2Macabeus (VUL) 8

Capitulum 8

8 1 Iudas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia viros 2 et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis 3 misereretur etiam exterminio civitatis quae esset ilico conplananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret 4 memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum et blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur super his
5
at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est 6 et superveniens castellis et civitatibus inprovisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat 7 maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et fama virtutis eius ubique diffundebatur
8
videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Coelesyriae et Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis 9 at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Iudaeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari 10 constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captivitate Iudaeorum suppleret 11 statimque ad maritimas misit civitates convocans ad coemptionem iudaeorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam quae eum ab Omnipotente esset consecutura
12
Iudas autem ubi conperit indicavit his qui secum erant Iudaeis Nicanoris adventum 13 ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam vertebantur 14 alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat 15 si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos 16 convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent 17 ante oculos habentes contumeliam quae in locum sanctum ab his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitae civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa 18 nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus 19 admonuit autem eos et de auxiliis Dei quae facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt 20 et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt
21
his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati 22 constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et quingentenis 23 ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore 24 et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt 25 pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt 26 sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes 27 arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiae initium stillans in eos 28 post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere 29 his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur
30
et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures praedas diviserunt aequam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes 31 et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt 32 et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Iudaeos adflixerat 33 et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita
34
facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat 35 humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus 36 et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum praedicabat nunc protectorem Deum habere Iudaeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas


Capitulum 9

9 1 eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside 2 intraverat enim ea quae dicitur Persipolis et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret 3 et cum venisset circa Ecbatana recognovit quae erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt 4 elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Iudaeos retorquere ideoque iussit agitari currum sine intermissione agens iter caelesti eum iudicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturum
5
sed qui universa conspicit Dominus Israhel percussit eum insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem adprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta 6 et quidem satis iuste quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera licet ille nullo modo a sua malitia cessaret 7 super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra vexare 8 isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans 9 ita ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in doloribus carnes eius effluerent odore etiam illius et fetore exercitus gravaretur 10 et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare
11
hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus 12 et cum nec ipse iam fetorem suum ferre posset ita ait iustum est subditum esse Deo et mortalem non paria Deo sentire 13 orabat autem haec scelestus Dominum a quo non esset misericordiam consecuturus 14 et civitatem ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret et sepulchrum congestorum faceret nunc optat liberam reddere 15 et Iudaeos quos nec sepultura quidem se dignos habituros sed avibus ac feris diripiendos traditurum et cum parvulis exterminaturum dixerat aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur 16 templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis praestaturum 17 super haec et Iudaeum futurum et omnem locum terrae perambulaturum et praedicaturum Dei potestatem
18
sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis epistulam haec continentem
19
optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus 20 si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt maximas agimus gratias
21
et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere
22
non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi infirmitatem 23 respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum 24 ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta non turbarentur 25 ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt 26 orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum 27 confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum meum communem vobis fore
28
igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus est 29 transferebat autem corpus Philippus conlactaneus eius qui metuens filium Antiochi ad Ptolomeum Filometora in Aegyptum abiit


Capitulum 10

10 1 Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit 2 aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est 3 et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt 4 quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur 5 qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu 6 et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant 7 propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum 8 et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos
9
et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit
10
nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt
11
hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem 12 nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis 13 sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit
14
Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat 15 Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
16
hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum 17 multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt 18 quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes 19 Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est 20 hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere 21 cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis 22 hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit 23 armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit
24
Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus 25 Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti 26 ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit 27 et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt 28 primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant 29 sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes 30 ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant 31 interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti 32 Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas 33 Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor 34 at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant 35 sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant 36 sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare 37 per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt 38 quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit


Capitulum 11

11 1 sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant 2 congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum 3 templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium 4 nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat 5 ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud praesidium expugnabat 6 ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel 7 et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis 8 cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans 9 tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare 10 ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum 11 leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos 12 universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit
13
et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos 14 promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri 15 annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit
16
nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudaeorum salutem 17 Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem 18 quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit 19 si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo 20 de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum 21 bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta
22
regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri salutem 23 patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam 24 audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua 25 volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem 26 bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant
27
ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem 28 si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus 29 adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos 30 his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis 31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt 32 misi autem et Menelaum qui vos adloquatur 33 valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima
34
miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem 35 de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus 36 de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus 37 ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis 38 bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici


Capitulum 12

12 1 his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei autem agriculturae operam dabant 2 sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete
3
Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus 4 secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos
5
quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo 6 venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit 7 et cum haec ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Ioppitas eradicaturus
8
sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis 9 Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta
10
inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti 11 cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos 12 Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua
13
adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin 14 hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est 15 Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho inruit ferociter muris 16 et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles caedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur
17
inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos 18 et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo praesidio 19 Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia viros
20
at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos 21 cognito autem Iudae adventu Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum adparatum in praesidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias 22 cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur 23 Iudas autem vehementer instabat puniens profanos et prostravit ex eis triginta milia virorum 24 ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret 25 et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem 26 Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus
27
post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus 28 sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt
29
inde ad civitatem Scytarum abierunt quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat 30 contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Iudaeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint
31
gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante
32
et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumeae 33 exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis 34 quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum 35 Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa 36 at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli fieri 37 incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit
38
Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt 39 et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis 40 invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudaeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse 41 omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta 42 atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt
43
et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans 44 nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis 45 et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam 46 sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur


Capitulum 13

13 1 anno centesimo quadragesimo nono cognovit Iudas Antiochum Eupatoris venire cum multitudine adversus Iudaeam 2 et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum secum habentem peditum centum decem milia et equitum quinque milia et elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos
3
commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se constitui in principatum 4 sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis est consuetudo conprehensum in eodem loco necari 5 erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens cineris haec prospectum habebat in praeceps 6 inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum 7 et tali lege praevaricatorem legis contigit mori nec terrae dari Menelaum 8 et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est
9
sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Iudaeis ostensurus 10 quibus Iudas cognitis praecepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos 11 quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi 12 omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et ieiuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Iudas ut se praepararent 13 ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Iudaeam et obtineret civitatem exire et Domini iudicio committere exitum rei
14
dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit 15 et dato signo suis Dei victoria iuvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant 16 summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere gestis abierunt 17 hoc autem factum est die inlucescente adiuvante eum Domini protectione
18
sed rex accepto gustu audaciae Iudaeorum arte difficultates locorum temptabat 19 et Bethsurae quod erat Iudaeorum praesidium munitum castra admovebat sed fugabatur inpingebat minuebatur 20 his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat 21 enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est 22 iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram dedit accepit abiit 23 commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit 24 Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem 25 ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiae conventionem indignantes ne forte foedus inrumperent
26
tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit


Capitulum 14

14 1 sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna 2 et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam
3
Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare 4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit
5
tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur 6 respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum 7 nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni 8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur 9 sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice 10 nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis
11
talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium 12 qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit Iudaeam 13 datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem 14 tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes
15
audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit 16 imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau 17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum 18 Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat 19 quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent 20 et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere 21 itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellae prolatae sunt et positae 22 praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt 23 morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit 24 habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus 25 rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant
26
Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse 27 itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam
28
quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro 29 sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua praeceptum perficeret 30 at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore 31 quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum 32 quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur extendens manum ad templum 33 iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo 34 et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes 35 tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis 36 et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est
37
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur 38 hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia 39 volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent 40 putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis inlaturum 41 turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit 42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi 43 sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas 44 quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam cervicem 45 et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit 46 et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est



2Macabeus (VUL) 8