Missale Romanum 1957 - ET DE ALTARIUM DENUDATIONE


FERIA SEXTA

IN PASSIONE ET MORTE

DOMINI

Duplex I classis




DE OFFICIO DIVINO

Omnia ut in Breviario Romano, servatis tamen iis, quae supra ( DE OFFICIO DIVINO , rubr.) feria V in C ena Domini dicta sunt. Completorium vero dicitur post solemnem actionem liturgicam.



DE SOLEMNI ACTIONE LITURGICA

POSTMERIDIANA

IN PASSIONE ET MORTE DOMINI

Statio ad S. Crucem in Jerusalem



* Solemnis actio liturgica celebranda est horis postmeridianis, et quidem circa horam tertiam ; si vero ratio pastoralis id suadeat, licet tardiorem seligere horam, non autem ultra horam sextam. Privata actionis liturgicae celebratio interdicitur.
Hoc die sacra communio fidelibus distribui potest unice inter solemnem actionem liturgicam postmeridianam, exceptis iis, qui in periculo mortis sunt constituti.
1. Altare omnino nudum sit: sine cruce, sine candelabris, sine tobaleis.
2. Solemnis actio liturgica postmeridiana hujus feriae, ubi deest copia clericorum et sacerdotum, peragitur a celebrante cum assistentia ministrantium, ut suis locis notabitur ; ubi vero clerici adsint, maxime convenit, ut in choro actioni liturgicae assistant.
3. Itaque, unusquisque suis choralibus vestimentis induitur ; celebrans et diaconus, amictu, alba et cingulo induti, sumunt stolam nigram ; subdiaconus accipit amictum, albam et cingulum.



DE PRIMA PARTE ACTIONIS LITURGICAE

SEU DE LECTIONIBUS


4. Omnibus sic paratis, incipit processio per ecclesiam ad altare, sub silentio.
5. Clerici, ministri, seu ministrantes, et celebrans, cum ad altare pervenerint, eidem altari reverentiam faciunt ; deinde, celebrans et ministri sacri, non vero ministrantes, in faciem procumbunt, reliqui vero adeunt scamna in choro, ibique manent, genibus flexis et profunde inclinati: omnesque in silentio aliquamdiu orant.
6. Signo dato, omnes se erigunt, sed genuflexi manent ; solus celebrans, stans ante gradus altaris, dicit, manibus junctis et in tono feriali, sequentem orationem:


Oratio


DEUS, qui peccáti véteris hereditáriam mortem, in qua posreritátis genus omne succésserat, Christi tui, Dómini nostri, passióne solvísti: da, ut, confórmes eídem facti ; sicut imáginem terrénae natúrae necessitáte portávimus, ita imáginem caeléstis grátiae sanctificatióne portémus. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.
Omnes respondent: Amen.


7. Oratione completa, celebrans et ministri, seu ministrantes, ad sedilia pergunt. Interim ponitur legile nudum in medio presbyterii, et lector incipit primam lectionem, omnibus sedentibus et auscultantibus. Incipitur vero sine titulo, ac clauditur absque Deo grátias.
7a . Deficiente lectore, ipse celebrans, stans in loco suo, legit lectionem.


Lectio prima Os. 6, 1-6


HAEC dicit Dóminus: In tribulatióne sua mane consúrgent ad me: Veníte, et revertámur ad Dóminum: quia ipse cepit, et sanábit nos: percútiet, et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies: in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu ejus. Sciémus, sequemúrque, ut cognoscámus Dóminum: quasi dilúculum praeparátus est egréssus ejus, et véniet quasi imber nobis temporáneus, et serótinus terrae. Quid fáciam tibi, Ephraïm ? Quid fáciam tibi, Juda ? misericórdia vestra quasi nubes matutína: et quasi ros mane pertránsiens. Propter hoc dolávi in prophétis, oc cídi eos in verbis oris mei: et judícia tua quasi lux egrediéntur. Quia misericórdiam vólui, et non sacrifícium, et sciéntiam Dei, plus quam holocáusta.


Sequitur responsorium, a schola cantandum, vel a clero assistente recitandum.

