Aquinatis - super Mt 61

61

Lectio 2

Dicit ei adolescens: omnia haec custodivi a iuventute mea. Postquam dominus tradidit doctrinam communis salutis, hic tradit doctrinam perfectionis. Et primo tradit doctrinam; secundo necessitatem huius doctrinae; tertio praemium observationis.

Secunda ibi iesus autem dixit discipulis suis; tertia ibi respondens Petrus etc.. Et primo ponitur occasio doctrinae dandae; secundo promulgatio; tertio effectus.

Secunda ibi dicit ei iesus etc.; tertia ibi cum audisset adolescens verbum, abiit tristis.

Occasio promulgandi hanc doctrinam est petitio adolescentis. Et primo confitetur se observatorem legalium; secundo petit quae sit perfectio, ad quam pervenire possit, ibi quid adhuc mihi deest? dicit ergo omnia haec custodivi a iuventute mea; et dicit omnia, quia non sufficit unum facere tantum, nisi omnia serventur; Iacob. II, 10: qui offenderit in uno, factus est omnium reus. Item dicit a iuventute; Prov. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam, et cum senuerit, non recedet ab ea. Unde conveniebat ei quod dicitur iob XXIII, 12: a via labiorum non recessi.

Utrum autem verum dixerit, est quaestio.

Hieronymus dicit quod mentitus est: quod patet, quia ante hoc immediate praecedit, diliges proximum tuum sicut teipsum. Si sic dilexisset, non abiisset tristis, cum dominus dixit vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Chrysostomus dicit quod verum dixit quod legalia servaverat; et confirmatur per illud quod habetur in marco X, 21, quod cum intuitus esset eum iesus, dilexit eum, quod non fecisset, nisi bonus esset.

Est enim duplex via. Una sufficiens ad salutem; et haec est dilectio dei et proximi cum sui beneficio, sine suo gravamine, secundum quod habetur I Cor. VIII, 3: qui diligit deum, cognitus est ab eo, et hanc servaverat.

Alia est perfectionis, ut diligere proximum cum sui detrimento; et hanc non servaverat; ideo cum nuntiata fuit ei abiit tristis.

Prima non fuit contentus; ideo petiit quid mihi deest adhuc? quilibet tenetur facere hanc quaestionem, secundum quod dicitur: notum fac mihi, domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Ipse enim solus scit quid desit nobis. Imperfectum meum viderunt oculi tui, Ps. Cxxxviii, 16.

Dicit ei iesus: si vis perfectus esse, vade etc..

Primo ponitur studium; secundo via; tertio, quia difficilis, ponitur praemium; quarto consummatio perfectionis.

Dicit ergo si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Debemus enim niti ad perfectionem; Hebr. VI, 1: intermittentes inchoationis christi sermonem, ad perfectum feramur.

Sed quaerit Origenes: perfectio legis est dilectio; sed dixerat diliges proximum tuum sicut teipsum, quare ergo dixit si vis perfectus esse, cum iam perfectus esset? dicunt quidam quod in quibusdam libris non ponitur illud diliges proximum tuum sicut teipsum. Et hoc patet, quia in marco non ponitur. Aliter potest dici quod illud dixit, sed non hoc ordine, quia in evangelio Nazaraeorum ita est, dominus dixit, non homicidium facies etc., usque ad illud de dilectione.

Et post sequitur, haec omnia etc., et deinde sequitur, diliges proximum etc..

Tamen plana est solutio, quia duplex est dilectio proximi, scilicet dilectio secundum viam communem, et dilectio perfectionis.

Unde dicit vade, et vende omnia etc., non partem, sicut fecerunt Ananias et Saphira, ut habetur in Act. V, 2. Et da pauperibus, non divitibus. I ad Cor. XIII, 3: si distribuero facultates meas in cibos pauperum.

Ps. Cxi, 9: dispersit, dedit pauperibus.

Et non uni, sed pluribus.

Sed quid est? nonne statim talis esset perfectus? videtur quod non, quia adhuc passiones sunt in eo; ergo non est perfectus in virtute.

Origenes dicit quod statim perfectus est, sicut illi perfecti sunt quibus bona sua distribuit.

II ad Cor. VIII, 14: vestra abundantia inopiam illorum suppleat; et illorum abundantia inopiae vestrae sit supplemento. Unde perfectio illorum transit in illum, sicut qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet etc. Supra X, 41.

Unde via perfectionis non est vade et vende omnia quae habes; sed tantum hoc quod sequitur et da pauperibus.

Alia responsio est si vis perfectus esse, non quod statim sis perfectus, sed quoddam principium habebis perfectionis, quia exoneratus istis, poteris facilius contemplari caelestia.

Augustinus dicit quod vigiliae et huiusmodi sunt instrumenta perfectionis; sed in hoc quod sequitur est perfectio et sequere me. Unde supra IV, 20: Petrus et Andreas, relictis omnibus, secuti sunt eum. Et sic etiam matthaeus supra IX, 9. Sed cum dimittis haec omnia, melior usus est dare pauperibus, et in hoc considerandus est proximus.

Unde si non est in illis perfectio, in quo consistit? dicendum quod in perfectione caritatis; Col. III, 14: super omnia caritatem habentes, quae est vinculum perfectionis. Unde dilectio dei est perfectio, sed dimissio rerum est via ad perfectionem. Et quomodo? Augustinus in libro LXXXIII quaest. Dicit quod augmentum caritatis est diminutio cupiditatis; perfectio caritatis, nulla cupiditas. Ille ergo perfectus est in caritate, qui diligit deum usque ad contemptum sui et suorum. Unde difficile et quasi impossibile est quod aliquis possideat divitias, quin eis alliciatur: et hoc patet de Gregorio, de quo legitur, quod cum cogitasset melius se famulaturum christo sub specie saeculari, coeperunt contra eum tot succrescere, ut non iam specie tantum, sed etiam mente retineretur. Ideo nihil est quod animum tam liberum faciat sicut quod non occupetur circa divitias: et haec est via perfectionis.

Unde aliud est esse perfectum, et habere statum perfectionis. Quicumque habet caritatem perfectam usque ad contemptum sui et suorum, perfectionem habet.

