Aquinatis - super Mt 67

67

Lectio 2

Supra dominus confutavit Pharisaeos per parabolam; secundo hic manifestat disputando. Et primo respondendo; secundo obiiciendo, ibi congregatis autem Pharisaeis, interrogavit etc..

Et respondet dominus triplici quaestioni.

Primo de solutione tributi; secundo de resurrectione; tertio de lege.

Secunda ibi in illo die accesserunt ad eum sadducaei; tertia ibi Pharisaei autem audientes etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponitur interrogatio; secundo responsio; tertio effectus.

Secunda ibi cognita autem iesus nequitia eorum; tertia ibi et audientes mirati sunt.

In ista interrogatione tria sunt consideranda.

Primo interrogantium intentio; secundo ministri interrogantes; tertio interrogatio; intentio interrogantium aperitur cum dicitur abeuntes inierunt Mt 22,15, idest inter se, consilium, scilicet stultum fecerunt, ut iesum caperent in sermone. Et hoc erat stultum, quia ipse erat verbum dei, et verbum dei non est comprehensibile; Eccli. XLIII, 29: multa loquimur, et deficimus in verbis. Fuit autem consilium impium; Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit. Et genes, penult., 6: in consilium eorum non veniat anima mea.

Ministri describuntur cum dicit et mittunt discipulos suos cum Herodianis.

Sed quare non iverunt? ratio est, quia dolose interrogare voluerunt: unde si ivissent, non haberet locum dolus; sed ipsi etiam discipuli erant; Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius.

Cum Herodianis. Qui sunt isti Herodiani? secundum quod in Luca tangitur, sub Herode facta est Iudaea tributaria Romanis.

Iste filius Antipatris alienigenae constitutus est rex a Romanis; ideo voluit compellere Iudaeos reddere censum Romanis. Unde Herodiani, idest famuli deputati ad colligendum institutionem Herodis. Sed iste iam mortuus erat, et dimisit tres filios. Unus Herodes, et iste erat tunc praesens, sicut dicitur in lc.

C. XXII, quod fuit etiam in morte domini: ideo facile fuit quod famuli sui irent cum aliis.

Sed quare iverunt cum Herodianis? una ratio, quia Herodiani zelabant pro imperatore. Ideo discipuli Pharisaeorum secum duxerunt eos, ut si diceret quod esset solvendum tributum, accusarent eum ad Phariseos: si diceret quod non, tunc Herodiani caperent eum. Item isti non cognoscebantur, ideo credebant quod non perciperet; unde faciebant contra illud Ps. XXV, 4: non sedi in consilio vanitatis et cum iniqua agentibus non introibo.

Vel aliter, quia cum Iudaea facta esset tributaria Romanis, divisi sunt, quia quidam dicebant quod plebs deo dedicata non debebat esse homini tributaria; alii vero dicebant, quod quia pro pace militabat omnium, quod omnes debebant caesari dare tributum.

Ideo illi qui dicebant solvi tributa caesari, dicebantur Herodiani.

Positis ministris, ponitur interrogatio.

Et primo ponitur adulatio; secundo interrogatio, ibi dic quid tibi videtur.

Homines mali ab adulatione incipiunt. Loquuntur bona, mala autem in cordibus suis, Ps. XXIII, 3.

Et primo commendant personam; secundo doctrinam; tertio constantiam.

Personam commendant ex auctoritate et virtute.

Ex auctoritate cum dicunt magister.

Et licet mentirentur secundum cor suum, quia non eum magistrum putabant, sed seductorem, ut habetur infra XXVII, 63: recordati sumus quod seductor ille dixit, quia die tertia resurgam etc. Tamen in veritate erat magister, ut infra: unus est magister vester etc.. Item, scimus quia verax es. Verax est qui veritatem loquitur; et hoc est proprium dei, et eius qui deo coniunctus est; Ps. Cxv, 11: ego dixi in excessu meo: omnis homo mendax; Rom. III, 4: est autem deus verax, omnis autem homo mendax. Christus autem est deo coniunctus per unionem, et ideo verax Est. Et sic commendatur ab auctoritate.

Deinde a virtute et viam dei in veritate doces. Primo oportet quod sciat quae doceat; Sap. VII, 13: quam sine fictione didici, et sine invidia communico. Item aliqui docent, sed non utilia; sed iste docet utilia, scilicet viam dei; Is. XLVIII, 17: ego sum deus tuus docens te utilia. Item aliqui docent quae dei sunt, sed non in veritate, ut haeretici; iste autem docet in veritate. De isto in Ps. XXIV, 4: vias tuas, domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Dirige me in veritate tua etc..

Item commendant de constantia; unde dicunt non est tibi cura de aliquo, non praetermittis timore alicuius quod debes dicere vel facere; Is. LI, 12: quis tu ut timeas ab homine mortali? et quare? non enim respicis personam hominum, scilicet contra deum. Ille enim accipit personam qui, ratione hominis, dimittit dicere veritatem quam debet dicere; Deut. I, 17: non accipietis personam cuiusquam.

Et videte qualiter malitiosi erant. Quaestio habebat duo membra, scilicet quod non solverent, ad honorem dei pertinebat; quod solverent, ad favorem hominum. Unde voluerunt quod favorem dei quaereret, et viam dei doceret: et sic si diceret quod non, quod magis volebant, statim caperetur ab Herodianis.

Sequitur interrogatio dic ergo nobis... Licet ne censum dare caesari, aut non? census erat tributum quod pro capite dabatur.

Sequitur responsio cognita autem iesus malitia eorum ait. Et primo respondet ad mentem eorum; secundo ad verba, ibi reddite.

Quia hominis est respondere ad verba, dei autem respondere ad mentem, ideo quia christus erat deus et homo, ideo ad utrumque respondet. Scrutans corda et renes deus, Ps 7,10.

Hypocritae. Et bene dicit hypocritas, quia hypocritae sunt proprie qui aliud in ore habent, aliud in corde. Quid me tentatis? hoc enim erat prohibitum Deut. VI, 16: non tentabis dominum deum tuum. Item isti blande allocuti sunt christum; christus autem aspere respondit, quia respondit ad cor eorum, non ad verba. Item datur nobis exemplum, quod non debemus adulatoribus credere; Prov. XXIX, 12: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros suos habet impios.

