Aquinatis - super Mt 76

76

Lectio 4

Postquam dominus posuit incertitudinem horae, monet ad vigilantiam.

Et primo monet omnes; secundo specialiter praelatos, ibi quis putas est fidelis servus et prudens? etc..

Circa primum tria facit.

Primo proponit admonitionem; secundo similitudinem; tertio concludit propositum.

Secunda ibi illud autem scitote etc.; tertia ibi et vos estote parati etc..

Dicit ergo: ita dico quod dies est incertus, et nullus potest confidere de suo statu, quia de quolibet unus assumetur et alter relinquetur, ideo debetis esse diligentes et solliciti. Vigilate ergo. Et, ut dicit Hieronymus, ideo voluit dominus incertum ponere terminum, ut homo semper expectaret.

In tribus enim homo delinquit: quia vacant eius sensus, item quia vacat a motu, item iacet homo. Ideo vigilate, ut sensus vestri eleventur per contemplationem; Cant. V, V. 2: ego dormio, et cor meum vigilat. Item vigilate, ne in morte torpeatis: ille enim vigilat qui se exercet in operibus bonis; I petr.

Ult., 8: sobrii estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Item vigilate, ne iaceatis per negligentiam; Prov. VI, 9: usquequo, piger, dormies? sed quid dicit? quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit. Hoc dicebat apostolis, et non habetur alibi quod ita expresse se vocet dominum, sicut hic, et in Io. XIII, 13: vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum etenim.

Sed posset aliquis dicere, quod dominus loquebatur apostolis; apostoli autem non erant victuri usque ad finem mundi, quomodo ergo dicit vigilate, quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit? dicit Augustinus quod istud necessarium est etiam apostolis, et eis qui ante nos erant, et nobis, quia dominus venit dupliciter. In fine mundi veniet ad omnes generaliter; item venit ad unumquemque in fine suo, scilicet in morte; Io. XIV, 18: non relinquam vos orphanos, veniam ad vos.

Ergo duplex est adventus, in fine mundi et etiam in morte: et utrumque voluit esse incertum. Et isti adventus sibi respondent, quia talis invenitur quis in secundo, qualis fuerit in primo. Augustinus: imparatum invenit illum mundi novissimus dies, quem imparatum invenit suus ultimus dies. Item potest exponi de alio adventu, scilicet invisibili, quando venit in mentem; iob IX, 11: si venerit ad me, non percipiam. Unde ad multos venit, et non percipiunt. Unde multum debetis vigilare, ut si pulsaverit, aperiatis ei; unde Apoc. III, 20: ego sto ante Ostium, et pulso: si quis aperuit mihi, intrabo ad eum, et coenabo cum illo.

Illud autem scitote, quod si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret illa hora, et non sineret perfodi domum suam. Sed quia nescit qua hora, oportet quod tota nocte vigilet.

Quis est iste paterfamilias? domus anima Est. In ista debet homo quiescere; Sap. VIII, V. 16: intrans in domum meam, idest in conscientiam meam, conquiescam cum illa. Paterfamilias ratio est: Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio, dissipat omne malum intuitu suo. Aliquando fur perfodit domum suam.

Fur est aliqua persuasio falsae doctrinae, vel tentatio aliqua. Et dicitur fur, sicut habetur Io. X, 1: qui non intrat per Ostium in ovile ovium, ille fur est et latro. Ostium proprie dicitur naturalis cognitio, seu ius naturale.

Quisquis ergo per rationem intrat, per Ostium intrat; sed qui intrat per Ostium concupiscentiae, vel irae, vel huiusmodi, est fur. Fures consueverunt in nocte venire. In Abdia 5: si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? unde si de die veniant, non timentur. Sic quando homo est in contemplatione divinorum, tunc non venit tentatio; sed quando remisse se habet, tunc venit. Ideo bene dicit propheta, Ps. Lxx, 9: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.

Unde debemus vigilare, quia nescimus quando veniet dominus, scilicet ad iudicium.

Vel possumus referre ad diem mortis; I ad Thess. V, 3: cum enim dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.

Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, filius hominis venturus est.

Dicit chrysostomus quod homines solliciti circa temporalia, vigilant de nocte. Et si pro temporalibus vigilant, multo magis vigilandum est pro spiritualibus; Apoc. III, 3: si non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur.

Quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam? hic specialiter admonet ad vigilandum praelatos. Et primo alliciendo praemiis; secundo terrendo suppliciis.

Circa primum tria facit.

Primo ponit idoneitatem boni praelati; secundo officium; tertio praemium.

Idoneitas est quod sit fidelis et prudens. In quolibet bono opere duo sunt necessaria: ut intentio constituatur in debito fine, item quod accipiat vias congruas ad illum finem; ideo in officio praelationis haec duo sunt necessaria. Primo quod figat intentionem in debito fine, quem quidam constituunt in seipsis, de quibus dicitur Ez. XXXIV, 2: vae pastoribus qui pascunt se; quia illi qui in recto fine intentionem constituunt, non intendunt quod sibi utile sit, sed quod multis, ut salvi fiant. Et hoc totum propter gloriam dei recte operantur. Qui autem quaerit quod suum est, non. Unde oportet quod sit fidelis; I cor.

IV, 2: iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Item debet esse prudens, quia potest esse quod aliquis quaerat gloriam dei, sed non secundum scientiam.

Praelati enim est corripere vitia. Posset ergo ita increpare, quod posset inducere in peccatum.

Ideo oportet quod sit prudens. Sup.

C. X, 16: estote prudentes sicut serpentes.

Et notate quod nominat servum, quia differentia est inter liberum et servum, quia omnis actio servi retorquetur in dominum, non liberi: sic omnis actio praelati referri debet in deum. Sic Paulus vocabat se servum, cum dicebat, II Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per iesum.

Sed quare dicit quis putas est fidelis servus et prudens? quia pauci sunt fideles; phil.

C. II, 21: omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae iesu christi; Prov. XX, 6: virum autem fidelem quis inveniet? et si pauci fideles, pauciores et prudentes; ideo sic dicit dominus notans paucitatem.

Deinde tangit eorum officium quem constituit dominus super familiam suam. Et tria agit. Primo agit de sui institutione super officium suum, cum dicit quem constituit dominus, non quod ipse procuret vel muneribus, vel precibus; ad hebr.

C. V, 4: nullus assumat sibi honorem, sed qui vocatur a deo sicut Aaron. Deinde tangit super quod constitutus est, quia super familiam suam, scilicet super ecclesiam suam, non super temporalia, secundum quod dicit apostolus, II Tim. II, 4: nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus. Item oportet eum esse prudentem, ut vigilet circa ecclesiam, non circa alia quae extra ecclesiam sunt; I Cor. V, 12: quia ad nos de his quae foris sunt? item tangit officium praelati ut det illis cibum in tempore: cibum scilicet doctrinae, boni exempli, et temporalis subsidii; ideo dominus dicit Petro ter: pasce, pasce, pasce oves meas. Pasce verbo, pasce exemplo, pasce temporali subsidio habetur ultimo, sed tamen in tempore; Eccle. III, 1: omnia tempus habent.

Item Io. XVI, 12: multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Si enim vult dicere verba, quando non competit, perdit.

Sequitur de praemio; et primo dicit quod est istud; secundo in quo sit.

Quod est praemium? beatitudo; unde dicit, beatus, sive in morte, sive in fine mundi, quem cum venerit dominus, invenerit sic facientem, scilicet administrantem, ut dictum Est. Ps. Cxviii, 1: beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini.

Et quare sunt beati? amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Hoc tripliciter exponitur. Uno modo, ut ostendatur in quo consistat omnis beatitudo. Beatitudo enim in aliquo bono consistit; sed omnia bona dei sunt. Numquid ergo in aliquo istorum est beatitudo? beatitudo est in illo bono quod est super omnia bona: non enim est aliquis beatus, nisi in illo bono quod deus Est. Unde super omnia bona sua constituet eum, idest beatificabitur in illo, scilicet in deo, qui est super omnia.

