Aquinatis - super Mt 71

71

Lectio 2

Postquam instruxit discipulos et turbas de cautela quam habere debebant super doctrina Iudaeorum, hic convertit sermonem ad Scribas, increpando eos.

Primo increpat de simulatione religionis, cum irreligiosi essent; secundo de simulatione puritatis, cum impuri essent; tertio de simulatione pietatis, cum impii essent. Secunda ibi vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod deforis est calicis etc.. Tertia ibi vae vobis qui aedificatis sepulcra prophetarum etc..

In his quae ad religionem spectant, quaedam a sacerdotibus debentur populo, quaedam e converso.

Primo ergo ponit malitiam eorum in his quae a sacerdotibus; secundo in his quae a populo, ibi vae qui dicit: quicumque iuraverit etc..

Sacerdos debet subdito iam converso aliquid, et aliquid non converso. Non converso, ut convertat ipsum; converso doctrinam; mal.

Cap. II, 7: labia sacerdotis docent sapientiam.

Item debet ei suffragia; ad Hebr. V, V. 1: omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad deum. Et isti mala agebant in utroque; unde primo arguit eos de primo; secundo de secundo, ibi vae vobis qui comeditis domos viduarum etc..

In istis omnibus increpationibus designat se esse filium eius, qui veterem legem dedit. Deut. XXVI, et XXVIII dantur maledictiones eis qui in lege non permanserint, et post dantur benedictiones. Sed quia venerat ut solveret maledicta legis, ideo primo datae sunt superius benedictiones, ubi dictum est, beati pauperes, beati mites etc..

Circa finem vero suae doctrinae dat maledictionem.

Ideo male reprehendunt, qui reprehendunt veterem legem propter hoc quod ibi continebantur maledictiones, quia sicut in veteri lege, ita et in nova. Sicut enim in lege non maledicebantur nisi qui legem praeteribant, sic nec hic; Prov. III, 11: disciplinam domini non abiicias.

Sed quid est quod dicit qui clauditis regnum caelorum ante homines? regnum caelorum dicitur beatitudo vitae aeternae; supra V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Item sacra Scriptura dicitur regnum; supra XXI, 43: auferetur a vobis regnum dei, idest intellectus sacrae Scripturae. Ad utrumque regnum christus Ostium est; Io. X, 9: ego sum Ostium. Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet.

Quid est ergo claudere regnum, nisi quod isti claudebant per malam doctrinam et malam vitam? non clauditur nisi quod apertum est.

Doctrinae de christo apertae erant, sed isti claudebant, quia obscuras eas faciebant. Habetur Is. XXXV, 5: dominus ipse veniet, et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. Quando dominus faciebat ista miracula, aperta erat haec Scriptura, sed ipsi claudebant dicentes, in beelzebub principe Daemoniorum eiicit Daemonia, Lc. XI, 15. Item ipsi claudebant per malam vitam, quando per malum exemplum inducebant ad peccandum; Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Ille proprie in cathedra pestilentiae sedet, qui officium docendi accipit, et per malam vitam populum corrumpit.

Per iniustam etiam sententiam iudex hominem perimit, tamen iniustam sententiam in vanum proiicit. Data est enim potestas ligandi et solvendi ad aedificationem, non ad destructionem.

Unde potest eis dici vae vobis...

Quia clauditis regnum caelorum ante homines. Item quicumque impedit introitum ad regnum, non est dubium quin male agat; unde sequitur vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare, idest alios converti.

Unde Mal. II, 8: recessistis a via, et scandalizastis plurimos.

Vae vobis... Qui comeditis domos viduarum, orationes longas orantes. Hoc est secundum vae, in quo tangitur simulatio quantum ad orationem.

Et primo arguit de voracitate, cum dicit qui comeditis domos viduarum, quia quicquid faciebant, totum ad gulam retorquebant, ita quod eis convenit illud II Mc. VI, 4, quod totum templum luxuriis et comessationibus erat plenum.

Domos viduarum, idest facultates viduarum.

Sed quare magis domos viduarum quam aliorum? ratio est, quia magis intendunt seducere mulieres, quia viri sapientiores sunt et discretiores, nec ita cito decipiuntur. Item mulieres habent affectum magis proclivem ad largiendum; I ad Tim. II, 10: sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per bona opera.

Item domos viduarum, quia mulier quae habet virum, habet eum ut caput et ut consiliarium, ideo non ita decipitur. Item coniugata non habet potestatem domus suae, sed vidua habet; ideo magis potest dare quam coniugata, et ideo magis faciebant quaestum circa eas, quam circa alias, cum magis esset eis dandum; unde bene convenit eis illud ps.