Status perfectionis duplex est, praelatorum et religiosorum; sed aequivoce, quia status religiosorum est ad acquirendum perfectionem; unde isti dictum est: si vis esse perfectus, et si vis ad perfectionis statum venire. Status autem praelationis non est ad acquirendum sibi, sed ad habitam communicandam: unde dominus, Io. Ult., 17, dixit Petro: Petre, si diligis me, pasce oves meas; et non dixit si vis perfectus esse etc..

Unde talis est differentia inter perfectionem religiosorum et praelatorum, qualis inter discipulum et magistrum. Unde discipulo dicitur: si vis addiscere, intra scholas ut addiscas.

Magistro dicitur: lege, et perfice. Unde securior est status religiosorum, quia ignorantia non imputatur eis sicut praelato. Unde sicut ridiculum esset magistro quod nihil sciret, sic etc..

Sed dato quod uterque faciat quantum ad eum pertinet, et bene utatur officio suo, dico quod non est comparatio, nisi sicut inter discipulum et magistrum: unde in statu perfectiori est praelatus, etiam si des eliam, vel quemcumque.

Sed est quaestio: si praelatus est perfectus, nonne tenetur omnia vendere? dico quod istud sequeretur, si in hoc quod est vade, et vende omnia quae habes, esset perfectio; sed non est, sed est via et praeambulum ad acquirendum perfectionem; ideo non oportet quod vendat ea quae habet. Sed quia hoc raro contingit, quod quis perfectionem cum divitiis habeat, ab eo qui venit ad perfectionem, relinquenda sunt omnia; ideo dat dominus quod facilius Est. Unde si praelatus esset idoneus, et curam bene ministraret, dico quod esset perfectior; sicut aliquis potest dicere: volo intrare scholas ut addiscam, sed praesumptuosum est dicere, cum nihil sciat, velle se esse magistrum. Unde Augustinus de Civit. Dei: status superior, sine quo populus regi non potest, etsi decenter administretur, indecenter tamen appetitur.

Item est aliud esse praelatum, et in statu praelati.

Numquid in statu perfectionis sunt sacerdotes plebei, vel curati? dico quod non sunt in statu, quia non faciunt statum. Omnis status cum solemnitate datur, ut ordo episcopatus et religio. Cum autem datur plebania, non datur cum solemnitate, unde statum non habent perfectionis: quod patet, quia aliquibus committitur cura et administratio, et si non sit promotus, potest dimittere et uxorari, et aliquando factus est religiosus. Episcopus autem non dimitteret episcopatum, nisi de licentia superioris; curatus potest intrando religionem.

Si autem esset in statu perfectiori, iam caderet a statu, et sic peccaret: unde perfectionem potest habere secundum actum, sed non statum; quia non datur status, nisi cum solemnitate.

Vade ergo et vende omnia quae habes, et da pauperibus, quia per istud magnum habebis praemium, quia praemium respondet merito. Et habebis thesaurum in caelo. In thesauro duo sunt, stabilitas et abundantia. Habebis thesaurum et abundantiam spiritualium. Ps. Cxi, 3: gloria et divitiae in domo eius. Is. XXXIII, 6: et erit fides in temporibus tuis, divitiae salutis, sapientia et scientia.

Et veni, sequere me. Hic est finis perfectionis. Unde illi sunt perfecti, qui toto corde sequuntur deum. Unde Gen. XVII, V. 1: ambula coram me, et esto perfectus.

Et sequere me, idest imitare vitam christi; unde supra XVI, 24: si quis vult venire post me, abneget semetipsum. Imitatio enim est in sollicitudine praedicandi, docendi, curam habendi. Unde chrysostomus: dictum est Petro, sequere me, scilicet in suscipiendo curam totius mundi. Iob XXIII, 11: vestigia eius custodivit pes meus.

Cum autem audisset adolescens verbum, abiit tristis. Ostenditur affectus, quia abiit tristis. Hoc accidit cum desideramus aliquid, et non possumus habere ut optamus; unde iste desiderabat perfectionem, et audivit quid per hoc debebat habere. Et quia cupidus erat, abiit tristis.

Et quare? erat enim habens multas possessiones.

Augustinus: ille qui dimisit voluntatem habendi, est magni meriti, quia imputatur ei quod habere potuit; sed maioris meriti est dimittere quod iam acquisivit, quia difficilius est quod evellantur quae iam sunt unita, quam quae non sunt unita. Et hoc patet, quia iste, qui habebat, separari non poterat.

Iesus autem dixit discipulis suis.

Hic ponitur ratio praedictae doctrinae. Et primo assignatur ratio; secundo satisfacit admirationi discipulorum, ibi auditis autem his, discipuli mirabantur valde.

Dicit ergo iesus autem dixit discipulis suis etc.. Occasio dicendi verbum istud fuit, quia ille abiit tristis, quia dixerat, vade, vende quae habes etc.. Quia difficile dives intrabit in regnum caelorum: non dicit impossibile.

Et dicit dives, non qui habet divitias: quia quidam habent, et non amant eas, quidam autem habent, et amant, et confidunt in eis. Hi qui habent, et non amant, possunt ingredi in regnum caelorum. Si enim hoc non esset, non diceret Paulus: divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum.

Sed qui habet et amat, difficile est etc.. Supra XIII, 22: sollicitudo saeculi huius, et fallacia divitiarum suffocant verbum. Prov.

C. XXVIII, 20: qui festinat ditari non erit innocens. Eccli. XXXI, 8: beatus dives, qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit etc.. Sed hoc est difficile; ideo sequitur: quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua.

Addit aliquid quod ad impossibilitatem videtur pertinere; unde dicit et iterum dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.

Supra dominus dixerat quod divitem erat difficile intrare in regnum caelorum; hic quod impossibile, sicut impossibile est quod camelus per foramen acus transeat: unde accipite divitem, qui habet divitias, et non amat, difficile est; illum autem qui amat, et in eis confidit, impossibile est intrare in regnum caelorum. Quod enim camelus non possit intrare per foramen acus, hoc est ex natura; quod autem dives qui amat divitias non possit intrare in regnum caelorum, hoc est ex divina iustitia; sed prius possent omnia subverti, quam divina iustitia immutari.