Secundo modo exponi potest quod hoc dicit ad ostendendum praeeminentiam, quam habebunt boni praelati. Lc. XII, 37 habetur quod faciet eos discumbere; sed hic habetur quod super omnia bona sua constituet eum; quia inter omnia praemia maximum est praemium boni praelati; supra V, 19: qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur. Dan. XII, 3: qui docti fuerint, erunt sicut splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Et hoc est super omnia bona sua, idest super omnia praemia sanctorum.

Tertio modo potest exponi per unionem ad christum; quia sicut in hoc mundo non perveniet ad statum perfectionis, nisi qui sequitur vestigia christi, sic nec tunc, nisi qui coniuncti fuerint christo: et habebunt dominium super omnia, inquantum voluntas sua fit conformis voluntati divinae; Lc. XXII, 29: et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum. Et Apoc. II, 28: qui vicerit, dabo ei stellam matutinam.

Si autem dixerit malus ille servus in corde suo etc.. Postquam allexit ut sint vigilantes per praemia, hic terret per supplicia. Et primo ponit culpam; secundo poenam, ibi veniet dominus etc..

In culpa duo sunt, scilicet causa culpae, et ipsa culpa; et tamen utrumque culpa est.

Causa culpae est desperatio de adventu si dixerit: moram facit dominus meus venire. Augustinus dicit quod aliquis posset dicere hoc nimio desiderio, et hoc demonstrabat qui dicebat: quando veniam, et apparebo ante faciem dei mei? aliquando dicitur propter desperationem de cito veniendo; Ez. XII, 22: fili hominis, quod est proverbium istud in terra Israel dicentium: in longum differentur dies, et peribit omnis visio? non enim diu tardabit. II petr.

C. III, 9: non tardat dominus promissionem suam. Unde haec est radix omnium.

Sed quae sunt quae consequuntur inde? unum crudelitatis, aliud voluptatis.

Quantum ad primum dicit et coeperit percutere conservos suos, quia reputat sibi subiectos ut servos, contra illud I Petr. V, 3: sed voluntarie, neque dominantes in cleris. Et non solum sufficit ei, sed etiam percutit et affligit; Mich. III, 10: qui aedificatis sion in sanguinibus. Vel percutiunt fratres, quos servos reputant, malo exemplo. Item istud non sufficit eis, sed convertunt se ad voluptates.

Manducet autem et bibat cum ebriosis, idest habebit societatem cum voluptuosis, si ipse est voluptuosus.

Et quid erit inde? ponit iudicium.

Primo enim ponit iudicium ex insperato; secundo poenam.

Dicit veniet dominus servi illius in die qua non sperat; quia credit aliquando homo esse securus de longa vita, et tamen subito deficit; I ad Thess. V, 2: dies domini sicut fur veniet; Is. XXX, 13: subito dum non speratur, veniet contritio eius.

Et quid fiet inde? sequitur triplex poena. Et dividet eum, non, ut dicit Hieronymus, ut dividat gladio, sed a societate bonorum; infra XXV, 32: et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis.

Et haec est maxima poena. Dicit Origenes sic: in homine tria sunt: est anima, corpus, spirituale donum. Et haec in bonis praelatis non dividentur, sed in malis praelatis. Spirituale donum dividetur, quia accipiet spirituale donum quod eis dederat; corpus autem et anima mittentur in ignem.

Item alia poena est quod annumerabitur iniquis, unde dicit partemque eius ponet cum hypocritis. Hypocritae sunt simulatores qui unum profitentur, et aliud agunt: unde partem eius ponet cum talibus. Et sic accipitur Ps. X, 7: sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum.

Item adhuc ista non sufficit, sed erit alia poena, quia ibi erit fletus et stridor dentium.

Iob XXIV, 19: transibunt enim a frigore nivium ad calorem nimium. Unde fletus ex fumo generatur, stridor dentium ex frigore. Dicit Origenes quod possumus hinc considerare quod male dicunt qui dicunt quod praelati mali non sunt praelati.

Item notate quamdam similitudinem quam ponit Augustinus. Removeamus ab oculis illum servum de quo fit sermo, et ponamus tres servos, qui diligant adventum domini. Unus dicat: dominus meus cito veniet, et ideo vigilabo. Alius dicat: dominus tardabit, sed volo vigilare. Alter dicat: nescio quando veniet, et ideo volo vigilare. Quis istorum melius dicit? respondet Augustinus quod primus male decipitur, quia si putat quod cito veniat, et postea tardat, est in periculo ne prae taedio dormiat. Secundus potest decipi, sed non est in periculo. Sed tertius bene facit, qui sub dubio semper expectat; ideo malum est determinare aliquod tempus.

Capitulus 25

77

(
Mt 25)


Lectio 1

Supra actum est de adventu domini ad iudicium, hic agitur de ipso iudicio: unde dividitur istud capitulum in duas partes.

In prima parte loquitur de iudicio per quasdam parabolas; in secunda manifeste et explicite formam iudicii demonstrat, ibi cum autem venerit etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponitur quaedam parabola, in qua aliqui excluduntur a regno propter defectum interiorem; in secunda, quod quidam excluduntur propter negligentiam exterioris operationis, ibi sicut enim homo peregre proficiscens etc..

Prima est de virginibus, quae solent animos hominum exercere: et in hac tria consideranda sunt.

Primo ponitur praeparatio aliquorum se disponentium ut regnent cum christo; secundo ponitur excitatio ad iudicium; tertio adventus iudicii.

Secunda ibi media autem nocte etc.; tertia ibi dum autem irent etc..

Circa primum primo tangit studium praeparantium; secundo eorum somnum, ibi moram autem faciente etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit quod est commune omnibus se praeparantibus; secundo distinctionem in his, qui se praeparant, ibi quinque autem etc..

Circa primum quatuor considerantur communia quantum ad omnes: numerus; status; officium; et finis intentus.

Numerus tangitur quod decem erant: simile est regnum caelorum decem virginibus.

Sed quare decem? triplex ratio Est. Una quidem, quia decem est numerus universitatis: in numerando procedimus usque ad decem, et post incipimus ad uno; unde per decem, per unum, et per centum universitas significatur.

Vel, secundum Hilarium, omnes obsistunt decem praeceptis observandis, vel obligantur ad ea.

Vel decem propter quinque sensus duplicatos.

Sunt enim duplicati uno modo, secundum Gregorium, quia quinque sunt in viris, et quinque in mulieribus: et sic decem. Secundum Hieronymum, duplicantur secundum quod ad diversos sensus referuntur: sunt enim quidam sensus exteriores, et quidam interiores.

De visu interiori dicitur Io. IV, 12: deum nemo vidit umquam. De gustu dicitur Ps. XXXIII, 9: gustate et videte quoniam suavis est dominus. De olfactu dicitur cant.

C. I, 3: in odorem unguentorum tuorum currimus.

Et sic sunt omnes decem, qui ad iudicium veniunt.

Status tangitur cum dicitur virginibus.

Sed quare dicuntur virgines? triplex est ratio. Secundum chrysostomum intelligitur de his qui integritatem carnis servant.

Sed quare magis facit mentionem de virginibus? dicit quod supra XIX, 12 locutus est de virginibus, ubi dicit quod sunt quidam eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat.

Ideo cum virginitas sit tantum bonum quod non cadit sub praecepto, sed sub consilio, secundum quod habetur I Cor. VII, 25: de virginibus praeceptum non habeo, consilium autem do, si isti damnantur, multo magis et alii.