Xciii, 6: viduam et advenam interfecerunt.

Et hoc in oratione. Orationes longas orantes, propter simulationem sanctitatis: et sic retorquebant orationem ad quaestum, et quaestum ad gloriam.

Unde reprehendi poterant, quia gulosi, quia depraedatores, item quia simulabant sanctitatem; et ideo sequitur et propter hoc amplius accipietis iudicium, idest amplius peccatis. Et quare? quia si aliquis rapit per arma diaboli, peccat; et si per arma dei, peccat dupliciter, quia peccat contra deum, et contra proximum. Vel amplius etc., quia accipitis ab eis, quibus debebatis dare. Vel amplius, sicut habetur lc.

Cap. XII, 47: servus sciens voluntatem domini, et non faciens, vapulabit plagis multis.

Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum. Et hoc dupliciter exponitur, ut referatur ad tempus post christum, et ante christum.

Si ad tempus post, sic loquitur futura et praesentia. Praevidit enim quod per totum mundum Iudaei essent dispergendi, et quod converterent ad legem suam, et perverterent a christo quos possent. Et ideo dicitur circuitis mare et aridam etc.. Dicuntur proselyti qui convertuntur a gentibus ad fidem eorum, vel a christianis; et quia praevidebat istos aliquos ad fidem suam conversuros de christianis, ideo hoc dicit. Et dicit unum, quia paucissimi conversi sunt. Ideo intrarunt illam maledictionem, quae habetur Os. IX, 10: quasi uvas in deserto inveni Israel. Et cum factus fuerit, scilicet Iudaeus, facitis eum filium Gehennae duplo quam vos: quia est primo gentilis et post Iudaeus, et tunc habet duplicia peccata, scilicet gentilitatis et Iudaeorum, quia cum sit Iudaeus, fit particeps occisionis christi; si autem fuerit christianus, et post Iudaeus, efficitur in duplo peior, quia maculat donum spiritus sancti, quod acceperat in sacramentis. Item particeps fit peccatorum Iudaeorum; Io. VIII, 44: vos ex patre diabolo estis.

Potest etiam referri ad tempus ante christum, quia ante christum convertebant aliquos ad fidem suam. Et hoc patet, quia quilibet diligit magis se quam alium; ergo si converterent alios propter salutem animae, magis deberent de sui ipsius salute curare, sed non curabant. Sed hoc faciebant totum propter quaestum, quia volebant quod oblationes augmentarentur; unde futilis erat doctrina eorum. Et cum factus fuerit, facitis eum filium Gehennae duplo quam vos; quia primo convertebatur ad Iudaismum et scandalizabatur, et sic post iterato convertebatur.

Unde II Petr. II, 21: melius est viam iustitiae non agnoscere, quam post agnitam regredi.

Item aliter. Antequam esset Iudaeus, abstinebat a malis, saltem propter laudem hominum, sed post, non: unde ad Rom. II, V. 14: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex.

Unde accipiebant exemplum a malis.

Vae vobis, duces caeci. In hoc ostendit quomodo sunt simulatores sanctitatis in his quae praelatis debentur. Et primo de oblationibus; secundo de decimis, ibi vae vobis...

Qui decimatis mentham etc..

Videte: primo ponit traditionem eorum; secundo arguit tribus rationibus.

Prima pars, ubi ponitur traditio cum ratione, habet duas partes. Secunda ibi et quicumque iuraverit in altari etc..

Isti totam religionem trahebant ad quaestum, ut traherent homines ad offerendum.

In templo erat multum aurum positum: unde dicebant quod si aliquis iuraret per templum, nihil debebat; sed qui iurabat per aurum, obligabat se ad tantum pro quo iurabat.

Item secunda traditio erat, quod erat ibi altare et offerebantur multa super altare; unde dicebant quod qui iurabat per altare, nihil solvebat, qui autem per oblationem, obligabat se ad valorem oblationis. Et quare? ut lucrarentur ex poenis, et ut elevarent per sanctitatem oblationem, et ut incitarentur homines ad magis offerendum.

Et primo ponit primam partem; secundo secundam.

Circa primum duo facit.

Primo proponit traditionem; secundo improbationem, ibi stulti et caeci etc..

Dicit ergo vae vobis, duces caeci etc.. Idem habetur supra XV, 14: caeci sunt et duces caecorum; Is. LVI, 10: speculatores eius caeci omnes. Qui dicitis, quicumque iuraverit per templum dei, nihil est, quia impossibile est quod iste aliud templum faciat; qui autem iuraverit in auro templi, idest per aurum, debitor est, scilicet illius auri.