Responsorium Habacuc 3 Dómine, audívi audítum tuum, et tímui: considerávi ópera tua, et expávi. V/. In médio duórum animálium innotescéris: dum appropinquáverint anni, cognoscéris: dum advénerit tempus, ostendéris. V/. In eo, dum conturbáta fúerit ánima mea: in ira, misericórdiae memor eris. V/. Deus a Líbano véniet, et Sanctus de monte umbróso, et condénso. V/. Opéruit caelos majéstas ejus: et laudis ejus plena est terra.


8. Responsorio absoluto, omnes surgunt ; celebrans, stans ad sedile, dicit Orémus, diaconus Flectámus génua, et omnes, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant ; dicto a diacono Leváte, omnes surgunt, et celebrans, manibus junctis ac in tono feriali, dicit orationem.
8a . Celebrans, manens in loco suo, dicit Orémus, Flectámus génua, et brevi interposita precatione, flexis genibus et in silentio, dicit Leváte ; deinde surgit, et, manibus junctis ac in tono feriali, dicit orationem.


Orémus.
V/. Flectámus génua. R/. Leváte.

Oratio


DEUS, a quo et Judas reátus sui poenam, et confessiónis suae latro praémium sumpsit, concéde nobis tuae propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Jesus Christus, Dóminus noster, divérsa utrísque íntulit stipéndia meritórum ; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suae grátiam largiátur: Qui tecum vivit.


9. Oratione expleta, sequitur altera lectio, a subdiacono dicenda ad legile, item sine titulo, et sine Deo grátias in fine. Celebrans ceterique omnes, sedentes, auscultant.
9a . Lectionem legat lector ad legile ; secus vero ipse celebrans, stans in loco suo.


Lectio altera Ex. 12, 1-11


IN diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen et Aaron in terra AEgýpti: « Mensis iste, vobis princípium ménsium: primus erit in ménsibus anni. Loquímini ad univérsum coetum filiórum Israël, et dícite eis: Décima die mensis hujus tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas. Sin autem minor est númerus, ut suffícere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum, qui junctus est dómui suae, juxta númerum animárum, quae suffícere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque mácula, másculus, annículus: juxta quem ritum tollétis et haedum. Et servábitis eum usque ad quartam décimam diem mensis hujus: immolabítque eum univérsa multitúdo filiórum Israël ad vésperam. Et sument de sánguine ejus, ac ponent super utrúmque postem, et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni, et ázymos panes cum lactúcis agréstibus. Non comedétis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pédibus ejus, et intestínis vorábitis. Nec remanébit quidquam ex eo usque mane. Si quid resíduum fúerit, igne conburétis. Sic autem comedétis illum: Renes vestros accingétis, calceaménta habébitis in pedibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter: est enim Phase, id est tránsitus, Dómini ».


Sequitur responsorium, a schola cantandum, vel a clero assistente recitandum.

Responsorium Ps. 139, 2-10 et 14 Eripe me, Dómine, ab hómine malo: a viro iníquo líbera me. V/. Qui cogitavérunt malítias in corde: tota die constituébant praélia. V/. Acuérunt linguas suas sicut serpéntes: venénum áspidum sub lábiis eórum. V/. Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: et ab homínibus iníquis líbera me. V/. Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: abscondérunt supérbi láqueum mihi. V/. Et funes extendérunt in láqueum pédibus meis: juxta iter scándalum posuérunt mihi. V/. Dixi Dómino: Deus meus es tu: exáudi, Dómine, vocem oratiónis meae. V/. Dómine, Dómine, virtus salútis meae: obúmbra caput meum in die belli. V/. Ne tradas me a desidério meo peccatóri: cogitavérunt advérsum me: ne derelínquas me, ne umquam exalténtur. V/. Caput circúitus eórum: labor labiórum ipsórum opériet eos. V/. Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: et habitábunt recti cum vultu tuo.


10. Absoluta altera lectione cum suo responsorio, ponuntur in latere evangelii, in plano presbyterii, legilia nuda cum libris, et proceditur ad cantum vel lectionem historiae passionis Domini secundum Joannem, hoc modo: cantatur vel legitur a ministris, saltem in ordine diaconatus constitutis, qui, comitantibus duobus acolythis, vel ministrantibus, absque luminaribus, et absque incenso, facta altari reverentia, ante celebrantem sistunt ; super eos, profunde inclinatos, celebrans clara voce dicit:
Dóminus sit in córdibus vestris, et in lábiis vestris. Ipsi vero, erigentes se, respondent: Amen.
Tunc, iterum facta altari reverentia, procedunt ad latus evangelii, ibique, super nudum legile, incipiunt cantare vel legere historiam passionis Domini, omnibus auscultantibus.
10a . Historiam passionis Domini legit vel cantat celebrans, clara et distincta voce. Antequam incipiat, dicit, in medio presbyterii, profunde inclinatus, clara voce:
Dóminus sit in corde meo, et in lábiis meis. Amen.
Tunc, facta altari reverentia, vadit ad latus evangelii, ibique, super nudum legile, incipit legere vel cantare historiam passionis Domini.
11. Evangelium Passionis et Mortis Domini secundum Joannem. 18, 1-40 ; 19, 1-42.