Vel virgines dicuntur qui ab illecebris quinque sensuum abstinent. Secundum Hieronymum et Origenem virgines dicuntur fideles qui non admittunt corruptelam, secundum quod dicit apostolus, II Cor. XI, 2: despondi vos uni viro virginem castam exibere christo.

Sequitur videre studium: quae accipientes lampades suas. Lampades sunt vasa luminis. Unde secundum Hilarium possumus intelligere animas illuminatas lumine fidei, quod in baptismo receperunt; Is. LVIII, V. 8: tunc erumpet quasi mane lumen tuum.

Vel per lampades opera signantur, secundum Augustinum: opera enim vestra debent esse lucerna; supra V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis Est. Ergo accipere lampades est praeparare animam, vel disponere ad bona opera.

Quartum quod ponitur est quod exierunt obviam sponso et sponsae. Quis est sponsus, et quae est sponsa? dupliciter exponitur secundum duplex matrimonium.

Unum divinitatis ad carnem, quod celebratum est in utero virginis; ipse enim tamquam sponsus procedens de thalamo suo, Ps. XVIII, 6. Sponsus ipse filius est, sponsa humana natura; unde nihil aliud est exire obviam sponso et sponsae, nisi servire christo.

Item est matrimonium christi et ecclesiae; Io. III, 29: qui habet sponsam, sponsus est.

Ergo praeparantes lampades intendunt ut placeant sponso, idest christo, et sponsae, idest matri ecclesiae. Et sic in istis conveniunt.

Ponuntur etiam duo, in quibus discrepant, discrepant, in interiori discretione et exteriori sollicitudine.

Quantum ad primum dicit quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes; Prov. X, 23: sapientia est viro prudentia.

Ille prudens est qui quae facit, non vult pro nullo perdere. Ideo dictum est supra X, 16: estote prudentes sicut serpentes. Vel sic fatui sunt qui divertunt a deo, vel per malam intentionem et non rectam, vel per falsam doctrinam; Prov. IX, 13: mulier stulta, et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, sedet in foribus domus suae. Secundum Origenem, qui habet unam virtutem, habet omnes: unde non potest esse unus sensus ordinatus quin sint alii ordinati. Item sicut etiam dicitur Iacob II, 10, qui delinquit in uno, factus est omnium reus.

Item discrepant quantum ad exteriorem sollicitudinem, quia quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum. Omnes istae bene volebant habere lampades accensas, quia ipse qui lumen est, vult sibi servire cum lumine; sed lumen non potest nutriri sine oleo: stultus enim esset qui crederet servare lumen in lampade, et non poneret oleum.

Per oleum quatuor significantur.

Secundum Hieronymum per oleum significantur bona opera. Et quare? fides est lumen animarum quo accenduntur lampades. Per bona opera fides nutritur; I ad Tim. I, 18: hoc praeceptum commendo tibi, fili mi timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt.

De isto potest accipi quod dicitur Prov. XXI, V. 20: thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti, et imprudens homo dissipabit illud.

Alio modo per oleum misericordia signatur: et sic dicit chrysostomus. Unde habetur lc.

C. X, 34, quod Samaritanus infudit vinum et oleum. Per vinum severitas signatur, per oleum opus misericordiae. Vult ergo quod qui intendit continentiam servare, et non fecerit misericordiam, stultus Est. Unde dicit Iac. II, V. 13: iudicium sine misericordia ei, qui non fecerit misericordiam.

Item per oleum signatur interior laetitia, de quo in Ps. Ciii, 15: ut exhilaret faciem in oleo. Et alibi in Ps. XLIV, 8: unxit te deus oleo laetitiae. Multi sunt qui exterius abstinent et quaerunt intus gaudium, scilicet conscientiae, et ibi habent secum oleum. Alii vero non quaerunt gaudium conscientiae, sed gloriam hominum, et isti non habent oleum.

Secundum Origenem per oleum sancta doctrina signatur; Cant. I, 2: oleum effusum nomen tuum. Oleum iustitiae rectam doctrinam signat; Ps. Cxviii, 11: in corde meo abscondi eloquia tua.

Unde virgines dicuntur qui continentiam servant, qui faciunt misericordiam, qui gaudium interius quaerunt, qui rectam doctrinam assumunt.

Sequitur de somno repentino.

Ponitur causa somni, et somnus.

Causa somni est mora. Quando enim aliqui expectant aliquem, et maxime de nocte, cito dormiunt. Unde per hoc spatium signatur spatium inter adventum christi in carne, et adventum ad iudicium; unde dicit moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes, et dormierunt. Secundum omnes expositores exponitur de morte.

Sed quare dicitur mors somnus? hoc est propter spem resurrectionis. Sicut enim qui dormit, intendit evigilare, sic qui dormit morte, intendit resurgere; I Thess. IV, 12: nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent.

Sed quid est dormitio, et dormitatio? exponit Gregorius: dormitatio est proprie via ad somnum; unde per dormitationem possumus intelligere longiorem vitam, per somnum mortem.

Secundum Origenem intelligitur de somno pigritiae; Prov. VI, 9: usquequo, piger, dormies, quando consurges de somno tuo? unde moram autem faciente sponso, vel ad iudicium, vel ad mortem, dormitaverunt omnes, et dormierunt; vix enim sunt aliqui qui longo tempore vivant quin torpescant. Vel qui totaliter negligunt, dormiunt; qui vero aliquo modo aliqualiter desistunt a primo fervore, dormitant.

Tunc sequitur excitatio; secundo effectus; tertio petitio fatuarum virginum; quarto responsio sapientum.

Dicit ergo media nocte clamor factus est; ecce sponsus venit. De ista dicit Origenes aliter quam alii, et magis secundum litteram. Alii omnes exponunt excitationem istam referendo ad finale iudicium; et secundum hoc iste clamor erit tuba, vel vox christi; I Thess. IV, 15: quoniam ipse dominus in iussu et in voce Archangeli, et in tuba dei descendet de caelo; I ad Cor. XV, V. 52: canet tuba... Et mortui qui in christo sunt resurgent primi.

Et quare media nocte? dicit Hieronymus quod Hebraeus dicit quod sicut Angelus in media nocte descendit ad interficiendum primogenita Aegypti, sic venturus est dominus in media nocte. Unde solebat esse consuetudo apud eos, quod non dimittebatur populus usque ad mediam noctem. Augustinus dicit quod non est propter rationem temporis, sed solum est propter occultationem; I ad thess.

C. V, 2: dies domini sicut fur de nocte.

Sed quid est quod dicit ecce sponsus venit, exite obviam ei? quia tunc omnes resurgent ei obviam; Io. V, 25: venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius; Amos IV, 12: praepara te, Israel, in occursum dei tui. Origenes refert ad praesentem vitam. Et hoc quando homo detinetur inani gloria, et fit clamor per praedicatorem, vel per internam inspirationem; tunc revertitur ad christum; Is. XL, 9: exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas ierusalem.

Tunc sequitur effectus: tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Ad litteram, facto clamore per tubam, vel per vocem christi, omnes resurgent. Unde Io. V, 25: omnes enim qui in monumentis sunt, vocem eius audient.

Sed quid fecerunt? ornaverunt lampades suas. Sed quid est hoc? erit ne tempus? dicendum, quod ornare lampades nihil aliud est quam dinumerare opera quae fecerunt, ut possint congruam rationem reddere. Unde habebunt sollicitudinem quando audient vocem filii dei, ut infra: quando vidimus te esurientem, et pavimus; sitientem, et dedimus tibi potum? etc..

Secundum Origenem est planior littera.

Quia si ad praesentem vitam referatur, quando fit clamor per praedicatorem, vel internam inspirationem, tunc surgunt a negligentia, et tunc incipiunt surgere ad corrigendum facta sua.