Consequenter ponit improbationem stulti et caeci; quid enim maius est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? constat quod illud quod est in templo, ratione templi sanctum est, unde qui aliquid in templo furatur, sacrilegium committit: unde maius est iurare per templum, quam per aurum. Chrysostomus: contra quosdam qui dicunt quod iurare per deum, nihil Est. Unde qui iurant per deum, credunt nihil iurare; sed cum iurant per sancta dei evangelia, credunt magnum esse. Unde potest eis dici: quid maius est, deus vel evangelium? constat quod deus. Et hoc verum est simpliciter; secus cum aliqua circumstantia additur, quae aggravat peccatum. Quia qui iurat per sancta evangelia dei, iuravit cum quadam deliberatione et solemnitate, et ideo gravius peccat.

Deinde ponit secundam partem traditionis et quicumque iuraverit in altari, nihil est: qui autem iuraverit in dono quod est super illud, debet.

Tunc ponit reprobationem caeci, quid maius est, donum an altare quod sanctificat donum? non enim sanctificatur donum nisi per altare.

Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt. Hic ponit aliam rationem. Templum continet aurum, et non e converso: similiter altare continet donum, et non e converso. Unde qui iurat per templum, iurat per aurum quod est in templo: et qui iurat in altari, idest per altare, iurat per id quod est in eo.

Item sequitur alia ratio et qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo qui habitat in ipso. Isti dicebant: qui iurat in templo, nihil iurat. Sed ipse vult ostendere quod qui iurat per templum, iurat per deum, quia non iurat per templum nisi sanctificatum, et non est sanctificatum nisi deo. Ergo qui iurat per templum, iurat per deum.

Deinde ponitur alia ratio et qui iurat in caelo, idest per caelum, non iurat per eum, nisi quia thronus dei, et quia manifestatur ibi potentia dei; unde qui in caelo iurat, iurat in throno dei, et in eo qui sedet super eum. Ps. X, 5: deus in templo sancto suo, dominus in caelo sedes eius. Et istud inducitur ibi secundum similitudinem.

Sed mystice, secundum Origenem, facit mentionem de templo, de auro et de altari, in quibus significatur vita contemplativa et gloriosa. Per aurum contemplativa significatur, per quod significatur subtilis sensus excogitatus ipsius Scripturae: quia quantumcumque videatur rationabilis, nihil est nisi sit in templo, idest nisi confirmetur in sacra Scriptura. Per altare signatur cor, in quo debet esse ignis devotionis; Lev. VI, 12: ignis in altari meo non deficiet. Per oblationes servitia et oblationes, quae nisi a corde sancto, vel ab altari sancto exeant, non possunt valere; Sup. VI, 22: si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.

Per thronum vita gloriosa signatur: ibi deus est qui est excedens universa.

Vel per altare et templum intelligimus christum: ipse enim se nominat templum; Io. II, V. 19: solvite templum hoc, et in tribus diebus reaedificabo illud. Item dicitur altare; ad Hebr. Ult., 10: habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui in tabernaculo deserviunt. Unde quicquid boni facimus, nisi sit in templo hoc, idest christo, sanctificatum, non valet; unde totum contemptibile est nisi referatur ad christum.

Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum. Hic reprehendit eos de decimis; et tria facit.

Primo ponitur eorum consuetudinem; secundo inducit doctrinam; tertio ponit quamdam similitudinem.

Secunda ibi haec oportuit facere; tertia ibi duces caeci excolantes culicem etc..

Unde dicit vae vobis, Scribae et Pharisaei, et superaddit hypocritae, quia principalis intentio erat simulatio, qui decimatis mentham, anethum et cyminum. Potest intelligi, vel decimas datis, vel qui decimas exigitis; unde plurimi erant sacerdotes et Levitae, ad quos pertinebant decimas exigere quae eis debebantur, ut habetur Num. XVIII, V. 21 et Deut. XIV, 22, ideo diligentissimi erant ad exigendum, ideo usque ad minima exigebant, ut de cymino et anetho.

Et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium, misericordiam et fidem. Quaedam enim debebantur sacerdotibus propter se, ut decimae ex quibus debebant vivere; ad quaedam vero tenebantur propter deum, ut facere iudicium et misericordiam; unde dominus ab eis ista requirebat, scilicet iudicium et misericordiam; Ps. C, 1: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. Item vult fidem propter gloriam suam. Unde illa ad quae tenebantur propter deum, non curabant, unde dicit: et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem.

Sed de decimis, ad quae tenebantur propter se, bene curabant, secundum illud phil.

C. II, 21: omnes quaerunt quae sua sunt, non dei. E contrario facit caritas, quae non quaerit quae sua sunt, sed quae iesu christi, I Cor. XIII, 5.

