecclesiae. Et dicitur alligare, vel quia non solvit, vel quia excommunicat.

Origenes dicit quod hic dicit in caelo cum autem Petro locutus est, dixit in caelis, ad designandum quod Petrus habet universalem potestatem. Hic autem dicit in caelo, quia universalis non est eis potestas, sed in aliquo loco, quia Petro universalem potestatem dedit.

Iterum dico vobis etc.. Hic ponit efficaciam orationis. Et primo hoc facit; secundo rationem dat, ibi ubi enim sunt duo etc..

Dicit iterum dico vobis etc..

Sed contra potes obiicere, quia multa petimus, quae non obtinemus. Hoc contingit primo propter indignitatem petentium; unde dicit duo ex vobis, scilicet, qui secundum evangelium vivitis. Iac. IV, 3: petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Item quia non consentiunt, quia non habent vinculum pacis: impossibile est enim preces multorum non exaudiri, si ex multis orationibus fiat quasi una; II Cor. I, 11: ut ex multarum personis facierum eius, quae in nobis est, donationis per multos gratiae agantur pro nobis.

Item quia quaedam petunt quae non expediunt eis ad salutem: petitio enim debet esse de re utili infra XX, 22: nescitis quid petatis.

Fiet illis a patre meo, qui est in caelis, idest in altis: vel in caelis, idest in nobis.

Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum; congregatione sanctorum, non terrenorum.

Ps. Cx, 1: in consilio iustorum et congregatione, magna opera domini. Ubi ergo duo vel tres. Caritas non est in uno, sed in pluribus; unde I Io. IV, 16: qui manet in caritate, in deo manet, et deus in eo. Ideo ego sum in medio eorum.

Tunc accedens Petrus dixit ad eum: domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? supra docuit quo ordine sit dimittendum, quia post correctionem et emendam, hic agit de numero quoties sit dimittendum.

Primo ergo ponitur Petri interrogatio; secundo christi responsio; tertio adhibetur similitudo.

Secunda ibi dicit illi iesus etc.; tertia ibi assimilatum est regnum caelorum.

Dicit ergo tunc accedens. Tunc, scilicet audito hoc verbo si peccaverit in te frater tuus etc., tunc motus fuit Petrus an semel, an pluries dimitteret, et dixit quoties peccaverit in me frater meus etc., nonne dimittam usque septies quasi dicat: usque septies, infirmitatis est, sed plus malitiae. Ideo petiit si dimitteret usque septies. Item sciebat illud, quod dictum est IV Reg. V, 10, quod eliseus praecepit Naaman, quod septies lavaret se in iordane; ideo cogitavit quod septies dimittere deberet.

Dicit ei iesus: non dico tibi septies, sed septuagies septies. Uno modo potest teneri hoc, quod dicit septies, aggregative, ut sit sensus: non septies, sed septuaginta vicibus. Vel potest teneri multiplicative, ita quod septem vicibus septuaginta: et sic exponit Hieronymus.

Secundum primam expositionem, quae est Augustini, datur intelligi quod totum debemus condonare, sicut christus omnia condonavit.

Ad Col. III, 13: donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et dominus donavit nobis, ita et vos. Vel potest dici, quod ponitur numerus finitus pro infinito, sicut in Psalmis: verbum quod mandavit in mille generationes.

Secundum Hieronymum, eadem est causa; tamen additur ratio numeri. Per sex enim perfectio significatur, per centenarium, qui multiplicatur per denarium, Decalogus significatur.

Primus numerus, qui a denario recedit, est undecimus. Et quia per sex universitas significatur, ideo universitas peccatorum significatur; quasi dicat: omnia quaecumque frater tuus peccaverit contra te, dimitte ei. Unde secundum Hieronymum videtur, quod velit dicere, quod plus remittere potest, quam ipse possit offendere.

59

Lectio 3

Ideo assimilatum est, etc.. Hic ponitur similitudo, et tria facit.

Primo innuitur divina misericordia; secundo tangitur ingratitudo, ibi egressus autem servus ille etc., tertio ingratitudinis poena, ibi videntes autem conservi eius etc..

Circa primum primo ponitur examinatio debitorum; secundo magnitudo debiti, ibi et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat ei decem millia talenta; tertio iustitia exigendi, ibi cum autem non haberet unde redderet etc., quarto debiti remissio, ibi misertus autem dominus servi illius etc..

Dicit ergo: quia semper debetis esse parati ad remittendum, ideo debetis hanc similitudinem intelligere: regnum caelorum est lex regni: ipsum verbum dei est iustitia et veritas; I ad Cor. I, 30: qui factus est nobis sapientia, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio. Istud ergo assimilatum est homini regi, quando verbum caro factum est.

Vel per regnum praesens ecclesia designatur, ut supra XIII, 41: colligent de regno eius omnia scandala. Et bene dicitur regnum, si consideremus omnia quae sunt in regno.

In regno est rex, servi, et huiusmodi. Homini regi. Iste rex est deus, sive intelligatur de patre, sive de filio, sive de spiritu sancto.

Qui voluit ponere rationem cum servis suis.

Per servos domini intelliguntur praelati ecclesiae, quibus commissa est cura animarum.

Lc. XII, 42: fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam.

Quid est ergo rationem ponere de commissis, nisi quod obligant se ut rationem reddant? ad Hebr. XIII, 17: ipsi pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri.

Quia etiam unicuique anima sua commissa est, ideo quilibet potest dici servus; unde iob I, 8: numquid considerasti servum meum iob? etc.. Unde positus est quilibet ut reddat rationem de omnibus: nam etiam de quolibet verbo otioso oportet reddere rationem, supra XII, 36.