Tunc sequitur petitio fatuarum: fatuae autem sapientibus dixerunt: date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. Istae erant fatuae quoad aliquid et quoad aliquid non, quia aliquid habebant de lumine fidei; unde dicunt: quia lampades nostrae extinguuntur. Si enim nihil haberent fidei, dicerent extinctae sunt, unde cognoscunt quod non possunt ignem sine oleo conservare.

Et quid est hoc dictum? sive intelligatur per oleum opus misericordiae, sive iustitiae, idem est sensus, quia illi resurgentes, qui non habent haec opera in abundantia, petunt suos defectus suppleri per eos qui habuerunt magis abundanter. Sed hoc non poterit fieri, quia unicuique erunt sua necessaria; ad gal.

Ult., 5: onus suum unusquisque portabit.

Et quia videbant quod non poterat valere lumen fidei sine opere misericordiae, petebant ab aliis qui fecerant opera misericordiae.

Augustinus sic exponit. Consuetum est quod quando aliquis praeoccupatur in aliquo, solet recurrere ad illud in quo sperat; istae habebant exterius fiduciam, quia laudem aliorum quaerebant, unde dicunt: date nobis de oleo vestro, idest de laude vestra, idest laudetis nos de opere nostro. Sed istud non valebit eis, secundum quod habetur ad rom.

C. II, 15: testimonium reddente illis conscientia ipsorum; iob XVI, 20: ecce enim in caelo est testis meus, et conscius meus in excelsis.

Unde confidunt in humano favore qui prodesse non potest.

Secundum Origenem contingit quod aliqui in rebus vanis expenderunt vitam suam: et cum recognoscunt, recurrunt ad alios, et petunt orationes et beneficia eorum. Et in hoc non sunt fatui si incipiunt reverti ad dominum.

Responderunt prudentes dicentes.

Hic ponitur responsio sapientum, et in ista responsione duo ponuntur. Et primo ponitur responsio repudiandi; item ponitur quoddam consilium, ibi ite potius ad vendentes.

Et quae est ratio? ne forte non sufficiat nobis et vobis. Unde, quia oleum misericordiae, vel interius gaudium, vel exteriora opera non sufficiunt nobis et vobis, sicut dicitur I Petr. IV, 18: si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? et apostolus Rom. VIII, 18: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Et Is. Lxiv, 6: omnes iustitiae vestrae tamquam pannus menstruatae.

Quia ergo non sufficit nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis.

Sed numquid erit tempus quod requirant sibi oleum? ideo intelligendum quod istud magis dicitur per modum improperii quam per modum consilii; quasi dicerent, debuissetis ivisse.

Secundum chrysostomum isti vendentes sunt pauperes, quia mercantur regnum; Lc. XVI, V. 9: facite vobis amicos de mammona iniquitatis; unde dicunt ite, idest ire debuissetis.

Secundum Augustinum dicitur enim per modum improperii. Venditores olei sunt adulatores, unde videntes quod istae petunt auxilium, dicunt: ite potius ad vendentes, et emite vobis; quasi dicerent: vos numquam quaesistis nisi oleum, idest laudem humanam, modo eatis ad mundum, et ematis illud testimonium quod semper quaesistis.

Secundum Origenem plana est littera, quia vult quod totum in mundo isto contingat.

Aliquando accidit quod peccator videt iustum, et petit quid debeat facere. Sed aliqui sunt ita sapientes quod sibi sufficit sapientia sua, sed non sufficit sibi et aliis. Unde tales dicunt illis, qui ab eis petunt consilium: non habemus tantum de doctrina spirituali quod possimus nobis et vobis sufficere; ideo ite ad doctores ecclesiae, et ad sapientes qui vendent vobis. De ista habetis Is. LV, 1: omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite.

Sed quomodo sine argento venditur? dico quod sapientia venditur sine argento. Et quod est pretium eius? quod homo libenter studeat, hoc est pretium sapientiae; Prov. II, V. 4: si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem, et scientiam dei invenies.

Dum autem irent emere, venit sponsus. Dicit Augustinus quod quidam referunt istud ad statum praesentis vitae; sed non potest stare cum eo quod dicitur et clausa est ianua. Ideo Origenes etiam hoc exponit de futuro adventu. Et tria facit.

Primo ponitur adventus iudicis; secundo receptio bonorum; tertio exclusio malorum.

Dicit ergo dum irent emere venit sponsus; idest dum haberent sollicitudinem quomodo excusarent se in iudicio, venit dominus ad iudicium. Sed Origenes dicit quod quidam sunt qui venient ad consilium, vel ad sacerdotes, et cum deliberatione ut convertantur, et tunc in adventu moriuntur.

Unde tunc venit sponsus, quando homo moritur.

Sed quid est quod hic dicitur, veniente sponso, cum supra dixerit, exierunt obviam sponso et sponsae? ratio est, quia in iudicio sponsa, idest caro christi, erit assumpta in glorificationem. Vel si referamus ad ecclesiam, tunc perfecte ipsa unietur ipsi sponso per adhaesionem. Unde apostolus I Cor. VI, 17: qui adhaeret deo, unus spiritus est cum illo.

Et sequitur et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias. Istae nuptiae sunt regnum caelorum, de quo apoc.

C. XVII, 14: quoniam dominus dominorum est, et rex regum, et qui cum illo sunt vocati, et electi, et fideles. Et statim clausa est ianua, quia nulli postea aperietur. Modo autem aperitur; unde Ps. XXIII, 7: attollite portas, principes, vestras. Et Apoc. IV, 1: post haec vidi, et ecce Ostium apertum in caelo.

Sed tunc claudetur.

Consequenter ponitur repulsio malorum: et dicuntur tria. Primo exprimitur negligentia, quia tarde veniunt; unde dicitur novissime autem veniunt. Unde signat eos qui tardam poenitentiam agunt; Sap. V, 3: dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes.

Desiderium tangitur cum dicunt: domine, domine, aperi nobis. Unde in hoc quod dicunt eum dominum dicunt aliquid per quod deberent impetrare. Per hoc autem quod geminant, signatur quod ex angustia petant; unde dicitur supra VII, 21: non omnis qui dicit mihi, domine, domine, intrabit in regnum caelorum. Desiderium autem eorum tangitur cum dicitur aperi nobis.

Sequitur repulsio: at ille respondens ait: amen dico vobis, nescio vos; idest non approbo vos. Novit enim dominus qui sunt eius, II ad Tim. II, 19, sicut artifex nescit opus quod discordat ab arte sua.

Consequenter concludit: vigilate itaque et orate quia nescitis diem neque horam.

78

Lectio 2

Supra posuit dominus parabolam de iudicio, in qua reprobatur aliquis propter hoc quod bonum spirituale interius susceptum non conservat, hic vero ponit parabolam, in qua quis bona suscepta non multiplicat: unde dividitur. Quia primo de distributione donorum agit; secundo de usu eorum; tertio de iudicio utentium.

Secunda ibi abiit autem qui quinque talenta acceperat etc.; tertia ibi post multum vero temporis etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponit necessitatem distribuendi; secundo distributionem; tertio recessum distribuentis.

Necessitatem ostendit in hoc quod dicit sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.

Ubi debetis notare quod iste homo christus Est. Et possumus dicere quod peregre proficiscebatur tripliciter: quia pergebat in locum, qui quamvis sit sibi proprius per divinitatem, scilicet in caelum, tamen peregrinus erat secundum carnem, quia nulla caro ibi ascenderat. Unde Io. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo.

Item proficiscebatur in caelum, quia in mundo peregrinus existens in caelum proficiscebatur; Ier. XIV, 8: quare futurus es quasi colonus in terra, et quasi viator declinans ad manendum? item potest intelligi spiritualiter: nunc enim peregrinatur a nobis, quoniam nos peregrinamur ab eo; II ad Cor. V, 6: dum sumus in corpore peregrinamur a domino. Quando autem videbimus eum, tunc non erimus sicut peregrini, sed sicut cives et domestici dei.