Pássio Dómini nostri Jesu Christi secúndum Joánnem.


IN illo témpore: Egréssus est Jesus cum discípulis suis trans torréntem Cedron, ubi erat hortus, in quem introívit ipse, et discípuli ejus. Sciébat autem et Judas, qui tradébat eum, locum: quia frequénter Jesus convénerat illuc cum discípulis suis. Judas ergo cum accepísset cohórtem, et a pontifícibus et pharisaéis minístros, venit illuc cum latérnis, et fácibus, et armis. Jesus ítaque sciens ómnia quae ventúra erant super eum, procéssit, et dixit eis: + Quem quaéritis ? C. Respondérunt ei: S. Jesum Nazarénum. C. Dicit eis Jesus: + Ego sum. C. Stabat autem et Judas, qui tradébat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abiérunt retrórsum, et cecidérunt in terram. Iterum ergo interrogávit eos: + Quem quaéritis ? C. Illi autem dixérunt: S. Jesum Nazarénum. C. Respóndit Jesus: + Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaéritis, sínite hos abíre. C. Ut implerétur sermo, quem dixit: Quia quos dedísti mihi, non pérdidi ex eis quemquam.
Simon ergo Petrus habens gládium edúxit eum: et percússit pontíficis servum: et abscídit aurículam ejus déxteram. Erat autem nomen servo Malchus. Dixit ergo Jesus Petro: + Mitte gládium tuum in vagínam. Cálicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? C. Cohors ergo, et tribúnus, et minístri Judaeórum comprehendérunt Jesum, et ligavérunt eum.
Et adduxérunt eum ad Annam primum, erat enim socer Cáiphae, qui erat póntifex anni illíus. Erat autem Cáiphas, qui consílium déderat Judaéis: Quia éxpedit, unum hóminem mori pro pópulo. Sequebátur autem Jesum Simon Petrus, et álius discípulus. Discípulus autem ille erat notus pontífici, et introívit cum Jesu in átrium pontíficis.
Petrus autem stabat ad óstium foris. Exívit ergo discípulus álius, qui erat notus pontífici, et dixit ostiáriae: et introdúxit Petrum. Dicit ergo Petro ancílla ostiária: S. Numquid et tu ex discípulis es hóminis istíus ? C. Dicit ille: S. Non sum. C. Stabant autem servi et minístri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciébant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefáciens se.
Póntifex ergo interrogávit Jesum de discípulis suis, et de doctrína ejus. Respóndit ei Jesus: + Ego palam locútus sum mundo: ego semper dócui in synagóga, et in témplo, quo omnes Judaéi convéniunt: et in occúlto locútus sum nihil. Quid me intérrogas ? intérroga eos, qui audiérunt qui locútus sim ipsis: ecce hi sciunt quae díxerim ego. C. Haec autem cum dixísset, unus assístens ministrórum dedit álapam Jesu, dicens: S. Sic respóndes pontífici ? C. Respóndit ei Jesus: + Si male locútus sum, testimónium pérhibe de malo: si autem bene, quid me caedis ?
C. Et misit eum Annas ligátum ad Cáipham pontíficem. Erat autem Simon Petrus stans et calefáciens se. Dixérunt ergo ei: S. Numquid et tu ex discípulis ejus es ? C. Negávit ille, et dixit: S. Non sum. C. Dicit ei unus ex servis pontíficis, cognátus ejus, cujus abscídit Petrus aurículam: S. Nonne ego te vidi in horto cum illo ? C. Iterum ergo negávit Petrus: et statim gallus cantávit.
Addúcunt ergo Jesum a Cáipha in praetórium. Erat autem mane: et ipsi non introiérunt in praetórium, ut non contaminaréntur, sed ut manducárent Pascha. Exívit ergo Pilátus ad eos foras, et dixit: S. Quam accusatiónem affértis advérsus hóminem hunc ? C. Respondérunt et dixérunt ei: S. Si non esset hic malefáctor, non tibi tradidissémus eum. C. Dixit ergo eis Pilátus: S. Accípite eum vos, et secúndum legem vestram judicáte eum C. Dixérunt ergo ei Judaéi: S. Nobis non licet interfícere quemquam. C. Ut sermo Jesu implerétur, quem dixit, signíficans qua morte esset moritúrus.
Introívit ergo íterum in praetórium Pilátus, et vocávit Jesum, et dixit ei: S. Tu es Rex Judaeórum ? C. Respóndit Jesus: + A temetípso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me ? C. Respóndit Pilátus: S. Numquid ego Judaéus sum ? Gens tua et pontífices tradidérunt te mihi: quid fecísti ? C. Respóndit Jesus: + Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent, ut non tráderer Judaéis: nunc autem regnum meum non est hinc. C. Dixit ítaque ei Pilátus: S. Ergo Rex es tu ? C. Respóndit Jesus: + Tu dicis quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis, qui est ex veritáte, audit vocem meam. C. Dicit ei Pilátus: S. Quid est véritas ? C. Et cum hoc dixísset, íterum exívit ad Judaéos, et dicit eis: S. Ego nullam invénio in eo causam. Est autem consuetúdo vobis ut unum dimíttam vobis in Pascha: vultis ergo dimíttam vobis Regem Judaeórum ? C. Clamavérunt ergo rursum omnes, dicéntes: S. Non hunc, sed Barábbam. C. Erat autem Barábbas latro.