Item potest dici vae vobis, qui decimas datis, quia datis de minimis, de mentha, et cymino, et huiusmodi, et hoc ut appareatis religiosi; sed de interioribus non curatis, quia nec misericordiam, nec iudicium, nec fidem diligitis; supra XII, 7: si sciretis quid est, misericordiam volo, et non sacrificium, numquam condemnassetis innocentes.

Origenes dicit quod per mentham et cyminum etc. Possunt quaedam intelligi, quae ad honestatem religionis pertinent. Unde misericordia, iudicium et fides sunt sicut cibi, alia vero minima sunt sicut condimentum. Unde sicut faciebant maiorem vim in condimento suo in parando cibum, quam in cibo, sic et isti magis faciebant vim in hoc quod flecteretur genu coram eis, quam in eis quae ad deum pertinebant.

Haec oportuit facere, et illa non omittere. Quia dixerat, vae vobis, qui decimatis, posset aliquis dicere quod prohiberet dominus dare decimas, ideo dicit quod immo, cum dicit haec oportuit facere, et illa non omittere; quasi dicat: non peccatis in istis, sed in omittendo ea ad quae magis tenemini. Ideo et haec oportuit facere, idest decimas exigere, et illa, scilicet iudicium, iustitiam et fidem, non omittere.

Sed hic potest esse quaestio de decimis. Videtur dominus ponere necessitatem solvendi decimas; unde in toto novo testamento non ita expresse fit mentio sicut hic. Sed numquid ex praecepto legis habetur? non: quia in lege quaedam moralia continentur, quaedam caeremonialia, quaedam iudicialia.

Moralia per omne tempus servanda sunt, et ab omnibus; caeremonialia a certis hominibus, et certis temporibus, ut circumcisio, et haec erant solum in figura; item quaedam iudicialia, ut si quis furaretur ovem, reddat quadruplum. Ideo quaeritur de decimis, utrum decimae sint praeceptum morale. Et videtur quod non, quia moralia sunt de lege naturali. Illud autem solum est de lege naturali, quod ratio naturalis suadet. Sed non plus suadet dare decimam, quam nonam vel undecimam etc.. Ergo non est de iure naturali.

Item, si decimae sint caerimoniales, ergo peccant qui solvunt eas.

Ad hoc dixerunt, qui ante nos fuerunt, quod quaedam sunt pure moralia, quaedam pure caeremonialia, quaedam habent aliquid de morali et aliquid de caerimoniali. Non occides, pure morale Est. Similiter, dominum deum tuum adorabis etc.. Si dicas: quartadecima luna ad vesperam offeres agnum, istud pure caerimoniale Est. Sed si dicitur: memento quod diem sabbati sanctifices, aliquid habet naturale, vel morale, et aliquid caerimoniale.

Morale, scilicet quod ratio naturalis suggerit, scilicet quod habeat aliquod tempus, ad quod vacat, vel in quo vacet ad orandum deum. Sed quod die sabbati, vel dominico etc., iudiciale Est. Unde dicunt quod praeceptum de decimis partim caerimoniale est, partim morale. Sunt enim ad sustentationem pauperum et eorum qui vacant servitio dei, vel praedicationi: qui enim servit communitati, convenit ei de communitate vivere, et hoc est de iure naturali; sed quod decimam partem, hoc est caeremoniale.

Sed numquid tenentur modo? dico quod determinatio ad quemlibet principem qui habet potestatem legem constituendi, pertinet; unde in potestate ecclesiae est constituere vel decimam, vel nonam, vel huiusmodi. Unde tenentur, non quia sit de iure naturali, sed ex constitutione ecclesiae.

Duces caeci excolantes culicem, camelum autem glutientes. In parte ista ponit similitudinem; unde dicit excolantes culicem.

Qui excolat, cum difficultate transglutit.

Unde vult dicere quod magnam curam ponunt in minimis, et parvam in magnis. Vel per culicem peccata minima intelliguntur, per camelum grandia, unde faciunt vim in parvis peccatis; et hoc est quod dicit camelum autem transglutientes.

Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis.

Supra dominus increpuit Pharisaeos de simulatione quam exterius praetendebant quam non habebant in corde, sed ad quaestum retorquebant; hic de simulatione puritatis quam exterius ostendebant.

Et hic primo quantum ad appetitum temporalium bonorum, vel quantum ad peccata carnalia: secundo quantum ad spiritualia.

Et primo agit de primo; secundo de secundo, ibi vae vobis... Quia similes estis sepulcris dealbatis.

Circa primum duo facit.

Primo enim arguit eorum simulationem; secundo proponit sacram doctrinam, ibi Pharisaee caece etc..