Et notandum quod, sicut dicit Origenes, ubi ponitur sicut debet iungi aliquid, nisi ponatur in similitudine, sicut habetur supra XXIV, 27: sicut enim fulgor exit ab oriente, ita erit adventus filii dei. Sed hic non ponitur in similitudine, et non ponitur postea aliud; propter hoc debet sic legi.

Aliquis peregre proficiscens sicut homo, quia christus et deus et homo Est. Unde secundum quod deus, non peregrinatur, quia omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad Hebr. IV, 13. Peregre autem proficiscitur sicut homo; Io. I, 14: vidimus eum tamquam unigenitum a patre, idest sicut unigenitum a patre.

Et hoc fuit necesse ex quo peregre proficisceretur, quod curam committeret de suis; et hoc facit cum dicit vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. Et primo tangitur liberalitas dantis; secundo diversitas donorum; item discretio dandi.

Dantis liberalitas in duobus tangitur: eo quod praevenit eos quibus dedit, item eo quod abundanter dedit.

Eo quod praevenit, quia qui expectat dare, diminuit de liberalitate sua; non sic autem dominus; in Ps. XX, 4: domine, praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Unde vocavit servos suos, non illi ipsum; unde io.

C. XV, 16: non vos me elegistis, sed ego elegi vos; Rom. VIII, 29: quos praescivit, hos et praedestinavit.

Item tangitur liberalitas, quia de suo: dedit bona sua, non aliena. Aliqui bene sunt liberales de alieno, sed non de suo; iste autem de suo. Unde de isto potest intelligi quod dicitur in Ps. Lxvii, 19: ascendisti in altum, cepisti captivitatem, dedisti dona hominibus.

Consequenter ponitur diversitas donorum: et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. Omnes istos dividit per tres, in fructum trigesimum, sexagesimum, et centesimum; quia omnis multitudo dividitur in summum, et infimum, et medium.

Ista talenta sunt diversa dona gratiarum: sicut enim talentum pondus dicitur metalli, sic gratia pondus est quod inclinat ipsam animam; unde amor est pondus animae. Apostolus, I ad Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt: unde ista dona dividuntur, ita quod non aequaliter dantur omnibus; ad Eph. IV, V. 7: unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis christi. Et hoc est quod dicit: uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum.

Et quae est ratio huius numeri? possumus dicere quod aliquis ita superabundat, quod habet mensuram dupli; aliquis vero ita quod ultra duplum. Unde qui accipit duo, se habet ad illum qui unum, sicut proportio dupli: qui autem quinque, se habet ultra proportionem dupli. Unde vult dicere quod aliquis accipit quinque, qui accipit secundum mensuram incomparabilem.

Possumus etiam dicere quod ista dona sunt eloquia dei, verba sapientiae: frequenter enim sapientia divitiis comparatur; Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia.

Quid est quod dicit, quod uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum? Origenes dicit quod illi dedit quinque talenta, qui omnia quae in Scriptura dicuntur, ad spiritualem intellectum refert; unde dictum est supra: sicut sunt quinque sensus corporales, sic sunt quinque spirituales.

Sic dominus apostolis dedit. Lc. XXIV, V. 45 dicitur quod aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas. Et in Daniele I, 17 dicitur quod dedit deus pueris intelligentiam in omni Scriptura.

Qui autem sunt illi, qui duo accipiunt? secundum Origenem dualitas numerus est materiae, unde omnis numerus est ex binario et unitate; unde binario attribuitur materia, unitati forma. Unde illi dicuntur duo recipere, qui minus recipiunt, quia nesciunt se in omnibus regere; sed aliquid habent in quo sciunt, quia sunt boni aedificatores, vel huiusmodi.

Unde secundum Origenem plus accipit qui recipit unum, quam qui duo.

Secundum Gregorium et Hieronymum est e converso, quia per quinque talenta intelliguntur quinque sensus: unde ille recipit quinque talenta, qui gratiam a deo recipit circa temporalia, circa quae operatio sensuum versatur.

Per duo autem talenta intelliguntur sensus et intellectus. Per unum vero assignatur intellectus solum. Unde ille unum recipit, qui gratiam intellectus recipit, non gratiam operandi.

Secundum Hilarium, ille recipit quinque qui christum invenit in quinque libris Moysi; ille autem duo, qui gratiam novi et veteris testamenti veneratur, qui in christo veneratur naturam divinam et humanam; unum autem recipit Iudaeus, qui in solis legalibus gloriatur.

Deinde sequitur ratio: unicuique secundum propriam virtutem. Si hoc referatur ad illud quod talenta sint eloquia, plana est expositio, quia debent dari secundum maiorem capacitatem; Io. XVI, 12: multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo. Et apostolus I Cor. III, 2: tamquam parvulis in christo lac potum dedi vobis, non escam. Ideo magis subtilibus magis subtilia dedit.

Si autem referamus ad bona gratiarum, sciendum quod quidam dixerunt, quod secundum bona naturalia daret bona gratuita.

Unde secundum quod magis habet homo de bonis naturalibus, habet etiam de bonis gratuitis: et hoc verum fuit in Angelis, at in hominibus non. Et quae est ratio? quia in Angelis una est natura spiritualis; ideo ad quod moventur, totaliter moventur secundum totalitatem virtutis. Ideo quantum valet conatus eorum, tantum capiunt. Sed homo est ex duabus contrariis naturis, quarum una retrahitur ab alia a suo corpore: unde non tantum datur ei nisi quantum homo cum isto bono naturali habet de studio.

Item alius error fuit, qui dixit quod initium gratiae fuit a nobis.

Et contra hoc obiicit Augustinus per verbum apostoli, II Cor. III, 5, qui dicit quod non sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis. Sed quod est prius principium, quam cogitatio? et si cogitatio a nobis non est, ergo nec operatio. Unde qui plus conatur plus habet de gratia; sed quod plus conetur, indiget altiori causa; Thren. V, 21: converte nos ad te, et convertemur.

Si autem quaeris quare unus magis habet de gratia quam alter, dico quod huius rei est causa proxima, et causa prima: proxima est maior conatus istius quam illius; causa prima est electio divina; Eccli. XXXIII, 7: quare dies diem superat, et lux lucem, et annus annum, et sol solem? a domini scientia separati sunt. Et quae est ratio huius? videte quod aliter est de agente universali et particulari. Agens particulare praesupponit sibi aliquid, et secundum hoc diversimode operatur, ut artifex aliam formam dat uni materiae, et aliam alii. Sed si posset facere materiam, diceretur quod talis fecit talem materiam, ut induceret formam secundum voluntatem suam. Sic dominus, cum sit creator omnium, creavit istum, ut sic eum faceret.

Unde intelligitur, ut intelligatur capacitas naturae cum conatu.

Tunc ponitur recessus dantis cum dicit et profectus est statim. Et potest intelligi quod iste peregre proficiscebatur, quia cum apostolis dixisset: accipite spiritum sanctum, Io. Ult., 22, et Petro dixisset, io.

C. XXI, 17: pasces oves meas, statim profectus Est. Unde dicebat, Io. XIII, 33: filioli, adhuc modicum vobiscum sum, et statim ascendit.

Vel potest dici quod profectus est non recedendo, sed quia relinquit eos sub arbitrio, quia non compellit eos uti donis datis.

Abiit autem qui quinque talenta acceperat etc.. Hic ponitur de usu donorum, et hoc quantum ad tres servos. Et primo quantum ad primum; secundo quoad secundum; tertio quoad tertium.