Alii, sicut Hieronymus: non designatur impossibilitas, sed difficultas. In quadam Glossa invenitur, cuius auctor ignoratur, quod ierosolymis erat porta quae vocabatur foramen acus, per quam non poterant cameli onerati transire: ita non potest dives intrare in regnum caelorum, nisi exoneret se ex affectu divitiarum. Sed facilius est quod camelus exoneretur, quam dives hunc affectum deponat.

Chrysostomus mystice exponit: per camelum significantur gentes, qui peccato idololatriae onerati sunt, per divites Iudaei; acus autem christus, foramen acus est passio. Unde facilius fuit gentilem populum transire per passionem christi, quam Iudaeos, quia non poterant venire nisi dimittendo caeremonias legis, et hoc ipsi non facerent. Unde quaesitum est a Daemone, quod est gravius peccatum, et dixit habere de alieno; cui responsum est, tu mentiris. Immo, dicit, quia alios peccatores saepe amitto, istos autem non amitto.

Vel sic facilius est etc., ut per divitem intelligamus superbum; per camelum christum; per foramen acus christi passionem: ideo facilius fuit camelum transire per foramen acus, quam superbum humiliari.

Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: quis poterit ergo salvus esse? supra dominus assignavit rationem suae doctrinae, hic satisfacit admirationi discipulorum. Et primo ponitur admiratio; secundo satisfactio, ibi aspiciens autem iesus dixit illis.

Dicit ergo auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: quis poterit salvus esse? sed hic est quaestio litteralis. Cum plures sint pauperes quam divites, et divites difficile sit salvari, quomodo dicunt quis poterit salvus esse? respondetur quod intellexerunt quod intelligeret etiam de pauperibus qui sunt divites voluntate; quia plures sunt pauperes, qui voluntate sunt divites. Item ipsi iam erant effecti solliciti pro toto mundo: ideo ingruebat eis illa sollicitudo, quae habetur II ad Cor. XI, 28, ut solliciti erant rectores omnium creaturarum.

Aspiciens autem iesus dixit eis: apud homines hoc impossibile est etc.. Hic satisfacit admirationi dicens: apud homines hoc impossibile est, apud deum autem omnia possibilia.

Sed quid est quod dicit? videtur enim quod perit liberum arbitrium, si impossibile est apud homines. Verum est quod homo a se habet ut possit peccare; sed resurgere, et opera salutis facere, hoc non habet a se sine auxilio gratiae dei: ipse enim deus est qui ista potest. Ad Rom. IX, 16: non est currentis, nec volentis, sed miserentis dei. Unde iob c. XLII, 1: scio quod omnia potes, et apud te non est impossibile. Unde secundum potentiam humanam impossibile est hominem salvum fieri, quia potentia humana non immutat voluntatem; sed solius dei est immutare eam, sicut habetur Phil. II, 13: qui operatur in nobis velle et perficere.

Consequenter determinat de praemio perfectorum. Et primo ponitur interrogatio; secundo responsio, ibi iesus autem dixit illis.

Petrus audierat paupertatem laudari, et audierat: vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Audierat etiam quod difficile est divites intrare in regnum caelorum, ideo reputabat Petrus magnum fecisse, quia omnia dimiserat; unde dicit tunc respondens Petrus dixit ei: ecce nos reliquimus omnia. Et quia non solum illud audierat, vade, et vende, sed ulterius, et sequere me etc.; ideo addit Petrus et secuti sumus te.

Relinquere omnia non facit perfectionem, sed relinquere omnia et sequi christum, quia multi philosophi reliquerunt omnia. Sed reliquerat Petrus navem et rete. Sed Petrus magis de affectu suo laudatur quam de eo quod reliquit, quia ita prona voluntate dimisit, quod etiam totum dimisisset, si habuisset. Item sciebat quod christus sciebat suam voluntatem, ideo dicit ecce nos etc..

Per quod dedit exemplum, quod non reputentur pauca dimisisse qui dimiserunt quod habebant, etiamsi pauca haberent.

Et dicit Hieronymus, quod dimittere non facit perfectionem, sed sequi dominum.

Et multipliciter aliquis sequitur deum.

Mente per contemplationem; Osee VI, 3: sciemus sequemurque, ut cognoscamus dominum.

Unde illi deum sequuntur, qui deum habent prae oculis, et deum cognoscunt per modum contemplationis. Item sequitur dominum per observantiam mandatorum; Io. X, V. 17: oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me. Item per imitationem operis; iob XXXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus. Item per contemptum sui et suorum; supra XVI, 24: si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Item per puritatem mentis et corporis; Apoc. XIV, 4: hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt, et sequuntur agnum quocumque ierit. Ad istam sequelam disponit voluntaria paupertas.

Iesus autem dixit illis, amen dico vobis etc.. Hic agit de praemio perfectionis.

Et primo ponit praemium perfectionis apostolorum; secundo perfectionis aliorum; tertio excludit quamdam obiectionem.

Secunda ibi et omnis qui reliquerit etc.; tertia ibi multi autem erunt primi novissimi etc..

Dicit ergo amen dico vobis etc.. Quia enim voluit esse certum quod dixerat, ideo veritatem dixisse profitetur dicendo amen. Et ut ostenderet quod perfectio non est in hoc vade, et vende omnia quae habes, sed in hoc sequere me; ideo dicit quod vos qui secuti estis me, in regeneratione...

Sedebitis super sedes duodecim etc..

Regeneratio duplex Est. Una quae est spiritus, quae fit per gratiam in baptismo, de qua I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam.

Item est regeneratio corporis: sicut enim spiritus per gratiam regeneratur, sic et in resurrectione, resuscitabit corpora nostra.

Ad Philip. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.

Quidam exponunt de prima regeneratione, et punctant sic vos qui secuti estis me in regeneratione, idest regenerati estis per gratiam, sedebitis etc..