Et cum coepisset ponere rationem.

Finis huius rationis erit in die iudicii; principium, quando primo inducit aliquam tribulationem. I Petr. IV, 19: itaque et hi qui patiuntur secundum voluntatem dei, fideli creatori commendent animas suas. Ez. IX, V. 6: a sanctuario meo incipite. Item tangitur diligens examinatio meritorum. Thren. III, V. 40: scrutemur vias nostras, per quod intelligitur examinatio conscientiarum.

Et in ista examinatione oblatus est ei servus, qui debebat decem millia talenta. Si ad praelatos referimus haec talenta, peccata subditorum intelligimus: quia quoties peccat subditus per negligentiam suam, efficitur debitor talentorum. Unde dicitur III Reg. XX, V. 39: erit anima tua pro anima sua. Vel potest dici, quod mille est numerus perfectus, quia est cubicus. Item per decem intelligitur numerus Decalogi. Item per talentum gravitas peccati. Zach. V, 7: et ecce talentum plumbi portabatur etc.. Unde significatur homo habens multitudinem maximorum criminum; unde quando deus vult ponere rationem, et examinare conscientiam suam, invenit massam criminum. I Paralip. Ult.: peccavi super arenam maris.

Cum autem fit haec examinatio debiti, petuntur tria. Primo significatur causa examinationis, vel causa poenae; secundo describitur poena; tertio fructus poenae.

Aliquis punitur quando ex seipso non habet unde satisfaciat, unde dicit cum autem non haberet unde redderet, cum totum quod habet, non sufficit. Unde michaeae VI, 6: quid dignum offeram domino? etc.. Ideo cum non haberet unde redderet, iussit eum dominus eius venumdari etc., quia cum dominus facit rationem cum homine, et non habet homo unde solvat, et considerat iustitiam dei, quae est poena, iubet quod venumdetur. Quando venumdatur, pretium peccati est poena: pretium est quod aliquis accipit pro eo: et sic venumdatur, quando poena infligitur. Is. L, 1: in iniquitatibus vestris venumdati estis. Et uxorem, et filios.

De uxore generat filios. Filii autem sunt opera, uxor concupiscentia, vel radix peccati. Et omnia quae habebat, quae sunt dei dona.

Osee II, 8: dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum etc.. Punitur ergo pro uxore, et filiis, et donis sibi datis. Sap. XIV, 9: similiter autem odio sunt deo impius et impietas eius. Ps. Cviii, V. 9: fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua.

Procidens autem servus ille rogabat eum, dicens. Hic ponitur misericordia domini. Et primo ponitur provocativum misericordiae: quod enim multum provocat misericordiam, est oratio. Unde quando homo sentit se in periculo, debet recurrere ad orationem.

Eccli. XXI, 1: fili, peccasti non adiicias ultra, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.

Commendatur autem huius humilitas; item commendatur discretio; item commendatur iustitia. Humilitas, quia procidens. Ps. Ci, 18: respexit dominus in orationem humilium.

Unde rogabat eum. Origenes scribit, orabat eum.

Item tangitur discretio eius, quia non petiit totum sibi dimitti debitum, sed tantum petiit tempus; unde dicit: patientiam habe in me idest, da mihi tempus, ut possim satisfacere.

Sic petebat iob X, 20: dimitte me paululum, ut plangam dolorem meum.

Item tangitur iustitia: et omnia reddam tibi. Ps. L, 21: tunc imponent super altare tuum vitulos.

Item ponitur miseratio domini relaxantis misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Unde dolor poenitentis non causat remissionem, sed misericordia domini; unde ad Rom. IX, V. 26: non est currentis, sed miserentis dei.

Misertus autem dominus etc.. Notate, quod dominus plura dat, quam homo audeat petere: ut in illa oratione dicitur: qui merita supplicum excedis et vota. Unde dimisit eum, idest absolvit, et debitum, peccati, dimisit. Potest enim esse tanta contritio quod totum dimittat.

Sequitur ingratitudo egressus, autem servus ille etc., et ponuntur quinque quae aggravant ingratitudinem eius. Primo enim aggravatur ex tempore, quia si post novem vel decem annos accidisset, non esset mirum; sed quia eodem die deliquit, ingratus efficitur; sicut de peccatore, qui quando sunt dimissa eius peccata, in eodem die ad peccata regreditur. Unde dicitur egressus, Iac. I, 24: consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Item ex simulatione, quoniam in consideratione domini humilis fuit, sed egressus statim ostendit qualis esset. III regum XXII, 22: egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius.

Item ostenditur ex cognatione, quoniam invenit unum de conservis suis. Eccli. XXVIII, 3: homo homini servat iram, et a deo petit medelam. Item ex parvitate debiti, quia debebat centum denarios; unde in numero erat differentia, quia ipse decem millia: in pondere, quia ille denarios, et ipse talenta. Unde peccata quae in deum committuntur, sunt et plura et gravia magis quam peccata quae in hominem, quae levia sunt, quia ex infirmitate; unde differens ibi est gravitas, sicut inter talenta et denarios. Gravius enim esset regem percutere, quam unum famulum. Item designatur crudelitas in exigendo, quia tenebat eum, quia trahebat in causam, et vexabat eum et suffocabat eum, et respirare non dimittebat.

Item ex crudelitate, quia noluit remittere.