Dicit ergo vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod deforis est calicis etc.. Notate quod istud potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod sit locutio propria; et vult tangere morem Pharisaeorum, qui ponebant magnam curiositatem in mundando exteriora, ut habetur supra, quod servabant munditiam urceorum et vasorum; unde vae vobis, qui magnam sollicitudinem imponitis in mundando vasa, sed non corda. Unde sequitur intus autem, idest in corde, pleni estis rapina et immunditia.

Hieronymus vult quod sit figurativa locutio, unde vult quod intelligatur munditia omnis quae foris ostenditur. In paropside cibus ministratur, in calice potus. Homo autem paropsis dicitur; cibus autem in quo deus delectatur, sunt bona opera quae facit; Io. IV, 34: cibus meus est ut faciam voluntatem patris mei. Constat quod usus calicis et paropsidis non est in superficie exteriori, sed interiori. Ille ergo mundat calicem exterius, qui parat corpus suum exterius.

Vos autem estis huiusmodi intus autem pleni estis rapina et immunditia.

Et duo ponit, rapinam et immunditiam, quia duo sunt genera peccatorum: carnalia quae consummantur in delectatione carnis, ut gula et luxuria; alia quae in delectatione spiritus, ut superbia et avaritia, quia avaritia quantum ad obiectum se tenet cum peccato carnali; quantum ad completionem, quia completur in delectatione mentis, scilicet in cupiditate pecuniae, se tenet cum spirituali.

Unde reprehendit avaritiam, cum dicit rapina.

Rapina autem proprie est quando accipitur alienum, sic proprie avarus detinet alienum: unde opponitur iustitiae; Is. III, 34: rapina pauperum in domo vestra. Item pleni immunditia, quantum ad gulam et luxuriam.

Anima redditur impura per passionem, nulla autem passio ita deprimit rationem sicut gula et luxuria; Eph. V, 3: fornicatio et immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos.

Tunc reducit ad sanam doctrinam Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis. Tota puritas exterior est a puritate interiori, ut habetur supra VI, 22: si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit etc.. Ideo docet quod mundet cor, et sic erit totum mundum. Unde dicit Pharisaee caece etc..

Sap. II, 21: excaecavit eos malitia eorum.

Munda quod interius est, quia quodcumque fiat exterius, dummodo fiat ex bona voluntate, totum bonum est; Prov. IV, 23: omni diligentia serva cor tuum.

Item potest exponi de verbo hominis: unde illud quod interius est, potest intelligi intellectus sacrae Scripturae, Eccli. XV, 3: cibavit eum pane vitae et intellectus, in quo propinatur sapientia.

Panis sapientiae est verbum vitae. Unde quidam volunt ornare verbum exterius, et de sententia non curant. Et isti mundant quod deforis est.

Vae vobis,... Quia similes estis sepulcris dealbatis. Hic arguit eos quantum ad peccata spiritualia. Et primo ponit similitudinem; secundo exponit.

Sepulcrum dicitur ubi mortuum corpus quiescit. Mortua corpora sanctorum templum dei sunt, in quibus deus habitat; I Cor. III, 17: templum dei sanctum est, quod estis vos. Corpus est habitaculum animae, et anima est thronus dei: ita sicut corpus est habitaculum animae, ita anima dei; Ps. X, 5: dominus in templo sancto suo etc.. Corpus vero peccatoris est sepulcrum, quia mortuum continet, quia anima per peccatum moritur; ideo mali sepulcrum dicuntur; Ps. XIII, 3: sepulcrum patens est guttur eorum.

In sepulcro est corpus mortuum intus, tantum aliquando exterius est aliqua imago, quae videtur in facie vivere; Apoc. III, 1: nomen habes quod vivas, et mortuus es. Et ideo dicit quae foris apparent speciosa, propter decorem exterius appositum, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia, idest omni putredine et omni immunditia.

Post hoc exponit sic et vos foris quidem apparetis hominibus iusti, idest homines vos iudicant iustos, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Comprehendit peccata carnalia, avaritiam et gulam, sicut dictum est supra, sub qua vanagloria continetur; Io. XII, 43: dilexerunt magis gloriam suam quam dei. Item sub iniquitate omnia peccata spiritualia.

Tunc cum dicit vae vobis,...

Qui aedificatis sepulcra prophetarum, arguit eos de simulatione pietatis et duo facit.

Primo ponit simulationem eorum; secundo crudelitatem, ibi itaque testimonio estis vobismetipsis etc..

Item simulant dupliciter, factis et verbis.

Unde primo redarguit eos de factis; secundo de verbis. Secunda ibi et dicitis: si fuissemus etc..

Dicit ergo vae vobis qui aedificatis sepulcra prophetarum.