Tunc ergo apprehéndit Pilátus Jesum, et flagellávit. Et mílites plecténtes corónam de spinis, imposuérunt cápiti ejus: et veste purpúrea circumdedérunt eum. Et veniébant ad eum, et dicébant: S. Ave, Rex Judaeórum. C. Et dabant ei álapas.
Exívit ergo íterum Pilátus foras, et dicit eis: S. Ecce addúco vobis eum foras, ut cognoscátis, quia nullam invénio in eo causam. C. (Exívit ergo Jesus portans corónam spíneam et purpúreum vestiméntum). Et dicit eis: S. Ecce homo. C. Cum ergo vidíssent eum pontífices et minístri, clamábant, dicéntes: S. Crucifíge, crucifíge eum. C. Dicit eis Pilátus: S. Accípite eum vos, et crucifígite: ego enim non invénio in eo causam. C. Respondérunt ei Judaéi: S. Nos legem habémus, et secúndum legem debet mori, quia Fílium Dei se fecit. C. Cum ergo audísset Pilátus hunc sermónem, magis tímuit.
Et ingréssus est praetórium íterum: et dixit ad Jesum: S. Unde es tu ? C. Jesus autem respónsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilátus: S. Mihi non lóqueris ? nescis quia potestátem hábeo crucifígere te, et potestátem hábeo dimíttere te ? C. Respóndit Jesus: + Non habéres potestátem advérsum me ullam, nisi tibi datum esset désuper. Proptérea, qui me trádidit tibi, majus peccátum habet. C. Et exínde quaerébat Pilátus dimíttere eum. Judaéi autem clamábant, dicéntes: S. Si hunc dimíttis, non es amícus Caésaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradícit Caésari C. Pilátus autem cum audísset hos sermónes, addúxit foras Jesum, et sedit pro tribunáli, in loco, qui dícitur Lithóstrotos, hebráice autem Gábbatha. Erat autem Parascéve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Judaéis: S. Ecce Rex vester. C. Illi autem clamábant: S. Tolle, tolle, crucifíge eum. C. Dicit eis Pilátus: S. Regem vestrum crucifígam ? C. Respondérunt pontífices: S. Non habémus regem, nisi Caésarem. C. Tunc ergo trádidit eis illum ut crucifigerétur.
Suscepérunt autem Jesum, et eduxérunt. Et bájulans sibi crucem, exívit in eum, qui dícitur Calváriae, locum, hebráice autem Gólgotha: ubi crucifixérunt eum, et cum eo álios duos, hinc et hinc, médium autem Jesum.
Scripsit autem et títulum Pilátus: et pósuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarénus, Rex Judaeórum. Hunc ergo títulum multi Judaeórum legérunt, quia prope civitátem erat locus, ubi crucifíxus est Jesus. Et erat scriptum hebráice, graece et latíne. Dicébant ergo Piláto pontífices Judaeórum: S. Noli scríbere, Rex Judaeórum, sed quia ipse dixit: Rex sum Judaeórum. C. Respóndit Pilátus: S. Quod scripsi, scripsi.
C. Mílites ergo cum crucifixíssent eum, accepérunt vestiménta ejus et fecérunt quátuor partes: unicuíque míliti partem, et túnicam. Erat autem túnica inconsútilis, désuper contéxta per totum. Dixérunt ergo ad ínvicem: S. Non scindámus eam, sed sortiámur de illa cujus sit. C. Ut Scriptúra implerétur, dicens: Partíti sunt vestiménta mea sibi: et in vestem meam misérunt sortem. Et mílites quidem haec fecérunt.
Stabant autem juxta crucem Jesu, mater ejus, et soror matris ejus María Cléophae, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suae: + Múlier, ecce fílius tuus. C. Deínde dicit discípulo: + Ecce mater tua. C. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
Póstea sciens Jesus quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: + Sítio. C. Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori ejus. Cum ergo accepísset Jesus acétum, dixit: + Consummátum est. C. Et inclináto cápite trádidit spíritum. Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum.
Judaéi ergo, quóniam Parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato, erat enim magnus dies ille sábbati, rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura, et altérius, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura: sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit, quia vera dicit: ut et vos credátis. Facta sunt enim haec, ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum ália Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.
Post haec autem rogávit Pilátum Joseph ab Arimathaéa, eo quod esset discípulus Jesu, occúltus autem propter metum Judaeórum, ut tólleret corpus Jesu. Et permísit Pilátus Venit ergo, et tulit corpus Jesu. Venit autem et Nicodémus, qui vénerat ad Jesum nocte primum, ferens mixtúram myrrhae et áloës, quasi libras centum. Accepérunt ergo corpus Jesu, et ligavérunt illud línteis cum aromátibus, sicut mos est Judaéis sepelíre. Erat autem in loco, ubi crucifíxus est, hortus: et in horto monuméntum novum, in quo nondum quisquam pósitus erat. Ibi ergo propter Parascéven Judaeórum, quia juxta erat monuméntum, posuérunt Jesum.