Item quando vult, aliquid respondere, non potest melius confutare opponentem, quam secundum verba sua.

Unde primo ponit quaestionem; secundo ex responsione elicit veritatem. Et primo quaerit de numismate; secundo de forma: sensibiliter enim volebat ostendere intentum; Prov. XIV, 6: doctrina prudentum facilis.

Dicit ostendite mihi numisma census, idest denarium qui pro censu datur. Iste denarius valet decem usuales, et quilibet solvit unum denarium.

Deinde quaerit de forma cuius est imago haec et superscriptio? in qualibet enim denarii publici forma ponitur inscriptio, sic erat in isto. Dicunt, caesaris: intelligatis non caesaris augusti, sed tiberii caesaris. Et debetis intelligere, quod dominus interrogabat non erat ex ignorantia, sed potius ex dispensatione.

Bene erat tantae aetatis, et tantum inter homines conversatus fuerat, quod bene noverat formam denarii, sed petiit ad significationem.

Consequenter concludit veritatem reddite ergo quae sunt caesaris caesari, et quae sunt dei deo; quasi dicat: vos estis dei et caesaris, et habetis in usu vestro et quae dei sunt et quae caesaris. Habetis divitias naturales a deo, scilicet panem et vinum, et de his date deo: habetis ista artificialia, ut denarios, a caesare, et haec caesari reddite.

Mystice sic: nos habemus animam quae est ad imaginem dei, ideo eam deo reddere debemus; secundum ea quae a mundo habemus, pacem cum mundo habere debemus.

Etiam sancti viri hic elevati a mundo, quia tamen in mundo cum aliis conversantur, debent pacem requirere Babylonis, ut habetur baruch I, 10 ss.. Et hoc est quod omnia quae sunt carnis, quae sunt mundi, vel hominum cum quibus conversantur, reddant deo.

Sequitur effectus et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt Mt 22,22. Mirum fuit, quia statim, sapientia sua visa, debuissent esse conversi; sed non potuerunt capere, et recesserunt; Ps. Cxxxviii, 6: mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam.

68

Lectio 3

In illo die Mt 22 Mt 23. Hic ponitur secunda interrogatio, et tria facit.

Primo ponitur interrogatio; secundo responsio; tertio effectus.

Secunda ibi respondens autem iesus etc.; tertia ibi et audientes turbae mirabantur.

Circa primum primo ponitur dispositio et conditio interrogantis; secundo interrogatio.

Dicit ergo in die illo. Et quare in die illo? non sine ratione, quia cum viderunt illos confusos, non sine praesumptione quaesierunt eum. Sed, secundum chrysostomum, concordati erant ad invicem quod caperent eum in sermone, et quilibet volebat honorem victoriae: ideo illis confusis isti accedere voluerunt; iob XIX, 12: venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me.

Duae enim erant sectae: Pharisaei, idest divisi, et sadducaei, idest iusti. Et hi errabant in dogmatibus, quia non recipiebant prophetias, nec credebant resurrectionem. Item credebant quod mortuo corpore totus homo moreretur: et hoc est quod dicit qui dicunt non esse resurrectionem.

Sequitur interrogatio. Et primo ponit legem; secundo casum; tertio interrogationem.

Dicunt ergo et interrogaverunt eum dicentes: magister, Moyses dicit: si quis mortuus fuerit non habens filium etc..

Deut. XXV, 5 s.. Quae fuit causa legis? populus carnalis fuit. Unde nil nisi temporalia quaerebat. Lex ergo illa promisit.

Manifestum enim est, quod homo non potest durare in se, ideo consolatio est ei quod maneat in suo simili, scilicet in filio; et hoc natura desiderat, ut quod non potest in se salvari, salvetur in suo simili. Unde contingebat quod aliquis sine filio moreretur, ideo subvenit huic casui Moyses secundum hanc legem, ut frater suus haberet uxorem suam.

Nec ponebatur extraneus, qui nihil pertineret ad eum; item non haberet tantam curam de domo et familia sicut frater: et hoc est quod dicit et suscitaret semen fratri suo, idest generet filium qui habeat haereditatem illius.

Posita lege, ponunt casum erant apud nos septem fratres, et primus, uxore ducta, defunctus est, et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo etc.. Potest esse quod talis casus accidit, vel quod ipsi confinxerunt. Tamen secundum Augustinum per septem fratres homines mali signantur, qui in septem aetatibus moriuntur sine fructu.

Apost. Rom. VI, 21: quem fructum habetis (vel habuistis) in his, in quibus nunc erubescitis? ista mulier est mundana conversatio; Ps. Ci, 27: ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes sicut vestimentum veterascent.

Unde quaerunt: omnes mortui sunt, et omnes eam habuerunt: cuius uxor erit in resurrectione, quia omnium esse non poterit? ista opinio non est bona, et est contra Pharisaeos, quia credebant quod resurrectio debet esse quantum ad hanc vitam, quod quisque rehabeat uxorem suam et possessionem suam etc.. Unde dicunt cuius erit uxor? quia non potest esse uxor omnium. Ista opinio reprobatur in iob VII, 10: non revertetur in domum suam. Unde non resurget ad eumdem modum vivendi.

Sequitur responsio. Et primo ostendit errorem et causam; secundo insinuat veritatem.

Unde dicit respondens iesus ait: erratis, idest erroneam opinionem habetis; Sap. II, 21: cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim eos malitia eorum.

Et quae est causa erroris? nescientes Scripturas.

Unde non meditabantur in mandatis dei; Ps. Cxviii, 100: super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi. Unde qui meditatur in mandatis dei, potest vitare errores; unde Io. V, 39: scrutamini Scripturas. Isti autem non scrutabantur, ideo errabant, sicut faciunt aliqui qui male intelligunt. Item aliqui nescientes virtutem dei, volentes virtutem dei metiri secundum inferiora; ad Rom. I, 20: invisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.

In resurrectione neque nubent, neque nubentur. Manifestat propositum. Et quia duo dixerat, scilicet quod nesciebant Scripturas, nec virtutem dei, ideo primo declarat quod virtutem dei ignorabant; secundo quod Scripturas.