Unde primo ponitur supplicatio debitoris; secundo crudelitas ipsius, ibi ille autem noluit etc.. Notandum quod omnia, quae ille servus fecit domino, iste fecit ei; unde procidens rogabat. Supra dicitur orabat, hic rogabat, quia supra reddebat honorem, qui debetur deo; hic autem tangit honorem, qui debetur homini: ideo dicit rogabat. Sed nihil valuit ei; unde dicitur ille autem noluit.

Prov. XII, 10: viscera impiorum crudelia.

Et misit eum in carcerem, idest in tribulationem, donec redderet debitum, idest ad hoc, ut redderet debitum. Prov. VI, 34: ira et furor viri non parcent in die vindictae.

Videntes autem conservi eius.

Hic tanguntur quatuor.

Primo ponitur reprobatio istius peccati; secundo obiurgatio peccati ex parte dei, ibi tunc vocavit illum dominus suus; tertio poena, et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus; quarto applicatur similitudo, ibi sic et pater meus caelestis faciet vobis etc..

Dicit ergo videntes autem conservi eius etc.. Videmus enim, quod si patiatur unum membrum, compatiuntur alia; unde videntes hominem affligi, compatiuntur ei naturaliter. Ps. Cxviii, 158: vidi praevaricantes, et tabescebam. Unde contristati sunt.

Gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus, ad Rom. XII, 15. Et venerunt, et nuntiaverunt domino suo, idest divinam iustitiam imploraverunt. Desiderium pauperum exaudivit dominus, praeparationes cordis eorum audivit auris tua, Ps. X, 17.

Consequenter ponitur obiurgatio tunc vocavit eum dominus suus etc.. Vocat dominus per mortem. Iob XIX, 16: vocabis me, et ego respondebo tibi. Et ait illi. Primo exprobrat malitiam; secundo beneficium collatum; tertio commemorat quod debuit facere.

Dicit ergo serve nequam. Superius cum deberet ei, non dixit ei opprobrium; sed nunc cum facere debuit quod non fecit, dixit, serve nequam; quia quod homo peccet, hoc humanum est; sed si perseveret, hoc diabolicum Est. Omne debitum dimisi tibi. Hic exprobrat beneficium illatum, quod supra non fecerat, numquid non oportuit et te misereri conservi tui? quasi dicat: tu recepisti magna, et non vis impendere parva? et iratus dominus etc.. Et primo agit de poena, per quam fit separatio a deo. Quando supra dominus iussit venumdari, non dixit quod esset iratus, quia monitiones non sunt ex divina iustitia, sed ex misericordia; sed obiurgatio est ex ira dei. Prov. XIX, V. 12: sicut fremitus leonis, ita et ira regis.

Secundo quia subiicitur Daemonibus; unde tradidit eum tortoribus. Eccli. XXXIII, 14: reddet illis secundum iudicium suum. Item tangitur poenae perpetuitas, quoadusque redderet universum debitum; et hoc erit in infinitum.

Si enim poena cessare non debet, donec fiat satisfacio debiti, et nullus sine gratia potest satisfacere, qui decedit sine caritate, non poterit satisfacere.

Sic et pater meus caelestis faciet vobis. Hic adaptat similitudinem. Pater est deus, sicut supra VI, 9: pater noster, qui es in caelis. Faciet vobis, idest non remittet peccata vestra, nisi remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Hic videtur innuere, quod peccata dimissa redeant, sicut vult Origenes, quod dimissa redeunt in aliquibus, sicut in apostasia. Item si dolet poenituisse. Sed hoc non videtur, eo quod remissio efficaciam habet a sacramentis: ideo peccata et manifesta et occulta remittuntur; dicuntur autem redire per ingratitudinem.

Capitulus 19

60

(
Mt 19)


Lectio 1

Supra ostensum est quomodo veniendum est ad vitam aeternam per communem viam; hic docet quomodo veniendum est per viam perfectionis, quae tangitur quantum ad duo: quantum ad continentiam, et quantum ad paupertatem voluntariam.

Circa duo primum facit.

Primo agit de adventu; secundo de continentia, ibi dicunt ei discipuli eius etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponitur tentatio Pharisaeorum; secundo solutio christi; tertio obiectio contra solutionem.

Secunda qui respondens ait eis; tertia quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii? circa primum tria: primo describitur locus; secundo occasio ad tentandum; tertio tentatio.

Dicit ergo et factum est, quia dictum eius est factum. Ipse enim dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt, ps.

XXXII, 9. Cum consummasset sermones istos, scilicet de vitando scandalum, migravit a Galilaea in fines Iudaeae trans iordanem. Iudaea aliquando sumitur pro tota terra, quam habitant Iudaei: aliquando pro terra, quae in dotem tribus Iudae cessit, et sic dividitur contra alias, et sic hic accipitur. Oportebat enim transire per Iudaeam, qui volebat ire in ierusalem, quae erat in tribu beniamin in finibus Iudaeae.

Sed quare migravit a Galilaea? propter tria. Ut daret praedicatoribus exemplum, quod non est solum in uno loco praedicandum, sed in multis; unde Lc. IV, 43: quia aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum dei. Item quia iam imminebat tempus passionis, ideo accedere volebat ad locum ubi pati debebat. Ad Eph. V, 2: tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis etc.. Vel voluit redire ad Iudaeos, ut significaret quod in fine convertetur ad convertendum Iudaeos.

Et secutae sunt eum turbae. Signum est devotionis turbarum, quia secutae sunt eum, sicut filii patrem peregrinantem.

Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt et curavit eos. Osee I, 2: percutiet et sanabit nos. Aliquando dominus curabat, aliquando signa faciebat. Signa ut confortaret, in act.

C. I, 1: coepit iesus facere et docere.

Posset aliquis credere, quia transivit ad Iudaeos, quod dereliquerit gentes; ideo ad designandum, quod non dereliquit, dicit secutae sunt eum turbae, idest ad salutem, quia cum essent oleaster, inserti sunt et facti sunt olivae, ad Rom. XI, 17. Vel quod sunt secutae trans iordanem, significatur quod per baptismum peccata remittuntur.

Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes. Et in hoc reprehenduntur: quia cum turbae sequerentur, Pharisaei insidiabantur.

Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis.

Unde accesserunt dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? apparet in istis primo malitiosa astutia, quia venerunt ad christum, ut christo calumniam inferrent; quia aut diceret quod esset dimittenda, aut non. Si diceret quod sic, videretur sibi contrarius, quia ipse erat praedicator castitatis.

Si diceret quod non, accusabimus eum, quia hoc est contra Moysen legislatorem. Sicut dicit chrysostomus, arguuntur, de incontinentia, quia si aliquis libenter audiat loqui de separatione uxori incontinens Est. Unde quia isti de divortio loquebantur, ostendebant se incontinentes. Dominus dederat causam propter quam dimitteretur, scilicet propter turpitudinem; sed isti non solum ex hac causa petebant, sed utrum ex quacumque causa. Unde volebant habere potestatem liberam dimittendi uxorem.

Ideo sequitur responsio qui respondens ait eis. Dominus dat optimum modum respondendi: quia quando quaerit aliquis ut addiscat, statim dicenda est veritas; sed ei qui quaerit ut calumnietur, non statim dicenda est veritas, sed primo dicenda sunt aliqua quae negari non possunt. Ideo primo dominus interrogat de lege; unde primo assumit verba Scripturae; secundo dicit, quomodo ad propositum facit; tertio principale propositum concludit.

Et circa primum tria facit.

Primo ostendit societatem maris et foeminae, quam deus instituit; secundo affectum quem indidit; tertio modum quo coniunxit.

Intendit probare quod coniunctio maris et foeminae est a deo instituta. Non legistis quod qui fecit hominem, ab initio masculum et foeminam fecit eos? hoc enim legitur Gen. I, 27: et creavit deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Non est hoc intelligendum, ut aliqui intellexerunt quod primo fecerit hominem masculum, et post foeminam, et post separavit eos; sed primo fecit unum hominem, et in illo fecit unde fieret mulier.

Sed quare voluit dominus sic fieri, scilicet ex viro et muliere multitudinem hominum? respondeo, ut significatur quod forma matrimonii ex deo esset. Item ut magis se diligerent.

Sed tunc quaerit chrysostomus, quare non semper sic facit, ut simul nascatur vir et mulier.

Respondet, quia si ita esset, videretur necessitas utendi matrimonio. Et quia dominus vult esse licitum uti matrimonio, vel non uti, et non esse necessarium, primo creavit masculum et foeminam, ad significandum quod licitum erat matrimonium; post, vero ut sine muliere nasceretur masculus, et e converso, ut liberam habeant facultatem et utendi matrimonio, et non utendi.

Secundum hoc excluditur duplex error. Quidam enim dicebant matrimonium non esse a deo: et hoc excludit, quia si masculum et foeminam fecit eos, et constat quod nihil frustra fecit: ergo nec aliquid horum, et non nisi ad societatem matrimonii.

Alii dixerunt quod si non peccasset homo, deus foeminam non fecisset, immo alio modo multiplicarentur homines; sed hoc nihil est, quia ante peccatum creati sunt. Et singulariter dicit masculum et foeminam, ut unus unam habeat.

Propter quod relinquit homo patrem et matrem. Hic ponitur quem affectum indidit. Et dixit. Quis dixit? ille qui fecit. Sed hoc non videtur, quia videtur quod Adam dixerit.

Augustinus dicit quod immisit dominus soporem in Adam, et tulit unam de costis eius.

Sopor iste fuit extasis; unde ibi revelavit multa bona; unde dominus ei revelavit etiam quod hic dicitur; unde supra X, 20 dictum est: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis.

Quia ergo Adam dixit, deo imperante, ideo dicitur quod deus dixerit; unde esdrae II, 4: homo reliquit patrem, qui nutrivit eum.

Et adhaeret uxori.

Quae est ratio? frater et soror nascuntur ex uno, et dividunt se; sed vir et uxor ex diversis, et tamen non dividunt se.

Dicit chrysostomus, quod hoc est ex ordinatione divina. Item, naturaliter omnis causa habet reductionem ad effectum, ut succus a radice ad ramos, unde patres magis diligunt filios, quam e converso; ideo vir et uxor, etsi sint ex diversis, uniuntur tamen in effectum unum.

Et erunt duo in carne una. Hieronymus: scilicet in carne prolis. Et hic est fructus matrimonii. Chrysostomus exponit: in una carne, idest in uno carnali affectu, sicut et in spirituali affectu fit unitas, ut in Act. IV, V. 32: erat autem credentium cor unum et anima una. Vel erunt duo in carne una, idest in uno carnali opere. Philosophus dicit quod homo et mulier in opere illo sic semper se habent, quod sicut virtus activa et passiva semper in effectum coniunguntur, sic in actu illo actio et passio coniunguntur. Itaque iam non sunt duo, sed una caro.