DE SECUNDA PARTE ACTIONIS LITURGICAE

SEU DE ORATIONIBUS SOLEMNIBUS,

QUAE ETIAM « ORATIO FIDELIUM »

DICUNTUR


12. Cantu vel lectione historiae passionis Domini absoluto, celebrans assumit pluviale nigri coloris ; diaconus et subdiaconus induunt dalmaticam vel tunicellam ejusdem coloris.
Interim vero duo acolythi, vel ministrantes, unam tantum tobaleam super altare extendunt, locantes librum in medio.
Tunc celebrans, comitantibus ministris, vel ministrantibus, accedit ad altare, quod, ascendens, osculatur in medio, et stans ibidem, ante se habens librum, incipit orationes solemnes, ministris sacris hinc inde adstantibus.
13. Dicuntur autem hoc ordine:
Praecedit celebrantis praefatio, qua intentio specialis indicatur, et cantatur tono peculiari infra notato, manibus junctis ; deinde celebrans dicit Orémus, diaconus Flectámus génua, et omnes, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant ; dicto a diacono Leváte, omnes surgunt, et celebrans, extensis manibus ac in tono feriali, dicit orationem.
13a . Celebrans dicit Orémus, Flectámus génua, et brevi interposita precatione, flexis genibus et in silentio, dicit Leváte, deinde surgit, et, extensis manibus ac in tono feriali, dicit orationem.



1. PRO SANCTA ECCLESIA

ORÉMUS, dilectíssimi nobis, pro Ecclésia, sancta Dei: ut eam Deus et Dóminus noster pacificáre, adunáre et custodíre dignétur toto orbe terrárum: subjíciens ei principátus et potestátes: detque nobis, quiétam et tranquíllam vitam degéntibus, glorificáre Deum Patrem omnipoténtem.


Orémus. V/. Flectámus génua. R/. Leváte.