Et cum primo dixerit de Scripturis, quare hoc secundo declaratur? chrysostomus respondet, quia cum aliquis disputat cum aliquo qui errat ex malitia, primo debet allegare auctoritatem; quando cum eo qui ex ignorantia, primo debet proponere rationem, et post auctoritatem. Sic facit dominus.

Primo rationem proponit; unde dicit in resurrectione neque nubent, neque nubentur. Primum, secundum litteram, verum Est. Neque nubent etc., quia tunc non erit necessarium sicut nunc Est. Hieronymus: aliter accipitur nubere secundum Latinum, aliter secundum Graecum, quia proprie nubere secundum Latinum mulierum est: unde dicitur esse neutrum passivum; sed secundum Graecum viri nubent, idest ducunt uxores, mulieres nubentur, non nubent. Ideo dicit, non nubent, viri; nec nubentur, mulieres.

Cum enim nuptiae sint ad prolis procreationem, ut conservetur homo in esse in suo simili, qui non potest in seipso conservari, ideo cum resurrectio fiat ad immortalitatem, tunc non erunt necessariae nuptiae. Ideo isti errabant, et virtutem dei ignorabant. Sed sunt sicut Angeli in caelo. Ille status est status praemii, et finis istius vitae. Iob XIV, 14: putas ne homo mortuus rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea; et illa immutatio erat praemium. Vita illa erit refulgentium intellectu.

Sed quare erunt similes Angelis? quia erunt immunes a passionibus; quia nunc homo habet intellectum adnexum sensibus, et in hoc excedunt Angeli, sed tunc depurabitur, ideo similes erunt Angelis: II Reg. XIV, 17: sicut enim Angelus domini, sic et dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur. Unde qui habent animum a passionibus elevatum, similes sunt Angelis.

Passiones autem quae magis faciunt homines bestiales, sunt passiones venereorum, quae exercentur per coniugium; ideo tunc nec nubent, nec nubentur.

Item quidam dixerunt quod non omnes resurgent, sed solum homines. Sed hoc Augustinus destruit dicens quod sexus resurget; sexus autem non salvatur in homine solum.

Hanc opinionem tollit, cum dicit nec nubent, nec nubentur. Ex quo datur intelligi quod uterque sexus, sed nec nubent, nec nubentur.

De resurrectione autem mortuorum etc.. Postquam ostendit quod ignorabant virtutem dei, hic ostendit quod ignorabant Scripturas. Unde non legistis quod dictum est a domino dicente vobis: ego sum deus Abraham, Isaac et Iacob? hoc scribitur Ex. III, 6.

Sed quaerit Hieronymus, cum aliae auctoritates sint magis expressae de resurrectione, ut habetur Is. VI et Ez. XXXIII et Dan. XII, quare istam quae ambigua est posuit? respondet quod non recipiebant prophetas, sed quinque libros Moysi.

Et quomodo facit ad propositum? dicit ego sum deus Abraham, deus Isaac et deus Iacob. Deus dicitur aliquorum in colendo eum. Isti ergo colunt eum. Sed colere deum non est mortuorum, sed viventium.

Ergo Abraham, Isaac et Iacob vivunt; sed non secundum corpus: ergo secundum animam.

Sed quid valet hoc ad resurrectionem? valet, quia isti dicebant animam non esse; ipse autem ostendit animam remanere: et si anima remanet, ergo et resurrectio, quia naturaliter anima inclinatur ad corpus.

Sed quid est quod dicit, quod non est deus mortuorum? verum est secundum corpus. Est tamen etiam deus mortuorum, quia vivunt secundum spiritum; rom.

C. XIV, 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus. Item est contra haereticos qui damnant patres veteris testamenti, quia hic dicit quod vivunt secundum animam. Item dicit singulariter, quia in aliis gentibus quilibet deum suum habebat. Audi, Israel: dominus deus tuus unus est, Deut. VI, 4.

Sequitur effectus, quia mirabantur et audientes turbae mirabantur in doctrina eius Mt 22,33. Ps. Cxviii, 129: mirabilia testimonia tua, domine etc..

69

Lectio 4

Supra dominus respondit quaestioni factae de solutione tributi, quaestioni etiam de resurrectione; hic autem respondet quaestioni de comparatione mandatorum divinorum: et duo facit. Quia primo ponitur interrogatio; secundo responsio, ibi ait illis iesus etc..

Circa primum duo facit.

Primo describit nequitiam interrogantium; secundo interrogationem, ibi magister, quod est mandatum magnum in lege? nequitiam describit quantum ad tria.

Primo quantum ad impudentiam; secundo quantum ad excogitatam malitiam; tertio quantum ad fraudulentiam.

Quantum ad impudentiam, cum dicitur audientes quod silentium imposuisset Mt 22,34.

Iam confutaverat Pharisaeorum discipulos et sadducaeos, unde ex hoc satis poterant ei credere et erubescere. Unde chrysostomus: livor et ira impudentiam nutriunt et causant.

Sed isti non propter hoc dimiserunt, quin adhuc interrogaverunt eum; Is 56,11: canes impudentissimi nescierunt saturitatem.

Et significatur quod quamvis hoc audirent, non tamen siluerunt. Aliquis servat silentium sponte, et hoc est prudentis. Item aliquis servat, quia imponitur ei silentium, et hoc est imprudentis; Si 20,6: est tacens, non habens sensum loquelae; et est tacens, sciens tempus aptum; Qo 3,7: est tempus tacendi, est tempus loquendi.

Item tangitur excogitata malitia, quia, ut melius convincant eum, simul congregantur; Ps 2,2: principes convenerunt in unum adversus dominum. Convenerunt in unum Mt 22,34. Potest dici quod Pharisaei et sadducaei convenerunt, quamvis in sectis differrent, tamen in unum ad tentandum dominum. Vel Pharisaei convenerunt in unum adversus dominum.

Item fraudulentia significatur, quia cum in multitudine essent congregati, noluerunt quod omnes interrogarent, sed unus; ut si ille vinceretur, alii non confutarentur, et si iste vinceret, omnes in eo gloriarentur. Et interrogavit eum unus ex eis legis doctor tentans eum Mt 22,35, quia non animo addiscendi; Jb 16,11: aperuerunt in me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam.