Deinde principale intentum concludit quod ergo deus coniunxit, homo non separet, quia ex dei voluntate actum Est. Si est ex deo, non potest homo separare; quia si deus coniunxit, deus separet. Potest enim separatio fieri a deo, vel ab homine: et hoc vel propter voluptatem, vel ut aliquam aliam habeat, et non valet: vel propter consensum mutuum, ut deo liberius serviat, et sic est a deo.

Dicunt illi: quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? hic ponitur obiectio eorum contra generalem legem: aperiunt enim quod erat in mente.

Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? non mandavit Moyses dimittere, sed indirecte prohibere voluit, quia Moyses voluit quod non dimitteretur, nisi daretur libellus repudii. Et hoc magis pertinebat ad prohibitionem, quia libellus non fiebat nisi per manum communem; unde remittebat ad sapientes, ut viderent si haberent causam, quare deberent dimittere eas.

Et ait illis. Hic obiectioni respondet.

Et primo ponit responsionem; secundo confirmationem quia dominus probat non esse dimittendam ex auctoritate dei quae maior est; ideo contra dei auctoritatem non est auctoritas Moysi.

Sed contra. Nonne dominus dedit legem per Moysen? videte, sicut dicit apostolus I ad Cor. VII, 25: de virginibus praeceptum domini non habeo, consilium autem do. Unde aliquando dicebat quod a domino acceperat, aliquando ex industria sibi inspirata: sic et Moyses.

Istud autem permisit, non quod audisset a domino, sed ab inspiratione divina, non tamen auctoritate firmata.

Ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras. Ipsi dixerant quod Moyses mandavit; sed non mandavit, sed permisit. De duritia eorum habetur Act. VII, 51: dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper spiritui sancto restitistis.

Hic solet esse quaestio, utrum illi peccent mortaliter, qui uxores dimittunt.

Quidam dixerunt quod dimittentes peccabant mortaliter. Permissio enim quatuor modis accipitur. Dicitur permitti aliquid, quando contrarium non praecipitur, ut minus bonum permittitur, quia maius bonum non praecipitur, ut apostolus dicit I Cor. VII, 6: secundum indulgentiam dico vobis. Item quandoque per privationem prohibitionis; et sic peccata venialia sunt permissa. Quandoque autem per privationem impedimenti: et sic omnia mala, quae fiunt in praesenti, dicuntur aliquando etiam permissa, quia poena non adhibetur. Ideo Iudaeis quaedam permissa fuerunt, quae erant mortalia peccata, quia poena non fuit eis inflicta.

Sed istud habet locum in mundanis rebus: sic enim videmus, quod secundum leges humanas non punitur fornicatio simplex; unde si lex vetus solum inspiciat ad vitam praesentem, sic solutio est bona. Sed quia quamvis secundum corticem ad vitam pertineat praesentem, tamen secundum medullam pertinet etiam ad vitam aeternam Ex. XV, 25: dedi eis praecepta mea; et dominus dicit iuveni, infra eodem: si vis ad vitam ingredi, serva mandata ideo dicunt alii quod male provisum esset populo illi, si quod esset peccatum ignoraret, cum tamen scriptum sit, Is. LVIII, 1: nuntia populo peccata eorum.

Ideo dicit chrysostomus, quod a peccato abstulit peccati culpam. Et licet inordinatum quid esset, noluit tamen quod eis imputaretur ad culpam, ut dominus Osee praecepit, ut faceret filios fornicationis: unde permissio non fuit ex praecepto, sed ad vitandum maius malum.

Ab initio autem non fuit sic. Unde actuale fuit, non ab initio institutum: unde post multos annos nullus dimisit uxorem.

Dico autem vobis etc.. Hic inducit legem.

Primo pro viro; secundo pro muliere.

Dicit ergo quicumque dimiserit uxorem suam etc.. Sed excipitur fornicatio.

Sed videte quod duplex est fornicatio, scilicet corporalis et spiritualis. Unde propter utrumque potest dimittere, ut habetur I ad Cor. VII, 11: si unus infidelis, alter fidelis, potest dimittere fidelis infidelem.

Notandum, quod per nullum impedimentum sequens potest dissolvi vinculum matrimonii, quia significat unionem christi et ecclesiae: unde cum unio christi et ecclesiae dissolvi non possit, nec unio matrimonii. Sed propter fornicationem potest a consortio separari, et non debet eam secum retinere, ne videatur esse conscius turpitudinis; sed pro aliis turpitudinibus non potest, ut pro ebrietate. Item si vult hominem inducere ad infidelitatem, potest dimittere eam.

Sed quare fit mentio magis de fornicatione corporali, quam de spirituali? quia est contra fidem matrimonii: et fidem frangenti fides non est servanda. Alia ratio est quam ponit Origenes, quia supra V, 32 dixit dominus qui dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, facit eam moechari, et ideo dat ei occasionem moechandi; sed postquam ipsa peccavit, non dat ei occasionem moechandi, ideo post potest dimittere, non ante.

Et qui aliam duxerit, moechatur.

Sed quare non, nisi aliam ducat? quia eadem res per ea quae solvitur, ligatur. Unde quando homo habet uxorem separatam, et non aliam, adhuc spes remanet quod uniri possint, vel per consimile peccatum, vel per animorum consensum; sed quando aliam duxit, tunc cor totaliter separavit, et assensum ab ea.

Alia ratio, quia si praeter fornicationem posset dimittere uxorem suam, aliquando accideret quod homo imponeret uxori suae crimen, ut ab ea separaretur, et alii coniungeretur; ideo dominus voluit quod non haberet aliam.