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui glóriam tuam ómnibus in Christo géntibus revelásti: custódi ópera misericórdiae tuae ; ut Ecclésia tua, toto orbe diffúsa, stábili fide in confessióne tui nóminis persevéret. Per eúmdem Dóminum. Omnes R/. Amen.



2. PRO SUMMO PONTIFICE

ORÉMUS et pro beatíssimo Papa nostro N : ut Deus et Dóminus noster, qui elégit eum in órdine episcopátus, salvum atque incólumen custódiat Ecclésiae suae sanctae, ad regéndum pópulum sanctum Dei.


Orémus. V/. Flectámus génua. R/. Leváte.


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, cujus judício univérsa fundántur: réspice propítius ad preces nostras, et eléctum nobis Antístitem tua pietáte consérva ; ut christiána plebs, quae te gubernátur auctóre, sub tanto pontífice, credulitátis suae méritis augeátur. Per Dóminum. Omnes R/. Amen.



3. PRO OMNIBUS ORDINIBUS GRADIBUSQUE FIDELIUM

ORÉMUS et pro ómnibus epíscopis, presbýteris, diacónibus, subdiacónibus, acólythis, exorcístis, lectóribus, ostiáriis, confessóribus, virgínibus, víduis: et pro omni pópulo sancto Dei.


Orémus. V/. Flectámus génua. R/. Leváte.


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, cujus spíritu totum corpus Ecclésiae sanctificátur et régitur: exáudi nos pro univérsis ordínibus supplicántes ; ut grátiae tuae múnere ab ómnibus tibi grádibus fidéliter serviátur. Per Dóminum. Omnes R/. Amen.



4. PRO RES PUBLICAS MODERANTIBUS

ORÉMUS et pro ómnibus res públicas moderántibus, eorúmque ministériis et potestátibus: ut Deus et Dóminus noster mentes et corda eórum secúndum voluntátem suam dírigat ad nostram perpétuam pacem.


Orémus. V/. Flectámus génua. R/. Leváte.


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, in cujus manu sunt ómnium potestátes et ómnium jura populórum: réspice benígnus ad eos, qui nos in potestáte regunt ; ut ubíque terrárum, déxtera tua protegénte, et religiónis intégritas, et pátriae secúritas indesinénter consístat. Per Dóminum. Omnes R/. Amen.



5. PRO CATECHUMENIS

ORÉMUS et pro catechúmenis nostris: ut Deus et Dóminus noster adapériat aures praecordiórum ipsórum, januámque misericórdiae ; ut, per lavácrum regeneratiónis accépta remissióne ómnium peccatórum, et ipsi inveniántur in Christo Jesu Dómino nostro.


Orémus. V/. Flectámus génua. R/. Leváte.


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui Ecclésiam tuam nova semper prole fecúndas: auge fidem et intelléctum catechúmenis nostris ; ut, renáti fonte baptísmatis, adoptiónis tuae fíliis aggregéntur. Per Dóminum. Omnes R/. Amen.



6. PRO FIDELIUM NECESSITATIBUS

ORÉMUS, dilectíssimi nobis, Deum Patrem omnipoténtem, ut cunctis mundum purget erróribus: morbos áuferat: famem depéllat: apériat cárceres: víncula dissólvat: peregrinántibus réditum: infirmántibus sanitátem: navigántibus portum salútis indúlgeat.


Orémus. V/. Flectámus génua. R/. Leváte.


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, maestórum consolátio, laborántium fortitúdo: pervéniant ad te preces quacúmque tribulatióne clamántium ; ut omnes sibi in necessitátibus suis misericórdiam tuam gáudeant affuísse. Per Dóminum. Omnes R/. Amen.



7. PRO UNITATE ECCLESIAE

ORÉMUS et pro haeréticis et schismáticis: ut Deus et Dóminus noster éruat eos ab erróribus univérsis ; et ad sanctam matrem Ecclésiam Cathólicam atque Apostólicam revocáre dignétur.


Orémus. V/. Flectámus génua. R/. Leváte.


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui salvas omnes, et néminem vis períre: réspice ad ánimas diabólica fraude decéptas ; ut, omni haerética pravitáte depósita, errántium corda resipíscant, et ad veritátis tuae rédeant unitátem. Per Dóminum. Omnes R/. Amen.