Hic potest esse obiectio litteralis, quia marcus dicit quod dominus intuitus eum dixit: non longe es a regno dei. Et quomodo hic dicitur quod tentat eum? solvit Augustinus, quia primo venit causa tentandi, sed cum christus satisfaceret ei, consensit ei. Et ideo quod tentavit eum, debet referri ad principium; quod non longe est a regno dei, debet retorqueri ad finem.

Et sic non fuit mirum si verba domini animum eius mutaverunt.

Sciendum autem quod aliqui tentant eo quod non sunt certi, quia, secundum quod dicit sapiens Si 19,4, qui cito credit, levis est corde. Iste cum multa audisset de christo, voluit experiri si talis esset: et haec tentatio non esset mala. Unde dicit magister, quod est mandatum magnum in lege? Mt 22,36 haec tamen quaestio videbatur calumniosa et praesumptuosa: calumniosa, quia omnia mandata dei sunt magna; Pr 6,23: mandata lucerna, et lex lux. Item indeterminate quaesivit, quia omnia sunt magna, ut si responderet de uno, obiiceret de alio. Item fuit praesumptuosa, quia non deberet de magno quaerere qui minimum non implevit; Jb 15,12: quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? et poterat esse quod esset controversia super hac quaestione inter eos, quia aliqui dicebant salutem esse in aliquibus exterioribus; unde Is 29,13: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sed respondet dominus, quod solum est in interioribus.

Unde sequitur responsio ait iesus ei: diliges dominum tuum Mt 22,37 etc.. Et non solum respondet ad quaestionem propositam, sed veritatem docet. Et primo docet quod sit primum; secundo quod ei est simile; tertio rationem assignat.

Secunda ibi secundum autem simile est huic etc.. Tertia ibi in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae.

Dicit ergo diliges dominum deum tuum Mt 22,37 etc.. Istud scribitur Dt 6,5.

Item dominus per Moysen dicit Dt 10,14: numquid dominus petit a te, nisi ut timeas et diligas eum? ergo duo praecipit, timorem scilicet et dilectionem.

Et quare non respondet dominus de timore, sicut de dilectione? dicendum quod quidam timent deum, qui timent pati ab eo, ut qui timent poenam Gehennae, vel qui timent amittere aliquid quod habent a deo; et hic est timor servilis, quia illud diligit in quo timet puniri. Alius est, qui ipsum deum timet propter se, qui timet eum offendere; et talis timor est ex amore, et ex hoc timet, quod amat; ergo principium est amor; 1Jn 4,16: deus caritas est, et qui manet in caritate, in deo manet, et deus in eo. Et ideo dicit diliges dominum; non timeas, quia deus diligendus est sicut primum diligibile, quia ipse finis primus est, sed quaecumque alia diliguntur propter finem. Qui ergo diligit deum ut finem, diligit in toto corde; Jl 2,12: convertimini ad me in toto corde vestro. Et quantumcumque nitamini, non poteritis eum comprehendere, quia deus maior est toto corde.

Sed quid est quod dicit ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua Mt 22,37? chrysostomus exponit sic: quia in dilectione sunt duo: unum quod est principium; secundum quod est dilectionis effectus et sequela dilectionis. Principium dilectionis est duplex. Dilectio enim potest fieri ex passione, et ex iudicio rationis: ex passione, cum nescit homo vivere sine eo quod diligit; ex ratione, secundum quod diligit ut ratio dictat. Dicit ergo quod ille ex toto corde diligit, qui diligit carnaliter; ille ex anima, qui ex iudicio rationis. Et nos deum utroque modo debemus diligere: carnaliter, ut cor carnaliter afficiatur circa deum; unde in Ps 83,3: cor meum et caro mea exultaverunt in deum vivum. Tertium est sequela dilectionis, quia illud quod diligo, libenter video, libenter de eo cogito, libenter facio quod ei placet; Jn 14,23: qui diligit me, sermones meos servabit; et totum refero in ipsum; Ps 83,2: quam dilecta tabernacula tua, domine virtutum. Concupiscit et deficit anima mea in atria domini. Et possumus addere illud quod marcus addit, et in omni fortitudine tua, quia qui deum diligit, totum se transfert in illum, et fortitudinem expendit in ipsum.

Augustinus sic distinguit inter cor et animam et mentem, secundum tria quae procedunt ex ipsis. De corde exeunt cogitationes, ut habetur supra Mt 15,19, ex anima vita procedit, ex mente scientia et intelligentia. Unde quod dicit ex toto corde, intelligendum est ut omnes cogitationes in ipsum referamus; quod ex tota anima, quod tota vita; quod ex tota mente, ut tota scientia referatur in eum, idest ut scientiam captives in obsequium eius; 2Co 10,5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium christi.

Magistralis quaedam Glossa exponit quod anima est imago dei secundum suas potentias, secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem, ita quod illud quod dicitur ex corde, ad intelligentiam referatur; quod dicitur ex anima, ad voluntatem; quod ex mente, ad memoriam, ita ut perfecte deo vivatur.

Origenes sic exponit: diliges deum ex tota anima, ita ut sis paratus animam tuam ponere pro eo si necesse est; Jn 13,37: animam meam ponam pro te.

Sed differentia est inter mentem et cor.

Mens enim dicitur a metiendo; cor sumitur pro simplicitate intellectus; mens vero quoad prolationem, quia per sermonem metitur intellectus, sive cogitatio: unde vult dicere quod in locutionibus et in meditationibus deum totaliter diligamus.

Hoc posito, subdit hoc est primum et maximum mandatum (Mt 22,38). Maximum capacitate: istud enim est, in quo omnia continentur, quia in isto dilectio proximi continetur, secundum quod 1Jn 4,21 dicitur: qui diligit deum, diligit et fratrem suum; et ideo maximum. Item primum origine, maximum dignitate et capacitate. Non primum in Scriptura, quia in Scriptura primum mandatum fuit, dominus deus tuus deus unus est, Dt 6,4. Et quare? quia omnis inclinatio appetitivae virtutis est in amore: ideo habemus mandatum quod colamus deum in dilectione; ad Rm 13,10: plenitudo legis dilectio est; ad Ep 3,17: in caritate radicati et fundati.