Unde dicit abiit autem qui quinque talenta acceperat. Designatur hic profectus virtutis; Ps. Lxxxiii, 8: ibunt de virtute in virtutem. Et hoc habetur Gen. XXVI, 13: ibat crescens et proficiens. Virtus enim proficit per exercitium operationis; nisi enim operetur, deficit. Et ideo dicit operatus Est. Unde dicitur Prov. XIII, 4: anima operantium impinguabitur. Et lucratus est alia quinque.

Et quomodo? dupliciter proficit aliquis: uno modo in seipso, alio modo in alio. In se, si habeat intelligentiam Scripturarum, ita ut proficiat; si caritatem, ut proficiat aliis. Profectus est, ut proficiat in alio, ut quod accepit, communicet; I Petr. IV, 10: unusquisque gratiam quam accepit, in alterutrum administrantes.

Unde si quod accipis communicas, totidem lucraris. Unde dicit quod superlucratus est alia quinque; quia vix est quod aliquis conferat ad aliquem id quod non habet. I ad Cor. XI, 23: ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis. In eo autem quod habet, in eo proficit. Apostolus: gratia eius in me vacua non fuit.

Secundum Hilarium ille lucratur quinque, qui proficit in quinque libris Moysi, ut christum lucretur.

Similiter qui duo acceperat, scilicet qui proficit intellectu et operatione, lucratus est alia duo, idest praemiationem quoad utrumque. Vel duo, quia non solum proficit praedicando viris, sed etiam mulieribus, secundum Gregorium. Secundum Origenem, quod illud quod acceperat secundum rationem naturalium, ad intellectum referat.

Qui autem unum acceperat abiens fodit in terram etc..

Quid autem est fodere in terram? tripliciter exponitur secundum Gregorium. Ille thesaurum abscondit, qui donum acceptum abscondit in peccatis carnis, vel temporalibus: unde qui potest in temporalibus proficere, et convertit se ad terrena, abscondit pecuniam domini sui in terra. De talibus dicitur in ps.

XVI, 11: oculos suos statuerunt declinare in terram.

Secundum Origenem habet aliquis donum intellectus, et tamen vult religiose vivere, et sibi solum vivere, cum tamen multis possit proficere; iste abscondit in terra; Tob. XII, 7: opera dei revelare et confiteri honorificum Est. Talis enim pecunia est ad multiplicandum, non abscondendum. Hilarius: qui sunt qui recipiunt unum? Iudaei, qui puram litteram recipiunt. Isti abscondunt pecuniam in terra, idest in carne christi, qui propter carnem non possunt credere ipsum esse deum. Unde Apost., I Cor. I, 23: nos autem praedicamus christum iesum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.

Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum. Hic agitur de iudicio. Et primo ponitur ratio adventus iudicis; secundo de iudicio, ibi et posuit rationem cum eis.

Notandum quod de operibus et donis debemus deo reddere rationem; supra XII, 36: de omni verbo, quod locuti fueritis, oportebit reddere rationem. Et supra XVIII, 23: simile est regnum caelorum homini, qui voluit ponere rationem cum servis suis.

Et primo ponitur in speciali et posuit rationem cum eis, quia quilibet tenetur reddere rationem primo in sua morte, secundo in die iudicii, quando oportebit nos adstare ante tribunal christi.

Cum ergo dicit post multum vero temporis venit dominus, potest referri ad utrumque. Si enim ad diem iudicii, datur intelligi quod magna est mora inter adventum christi et diem iudicii; contra illud quod crediderunt quidam tempore apostoli; unde II ad Thess. II, 2: non terreamini quasi instet dies domini. Sed si ad diem mortis, dicit Origenes: consideretis quod vix fuerit aliquis utilis in ecclesia, qui parum vixerit. Et hoc probat de Petro cui dixit dominus, Io. XXI, V. 18: cum autem senueris, extendes manum tuam, et alius te cinget. Item de Paulo, qui adolescens fuit in sui conversione, et post factus est senex; unde ad Philemonem V. 9: ut Paulus senex etc.. Unde cum dicitur post multum vero temporis, datur intelligi quod dat dominus longum spatium ad bene agendum: et de hoc intelligitur quod dicitur prov.

C. III, 2: longitudinem dierum, et annos vitae, et pacem apponet tibi.

Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque etc.. Hic agitur de tribus servis. Et primo de primo; secundo de secundo; tertio de tertio.

In primo duo facit.

Primo ponitur ratio reddita; secundo remuneratio debita ibi ait illi dominus eius etc..

Ex parte istius primo ponit securitatem, fidelitatem, humilitatem et strenuitatem, sive sollicitudinem.

Securitatem tangit, quia non expectavit quod dominus vocaret eum, sed ingessit se; unde dicit accedens. Hanc securitatem habebat Paulus per sanguinem christi; ad Hebr. X, 19: habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine christi; II Cor. III, 12: habentes talem spem, multa fiducia utimur.

Item notatur fidelitas, quia et obtulit alia quinque. Infidelis quidem esset, qui de bonis domini sui aliquid sibi attribueret: unde iste totum obtulit domino. Si ergo feceris aliquod bonum, si aliquem convertisti, et tibi attribuis, non deo, non es fidelis; I Paral. XXIX, 14: tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.

Item notatur humilitas confessionis doni, quia cognoscebat ab eo recepisse; I Cor. IV, V. 7: quid habes quod non accepisti? unde iste confitetur donum dicens: domine, quinque talenta tradidisti mihi etc..

Item tangit strenuitatem sive sollicitudinem: ecce alia quinque superlucratus sum. Unde bene dicebat cum apostolo: gratia dei in me vacua non fuit.

Sequitur remuneratio debita: et in ista facit quatuor. Quia primo ponitur congratulatio; secundo commendatio meritorum; tertio aequalitas iudicii; quarto magnitudo praemii.

Congratulatio tangitur, cum dicit ait illi dominus eius: euge, serve bone et fidelis etc..

Unde dicitur Is. Lxii, 5: ecce gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te dominus tuus. Unde exultanti animo recipit eum, cum dicit euge. Euge vox est exultationis.

Sequitur commendatio. Et primo commendat de humilitate, cum dicit serve, quia recognoscebat se esse servum eius; Lc. XVII, 10: cum omnia bene feceritis, dicite: servi inutiles sumus. Item commendat eum de bonitate per hoc quod dicit bone; quia proprie bonum est diffusivum sui; unde bonus multiplicavit bonitatem. Item a fidelitate, quia non sibi retinuit, sed domino obtulit; unde dicitur et fidelis; I Cor. IV, 2: iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.

Et supra XXIV, 45: quis putas est fidelis servus et prudens? unde approbat eum dicens fidelis. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat, II Cor. X, 18.

Deinde ponit aequalitatem, ut praestet aequitatem iudicii, dicens: quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam. Ista pauca sunt omnia quae sunt in vita ista, quia quasi nihil sunt in comparatione ad caelestia.

Unde vult dicere: quia fuisti fidelis ratione bonorum, quae sunt praesentis vitae, super multa te constituam, idest dabo tibi spiritualia, quae sunt super omnia bona ista; lc.

C. XVI, 10: qui fidelis est in minimo, et in maiore fidelis est.

Sequitur magnitudo praemii: intra in gaudium domini tui. Gaudium enim est praemium; Io. XVI, 22: videbo vos, et gaudebit cor vestrum.

Et posset dicere aliquis: nonne visio est praemium, vel aliquod aliud bonum? dico quod si alia res dicatur praemium, gaudium tamen est finale praemium.

Sicut possem dicere, quod est finis gravium locus inferior; item quiescere in illo loco, et illud est magis principale. Sic gaudium nihil aliud est quam quies animi in bono adepto; unde ratione finis dicitur gaudium praemium.

Et quare dicit intra in gaudium, non accipe? dicendum quod duplex est gaudium: de bonis exterioribus et de bonis interioribus; qui gaudet de bonis exterioribus, non intrat in gaudium, sed intrat gaudium in ipsum; qui autem gaudet de spiritualibus intrat in gaudium. Cant.