8. PRO CONVERSIONE JUDAEORUM

ORÉMUS et pro pérfidis Judaéis: ut Deus et Dóminus noster áuferat velámen de córdibus eórum ; ut et ipsi agnóscant Jesum Christum Dóminum nostrum.


Orémus. V/. Flectámus génua. R/. Leváte.


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui étiam judáicam perfídiam a tua misericórdia non repéllis: exáudi preces nostras, quas pro illíus pópuli obcaecatióne deférimus ; ut, ágnita veritátis tuae luce, quae Christus est, a suis ténebris eruántur. Per eúmdem Dóminum. Omnes R/. Amen.



9. PRO CONVERSIONE INFIDELIUM

ORÉMUS et pro pagánis: ut Deus omnípotens áuferat iniquitátem a córdibus eórum, ut, relíctis idólis suis, convertántur ad Deum vivum et verum, et únicum Fílium ejus Jesum Christum, Deum et Dóminum nostrum.


Orémus. V/. Flectámus génua. R/. Leváte.


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui non mortem peccatórum, sed vitam semper inquíris: súscipe propítius oratiónem nostram, et líbera eos ab idolórum cultúra ; et ággrega Ecclésiae tuae sanctae, ad laudem et glóriam nóminis tui. Per Dóminum. Omnes R/. Amen.



DE TERTIA PARTE ACTIONIS LITURGICAE

SEU DE SOLEMNI SANCTAE CRUCIS

ADORATIONE


14. Orationibus solemnibus completis, celebrans et ministri redeunt ad sedilia, ubi celebrans deponit pluviale, ministri dalmaticam vel tunicellam ; et datur initium solemni adorationi sanctae Crucis.
Adhibeatur Crux satis magna, cum Crucifixo, velo violaceo obtecto, quod facile removeri possit.
15. Primum portatur sancta Crux e sacristia in medium presbyterii, omnibus stantibus. Portatur autem hoc modo:
Celebrans et subdiaconus manent ad sedilia stantes: diaconus cum acolythis seu ministrantibus, adit sacristiam, ex qua processionaliter affert Crucem ad ecclesiam: praecedunt acolythi, seu ministrantes, sequitur diaconus cum Cruce, medius inter alios duos acolythos, seu ministrantes, candelabra accensa gestantes.
Cum presbyterium ingressi fuerint, celebrans et subdiaconus ipsis obviam veniunt, et in medio, ante altare, celebrans Crucem e manibus diaconi accipit.
15a . Celebrans cum ministrantibus sacristiam adit, indeque, ut supra, portat Crucem ante altare.
16. Tum proceditur ad detectionem sanctae Crucis, hoc modo:
Celebrans, accedens ad latus epistolae, ibique, stans in plano, versa facie ad populum, Crucem a summitate parum detegit. Deinde solus incipit antiphonam Ecce lignum Crucis, ac deinceps juvatur in cantu a ministris sacris, usque ad Veníte, adorémus, quod cantatur a schola, comitantibus omnibus adstantibus.
Cantu finito, omnes in genua se prosternunt, celebrante excepto, et parvo momento in silentio adorant.
Deinde celebrans ascendit altare in latere epistolae, et detegit brachium dextrum Crucifixi ; tunc elevans Crucem paulisper, adjuvantibus, si opus sit, ministris sacris, altius quam primo, cantat iterum Ecce lignum Crucis, aliis pr osequentibus, et, post cantum, procumbentibus, ut supra.
Denique celebrans procedit ad medium altaris, et detegit Crucem totaliter, ac elevans eam, tertio altius incipit Ecce lignum Crucis, aliis, ut supra, prosequentibus, et post cantum adorantibus.
Duo autem acolythi, seu ministrantes, cum candelabris accensis comitantur Crucem, a dextris et a sinistris celebrantis.
16a . Celebrans, in detegenda sancta Cruce, adjuvatur a ministrantibus ; antiphonam vero Ecce lignum Crucis, usque ad Veníte, adorémus, cantat solus.



ANTIPHONA AD DETEGENDAM S. CRUCEM

ECCE lignum Crucis, in quo salus mundi pepéndit. Omnes R/. Veníte, adorémus.