Secundo, ponit secundum mandatum secundum autem simile huic est: diliges proximum tuum sicut teipsum Mt 22,39. Voluit significare quod in mandatis est ordo. Et quae est causa? constat quod mandata sunt de actibus virtutum; virtutes autem habent ordinem, quia una dependet ab alia, et sicut virtutes, sic et mandata.

Sed quare dicit quod est simile primo? quia quando diligitur homo, cum homo sit ad similitudinem dei, diligitur deus in illo; ideo simile est primo mandato, quod est de dilectione dei.

Sed quid intelligit nomine proximi, cum dicit diliges proximum (Mt 22,39? istud satis signatur in parabola Lc 10,36, ubi quaeritur, quis tibi videtur, quod fuerit eius proximus? et respondetur, qui fecit misericordiam in eum. Unde qui debet facere misericordiam nobis, vel nos ipsi, sub nomine proximi continetur. Sed non est aliqua rationalis creatura, cui non debeamus misereri, et e converso: et ideo sub nomine proximi continetur homo et Angelus.

Et quod dicit sicut teipsum (Mt 22,39, non intelligitur quantum teipsum, quia hoc esset contra ordinem caritatis; sed sicut teipsum, idest eo fine quo teipsum, vel eo modo quo teipsum. Eo fine, quia te non debes diligere propter te, sed propter deum, sic etiam proximum.

Apostolus 1Co 10,31: omnia in gloriam dei facite. Item in eo quod teipsum diligis, diligis te in eo in quo vis tibi bonum, et tale bonum, quod sit secundum te et legem dei, et hoc est bonum iustitiae. Sic etiam et proximo debes optare bonam iustitiam; unde debes eum diligere, vel quia iustus est, vel quia iustus fit. Item debes eum diligere eo modo quo teipsum, quia cum dico diligo istum, dico volo bonum ei. Unde actus dilectionis cadit super duo: vel super ipsum qui bonus est, vel super ipsum bonum, quod volo sibi; unde diligo istum, quia volo ipsum esse bonum mihi. Unde aliquis diligit bona temporalia, quia scit ea bona esse sibi; aliqui vero diligunt aliquid, quia bonum est in se: sic debes diligere teipsum, et etiam proximum.

Consequenter assignat rationem quare ista duo sint maxima mandata in his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae Mt 22,40.

Tota doctrina legis et prophetarum dependet ab his. Finis in appetibilibus se habet ut principium in speculativis: procedit enim scientia a principiis ad conclusiones, et sic tota scientia ex principiis iudicatur, sicut et in omnibus operabilibus totum dependet a fine. Quia ergo dilectio est finis; 1Tm 1,5: finis praecepti est caritas; ideo ab istis dependent omnia alia, et haec est expositio Augustini.

Origenes sic exponit: in his, idest in observantia istorum, dependet intellectus legis et prophetarum, quia qui haec observat, meretur intelligentiam legis et prophetarum; Si 2,10: qui timetis dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Ps 118,104: a mandatis tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis.



Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos iesus Mt 22,21. Postquam responderat eis, ipse voluit obiicere: et facit duo.

Primo ponitur interrogatio; secundo eius effectus, ibi nemo poterat ei respondere verbum.

Circa primum primo proponit interrogationem; secundo responsionem; tertio obiicit contra.

Dicit ergo congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos iesus. Congregati autem erant ad tentandum; unde ponit interrogationem quid vobis videtur de christo, cuius filius est? haec quaestio difficillima erat et congrua.

Difficillima, quia habetur Is 53,8: generationem eius quis enarrabit? erat etiam congrua, quia habebant opinionem, quod esset purus homo, et non credebant ipsum esse deum, quia sic non tentarent eum, quia scriptum est Dt 6,16: non tentabis dominum deum tuum. Ideo ut ostendat se deum dicit quid vobis videtur de christo? sequitur responsio dicunt ei: David. Christi enim erat duplex generatio: una secundum carnem, alia secundum divinitatem, secundum quam est filius dei patris, de qua dicitur Ps 2,7: dominus dixit ad me: filius meus es tu etc.. Ideo ipsi respondent de generatione secundum carnem, cum dicunt David. Jr 23,5: suscitabo David germen iustum. Et ad Rm 1,3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Et isti insufficienter responderunt, quia insufficienter cognoscebant eum.

Tunc obiicit ut eis det intelligere aliam generationem quomodo ergo David in spiritu vocat eum dominum, dicens: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis? Ps 109,1. Habetur in lege quod pater maior est filio. Non ergo filius dominus est patris. Ergo vel christus non est filius David, vel in eo est aliquid maius David, cum vocet eum dominum. Sed forte dicerent quod David fuit deceptus: quod removet, quia in spiritu hoc dicit, unde spiritu sancto dei locuti sunt homines, 2P 1,21.

Possumus autem tria videre in auctoritate ista Psalmi. Primo praeeminentiam ad sanctos, aequalitatem ad patrem, et dominium super rebelles.

Praeeminentiam ad sanctos, cum dicit dixit dominus domino meo. Dominus, scilicet pater, domino, scilicet filio: ipse enim filius habet dominium super omnes sanctos: nullus enim sanctus illuminatur nisi a lumine vero: ipse autem est lumen verum; Io. I, 4: vita erat lux hominum. Si ergo ipse est, cuius participatione omnes sancti lumen recipiunt, praeeminentiam habet ad omnes sanctos in eo quod dicitur: tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum etc.; unde ipse originaliter est splendor omnium sanctorum.

Item aequalitas patris tangitur, cum dicitur sede a dextris meis: non quod sint sedes locales, sed metaphorice, quia honorabilior locus est sedere a dextris. Dicere enim est emittere verbum. Quod ergo dixit dominus sede a dextris meis quid est aliud, nisi quod generando me verbum, dedit mihi potestatem, aequalitatem et auctoritatem? potest etiam exponi de temporalibus, idest in potioribus bonis, sed non est ad propositum.