C. I, 5: introduxit me rex in cellaria sua.

Vel aliter. Quod est in aliquo, continetur ab illo, et continens maius Est. Quando ergo gaudium est de aliquo, quod minus est quam cor tuum, tunc gaudium intrat in cor tuum.

Sed deus maior est corde; ideo qui gaudet de deo, intrat in gaudium.

Item intrat in gaudium domini, idest de domino, quia dominus veritas Est. Unde nihil aliud est beatitudo, quam gaudium veritatis.

Vel sic: intra in gaudium domini tui, idest de eo gaude quo gaudet, et de quo gaudet dominus tuus, scilicet de fruitione suiipsius. Tunc ergo gaudet homo ut dominus, cum fruitur ut dominus; unde dicit dominus apostolis: statui vos ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, idest ut sitis beati in quo sum beatus.

Accessit autem et qui duo talenta acceperat: supra actum est de iudicio quantum ad primum servum, qui quinque talenta acceperat; hic agitur de iudicio quantum ad secundum servum, qui duo talenta acceperat.

Quantum ad litteram nihil differt a primo, nec est aliquid dicendum nisi quod dictum est de primo; et ideo non oportet iterare, quia et iste eamdem commendationem et idem praemium recepit, sicut qui quinque talenta acceperat. In quo datur intelligi, secundum Origenem, quod qui parvum donum a deo recipit, et bene utitur secundum posse suum, tantum accipit et meretur quantum qui magnum. Hoc enim solum requirit dominus ab omni homine, quod ei serviat in toto corde suo, ut habetur Deut. VI, 5.

Sed hoc potest habere dubietatem.

Ponatur quod aliquis habeat magnam mensuram bonorum, alter parvam; si operatur iste secundum paucam caritatem quam accepit, tunc merebitur tantum quantum qui plus accepit: quod videtur quod non possit esse, quia sic mereretur tantum vel plus qui minus habet de caritate quam qui plus.

Et ideo distinguendum est, quia quaedam sunt bona quae perficiunt, et eliciunt actum voluntatis et inclinant; quaedam autem quae non. Donum quod inclinat voluntatem et elicit actum est caritas. Non potest ergo esse qui plus habet de caritate, quin maiori nixu utatur, et melius. Sed sunt alia dona quibus potest aliquis uti secundum maiorem et minorem caritatem, ut scientia et huiusmodi: in talibus qui maiori conatu utitur, quantum ad praemium magis meretur; unde dicitur Lc. XXI, 3 s., quod paupercula mulier plus misit in gazophilacium quam illi qui plus apposuerunt, quia usa est secundum totum posse suum.

Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait. Hic determinatur de iudicio mali servi. Et primo ponitur ratio; secundo condemnatio quam suscepit, ibi respondens autem dominus eius dixit ei.

Mirabilem rationem proposuit.

Primo enim blasphemiam proposuit; inde negligentiam assumpsit; tertio innocentiam conclusit. Et sic non poterat valere syllogismus.

Blasphemiam, cum dicit domine, scio quod homo durus es. Negligentiam, cum dicit abii et abscondi talentum etc..

Innocentiam, cum dicit ecce habes quod tuum est.

Et consideremus quod dicit quod accessit. Dictum est supra de illo qui quinque talenta acceperat quod accessit, idest fiduciam habuit; sed iste non accessit cum fiducia, sed per violentiam.

Vel aliter, quia aliqui in his quae male faciunt, videtur eis bene fecisse. Prov. XXVI, V. 16: sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. Unde visum fuit ei quod bene fecisset.

Secundum Origenem, videtur aestimatio de deo alicui sicut de homine duro, a quo se abstrahit aliquis propter duritiam.

Eccli. IX, 18: longe abesto ab homine potestatem habente occidendi. Et ideo sicut qui cognoscit hominem durum, non vult ei servire, sic cogitant aliqui de deo, quod sit homo durus.

Et secundum hoc iste servus habebat tres malas opiniones de deo. Primo quod deus non esset misericors; secundo quod ei aliquid accresceret a bonis nostris; tertio quod non omnia essent a deo; et omnes istae opiniones procedebant ab una radice mala, quia cogitabat quod deus esset quasi unus homo.

Et hoc signatur cum dicit: scio quod homo durus es, idest aestimo te esse hominem; quod non est verum, ut habetur Num. XXIII, V. 19: non est deus ut homo; Is. LV, 9: sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris. Et dicit, durus, quia homo durus non flectitur. Et dicitur de tali iob XLI, 15: cor eius indurabitur ut malleatoris incus. Sed non sic est dominus, quia miserator et misericors dominus, Ps. Cx, V. 4.

Duritia solet accidere ex avaritia; prov.

C. XXIX, 4: rex iustus erigit terram, vir avarus destruet eam; ideo ita aestimat quod sit durus, et ita avarus; et ideo attribuit ei quae sunt avari: metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti, idest ita durus es quod aliena rapere non cessas; quod tamen falsum est; iob XXXV, 7: porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? et in Ps. XV, 2: bonorum meorum non eges. Unde in hoc imponebat ei quod indigeret bonis nostris.

Tertium erat quod esset aliquod bonum, quod non esset a deo; ut sunt aliqui qui ea quae habent de patrimonio, vel de studio, non dicuntur habere a deo: et hoc est quod dicit ubi non seminasti; contra illud Iac. I, V. 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum.

Item aliqui aestimantes ipsum esse durum, extrahunt se a servitio suo. Unde aliqui, qui possunt multum proficere, dicunt: si audirem confessiones, et facerem praedicationes, fortassis male accideret mihi: tales deum durum reputant. Item aliqui dicunt: si intrarem religionem, fortassis peccarem, et essem deterius; isti reputant deum durum, qui credunt si adhaeserint deo quod deficiat eis. Tales sunt similes his qui desperant de dei misericordia. Ista allegabat iste servus.

Et tamen ista vera sunt, et habent fulcimentum ab auctoritate. Est enim durus cum peccatoribus, et benignus recurrentibus ad eum; Sap. XI, 11: hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam rex durus interrogans condemnasti; Thren. III, 25: bonus est dominus animae quaerenti eum; II Paral. XXX, 18: dominus bonus propitiabitur cunctis, qui requirunt in toto corde dominum deum patrum suorum.

Ergo durus est cum peccatoribus, et misericors bonis. Et non est dubium quod timeri debet ne contemnatur; unde ad Hebr. X, 31: horrendum est incidere in manus dei viventis.

Sed inquantum est misericors, debemus sperare quod si se dat aliquis servitio suo, quod non cadet; et si ceciderit, resurget.

Item quod dicit metis ubi non seminasti, licet falsum sit, tamen quoad aliquem sensum verum potest esse; quia non requirit propter se, sed propter nostram utilitatem; quia ipse metit gloriam suam quam non seminavit. Item congregas ubi non sparsisti.

Qui enim metit, accipit in multitudine; ille autem qui congregat, ex multis recipit; sic vult dominus quod sua gloria ex diversis hominibus crescat. Unde apostolus, II ad Cor. I, 14: gloria vestra sumus, sicut vos nostra, in die domini nostri iesu christi.

Similiter quod dicit metis ubi non seminasti, quoad aliquid veritatem habet, quia homo seminat, et deus colligit; Io. IV, 37: alius est qui seminat, alius qui metit. Ego misi vos metere ubi non laborastis.