17. Post detectionem Crucis sequitur ejusdem solemnis adoratio, hoc modo: Crux, postquam detecta fuerit, traditur a celebrante duobus acolythis, vel ministrantibus, qui stantes in suppedaneo, ante medium altaris, et facie ad populum versa, eam hinc inde ita per brachia sustentant, ut pes Crucis super suppedaneum consistat. Alii vero duo acolythi, vel ministrantes, qui candelabra accensa gestabant, eisdem candelabris a dextris et a sinistris Crucis super suppedaneum collocatis, genuflexi manent in lateribus suppedanei, in superiore gradu, facie versus Crucem.
Tunc incipit adoratio sanctae Crucis, ordine sequenti: primus accedit solus celebrans ; deinde ministri, postea clerus, demum ministrantes. Hi omnes, si commode fieri possit, prius calceamenta deponunt, et, unus post alium, accedentes ad Crucem, simplici genuflexione ter repetita, pedes Crucifixi osculantur.
18. Sancta Crux, adoratione ex parte celebrantis, ministrorum, cleri ac ministrantium peracta, a duobus acolythis, seu ministrantibus, comitantibus aliis duobus acolythis, seu ministrantibus, cum candelabris accensis, defertur ad cancellos, et ibidem sustentatur eodem modo, ut supra, ita ut fideles, ante Crucem quasi processionaliter transeuntes, primum viri, deinde mulieres, pedes Crucifixi devote deosculari possint, praemissa simplici genuflexione.
19. Dum autem sanctae Crucis adoratio peragitur, cantantur a schola, in duos choros divisa, sic dicta Improperia, et alia quae sequuntur ; celebrans, ministri sacri, et ministrantes, ceterique omnes, qui adorationem sanctae Crucis peregerunt, sedentes auscultant.
Cantus vero eousque producitur, prout adorantium numerus requirit. Concluditur tamen semper cum doxologia: Sempitérna sit beáta Trinitáti glória, ut infra.



IMPROPERIA

Partes quae ad singulos choros spectant, indicantur numeris 1 (chorus primus) , et 2 (chorus secundus) ; quae autem ab utroque choro simul cantanda sunt, indicantur hoc modo: 1 et 2.



I

1 et 2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi ! V/. Quia edúxi te de terra AEgýpti: parásti Crucem Salvatóri tuo.
1 Hágios o Theós.
2 Sanctus Deus.
1 Hágios Ischyrós.
2 Sanctus Fortis.
1 Hágios Athánatos, eléison hymás.
2. Sanctus Immortális, miserére nobis.
1 et 2 Quia edúxi te per desértum quadragínta annis, et manna cibávi te, et introdúxi te in terram satis bonam: parásti Crucem Salvatóri tuo.
1 Hágios o Theós.
2 Sanctus Deus.
1 Hágios Ischyrós.
2 Sanctus Fortis.
1 Hágios Athánatos, eléison hymás.
2. Sanctus Immortális, miserére nobis.
1 et 2 Quid ultra débui fácere tibi, et non feci ? Ego quidem plantávi te víneam eléctam meam speciosíssimam: et tu facta es mihi nimis amára: acéto namque sitim meam potásti, et láncea perforásti latus Salvatóri tuo.
1 Hágios o Theós.
2 Sanctus Deus.
1 Hágios Ischyrós.
2 Sanctus Fortis.
1 Hágios Athánatos, eléison hymás.
2. Sanctus Immortális, miserére nobis.


II

1 Ego propter te flagellávi AEgýptum cum primogénitis suis: et tu me flagellátum tradidísti.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi !
1 Ego edúxi te de AEgýpto, demérso Pharaóne in Mare rubrum: et tu me tradidísti princípibus sacerdótum.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi !
1 Ego ante te apérui mare: et tu aperuísti láncea latus meum.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi !
1 Ego ante te praeívi in colúmna nubis: et tu me duxísti ad praetórium Piláti.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi !
1 Ego te pavi manna per desértum: et tu me cecidísti álapis et flagéllis.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi !
1 Ego te potávi aqua salútis de petra: et tu me potásti felle et acéto.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi !
1 Ego propter te Chananaeórum reges percússi: et tu percussísti arúndine caput meum.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi !
1 Ego dedi tibi sceptrum regále: et tu dedísti cápiti meo spíneam corónam.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi !
1 Ego te exaltávi magna virtúte: et tu me suspendísti in patíbulo Crucis.
2 Pópule meus, quid feci tibi ? Aut in quo contristávi te ? Respónde mihi !


Missale Romanum 1957 - ET DE ALTARIUM DENUDATIONE