Dominus enim semper videtur a dextris, ut in Marc. Ult., 5: viderunt iuvenem sedentem a dextris. Et stephanus, Ac 7,55, vidit iesum sedentem a dextris virtutis dei.

Et quid fiet de inimicis eius? ei omnes subiicientur; unde subdit donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Isti vel sunt penitus infideles, vel hi qui noluerunt obedire et subesse; unde istos ponet scabellum pedum tuorum. Scabellum enim est quod ponitur sub pedibus; illud autem quod est sub pedibus totaliter ei subiicitur, non autem illud quod est in manu. Quidam ponuntur scabellum ad punitionem, quidam ad salutem: ad punitionem, qui nolunt facere eius voluntatem; ad salutem, qui faciunt eius voluntatem.

Sed obiiciunt Ariani: ergo non est aequalis patri.

Dico quod legitur utrumque, et quod subiicitur patri, et quod est aequalis patri; I ad Cor. XV, 25: oportet autem illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus. Item christus sibi omnia subiiciet; Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Unde illud dicit ad demonstrandum unitatem potestatis: unde omnia quae potest pater, eadem potest et filius.

Sed quid est quod dicit donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? ergo videtur quod postquam supposuerit inimicos, quod ultra non sedebit a dextris.

Dicendum quod donec aliquando importat tempus determinatum, aliquando infinitum.

Hic vero importat infinitum.

Sed diceret aliquis: nonne multi rebellant christo? ita, verum est quod multi rebellant, et ideo poterat esse dubium de tempore quando multi rebellarent: ideo voluit christus exprimere.

Si ergo David vocat eum dominum, quomodo filius eius est? ergo dominus est et filius, quia filius est secundum carnem, quia ab ipso traxit originem, et dominus secundum divinitatem.

Et nemo poterat respondere ei verbum. Hic ponitur effectus, et est duplex, quia christus fuit respondens et opponens.

Quia opponens: nemo poterat respondere; iob IX, 3: si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Item quia in respondendo confutaverat eos, ideo sequitur nec ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Ideo potestis videre, quod isti non interrogabant ut eos doceret, sed ut eum tentarent; Deut. XXXII, 7: interroga patrem tuum et annuntiabit tibi.


Capitulus 23

70

(
Mt 23)


Lectio 1

Supra ostensum est quomodo Pharisaei et Scribae provocati sunt ex gloria christi, et etiam ex sapientia eius, qua colliserat eos, nunc autem ostendit quomodo ex iustitia qua eos arguebat: et duo facit.

Primo instruit aliquos; secundo redarguit. Secunda ibi vae autem vobis, Scribae et Pharisaei.

Circa primum duo facit.

Primo ostendit eorum dignitatem; secundo aperit eorum intentionem in usu auctoritatis, ibi omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus.

Circa primum tria facit.

Primo commendat eorum auctoritatem; secundo docet exhibere obedientiam cum cautela; tertio assignat rationem.

Secunda ibi omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite etc.; tertia ibi dicunt enim et non faciunt.

Dicit ergo tunc iesus locutus est ad turbas etc.. Ita continuandum Est. Dominus intantum eos confutavit, quod nec interrogare audebant, nec respondere sciebant.

Sed, secundum quod dicit chrysostomus, inutilis est sermo qui redarguit et non instruit: ideo convertit se ad turbas et ad discipulos suos, ut eos instruat.

Sciendum autem quod quidam audiunt eum ut discipuli, quidam ut turbae: ut discipuli, qui veritatem percipiunt mente; Io. VIII, 31: si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Ut turbae, qui veritatem mente apprehendere non possunt. Ideo quandoque convertit sua verba ad turbas, quandoque ad discipulos, quandoque ad utrosque; et diversimode: quia ad discipulos alta dicendo, ut habetur Io. XV, 15: quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Quandoque vero ad turbas profert parabolas, sicut habetur supra.

Utrisque autem loquitur de necessitate salutis, et talia sunt haec verba.

Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Cathedra proprie est magistrorum; et ideo illi super cathedram dicuntur sedere, qui sunt successores Moysi; Eccli. XXIV, V. 33: legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum. Unde illi qui Moysis legem docebant, sedebant super cathedram Moysi. Et in lege continebantur quaedam ad fidem pertinentia, et quaedam ad bonos mores. Ad fidem pertinentia erant ea, in quibus praefigurabatur christus; unde ipse dicit, Io. V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.

Item continebantur praecepta moralia; eccli.

Cap. XXIV, 33: legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum.

Sed notandum quod supra cathedram sedent et Scribae, et Pharisaei, et discipuli christi: Scribae qui solam litteram considerant; Pharisaei qui aliquantulum de sensu suo interiori; discipuli christi qui totum perpendunt: et non dicuntur discipuli Moysi, sed christi; Lc. Ult., 27: incipiens a lege et prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.

Tunc monet eos ad obedientiam cum cautela; et facit duo.

Primo hortatur ad obediendum; secundo ad cavendum.

Omnia quaecumque dixerint vobis, servate, scilicet in corde, et facite, in opere; Deut. XVII, 9: venies ad sacerdotes levitici generis, et ad iudicem; et post: et facies quaecumque dixerint; et sequitur: sequerisque sententiam eorum. Et apostolus: obedite praepositis vestris. Et hoc est contra Manichaeos qui dicebant legem veterem non esse bonam. Et patet quod sit bona, quia dominus praecepit eam servari.

Sed potest quis obiicere: ergo debemus legalia observare, quod est contra doctrinam apostolorum, Act. XV, 29.

Sciendum quod semper auctoritas servanda est legislatoris secundum intentionem eius; sed legislator aliqua dicit ut semper servanda, et talia semper debent servari; aliqua vero dicit quae sunt vel ut umbra, ut habetur ad Col. II, 17: quae sunt umbra futurorum.

Moralia ergo sunt mandata secundum intentionem legislatoris, ut semper serventur; sed legalia pro tempore tantum, scilicet pro tempore ante christum. Unde ante tempus illud debent servari, post non: quia qui servaret, iniuriam christo faceret. Et ponit Augustinus exemplum. Si diceret aliquis: ego comedam cras, haec vox est signum huius rei; et si postquam comedisset, diceret illud idem, non bene diceret. Sic cum ista legalia essent signa christi venturi, postquam christus venit, qui servaret ea, non bene servaret. Unde omnia quae dixerint vobis, secundum intentionem legislatoris, facite.