Chrysostomus eodem modo, sed non punctat sic; unde dicit quod promisit eis praemium in praesenti sic vos qui secuti estis me... Sedebitis. Praesens ecclesia est fides christi. In ecclesia ista sunt diversi status hominum. Et quamvis omnes virtutes necessariae sint ad salutem, tamen unus laudabilior est in actu unius virtutis quam alterius: alii in fide, alii in castitate, alii in caritate. Et sicut in diversis fidelibus, sic et in apostolis, quia Petrus ferventissimus zelator fidei fuit, sed ioannes in castitate polluit; sic qui fervent in fide sunt sedes Petri, in castitate ioannis, et sic de aliis. Sed omnes sunt sedes christi, quia omnes virtutes fuerunt in eo; ideo promisit eis quod ipsi essent futuri pastores ecclesiae.

Aliter, secundum Augustinum, accipitur de regeneratione, scilicet pro resurrectione amen dico vobis in regeneratione, idest in resurrectione, cum revocabuntur secundum corpus et animam, sedebitis, scilicet in sede maiestatis, idest iudiciariam potestatem habebitis, iudicantes duodecim tribus Israel, quia sicut dedit deus filio iudicium, sic et datur his qui secuti sunt eum.

Sed quid est quod dicit super tribus Israel? numquid alios non iudicabunt? quare ergo plus dicit super duodecim tribus Israel? intelligitur tota plebs fidelium totius mundi, quia intravit gentilitas in pinguedinem olivae, et facta est consors promissionis factae patribus. Illi autem qui sunt infideles, non iudicabuntur: nam dicit Gregorius quod quidam damnantur, et non iudicantur, ut infideles: quidam autem damnantur, et iudicantur, ut qui crediderunt et perversi fuerunt. Et, ut ponit Hieronymus, aliter condemnantur hostes, aliter qui in fide permansit; quia hostes condemnantur absentes, alii vero praesentes.

Ideo iudicabitis duodecim tribus Israel. Quia apostoli conversati sunt cum Iudaeis; ideo dicitur quod iudicabunt duodecim tribus.

Et quomodo? comparatione, quia eos monuerant.

Possent dicere: quomodo crederemus quod tu esses deus, qui eras mortaliter vivens inter nos? etc.. Sed dicet dominus: vos eratis sapientes in lege, et non credidistis; isti erant piscatores, et crediderunt.

Chrysostomus quaerit quid magnum datum sit apostolis. Nonne hoc datum etiam est Ninivitis et reginae Austri? supra XII, 41.

Dicit chrysostomus quod ipse modus ostendit auctoritatem iudicandi esse datam apostolis, quia iudicantes auctoritate iudicant sedendo, advocati et accusatores condemnant stando; ideo ad designandum quod apostoli iudicabunt auctoritate, dicit sedebitis. De Ninivitis vero dicit viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam.

Sed hic est quaestio, quia aliqui damnabuntur et non iudicabuntur: sic aliqui salvabuntur et non iudicabuntur, ut apostoli et apostolici viri; alii vero salvandi iudicabuntur, et merita eorum discutientur. Et qualiter iudicabunt? dicunt aliqui per comparationem. Sed hoc non sufficit, quia sic etiam regina Austri iudicabit.

Quidam dicunt quod per iudicium christi. Sed hoc non sufficit, quia sic omnes sancti approbabunt. Ps. LVII, 11: laetabitur iustus cum viderit vindictam. Item dicunt quidam per quamdam venerabilem iustitiam, quia elevabuntur iusti in aera christo obviam, et erunt assessores christi. Sed hoc etiam non sufficit, quia dicit sedebitis et vos iudicantes.

Dicunt quidam quod iudicabunt sicut liber iudicat: iudicat enim, quia ibi scriptae sunt leges, quae illum iudicant; sicut corda apostolorum et iustorum, qui custodierunt mandata dei, erunt liber eos condemnans.

Mortui iudicati sunt, libris apertis, Apoc. XX, V. 12. Sed plus est, quia aliud exercebunt.

Unde in Ps. Cxlix, 6: gladii ancipites in manibus eorum.

Quomodo ergo iudicabunt? videte. Erit iudicium mentale, quia virtute divina fiet quod singulis ad memoriam omnia peccata sua reducantur.

Unde deceptus fuit Lactantius qui ponit resurrectionem fieri ante iudicium per mille annos. Istud ergo erit mentale iudicium, quia per virtutem divinam reducentur ad memoriam ea, quae fecit unusquisque. Sed non est inconveniens quod aliquis recipiat ab aliquo lumen aliquod, quia Angeli a deo recipiunt, et homines ab Angelis; ideo non est mirum quod homines illuminentur ab apostolis qui pleni erunt; ideo non solum iudicabunt, sed etiam quoddam lumen ab eis alii iusti recipient.

Sed differenter christus et apostoli, quia christus auctoritate, illi vero sicut promulgatores: sicut lex per Angelos data est, sic et executio iudicii fiet per Angelos, quia ecce Angeli dicuntur (iob XXXVI, 6: pauperibus iudicium dabitur) qui iustitiam secuti sunt, et omnia dimiserunt.

Et quare iudicabunt? una ratio, quia peccata de mundo sunt. Unde illi qui debent iudicare, debent esse de extra mundum, et tales sunt apostoli et apostolici viri; unde Io. XV, 9: elegi vos de mundo. Item dicit philosophus quod virtuosus est iudex omnium hominum, sicut gustus omnium gustabilium.

Sicut ergo qui vult aliquid gustare, dat ad gustandum ei qui habet gustum sanum: sic cum virtuosus habeat gustum sanum, ideo ipse regula est omnium actuum; ideo perfecti viri ut regula iudicabunt.

Item alia ratio, quia sunt alieni a mundo, ideo magis ferventer sequuntur christum. Isti ergo debent magis iudicare, quia de rebus contemplandis incalescunt; Ps. XXXVIII, 4: concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Ideo etiam quia magis assueti, sunt magis ferventes. Item quia erant pauperes et magis abiecti, sed meritum abiectionis est exaltatio; ideo exaltabuntur.

Ideo dicit sedebitis iudicantes etc..

Sed numquid Iudas iudicabit? non, quia istae promissiones semper sunt sub conditione; ideo dominus dicit vos qui secuti estis me etc.. Unde qui secutus fuerit, et perseveraverit, iudicabit etc..