Sed quid est? numquid ipsi male faciebant? nonne nos hoc bene facimus, qui corpora sanctorum in capsis argenteis et aureis ponimus? dicunt aliqui quod non reprehenduntur de opere, sed de intentione, quia mala erat eorum intentio; faciebant enim ut memoria sceleris patrum suorum ad memoriam redigeretur hominum: unde consuetudo erat quod quando aliquod novum accidebat, quod fiebat aliquid ad memoriam illius. Unde volebant quod audacia parentum, quia ausi fuerunt interficere prophetas, esset in memoria omnium.

Sed haec expositio non consonat litterae.

Ideo aliter dicendum quod non vituperantur propter hoc, sed quia non faciebant hoc nisi ut exterius ostenderent signa pietatis, sicut supra dicitur quod decimabant mentham et cyminum.

Item ornatis sepulcra iustorum.

Ornabant sepulcra, et tamen habebant animum ad interficiendum propter simulationem.

Similiter, dicit chrysostomus, est temporibus nostris, quod si aliquis faciat multa bona, ornet sepulcra, manum habeat largam, et huiusmodi; si in lapidibus aedificet, et intendat vanam gloriam, nec ambulet in viis domini, non prodest ei.

Item ostendebant verbo pietatem et dicitis: si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Commune est quod in factis aliorum omnes sunt iudices austeri: unde si videmus aliquem peccantem, iudicamus grande peccatum, nostrum autem peccatum attenuamus; ideo isti filii malitiam patrum suorum cognoscebant, suam autem non; supra VII, 5: eiice primo trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui.

Tunc ponit crudelitatem eorum.

Et primo in generali; secundo in speciali.

Et ponit poenam temporalem, ibi ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas.

Circa primum primo describit originem; secundo imitationem mali; tertio minatur poenam.

Dicit itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt.

Sed quid mali erat eis, quia non erat in potestate eorum? ideo videtur quod non debebat eis imputari.

Videte: aliquando filius non imitatur peccata patris, aliquando imitatur malitiam paternam.

Si non sequitur malitiam paternam, non ei imputatur. Aliquando accidit quod habet bonum patrem et malam matrem, et e converso, et sequitur bonitatem patris, vel matris. Sed si uterque malus, raro accidit quin imitetur malitiam eorum. Et ratio est, quia filii malorum assuescunt malis a principio; et ei quod assuescunt in iuventute, fortius adhaerent, et ideo magis sunt proclives ad malum. Item parentes mali cum vident filios aliquod malum agere, non castigant eos; quare peccatum eorum aggravatur ita quod peccata parentum redundant in filios; Ex. XX, 5: ego sum deus zelotes vindicans peccata patrum in filios. Ideo dicit quia filii estis eorum, qui habetis malitiam eorum; Sap. III, 12: nequissimi filii eorum.

Unde estis filii per imitationem: et hoc est quod sequitur implete mensuram patrum vestrorum. Non est imperativum, sed nuntiativum: implete idest implebitis, quasi ut homo loqueretur, idest interficietis me; io.

C. XIII, 27: quod facis fac citius. Vel potest esse permissivum, idest, non impediemini per me; idest aliquando voluistis sed non permisi; de caetero non impediam. Ideo implete mensuram patrum vestrorum.

Sed quid est quod dicit implete? videndum quod omnia quae eveniunt, ex certo dei iudicio eveniunt. Sed in illo dei iudicio non statim solvitur poena, donec totaliter exaggeretur et veniat ad cumulum: unde quantum ad iudicium dei non adhuc erat impleta culpa eorum. Unde interfecerunt prophetas, et non est adhuc impleta culpa, sed in me complebitur. Ideo implete mensuram patrum vestrorum. Is. XXVII, 8: in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit, iudicabis eam. Vel implete. Patres peccaverunt, sed vos implete. Tunc aliquis implet, quando pervenit ad tantum quantum patres sui. Ideo patres vestri occiderunt prophetas, et vos implete.

Vel potest dici quod illi peccaverunt servos interficiendo, isti autem filium interficiendo; unde impleverunt nequitiam patrum. Sed dominus voluntarie se obtulit, et non se opposuit.

Item non improperat eis peccatum suum, sed solum suorum, quia boni pastoris est ut iniuriam suorum reputet suam.

Tunc subiungit de poena serpentes, genimina viperarum etc.. Et videtur quod satis congrue loquitur de culpa. Serpens animal venenosum est, et occidit veneno suo: sic isti serpentes dicuntur, quia prophetas occiderunt. De vipera etiam dicitur quod pariendo moritur, unde foetus corrodit viscera matris: sic cum ipsi essent mali, vituperabant patres. Unde, vos tales, quomodo effugietis iudicium Gehennae? secundum iudicium hominum evaditis, sed secundum iudicium dei quomodo evadetis? unde oportet habere cor mundum. Iob XIX, 29: fugite a facie gladii.