Unde expresse prohibet, quod non habeat homo diversas uxores, quia, una dimissa, et alia accepta, moechatur.

Et qui dimissam duxerit, moechatur.

Hic ponit legem quantum ad mulierem: unde non vult quod uxor dimissa habeat virum.

Sed quare prohibet viro ne contrahat cum ea, et non mulieri? respondeo, quod mulieres magis ad malum praecipites sunt. Ier. III, 3: frons mulieris meretricis facta est tibi. Ideo per istam prohibitionem praecipitaretur ad mala maiora. Ideo praecipit viro, quod non contrahat, non autem prohibet mulieri.

Sed quid? nonne licebat ei, quae repudiata erat, accipere alium? dicunt quidam quod non, quia adhuc manebat vinculum: et inducunt illud quod habetur Deut. XXIV, quod non poterit reverti ad priorem, quia polluta est; sed nisi peccasset, redire posset. Alii dicunt quod poterat alteri nubere, sed non isti, quia si posset ad eum redire, facilius repudiaret eam.

Quid ergo dicis, quod polluta est? dico quod est polluta isti, quia ad eum redire non potest. Vel potest intelligi de immunditia legis, quia sacerdos non poterat eam habere.

Dixerunt ei discipuli: si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Postquam dominus egit de insolutione matrimonii, hic tractat de perfectione continentium: et circa hoc duo facit.

Primo ponit sententiam discipulorum; secundo sententiam christi, ibi qui dixit illis etc..

Dicit ergo dixerunt discipuli: si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Moti sunt ad hoc dicendum, quia audierant quod non poterat uxor dimitti nisi ob unam causam, cum tamen multae aliae causae reddant matrimonium onerosum, ut aliqua immunditia, ut lepra et huiusmodi; ita quod impleatur illud quod in Eccli. XXV, V. 23 dicitur: commorari leoni et urso melius est quam cum muliere nequam. Item multam affert sollicitudinem; I Cor. VII, 34: si virgo nubat, cogitat quae sunt mundi. Ideo ex hoc arguunt quod expedit cuilibet homini non nubere; ideo dominus temperat, quia contingit esse aliquid melius dupliciter: vel simpliciter, vel secundum quid; sic continere aliquibus competit, aliquibus non: quia, ut dicit apostolus I ad Cor. VII, 9, melius est nubere, quam uri.

Qui dixit illis approbat sententiam discipulorum. Et primo dictis; secundo factis, ibi tunc oblati sunt ei parvuli. Et primo approbat continentiam; secundo assignat differentias continentium ibi sunt enim eunuchi etc.; tertio difficultatem, ibi qui potest capere capiat.

Dicit ergo qui dixit illis: non omnes capiunt istud verbum. Ita dicitis quod non expedit nubere: verum est aliquibus, sed non est verum quoad omnes, quia non omnes, habent tantam virtutem, quod abstineant; sed quibus datum est, quia aliquibus datum est non ex proprio facto, sed dono gratiae. Sap.

C. VIII, 21: scivi quod aliter non possum esse continens, nisi deus det. Quod enim homo in carne vivat praeter carnem, non hominis est, sed dei; I ad Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut meipsum, sed unusquisque proprium donum habet ex deo, alius quidem sic, alius vero sic.

Et quia possent credere quod omnes continere possent, ideo dicit sunt enim eunuchi etc.. Unde distinguit, quod est continentia in aliquibus ex natura, aliquando ex violentia, aliquando ex voluntate. Ideo tria genera eunuchorum tangit: quia quidam per naturam qui a matris utero sic nati sunt.

Sicut aliqui monstruose nascuntur propter defectum manus, sic et aliqui sine genitalibus: et hoc ex dei providentia, quia si omnia secundum communem cursum naturae acciderent, attribueretur totum naturae, et non divinae providentiae; unde Sap. VIII, 8: signa et monstra scit antequam fiant.

Item quidam per violentiam, ut illi qui castrantur a tyrannis vel barbaris, vel qui castrantur propter custodiam mulierum.

Qui sunt facti ab hominibus, quos scilicet vel crudelitas hominum castravit, vel conservantia mulierum. Et hoc dicit Hieronymus quod scit, quia pueri acciperentur, et castrarentur, et ponerentur in domo Nabuchodonosor.

Quidam vero voluntate, ut dicit et sunt eunuchi, qui castraverunt seipsos propter regnum caelorum. Quidam male intellexerunt verbum istud, dicentes scindenda esse genitalia, et leguntur hoc quidam fecisse, de quibus dicitur fuisse Origenes. Sed istud reprobatum est, et separari debent a clero, capit.

Ex parte, et capitul. Significavit, extra de corp. Vit..

Unde datur occasio errori Manichaeorum, qui creaturam corporalem dixerunt esse causam mali. Item datur occasio errori gentilium, quia quidam in sacrificiis suis eunuchantur.

Item hoc factum non est in utilitatem, quia tales, etsi actum non habent, a concupiscentia tamen non sunt immunes. Unde Eccli. XX, V. 2. Concupiscentia spadonis devirginabit iuvenculam.

Ideo melius est quod homo sibi fraenum imponat, quam membrum abscindat, ut malas cogitationes et desideria refraenet.

Is. I, 16: auferte malas cogitationes a cordibus vestris.