Sed si isti iudicant, quid faciet Paulus? si iam sedes plenae sunt, ubi ergo Paulus? Augustinus dicit quod per duodecim significatur universitas, quae per septem volvitur. Numerus ergo duodenus fit ex multitudine septem, quia septenarius numerus consistit ex tribus et quatuor, et ter quatuor sunt duodecim, vel quater tria; ideo per istum numerum significatur universitas electorum.

Et omnis qui reliquerit domum vel fratres etc.. Posito praemio apostolorum, hic ponitur aliorum: et sunt hic quaestiones.

Prima quare apostolis nihil temporale promisit, aliis vero aliquod temporale, quia centuplum accipiet etc.. Et hoc patet, quia in marco habetur quod centuplum in praesenti.

Secundum chrysostomum promissum fuit apostolis aliquod temporale, quia iudicium in ecclesia dei, ut prius dictum Est. Vel aliter, quia allicitur unusquisque secundum illud ad quod afficitur. Unde qui dimisit mundum et ea quae sunt in mundo, non alliciunt eum ea quae sunt in mundo; sed alii, qui alligati sunt rebus saecularibus, alliciuntur per eas.

Ideo apostolis, quia totum dimiserant, nihil temporale promisit; sed aliis, quia habent affectum ad temporalia; ideo apostolis iudicium promisit. Vel, secundum Origenem, quod dictum est, in regeneratione, hoc est praemium eorum, qui omnia reliquerunt propter christum.

Sed posset aliquis dicere: nolo omnia propter te dimittere, sed dimittam unam domum, vel unum agrum etc.. Dico quod si aliquid relinquis, aliquid habebis; sed si omnia, iudex eris.

Sed est alia quaestio. Dixit domum, et de hoc non est dubium; sed dicit patrem aut matrem etc.. Qui iubet dimitti patrem aut matrem, iubet peccatum.

Item ipse praecepit quod non dimittatur uxor, quod honorentur parentes.

Dicendum quod in istis duo considerantur: naturalis affinitas, et haec non est contemnenda, sed bene faciendum est eis si indigent.

Aliquando vero retrahunt a servitio dei: unde tunc sunt sicut membrum scandalizans et tunc abscindendum est illud membrum; et ideo praecepit haec relinquere. Item alia ratio, quia dominus praevidit tempus futurae persecutionis, quod insurgeret frater contra fratrem; ideo vult hominem separari ab eis.

Alia quaestio est cum dicit centuplum accipiet etc., quomodo intelligatur.

Quidam dixerunt quod sancti resurgent ante iudicium per mille annos, et tunc christus habebit regnum completum: et tunc qui dimisit domum, habebit centuplum. Hieronymus improbat, quia non habebit centum patres etc.. Item turpitudo significatur, quia non habebit centum uxores.

Ideo dicit Augustinus quod intelligitur quoad spiritualia. Unde nos elegit dominus pauperes in hoc mundo et haeredes regni: unde intelligitur gratia dei, quae ponderat omni eo quod dimittis, et in infinitum; ideo ponit finitum pro infinito. Unde centuplum accipiet, idest aliquid quod valet centuplum.

Origenes dicit quod etiam ad litteram est intelligendum. Tu dimittis agrum, ex providentia dei erit quod invenies multos ad servitium tuum; unde conveniet eis illud II Cor. VI, 10: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Item fratres invenies, idest omnes viros spirituales. Item praeter hanc vitam aeternam; Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis.

Consequenter introducit incidens multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Illi qui relinquunt aliquid propter christum, vel omnia, si negligenter vivant, habebuntne istud praemium? dico quod non, quia imperfecte assumpserunt, et non erunt primi, sed novissimi.

Vel aliter, quia possent dicere vos qui reliquistis omnia etc. Iudicabimus sic. Qui per superbiam elati erant primi, sunt novissimi.

Origenes dicit quod potest intelligi de his qui veniunt ad christum, et tepide vivunt; post veniunt alii ferventes, et fervore suo transcendunt alios. Vel primos vocat qui ex christianis nati sunt, qui novissimi facti sunt respectu aliorum qui fuerunt ex gentibus vel Iudaeis. Vel potest referri ad homines, vel Angelos; quia qui primi sunt in ordine Angelorum, facti sunt novissimi per culpam; et novissimi, idest homines, fient primi et superiores.

Capitulus 20

62

(
Mt 20)


Lectio 1

Supra dominus egit de perventione ad regnum per viam communis salutis, et per viam perfectionis; et quia quidam credunt indebite pervenire, ideo repelluntur. Et primo illi qui intendunt venire propter temporis antiquitatem; secundo qui propter carnis originem. Secunda ibi et ascendens iesus ierosolymam etc..

Primum ergo proponitur sub parabola patrisfamilias et conductorum.

Primo ponit parabolam; secundo concludit id ad quod prodest parabola, ibi sic erunt novissimi primi, et primi novissimi.

Parabola duas habet partes.

Primo agit de conductione; secundo de remuneratione. Secunda ibi cum sero autem factum esset etc..

Circa primum ponuntur quatuor conductiones, quae sunt invitationes operariorum ad operandum.

Secunda ibi et egressus circa horam tertiam etc..

Tertia ibi iterum autem exiit circa horam sextam etc..

Quarta ibi circa undecimam vero exiit.

Circa primum tria tangit.

Primo tangitur conducens; secundo ponuntur conducti; tertio modus conducendi.

Secunda ibi qui exiit primo mane conducere operarios. Tertia ibi conventione autem facta etc..

Iste paterfamilias deus est, cuius familia est totus orbis, sed specialiter creatura rationalis: et dicitur paterfamilias ex similitudine gubernationis; Sap. XIV, 3: tu autem, pater, gubernas omnia sapientia.

Qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Hic agit de conductis. Primo quaeritur quae sit vinea, qui operarii, quare conducti.

Quid sit vinea ista. Secundum chrysostomum iustitia est, et quot virtutes producit, tot palmites emittit; Cant. VIII, 12: vinea mea coram me Est. Gregorius: per vinea significatur sancta ecclesia. Is. V, 7: vinea domini exercituum domus Israel est.