72

Lectio 3

Ecce ego. In parte ista ponit crudelitatem eorum, et addit poenam temporalem. Et primo primum facit; secundo poenam addit.

Et primo ponit beneficium; secundo culpam; tertio magnitudinem poenae.

Unde dicit ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes et Scribas etc..

Et potest referri ad illud quod immediate sequitur, vel ad illud totum quod sequitur. Si ad totum, sic planiorem habet sensum. Ita dico quod estis impleturi, et quod estis serpentes etc.. Unde mitto ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas, et ex illis occidetis, quia tales estis qui occidere consuevistis.

Vel aliter, ita quod ad totum referatur.

Dominus vult quod iudicium non solum sit iustum, sed quod appareat iustum, ut exempla alii accipiant. Unde si aliquis habeat bonum propositum, dominus remunerat eum de bono proposito, et inde dat voluntatem exercendi opus bonum; sic e contrario cum aliquis habeat propositum malum, et sit plenus mala voluntate, secundum quod dicitur Osee II, 6: sepiam viam spinis, excitat iram dei, et ex ira dei est ut manifestetur malitia sua. Ideo mitto ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas; et vos occidetis. Et dicit ecce, quia in promptu est, quia misit apostolos; unde Act. I, 8: et eritis mihi testes in ierusalem, et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae.

Sed notate quod in hoc quod dicit mitto ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas, diversa dona spiritus sancti significat.

Alii datur donum sapientiae, alii genera linguarum etc.. I Cor. XII, 10. Omnia ista dona habuerunt apostoli. Habuerunt donum prophetiae in dicendo futura; ioel II, V. 28: effundam de spiritu meo super omnes gentes, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Item sapientiae, quia omnia cognoscebant; Lc. XXI, 15: dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Item fuerunt Scribae, quia intellectum Scripturae habuerunt; Lc. Ult., 45: aperuit eis sensum ut intelligerent Scripturas.

Et quare hoc praedicit? ut discipuli cogitantes quod audierunt, facilius sustineant.

Item ad convincendam malitiam eorum, quia sicut patres eorum prophetas occiderunt, sic isti apostolos; unde ex illis occidetis, ut habetur Act. XII, 2, quia Herodes occidit Iacobum fratrem ioannis gladio, videns quia placeret Iudaeis. Alii fuerunt crucifixi; unde et crucifigetis. Haec enim erat mors vilissima, ideo hac morte occiderunt christum, secundum illud Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Et flagellabitis.

Act. V, 40 dicitur quod caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine iesu. Et persequemini. Istud manifestum est quomodo Paulum persecuti sunt. Et supra c. X, 23: si persecuti fuerint vos in una civitate, fugite in aliam.

Ulterius ponitur poena, quae, quia videbatur gravis, ideo confirmat: amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.

Dicit ut veniat super vos omnis sanguis iustus, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem zachariae filium barachiae. Quis sit iste Abel notum est, quia iste occisus est a cain fratre suo. Sed iste zacharias, quis fuerit, non habetur. Legitur quod tres fuerint zachariae. Quidam filius barachiae, qui fuit undecimus inter prophetas. Sed de isto non potest intelligi, quia non erat adhuc altare.

Alius pater ioannis, et cuius fuerit filius non invenitur; sed dicit chrysostomus quod fuit occisus propter christum, quia in templo erat locus virginum, et cum sederet virgo maria in loco virginum, expellere voluerunt eam Iudaei a loco; quod prohibuit zacharias eam defendens, et propter hoc occisus fuit. Alius dicitur filius ioiadae, quem occidit ioas in atrio templi, ideo inter templum et altare; unde concordat locus, sed nomen dissonat.

Sed tamen dicit Hieronymus quod interpretatur benedictus domini, et designatur sanctitas patris eius ioiadae sacerdotis. Et dicit quod ipse vidit evangelium Nazarenorum, et ibi continebatur, filius ioiadae.

Sed quare sub isto zacharia incipit, potest esse quaestio litteralis. Ratio autem videtur esse, quia etsi praecedentia magis frequentia, ista tamen inveniebantur in Scriptura. Vel aliter, quod Abel pastor, ioiades sacerdos; ideo per istos duos significantur laici et clerici. Unde omnis poena pro occisione hominum veniet super vos. Vel aliter, quia quidam activi, quidam contemplativi; unde utrique signantur per istos.