Qui castraverunt seipsos, continuae castitati se dederunt, et hoc propter regnum caelorum. Aliquando enim membrum per actum intelligitur, ut supra c. XVIII, 9: si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te. Sic hic membra genitalia pro actu accipiuntur. Unde ille se castrat, qui castitati se dedicat. Vel, secundum Hieronymum, quod continentiam servantes sic nati sunt frigiditate, scilicet naturae, ita quod non moventur ad actum illum. Unde dicuntur eunuchi propter actum eunuchorum, quem habent propter naturam quam ex utero habent. Quia aliqui habent aliquam dispositionem ad aliquam virtutem naturaliter, sicut iob ad misericordiam, qui dicit cap. XXXI, 18: ab infantia mecum crevit miseratio. Quidam vero ex voluntate, vel propter simulationem; vel doctus ab haereticis, est factus ab hominibus.

II Tim. III, 5: habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Quidam vero propter praemium vitae aeternae.

Primi duo, scilicet qui vel naturaliter, vel violenter castrantur, non habent meritum vitae aeternae, sed solum tertii.

Sed numquid est verum de primis, quod non mereantur? dico quod merentur quantum ad voluntatem, licet non mereantur quantum ad actum; quia licet non possint facere, possunt tamen velle posse facere.

Qui potest capere capiat. Posita differentia continentiae, hic ponitur exhortatio, ut dicit Hieronymus. Facit dominus sicut facit dux in exercitu, qui quando est capienda civitas, dicit: qui intrabit civitatem, dabitur ei hoc, vel illud, sicut dicit David ioab. Sic qui potest capere et continere, capiat, et non retrahat se. Apostolus I Cor. XII, V. 31: aemulamini charismata meliora.

Sed quid est quod dicit? nonne tenetur quisque ad virginitatem servandam? videtur quod sic, quia homo ad meliora tenetur.

Dicendum, quod non est praeceptum, sed consilium, sicut dicit apostolus I ad cor.

C. VII, 25: de virginibus praeceptum domini non habeo, consilium autem do.

Sed quid est? nonne tenetur homo ad meliora? dico quod distinguendum est, quod melius est quantum ad actum, vel quantum ad affectum. Non tenetur ad meliora quoad actum, sed quoad affectum, quia omnis regula et omnis actus determinatur ad finitum et certum: et si tenetur ad melius, tenetur ad incertum. Unde quantum ad actus exteriores, quia non tenetur ad incertum, non tenetur ad meliora; sed quantum ad affectum, tenetur ad meliora. Unde qui non semper vellet esse melior, non posset sine contemptu velle.

Sed quid est quod dicit qui potest capere capiat? aut enim potentia naturali; et sic nullus potest: aut potentia gratiae; et sic quilibet potest, quia dicitur Lc. XI, V. 9: petite et accipietis. Item gratia dei omnia potest.

Dico quod ly potest includit potestatem voluntatis: est enim voluntas firma et infirma.

Constat autem quod homo cum habet voluntatem firmam, non timet multos impulsus; sed quando non, ex facili impulsu labitur.

Unde qui potest per firmitatem voluntatis capere, capiat, et non a natura, sed a deo. Unde qui hoc a deo habet, consulimus quod hoc capiat et contineat. Vel qui potest secundum opportunitatem temporis, vel conditionis temporis, ut Abraham: unde caelibatus ioannis non praefertur coniugio Abrahae. Item secundum conditionem; quia qui coniugatus est, non potest continere; unde excluduntur vel ratione temporis, vel conditionis.

Tunc oblati sunt ei parvuli. Hic ostendit quod dixit, facto. Et primo ponitur parvulorum oblatio; secundo zelus discipulorum; tertio satisfactio christi.

Secunda ibi discipuli autem increpabant eos; tertia ibi iesus autem ait eis etc..

Dicit ergo tunc oblati sunt ei parvuli. Dominus commendaverat castitatem, et quia in parvulis est castitas et puritas, ideo videntes quod puritas placeret ei, obtulerunt ei parvulos ut manus eis imponeret, et oraret.

Notandum quod consuetudo erat quod pueri offerebantur antiquis, et benedicebant, et orabant, in signum quod benedictio est a deo.

Item experti quod tactum haberet salutarem, quia leprosum curaverat et multos alios, ideo etc.. Item parvulos offerebant, quia credebant quod qui tangeretur ab eo, de caetero a Daemonibus non infestaretur; ideo ecclesia accepit in consuetudinem, quod parvulis exhibeantur sacramenta ecclesiae, ut magis confirmentur.

Discipuli autem increpabant eos.

Hic tangitur zelus discipulorum. Sed quare increpabant? quia credebant eum ut verum hominem fatigari ex frequentia hominum; ideo volentes parcere labori eius etc.. Alia ratio, quia magnam opinionem habebant de christo; ideo videbatur eis quod inhonestum erat quod parvuli accederent ad eum. Origenes: quia per hoc significatur, quod in ecclesia sunt quidam parvuli rudes. Per discipulos perfecti significantur; unde tales dedignantur cum vident parvulos, scilicet istos rudes, venire ad christum, ignorantes quod omnes homines vult salvos fieri. Apostolus, Rom. I, 14: Graecis et barbaris debitor sum.

Consequenter utrisque satisfacit.

Et primo zelo iustitiae; secundo satisfacit devotioni offerentium.

Dicit ergo sinite parvulos venire ad me, idest humiles, sive paucos; I ad Cor. XIV, 20: nolite parvuli esse sensibus, sed malitia parvuli estote. Et nolite prohibere, scilicet paucos propter innocentiam. Non enim sunt prohibendi imperfecti venire ad perfectionem.

Talium est enim regnum caelorum.