Et diversi palmites.

Operarii vero sunt qui ab Adam descenderunt, unde omnes homines; Gen. II, V. 15: posuit dominus Adam in Paradiso ut operaretur et custodiret illum. Debet enim unusquisque operari iustitiam, et excolere eam, et habere curam de proximo; eccli.

Cap. XVII, 12: deus mandavit unicuique de proximo suo. Similiter praelati sunt operarii; Is. Lxi, 3: et vocabuntur in ea fortes iustitiae, plantatio domini ad glorificandum.

Dicuntur autem conducti, qui pro merito operari debent, et quasi mercenarii; iob VII, 1: militia est vita hominis super terram, et sicut mercenarii dies eius. Sicut enim mercenarius non statim accipit mercedem, sed expectat, sic nos in vita ista. Sed ad hoc quod sit bonus mercenarius, oportet quod laboret ad commodum domini sui: sic si laboremus in vinea ecclesiae, totum referre ad deum debemus. Unde I Cor. X, 31: omnia ad gloriam domini facite. Item primo excolit, et post comedit: et sic oportet quod primo excolamus et praeparemus aliorum salutem, post temporalia quaeramus; sup.

Cap. VI, 33: primum quaerite regnum dei, et omnia haec adiicientur vobis; Lc. XVII, 8: praecinge te, et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes.

Item tertio requiritur quod tota die occupetur in labore: sic cultor vineae domini modicum tempus expendat in his quae ad ipsum pertinent, sed necessarium est quod expendamus totum tempus in servitio dei; I ad Cor. XV, 58: abundantes in opere domini semper. Item verecundatur apparere coram domino nisi bene fecerit, sic etiam non debet hic apparere coram domino nisi cum opere bono; Exod. XXIII et XXXIV, 20: non apparebis coram me vacuus.

Sed videamus quid sit mane. Totum tempus huius saeculi est unus dies; ps.

Lxxxix, 4: mille anni tamquam dies hesterna quae praeteriit. Diversae horae sunt diversae aetates. Prima ab Adam usque ad Noe, et in illo tempore monuit dominus et per nuntios et per apparitiones, ire in vineam iustitiae.

Vel potest dici quod tota vita hominis est unus dies. Mane huius diei est pueritia.

Pueritia enim virens est sicut herba; unde aliqui vocantur a pueritia, sicut vocati sunt a pueritia ieremias, Daniel et ioannes baptista.

Ideo dicit qui exiit primo mane etc..

Consequenter determinatur de modo conductionis, unde dicit conventione autem facta cum operariis ex denario diurno.

Per denarium istum significatur vita aeterna, quia denarius ille valebat decem denarios usuales.

Item habebat impressam similitudinem regis.

Unde quod significatur per istum denarium, consistit in observatione Decalogi; supra cap. XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Item habet similitudinem dei; I io.

Cap. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus.

Consequenter agit de secunda conductione et egressus circa horam tertiam etc.. Si accipiamus diem unum totum saeculum, sicut prima hora significat tempus ab Adam usque ad Noe, sic secunda a Noe usque ad Abraham. Antequam promissiones factae sint de christo, tunc per Angelos monuit multos, et habuit multos etiam qui monebant alios.

Sed si vitam unius hominis, hora tertia est adolescentia, qui sicut hora tertia diei sol incipit calescere, sic in adolescentia incipit irradiare sol intelligentiae. Item incipit tunc calere; Iac. I, 11: exortus est cum ardore.

Et istos invenit in foro et otiosos.

Istud forum, est vita praesens. Forum autem dicitur locus in quo litigatur; forum dicitur, in quo venditur et emitur, et significat vitam praesentem, quae litigiis plena est, emptione et venditione; I io.

Cap. V, 19: mundus totus in maligno positus Est. Et isti otiosi erant, quia iam partem vitae suae amiserant: dicuntur enim otiosi non solum qui male faciunt, sed etiam qui bonum non agunt. Et sicut otiosi non consequuntur finem, sic nec isti. Finis hominis est vita aeterna; qui ergo operatur eo modo quo debet, habebit eam, si otiosus non fuerit; eccli.

Cap. XXXIII, 29: multa mala docuit otiositas.

Et dicit eis: ite et vos in vineam meam. Quia deus secundum iustitiam retribuit; I Reg. XXVI, 23: deus retribuet secundum iustitiam. Cum istis non convenit de denario. Quare cum primis, et non cum istis? ratio est secundum quod refertur ad aetatem saeculi. Quia Adam peccaturus erat, ideo posset excusari si non scivisset suam remunerationem; sed scivit, quia gustavit. Item ei, qui meliores habet sensus suos, magis innotescit veritas. Cum ergo sensus meliores Adam habuerit, verius ei innotuit. Sed cum aliis non convenit, quia semper plus quam promittat solvit. Is. Lxiv, 4 et I Cor. II, 9: oculus non vidit absque te, quae praeparasti diligentibus te. Item primi conducti fuerunt ad totam diem. Ergo totam mercedem debent habere; ideo promittitur eis denarius diurnus, qui erit plena merces. Sed aliter non dat totam deo; ideo non convenit cum eo, quia poterat esse quod ferventius operabitur, et sic magis retribuetur; vel ita negligenter, quod non merebitur. Ideo dicit et quod iustum fuerit dabo vobis, quia si recuperent tempus amissum, habebunt mercedem plenam; I ad Cor. III, 13: uniuscuiusque opus manifestum erit, dies domini declarabit. Item primos invitavit ad eundum, sed isti spontanee iverunt; quia in pueris non est discretio, ideo si faciant aliquod bonum, plus videtur esse a spiritu sancto, quam a discretione; sed in adolescentia homo movetur proprio consilio. Item de primis dicitur quod misit eos; de istis quod spontanee iverunt.

Iterum autem exiit circa horam sextam et nonam. Secundum quod dies dicitur saeculum, sic hora sexta fuit ab Abraham usque ad David, et nona a David usque ad christum.

Sed quare coniungit duas horas? quia tunc fuit populus distinctus, scilicet Iudaicus et gentilis.