Secundum vero opera eorum nolite facere. Hic docet cautelam. Debetis scire quod praelatus praeficitur, ut doceat non solum doctrina, sed etiam vita. Et debemus nos ei concordare quantum ad ea quae docet, quia, secundum quod dicitur ad Gal. I, 9, si quis evangelizat vobis praeter id quod accepistis, anathema sit. Similiter etiam debemus ei conformari in vita. Debet enim esse vita eius nobis in exemplum, sicut vita christi: unde I Cor. IV, 16: imitatores mei estote, sicut et ego christi. Isti vero non dissonant a doctrina, sed a vita; ideo doctrina eorum est attendenda, sed vita cavenda.

Dicunt enim, et non faciunt.

Hic assignat rationem. Et primo ponit rationem; secundo exponit, ibi alligant autem onera gravia etc..

Tu dicis quae dixerint vobis facite, quia dicunt: vos debetis benefacere, sed non faciunt; et ideo non debetis facere secundum opera eorum, quia qui doces non furandum, furaris; Ps. XLIX, 16: peccatori enim dixit deus: quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? alligant enim onera gravia et importabilia etc.. Dominus enim vult exaggerare malitiam eorum quia dicunt, et non faciunt. Si simpliciter dicerent et non facerent, adhuc istud tolerabile esset; sed non sufficit illis, quia adiiciunt praeceptis dei gravissima onera. Et ideo notatur praesumptio eorum, quia alligant alia onera super onera a deo imposita, quia faciunt novas observantias, sicut habetur in Mc. VII, 2, quod prohibebant comedere panem, nisi frequenter lavarentur manus; contra illud Is. LVIII, 6: dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Item notatur crudelitas eorum qui imponunt onera, contra illud I io.

Cap. V, 3: quia mandata dei levia sunt.

Iugum enim meum suave est, et onus meum leve, supra XI, 30. Item notatur eorum indiscretio, quia si forti grave imponerent, non esset magnum; sed debilibus imponunt onera importabilia: illud enim non potest portari quod superat vires portantis. In Act. XV, V. 10: hoc est onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus. Item notatur eorum nimia severitas, quia si imponerent onus, et darent indulgentiam, adhuc sufficeret; sed ex quadam violentia praecipiunt.

Imponunt in humeros hominum, unde excedunt in dicendo. Item excedunt in non faciendo, quia sunt aliqui homines, qui non volunt perficere totum, tamen volunt aliquid perficere. Item sunt aliqui qui etsi nolunt facere aliquid difficile, volunt tamen aliquid leve.

Item aliqui sunt qui etsi non faciunt, habent tamen voluntatem faciendi.

Sed qui nihil istorum vult, in malitia superexcedit; unde dicit digito autem suo nolunt ea movere; unde non solum non faciebant, sed nolebant ea saltem digito suo movere, idest non inchoare. Item nec etiam levia facere, quae per digitum significantur.

Ideo debetis facere quae docent, sed non sequendi sunt quoad opera, quia nec minimum faciunt. Chrysostomus dicit: tales sunt qui magna dicunt, et parva faciunt; tales sunt similes exactoribus tributorum, qui aliis magna faciunt solvere plusquam tributa exigant, ipsi autem sui nihil solvunt. Non te videam magna docentem, sed parva facientem. Unde magis parcet tibi dominus, si declinas ad misericordiam, quam ad severitatem.

Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus. Hic intentionem proponit: et facit duo.

Primo aperit eorum intentionem; secundo monet discipulos ad eorum vitationem.

Et primo intentionem proponit; secundo exponit, ibi dilatant enim phylacteria sua etc..

Quae est ratio quare dicunt, et non faciunt? quia sunt incorrigibiles. Causa autem quare homo sit difficilis ad corrigendum vel incorrigibilis, est quaerere gloriam propriam. Unde chrysostomus: tolle gloriam inanem de clero, et sine labore alia omnia vitia resecabis. Unde ab isto incipit dicens: omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus; Io. XII, 43: dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam dei. Unde dicit omnia vero opera sua faciunt, quia non solum unum, sed omnia ut videantur ab hominibus, contra illud quod dicitur supra VI, 16: nolite fieri sicut hypocritae.

Nolite ergo assimilari eis.

Sequitur expositio: dilatant enim phylacteria sua etc.. Et facit duo.

Primo dicit quod faciunt; secundo quod requirunt amant enim primos recubitus in coenis etc..

Quid faciunt? onerosa non faciunt, sed aliqua quae exterius patent, bene faciunt; unde bernardus: portant vestes sanctitatis, et hoc non est onerosum, quod ostendebant in phylacteriis et in fimbriis. Dicitur enim Deut. VI, 8: ligabis ea in manu tua, et ante oculos tuos. In manu, idest in completione operis, et ante oculos tuos, idest in consideratione tua. Ideo isti volentes gloriam, ut viderentur zelatores mandatorum dei, scribebant mandata in schedula, et ponebant ante oculos, et illud phylacteria vocabant, et dilatabant magis ista, ut magis viderentur ab hominibus; unde dicitur dilatant enim phylacteria sua. Item de fimbriis legitur Num. XV, 38, quod praecepit dominus ut facerent fimbrias, quia voluit ut discerneretur populus Iudaicus ab aliis populis. Et isti ut magis ostenderent se religiosos, magnificabant fimbrias, et alligabant spinas, ut viderentur se pungere, ut recordarentur se esse Iudaeos. Non ergo exhibent nisi exteriora; supra VII, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium.

Et quid requirunt? ut videantur ab hominibus. Haec autem gloria in tribus ostenditur. In primatu, in reverentia exhibita, et in laude nominis; qui enim quaerit gloriam, quaerit unum istorum, vel omnia.

Isti autem quaerebant primatum in loco sacro et in loco communi; unde in loco communi dicit amant autem primos recubitus in coenis. Volebant enim sedere in capite mensarum, contra illud Lc. XIV, 8: cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco. Et dicit amant, quia non reprehenditur auctoritas, sed inordinatus appetitus.