Dicit talium, non horum, scilicet qui ita sunt puri per innocentiam. Supra XVIII, 3: nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum caelorum. Iob XXII, 29: qui humiliatus fuerit, erit in gloria.

Consequenter devotioni satisfacit cum imposuisset eis manus. Per quod virtutes confortat. Is. XL, 29: qui dat lasso virtutem.

Abiit inde. Aliquando christus apponit manus, et non abiit inde: aliquando apponit, et abiit, quia aliqui ita fortes sunt, quod non retrocedunt.

Et vocavit Petrum et Andream, et mansit cum eis, Io. I, 38 ss.. Quia igitur isti adhuc imperfecti erant, nec habiles ad sequendum, ideo abiit inde.

Et ecce unus accedens etc.. Hic agit de perfectione paupertatis; et quia duplex est via, via communis, et specialis, ut est continentia: via prima est via salutis, secunda perfectionis: ideo primo de prima, secundo de secunda.

Et primo ponitur interrogatio; secundo christi responsio; tertio responsionis expositio.

Interrogatio ponitur et ecce unus accedens ait illi: magister bone.

De isto diversa est opinio, quia Hieronymus dicit quod erat perversus corde: et hoc patet, quia abiit tristis; unde si bono corde accessisset, non abiisset tristis. Chrysostomus dicit quod a passione avaritiae detinebatur; ideo ferre non potuit: et hoc patet, quia non causa tentandi venit; quia quando aliqui veniebant ad iesum causa tentandi, dominus semper respondebat eorum malitiae: ut quid me tentatis? vel huiusmodi; sed nullum ponit hic. Unde patet, quod non tentator erat, sed imperfectus, qui ad deum accedebat, ut perficeretur; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum et illuminamini.

Magister bone etc.. Vocat eum magistrum, quasi scientem: talis enim debet esse magister, qui sciat. Item vocat bonum: de ratione boni est se communicare; unde Sap. VII, 13: sine invidia communico. Ipse enim vere bonus est; Ps. Cxviii, 68: bonus es tu, et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. Quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? audierat multa de vita aeterna. Bene audierat, ps.

XXXVI, 27: declina a malo, et fac bonum; sed in lege non audierat promitti vitam aeternam, sed temporalia tantum. Is. I, 19: bona terrae comedetis.

Qui dicit ei, quid me interrogas? hic ponit responsionem. Primo respondet, ut in marco habetur, quid me dicis bonum? hic autem quid me interrogas? utrumque potest intelligi.

Sed quod matthaeus dicit quid me interrogas? non habet calumniam; secundum vero id quod dicit marcus, assumpserunt Ariani errorem, dicentes quod pater est bonus per essentiam, filius per participationem; ideo ponebant filium inaequalem patri.

Sed notandum quod dicit: unus est bonus deus. Sed nomine dei pater, et filius, et spiritus sanctus intelligitur: unde ab hoc excluditur alia creatura, quia non per essentiam bona est.

Sed quare respondet sic? dicit Hieronymus quod respondet ad mentem ipsius, qui illam bonitatem commendabat, quae solet esse in homine; quia magis adhaerebant traditionibus hominum quam dei, sicut supra XV, 6 dicitur: irritum fecistis mandatum dei propter traditiones vestras. Ideo reprehendit eum, quia petebat ab eo tamquam ab homine bono, non autem tamquam a deo.

Sed quid est quod dicit quid me interrogas de bono? hoc dicit tamquam cognoscens eius affectum, quia non habebat animum ad obediendum bono, et omne bonum temporale est imperfectum et umbra respectu boni divini; Is. Lxiv, 6: omnes iustitiae vestrae tamquam pannus menstruatae. Unde omnia ista bona sunt a deo; ideo si vis habere ea, pete ab eo: ipse enim solus est bonus; Ps. Cxxxv, V. 1: confitemini domino, quoniam bonus.

Ideo recurre ad deum.

Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Quidam enim habent vitam imperfectam, quidam perfectam et quidam totaliter extra vitam sunt, ut qui in peccato sunt, vel infideles, quia iustus ex fide vivit, Hebr. X, 38.

Quidam igitur habent vitam inchoatam et imperfectam, ut iusti in hoc mundo; illi vero perfectam, qui iam sunt in vita aeterna; unde si vis ad vitam ingredi, serva mandata, quia introducitur homo per mandata. Ez. XX, 11: dedi eis mandata mea, et iudicia mea ostendi eis.

Sed numquid mandata sufficiebant ad salutem? dico quod non, nisi ex fide mediatoris, et caritate; unde apostolus ad Gal. II, 21: si ex lege est iustitia, ergo frustra mortuus est christus. Item Prov. VII, 2: serva mandata mea, et vives.

Dicit illi, quae? sequitur responsionis expositio, in qua mandata replicat.

Et primo ponit mandata; secundo radicem, ibi diliges proximum tuum sicut teipsum.

Dicit ergo iesus autem dixit: non homicidium facies etc.. Et quare non facit mentionem de mandatis primae tabulae? quia pronum videbat ad dilectionem dei, ideo non fuit necesse. Item haec sunt praevia ad dilectionem.

Et primo ponit negativum; secundo affirmativum. Primo incipit a maiori non homicidium facies, quod est contra vitam in actu; non adulterabis, quod est contra vitam in potentia; non furtum facies, quod est contra bona personae; non falsum testimonium dices, quod est contra personam.

Item affirmativum ponit: honora patrem.

Deinde ponit radicem diliges proximum tuum sicut teipsum. Rom. XIII, 8: qui diligit proximum, legem implevit.


Aquinatis - super Mt 58