Unde potest dici quod hora sexta est iuventus, quia sicut in medio die est sol in sui perfectione, sic homo in iuventute. Nona autem hora est senectus: et coniungit istas duas, quia idem est modus vivendi in utraque.

Circa vero undecimam horam exiit. Ponitur quarta conductio: et tria facit.

Primo reprehendit; secundo excusat; tertio invitantur.

Secunda ibi dicunt ei: quia nemo nos conduxit. Tertia ibi ite et vos in vineam meam.

Dicit ergo circa undecimam vero horam exiit. Nona hora est tempus christi.

Unde I Io. II, 18 dicitur: filioli, novissima hora Est. Et ad Hebr. I, 1: olim loquens deus patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio. Is. LII, V. 6: ecce ego qui loquebar, adsum. Vel potest dici senium, sive decrepita aetas, quia quidam in peccato perdurant usque ad aetatem decrepitam. Ps. Lxxxix, 6: vespere decidat, induret et arescat.

Et invenit alios stantes. Alios invenit in foro, istos non. Ratio est, secundum philosophum, quia differentia est inter adolescentes et senes, quia adolescentes toti sunt in spe, senes non in spe, sed in memoriis.

Unde illi in foro inveniuntur primi quasi volentes acquirere; isti autem inveniuntur stantes, quasi non volentes acquirere, sed acquisitum observare. Item vidit primos, et non increpavit; istos autem vidit, et increpavit, quia primo adhuc infirmi sunt, et dominantur passiones in eis, ideo excusandi sunt, quod non expendunt tempus in servitio dei: sed senes abundant sensibus, ideo ipsos increpat, quid hic statis tota die otiosi? Prov. XII, 11: qui sectatur otium, stultissimus est; et XXVIII, 19: qui sectatur otium, implebitur egestate.

Sequitur eorum excusatio dicunt ei: quia nemo nos conduxit. Si referamus ad statum saeculi, sic isti significant gentilem populum, qui non serviunt deo, sed idolis.

Sed excusantur, quia prophetas non habuerunt sicut Iudaei; unde Ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Vel secundum quod refertur ad aetatem hominis, significatur quod quibusdam non datur occasio revertendi ad deum usque ad senium. Et ratio est, quia omnia tempus habent. Vel potest contingere ex dispensatione divina, quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, Rom. VIII, 28. Unde novit dominus quod si ante vocasset eos, non stetissent.

Tunc ergo conducuntur, quando consentiunt, et efficaciter magis resurgunt; unde dicit ite et vos in vineam meam. Unde licet sint decrepiti, vult tamen omnes salvos fieri, I ad Tim. II, 4. Item primis praemium promisit, istis non, quia illis debebatur, quia mane servierunt ei; istis autem debetur ex sola misericordia.

Sap. IV, 13: consummatus in brevi complevit tempora multa.

Cum sero factum esset etc.. Hic agit de remuneratione. Et ponitur primo remuneratio; secundo murmuratio; tertio responsio.

Circa primum duo facit.

Primo ponitur tempus; secundo persona committens; tertio persona cui committitur.

Tempus ponitur cum sero factum esset etc.. Et potest intelligi vel de fine aetatis, vel de fine saeculi. Ps. XXIX, 6: ad vesperum demorabitur fletus, quia deficit lux mundi. Et dicitur sero, quia in mundo isto fiet iudicium.

Dixit dominus vineae procuratori suo. Dominus est tota trinitas.

Dixit procuratori, idest christo.

Et datur ei potestas resuscitandi, potestas iudicandi, et tangitur ordo iudicii.

Tangitur potestas voca operarios, idest mortuos resuscita; Io. V, 28: omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii dei.

Potestas iudicandi redde illis mercedem, idest sis iudex; unde dat potestatem iudicandi; Io. V, 27: dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est.

Consequenter tangitur ordo incipiens a novissimis usque ad primos. Et hoc potest retorqueri ad aetatem saeculi.

Incipiens a novissimis, scilicet ab his qui sacramentis imbuti sunt. Unde maior gratia eis data est, quam primis; Ephes. III, 5: aliis generationibus non est agnitum, sicut nunc revelatum est sanctis apostolis eius. Unde abundantius collata fuit eis, licet aliqua persona in veteri testamento habuerit quoad aliquid maiorem gratiam; Io. VII, 39: nondum erat spiritus datus, quia iesus nondum erat glorificatus, non quia non datus fuerit spiritus sanctus, sed quia tunc abundantius.

Vel potest retorqueri ad aetatem hominis, quia qui in decrepita sunt aetate, citius moriuntur, et citius remunerantur. Vel potest esse quod ex fervore recuperent rem prius amissam, ut legitur de latrone. Quantum ad utrumque dicit chrysostomus, quod illud homo facit liberalius quod facit ex misericordia, quam quod alio modo; ideo designatur quaedam gratificatio et gaudium; Lc. XV, 10: gaudium est in caelo super uno peccatore poenitentiam agente.

Deinde sequitur executio cum venissent qui circa undecimam horam venerunt, vel christiani, vel homines in decrepita aetate receperunt singulos denarios. Apostolus I cor.

Cap. III, 8: quilibet propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.

Venientes autem et primi (non retorqueatis ad tempus saeculi, quia Iudaei) arbitrati sunt quod plus essent accepturi, eo quod plus habebant in alio saeculo. Acceperunt autem et illi singulos denarios, quia singulas stolas habuerunt.

Sed quid est? nonne omnes aequaliter habebunt gloriam? dico quod quantum ad aliquid erit par retributio, quantum ad aliquid non: quia beatitudo potest considerari quantum ad obiectum, et sic est una omnium beatitudo; vel quantum ad participationem obiecti, et sic non omnes aeque participabunt, quia non ita clare videbunt; Io. XIV, 2: in domo patris mei mansiones multae sunt. Et est simile sicut si multi vadant ad aquam, et unus ferat maius vas quam alter: fluvius totum se exponit, non tamen omnes deferunt aequaliter; sic qui animam habet caritate magis dilatatam, magis accipiet etc.. Eccli. XI, 24: benedictio dei in mercedem iusti festinat, et in honore veloci processus illius fructificat.

Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias dicentes: hi novissimi una hora fecerunt etc.. Supra posita est remuneratio, hic ponitur quorumdam murmuratio.

Sed hic est quaestio duplex, quia dicit quod accipientes singulos denarios murmurabant.

Per denarium intelligitur vita aeterna.

Est ne credendum quod accepta remuneratione aliquis murmuret? non enim videtur, quia tunc esset ibi peccatum, ut habetur I ad Cor. X, 10: neque murmuraveritis.

Chrysostomus dicit quod non est vis facienda in eo quod dicitur, sed propter quod dicitur. Unde intelligendum est quod tanta erit remuneratio, quod si possibile esset, murmurarent.

Vel potest intelligi in mundo isto.

Gregorius dicit quod ista numeratio nihil aliud est quam remunerationem differri, quia sancti qui ultimo venerunt statim receperunt praemium, sed primi diu expectaverunt; unde II ad Cor. VI, 13: eandem habentes remunerationem tamquam filiis dico, dilatamini et vos etc.. Unde illi murmurant, quia statim non acceperunt; isti autem non, quia statim.

Hilarius et Hieronymus dicunt sic: aliquando Scriptura loquitur de toto numero populi, aliquando ex persona bonorum, aliquando malorum, ut dicitur Ier. XXVI, 8 quod omnis populus insurrexit in eum, et omnis populus liberavit. Hic accipitur omnis populus pro parte populi. Sic in primo tempore aliqui fuerunt boni, et non omnes; ideo attribuitur aliquid ratione bonorum, aliquid ratione malorum, non quod tunc, sed ante murmurabant, quia populus Iudaeorum murmuravit contra gentilem, quod aequaretur ei.

Est et alia quaestio. Quid est quod dicit qui portavimus pondus diei et aestus? quia non portaverunt, nisi quantum vixerunt, et moderni similiter. Quid ergo est quod dicitur? tripliciter respondetur. Prima responsio est, quod spes quae differtur, affligit animam. Aliqui in principio mundi fuerunt qui portaverunt pondus, quia sciverunt suam retributionem differri; ideo dicuntur portasse pondus diei. Vel potest referri ad Iudaeos, qui portaverunt pondera legis, de quo pondere dicit Petrus Act. XV, 10: hoc est onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus. Gentiles autem tale pondus non portaverunt, quia legi subiecti non fuerunt. Vel, secundum Gregorium, quia primi homines longiori tempore vixerunt, unde vivebant nongentis annis, ideo gravius pondus tulerunt.

At ille respondens uni illorum dixit. Hic ponitur reprehensio. Et primo ostendit suam iustitiam, et suam misericordiam: secundo remunerationis aequitatem.

Circa primum tria. Primo negat iniustitiam; secundo inducit pactum; tertio inducit retributionem factam.

Dicit ergo at ille respondens uni illorum; et adde, et omnibus, quia omnes unam causam habebant, dixit, amice. Amicum vocat, quia ipsum ad se traxerat. Deut. IV, 37: elegit semen eorum post eos. Non facio tibi iniuriam, quia quod meum est, do isti, non quod tuum est, ideo non facio tibi iniuriam.

Iob VIII, 3: numquid omnipotens subvertit iudicium? deinde commemorat pactum nonne ex denario convenisti mecum? idest pro salute consequenda.

Gen. XV, 1: ego dominus merces tua magna nimis.

Tolle quod tuum est, idest quod ex promissione mea habes, et vade, in gloriam, II ad Tim. I, 12: scio cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem. Quidam exponunt sic: tolle quod tuum est, idest damnationem pro murmure, et vade, in ignem aeternum. Sed hoc non potest esse, quia dicit quod acceperunt singulos denarios.

Consequenter ponit misericordiam impensam dicens volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Et circa hoc duo facit. Primo ponit misericordiam; secundo facultatem miserendi.

Volo autem huic novissimo, idest gentili dare sicut et tibi. Ad Rom. III, 9: quid ergo? praecedimus? nequaquam.

Sed possent isti dicere, tu non potes. Immo dicit aut non licet mihi quod volo facere? quia licet unicuique facere voluntatem suam de suo. Si enim esset debitor alterius, non liceret ei facere, similiter si esset sub altero; sed ipse est dominus, ideo potest plus dare. Balivus enim non potest dare aliquid, nisi secundum merita; rex autem potest sine meritis; sic deus, qui est omnium dominus, potest, Ps. Cxiii, 11: omnia quaecumque voluit fecit; ad Rom. IX, 19: voluntati eius quis resistit? hic notandum quod in eo quod ex misericordia datur, non est acceptio personarum, quia de eo quod pure meum est, possum dare cui volo absque acceptione personae.

Unde dicit an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? constat quod murmur praecedens non fuit ex defectu domini, sed ex misericordia alii impensa, ideo ex misericordia et bonitate; sed nequam est proprie qui de bonitate dolet. Ideo dicit an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? eo quod circa te iustitiam ostendi, circa alterum misericordiam? constat autem istud esse ex bonitate. Et supra VI, 22: si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. De bonitate domini in Ps. Lxxii, V. 1: quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde.

Sic erant novissimi primi, et primi novissimi. Hic concludit id pro quo tota parabola inducta Est. Et primo ponit conclusionem; secundo removet falsam opinionem.

Dicit sic erunt novissimi primi.

Dupliciter potest legi secundum chrysostomum; idest novissimi primis aequabuntur, ita quod non erit differentia; et hoc respondet huic quod dictum est quod singuli receperunt singulos denarios, nec erit differentia secundum tempus. Vel aliter, idest illi qui sunt novissimi, erunt primi; Deut. XXVIII, 44: advena erit super te, et erit in caput, tu in caudam. Vel aliqui qui erant primi, propter negligentiam fient novissimi: et hoc praecedenti respondet, quia inceperunt a novissimis.

Sed posset aliquis dicere: nonne omnes primi salvabuntur? dicit: multi sunt vocati, pauci vero electi, quia qui fide credunt, omnes vocati sunt; sed illi electi, qui bona opera faciunt, et isti sunt pauci, ut supra VII, 14: arcta est via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.


Aquinatis - super Mt 61