Quidam enim sunt in primo loco corporaliter, qui tamen in corde sedent in novissimo; et e converso aliquis sedet in novissimo loco, ut dicatur, vide, ille est humilis, et sic etc., sed in primo, corde, quia inde quaerit gloriam.

Item quaerunt primatum in loco sacro, quia in ecclesia; unde dicit et primas cathedras in synagogis, contra illud Eccli. VII, 4: noli quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris.

Item appetunt reverentiam, unde dicit et salutationes in foro, idest ut salutentur et honorentur ab hominibus, ut amoveatur capucium coram ipsis, et flectantur genua ante eos; et appetunt vocari ab hominibus Rabbi, idest quod laudentur ut magistri. Origenes refert istud ad illos, qui dignitates appetunt in ecclesiis: est enim quaedam dignitas archidiaconorum, diaconorum, sacerdotum, episcoporum.

Diaconi sunt ut praesint mensis, act.

Cap. VI, 2 ss.. Unde illi appetunt primos recubitus, qui appetunt locum diaconorum. Item cathedra proprie sacerdotum est; ideo illi amant cathedras qui amant locum sacerdotum.

Qui autem debent esse magistri, sunt proprie episcopi; unde illi volunt vocari Rabbi, qui amant esse episcopi.

Vos autem nolite vocari Rabbi.

In parte ista arcet ab imitatione gloriae; secundo invitat ad humilitatem, ibi.

Qui maior est vestrum, erit minister vester.

Notandum autem quod qui primatum habet, habet instruere et gubernare; quorum primum est proprium magistri, secundum patrum.

Et ideo primo prohibet inanem gloriam quantum ad utrumque; secundum ibi et patrem nolite vocare vobis super terram.

Circa primum primo ponit documentum; secundo rationem assignat.

Dicit ergo vos autem nolite vocari Rabbi; contra quod est illud I Tim. V, 17: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Potest dici nolite, idest non ambiatis.

Et subiungit rationem unus est enim magister vester etc. Scilicet deus; ps.

Lxxxiv, 9: audiam quid loquatur in me dominus deus.

Sed quid vult dicere? dicendum quod ille proprie dicitur magister, qui doctrinam habet a se, non ille qui traditam ab alio aliis dispergit.

Et sic solum unus est magister, scilicet deus, qui proprie doctrinam habet; sed ministerio multi sunt magistri. Si quaeris auctoritatem, quaeris quae dei sunt; sed si ministerium, quaeris quod humilitatis est; unde subditur qui maior est vestrum, erit minister vester, idest reputabit se ministrum.

Chrysostomus dicit quod sicut unus est deus per naturam, multi per participationem, sic etiam unus magister est naturaliter, multi ministerialiter.

Sed quomodo potest homo scire quod a se non habeat doctrinam? patet quia sic esset in eius voluntate dare doctrinam cui vellet, sed non potest, immo solius dei est, qui interius cor illuminat. Et est exemplum manifestum in sanitate, quia medicus sanat, quia aliqua exterius ministrat; sed natura principaliter sanat, medicus vero quaedam adiumenta ministrat; et sanat medicus sicut natura, reducendo scilicet ad medium. Sic est de scientia, quia principium est nobis a natura, scilicet intellectus; unus qui docet, adhibet quaedam auxilia doctrinae, sicut medicus ad sanitatem, sed solus deus operatur in intellectu.

Unde unus est magister vester, unde non debetis vocari magistri.

Item ostendit quod non ament auctoritatem patris: vos autem omnes fratres estis, et hoc ostendit ex aequali conditione.

In magisterio non fecit differentiam in qualitate conditionis, sed in paternitate conditionem apponit, unde dicit vos omnes fratres estis, quia a me patre; Mal. Ult., 5: ecce ego mittam vobis eliam prophetam; et post: et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Item estis filii mei per regenerationem; I Petr. I, 3: qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem iesu christi. Unde unus non habet auctoritatem super alium.

Et sequitur et patrem nolite vocare vobis super terram: quia enim estis filii patris superni, ideo non debetis habere patrem in terris. Ille proprie dicitur patrem habere in terris, qui haereditatem quaerit in terris; et ille habet patrem in caelis, qui haereditatem quaerit in caelis; I Petr. I, 4: qui regeneravit nos in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis.

Quare ergo in monasteriis maiores dicuntur patres? dicendum quod est quantum ad auctoritatem; Ephes. III, 4: potestis intelligere prudentiam meam in ministerio christi etc..

Unus enim est pater vester. Supra VI, 9: pater noster qui es in caelis.

Item nec vocemini magistri, quia magister vester unus est: christus. Unde christus magisterium sibi attribuit, quia christus verbum est; et ideo ipsius est docere, quia nullus docet nisi per verbum. Item est magister quantum ad naturam humanam, quia missus est ut doceret; Io. I, 18: deum nemo vidit umquam. Unigenitus qui est in sinu patris, ille nobis enarravit. Item ibid. XIII, 13: vos vocatis me magister et domine.

Qui maior est vestrum, erit minister vester. Postquam retraxit a superbia, hortatur ad humilitatem. Et primo ponit hortationem; secundo assignat rationem.

Et hoc potest sic continuari. Chrysostomus: vos non debetis patres vocari, nec magistri; unde hoc non debetis ambire, sed magis humilitatem. Unde qui maior est vestrum, erit minister vester, idest debet se exhibere ministrum. Unde I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi.

Vel aliter. Ita dixerat nolite vocari Rabbi, unde dicerent ei: vis quod non sit praelatio in terra? dicit dominus: hoc non volo, sed volo quod qui maior est vestrum sit minister, idest non se existimet ut superiorem, sed ut ministrum; II Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per iesum. Et hoc est quod dicitur Lc. XXII, 27: quis maior est, qui ministrat, an qui recumbit? etc..

Deinde assignat rationem qui autem se exaltaverit, humiliabitur, et qui se humiliaverit, exaltabitur. Unde in cantico virginis Lc. I, 52: deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.


Aquinatis - super Mt 67