Sed amen dico vobis, quod omnia venient super generationem istam. Sed quomodo potest esse quod omnia veniant super generationem istam? punitur ne unus pro alio? Ez. XVIII, 20: filius non portabit iniquitatem patris. Quomodo ergo super generationem istam? Hieronymus solvit, quod consuetum est in Scriptura quod tota generatio bonorum pro una generatione sumitur, de qua in Ps. Cxi, V. 2: generatio rectorum benedicetur. De generatione malorum supra XII, 39: generatio mala signum quaerit. Chrysostomus dicit sic: aliqui peccant, sed deus non statim vindicat; unde in Ps. VII, 12: numquid irascitur per singulos dies? aliqui vero numquam cum peccant corriguntur, sed in peius mutantur; II ad Tim. III, 13: mali autem homines et seductores in peius proficient; et tunc expectat dominus donec compleatur malitia eorum.

Unde isti, in quibus complebitur malitia, portant pondus totius quantum ad temporalem poenam, tamen quantum ad aeternam quilibet suam. Unde tanta erit quod videbitur quod pro omnibus patiantur; unde Ex. XXXII, 34, dicitur quod istud peccatum servetur usque in diem ultionis. Sicut fuit plenitudo bonorum his qui credunt in christum, sic plenitudo malorum his qui occiderunt christum; ideo dicit venient omnia super generationem istam.

Sed quae est ista poena? destructio civitatis ierusalem. Et quoniam intendit loqui de excidio civitatis, ideo convertit se ad civitatem, dicens ierusalem, ierusalem. Et primo ponit delictum; secundo commemorat beneficia; tertio praenuntiat poenam.

Secunda ibi quoties volui congregare filios tuos... Et noluisti? tertia ibi ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.

Dicit ergo ierusalem, ierusalem; et designat ista geminatio affectum miserantis; unde dicitur Lc. XIX, 41, quod videns civitatem flevit super eam. Quae occidis prophetas; Act. VII, 52: quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et dicit, quae occidis, non quae occidisti, ideo adhuc in malitia perseverabant. Haec est illa ierusalem, de qua habetur Ez. V, 6: ista est ierusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu eius terras, et contempsit iudicia mea.

Possent se excusare: non habuimus qui diceret nobis; ideo dicit et lapidas eos qui ad te missi sunt; unde misi prophetas et multa auxilia, et non cognovistis.

Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? designatur in hoc perpetuitas divinitatis eius, secundum quod ipse dicit, Io. VIII, 58: antequam Abraham fieret, ego sum. Unde ipse christus misit prophetas, patriarchas et Angelos. Quandocumque misit, voluit congregare etc.. Illi congregantur qui ad dominum convertuntur, quia in eo uniuntur peccatores; disperguntur qui ab unitate separantur. Unde volui congregare quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas. Dicitur quod non est animal aliquod ita compatiens pullis sicut gallina.

Gallina defendit a milvo, et vitam exponit pro eis, et congregat sub alas. Sic christus compatitur nobis, vere languores nostros ipse tulit, Is. LIII, 4. Item milvo, idest diabolo, se exposuit; Deut. XXXI, 27: adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra dominum.

Sed contra. Dominus voluit, et isti noluerunt: ergo praevaluit mala voluntas eorum voluntati dei.

Unde dicendum: quoties volui, feci, sed te invito, feci cum feci; unde tua voluntas impedivit quod non facerem. Vel quod misit prophetas signum fuit quod voluit congregare et noluisti.

Tunc sequitur poena ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Totus populus honorabatur propter ierusalem, et ierusalem propter templum; ideo dicitur relinquetur domus, idest templum, vel habitatio; Ps. Lxviii, 26: fiat habitatio eorum deserta.

Vel dicitur domus deserta quando caret proprio habitatore; Ps. X, 5: dominus in templo sancto suo. Unde dicitur relinquere per habitationem; ideo non videbitis me amodo etc., quia fui vobiscum per potentiam divinitatis, et post fui corporaliter, sed recedam a vobis. Sed iam relinquetur domus vestra deserta et non me videbitis amodo, nec corporaliter, scilicet post passionem, nec spiritualiter.

Sed numquid est hoc verum quod nulli Iudaeorum viderunt eum, cum tamen multi conversi fuerint ad eum? ideo dicit donec dicatis: benedictus qui venit in nomine domini, quia quando confitebimini, tunc videbitis per fidem. Vel aliter, designat occulte secundum adventum: videbant ipsum corpore, sed istam visionem non habebant usque ad secundum adventum, in quo poteritis dicere, et recognoscetis quod ego sum benedictus qui venit in nomine domini.

Capitulus 24


Aquinatis - super Mt 71