Homo enim seminat opera sua, et deus metit ad gloriam suam; ad Gal. Ult., 8: quae seminaverit homo, haec et metet. Et dominus dicit, Io. XIV, 3: veniam et accipiam vos ad meipsum. Si enim facis eleemosynam, tu seminas, et dominus metit, quia sibi fortasse reputat. Unde ipse dicit, infra in hoc cap.: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Item sicut supra dictum est: semen est verbum dei, unde aliquando colligit deus fructus boni operis, ubi non est seminata praedicatio; Rom. II, 14: homines qui legem non habent, ipsi sibi sunt lex. Tertio modo quod quaedam mala fiunt ab homine, sicut mala carnis, ex quibus malum colligi debet. De quo ad Gal. Ult., 8: qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Attamen deus facit venire ad bonum aliquid, ut bonum iustitiae, humilitatis vel huiusmodi.

Unde iste servus primo blasphemus fuit.

Deinde tangitur negligentia sua timens abii; Ps. XIII, 5: trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Verum est quod timendus est deus, ut evitetur peccatum, secundum quod habetur iob XXXI, 23: semper enim quasi tumentes super me fluctus timui deum. Unde quod non peccet homo, hoc debet facere ex amore, non timore. Ideo sequitur: abscondi talentum tuum in terra, quia ex timore, quia timor servilis multa mala facit.

Tunc concludit ecce habes quod tuum Est. Unde conservavit scientiam, et non multiplicavit. Et hoc non sufficit, quia oportet multiplicare; I ad Cor. IX, 16: si non evangelizavero, non est mihi gloria.

Respondens autem dominus eius dixit ei. Hic ponitur condemnatio servi. Et sicut in aliis servis primo commendavit eos, deinde posuit aequitatem iudicii, et postea praemium; sic in isto, primo vituperat eum; secundo ponit aequitatem iudicii; tertio poenam.

Secunda ibi sciebas quia meto ubi non semino etc.; tertia ibi tollite itaque ab eo talentum.

Dicit ergo serve male et piger.

Servum vocat, quia propter timorem dimisit, et servorum est timere serviliter. Et ideo ad Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Item eum malum vocat, quia malum dixerat de domino suo; supra XII, 35: malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Item vocat eum pigrum, quia operari noluit; Prov. XX, 4: propter frigus piger arare noluit, propter frigus scilicet timoris.

Sciebas quia meto ubi non semino etc.. Nunc arguit eum de culpa. Et primo proponit quod sciebat; secundo quid facere oportebat; tertio quid inde sequeretur.

Dicit ergo sciebas quod meto ubi non semino, et tamen non operabaris; quamvis habeatur Lc. XII, 47: servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens plagis vapulabit multis. Item dixerat quod erat durus, et quod colligebat ubi non seminabat.

Dominus bene confitetur quod ipse metit ubi non seminat; sed non confitetur quod sit durus, quia quod requirit ab homine, hoc non facit propter duritiam, sed propter misericordiam, ut bonum suum multiplicetur.

Oportuit ergo te pecuniam meam committere nummulariis. Et sequitur: sicut tu dicis quod meto ubi non seminavi, et colligo ubi non sparsi. Sed quia haec facio, multo magis volo quod pecunia mea multiplicetur. Et loquitur secundum similitudinem illorum, qui pecuniam tradunt ad multiplicationem. Pecunia ista sunt verba dei: unde in Graeco habetur argireon: per argentum enim, quod sonorum est, signatur verbum dei; Ps. XI, 7: eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum.

Nummularii possunt dici dupliciter, propter duplex officium, quia officium habent ut probent pecuniam utrum sit bona, item ut exhibita pecunia lucrentur. Secundum primum nummularii sunt auditores qui debent probare quod audiunt; iob XII, 11: nonne auris verba diiudicat? item illi qui multiplicant, ut apostoli, qui aliis dederunt donum spiritus sancti, constituendo episcopos etc.. Ad tit.

C. I, 5: huius gratia dimisi te Cretae, ut constituas per civitates presbyteros etc..

Et ego veniens recepissem utique quod meum Est. Unde istud bonum sequeretur. Et quod est illud bonum? triplex.

Cum dominus dat tibi intellectum, et tu studes ad operandum, multiplicas; Iac. I, 22: estote factores verbi et non auditores tantum.

Item quando dat dominus virtutem, et studes ad bene utendum; I Petr. II, 2: quasi modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.

Item ut quod in te habes, aliis studeas impartiri.

Consequenter ponit poenam, et circa hoc duo facit.

Primo ponit poenam damni; secundo sensus.

Circa primum primo ponit poenam damni; secundo generalem sententiam, ibi omni enim habenti dabitur, et abundabit.

Dicit ergo tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta.

Sicut dicit Gregorius, ille qui quinque talenta acceperat, est ille qui scientiam habet de terrenis, quae subiacent quinque sensibus; qui autem unum, est qui habet intellectum sine opere. Accidit ergo quod qui habet intellectum, exercitat se in illo; ps.

Cxviii, 104: a mandatis tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis. Aliquando e converso accidit quod aliquis habet donum intellectus, et occupat se in terrenis, et totum amittit; Apoc. III, 11: tene quod habes ne alius accipiat coronam tuam.

Vel potest dici quod ille qui quinque talenta recipit, magis accepit: et secundum quod magis laboravit, magis accepit. Unde unus accepit talentum alterius, quia sanctus homo non solum gaudebit de suis bonis, sed de omnibus quae facta sunt per quoscumque, et ita accipiet coronam istius, et sic talentum eius.

Consequenter ponitur generalis sententia omni enim habenti dabitur, et abundabit.

Istud potest exponi quadrupliciter. Primo sic, secundum Gregorium: ab eo qui non habet, non posset aliquid auferri; sed contingit quod aliquis habet dona gratuita, et non habet caritatem; unde omnia auferentur ab eo, quia non habet ad sui utilitatem; I ad Cor. XIII, 1: si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.

Unde si habeat homo caritatem, dantur ei multa bona, quia accipiet bonum alterius, quia gaudebit de bono alterius sicut de suo.

Chrysostomus exponit de doctrina: qui habet gratiam docendi, et non exercitat se, amittit illam. Alter, qui non habet, et exercitat se, acquirit eam, ita ut sit doctor.

Hieronymus exponit sic: aliquis habet ingenium, et dat se otio, efficitur rudis et hebes; aliquis autem non habet ingenium, et exercitat se, et acquirit ingenium. Et ita habenti studium datur scientia et ingenium; et non habenti, etiam illud quod habet, scilicet ingenium, auferetur ab eo. Item, secundum Hieronymum, exponitur de fide, quia habenti fidem dabitur gratia; ad ephesios II, 8: gratia estis salvati per fidem. Unde qui non haberet fidem, etsi haberet alia, sine fide nihil valerent.

Hilarius autem exponit de populo Iudaeorum et gentilium, quia Iudaei videbantur habere legem dei, et noluerunt obedire, unde facti sunt alieni; populus autem gentilium recepit quod non habebat, et intravit in benedictionem olivae.

Consequenter agit de poena sensus.

Duo autem sunt sensus, visus scilicet et tactus. Ideo ponit primo poenam visus; secundo tactus.

Cum dicit et inutilem servum mittite in tenebras exteriores. Et notate quod non punitur propter malum quod fecerit, sed propter bonum quod omisit; unde supra VII, 19: omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur. Et alibi, Io. XV, 2: omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum.

Et dicitur servus inutilis, quia bonum quod habet, non expendit in utilitatem aliorum: ut si intellectum habuit et non expendit in usum bonum, alios docendo; si pecuniam, et non exercuit opus misericordiae.

Mittite in tenebras exteriores.

Origenes dicit quod quidam ante eum dixerunt quod damnati a toto mundo eiicientur.

Unde dicunt infernum esse extra totum mundum.

Et innitebantur illi quod dixit iob XVIII, V. 18: de orbe transfert eos deus. Ipse autem sic exponit: in tenebras, quia ignorant; Ps. Lxxxi, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant.

Et sequitur poena tactus illic erit fletus et stridor dentium. Hoc est expositum supra c. XXIV.


Aquinatis - super Mt 76