Missale Romanum 1957 - S. MATTHAEI


Die 21 Septembris

S. MATTHAEI

Apostoli et Evangelistae


Duplex II classis



* Si hodie occurrat Feria Quatuor Temporum, in Choro post Tertiam dicitur Missa conventualis de Festo, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria, de qua tamen prohibentur Missae privatae.


Introitus Ps. 36, 30-31
OS justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V/. Glória Patri.


Oratio


BEÁTI Apóstoli tui et Evangelístae Matthaéi, Dómine, précibus adjuvémur: ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur. Per Dóminum.


Léctio Ezechiélis Prophétae.

Ezech. 1, 10-14


SIMILITÚDO vultus quátuor animálium: fácies hóminis, et fácies leónis a dextris ipsórum quátuor: fácies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fácies áquilae désuper ipsórum quátuor. Fácies eórum, et pennae eórum exténtae désuper: duae pénnae singulórum jungebántur, et duae tegébant córpora eórum: et unumquódque eórum coram fácie sua ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur cum ambulárent. Et similitúdo animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium, et quasi aspéctus lampadárum. Haec erat vísio discúrrens in médio animálium, splendor ignis, et de igne fulgur egrédiens. Et animália ibant et revertebántur in similitúdinem fúlguris coruscántis.


Graduale Ps. 111, 1-2 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja , allelúja. V/. Te gloriósus Apostolórum chorus laudat, Dómine. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 9, 9-13


IN illo témpore: Vidit Jesus hóminem sedéntem in telónio, Matthaéum nómine. Et ait illi: Séquere me. Et surgens, secútus est eum. Et factum est, discumbénte eo in domo, ecce multi publicáni, et peccatóres veniéntes, discumbébant cum Jesu, et discípulis ejus. Et vidéntes pharisaéi, dicébant discípulis ejus: Quare cum publicánis et peccatóribus mandúcat Magíster vester ? At Jesus áudiens, ait: Non est opus valéntibus médicus, sed male habéntibus. Eúntes autem díscite quid est: Misericórdiam volo, et non sacrifícium. Non enim veni vocáre justos, sed peccatóres.


Credo.


Offertorium Ps. 20, 4-5 Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.


Secreta


SUPPLICATIÓNIBUS beáti Matthaéi Apóstoli et Evangelístae, quaésumus, Dómine, Ecclésiae tuae commendétur oblátio: cujus magníficis praedicatiónibus erudítur. Per Dóminum.


Praefatio de Apostolis.


Communio Ps. 20, 6 Magna est glória ejus in salutári tuo: glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine.


Postcommunio


PERCÉPTIS, Dómine, sacraméntis, beáto Matthaéo Apóstolo tuo et Evangelísta interveniénte, deprecámur ; ut, quae pro ejus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.



* In Missis votivis post Septuagesimam, omnia dicuntur ut supra, sed post Graduale, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4 Desidérium ánimae ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V/. Quóniam praevenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V/. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Tempore autem Paschali Missa Protexísti, de Communi Martyrum 1 loco, cum Orationibus, Epistola et Evangelio ut supra.



Die 22 Septembris

S. THOMAE DE VILLANOVA

Episcopi et Confessoris


Duplex



Missa Státuit, de Communi Confessoris Pontificis 1 loco, cum Orationibus ut infra.


Oratio
P


DEUS, qui beátum Thomam Pontíficem insígnis in páuperes misericórdiae virtúte decorásti: quaésumus ; ut, ejus intercessióne, in omnes, qui te deprecántur, divítias misericórdiae tuae benígnus effúndas. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Ss. Mauritii et Sociorum Martyrum.

ANNUE, quaésumus, omnípotens Deus: ut sanctórum Mártyrum tuórum Maurítii et Sociórum ejus nos laetíficet festíva solémnitas ; ut, quorum suffrágiis nítimur, eórum natalítiis gloriémur. Per Dóminum.


Secreta
P


SANCTI Thomae Confessóris tui atque Pontíficis, quaésumus, Dómine, ánnua solémnitas pietáti tuae nos reddat accéptos: ut, per haec piae placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiae tuae dona concíliet. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus

Secreta


RÉSPICE, quaésumus, Dómine, múnera, quae in sanctórum Mártyrum tuórum Maurítii et Sociórum ejus commemoratióne deférimus: et praesta ; ut, quorum honóre sunt grata, eórum nobis fiant intercessióne perpétua. Per Dóminum.


Postcommunio
P


DEUS, fidélium remunerátor animárum: praesta ; ut beáti Thomae Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus

Postcommunio


CAELÉSTIBUS refécti sacraméntis et gáudiis: súpplices te rogámus, Dómine ; ut, quorum gloriámur triúmphis, protegámur auxíliis. Per Dóminum.



Eadem die 22 Septembris

Pro SS. MAURITIO ET SOCIIS

Martyribus



Missa Intret, de Communi plurimorum Martyrum 1 loco, cum Orationibus et Epistola ut infra.


Oratio
P


ANNUE, quaésumus, omnípotens Deus: ut sanctórum Mártyrum tuórum Maurítii et Sociórum ejus nos laetíficet festíva solémnitas ; ut, quorum suffrágiis nítimur, eórum natalítiis gloriémur. Per Dóminum.


Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.

Apoc. 7, 13-17


IN diébus illis: Respóndit unus de senióribus, et dixit mihi: Hi, qui amícti sunt stolis albis, qui sunt ? et unde venérunt ? Et dixi illi: Dómine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venérunt de tribulatióne magna, et lavérunt stolas suas, et dealbavérunt eas in sánguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei, et sérviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitábit super illos: non esúrient, neque sítient ámplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus: quóniam Agnus, qui in médio throni est, reget illos, et dedúcet eos ad vitae fontes aquárum: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum.


Secreta
P


RÉSPICE, quaésumus, Dómine, múnera, quae in sanctórum Mártyrum tuórum Maurítii et Sociórum ejus commemoratióne deférimus: et praesta ; ut, quorum honóre sunt grata, eórum nobis fiant intercessióne perpétua. Per Dóminum.


Postcommunio
P


CAELÉSTIBUS refécti sacraméntis et gáudiis: súpplices te rogámus, Dómine ; ut, quorum gloriámur triúmphis, protegámur auxíliis. Per Dóminum.



Die 23 Septembris

S. LINI

Papae et Martyris


Semiduplex



Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum.


Oratio
C


GREGEM tuum, Pastor aetérne, placátus inténde: et per beátum Linum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi ; quem totíus Ecclésiae praestitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Theclae Virginis et Martyris.

Oratio


DA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui beátae Theclae Vírginis et Mártyris tuae natalítia cólimus ; et ánnua solemnitáte laetémur, et tantae fídei proficiámus exémplo. Per Dóminum.


Secreta
C


OBLÁTIS munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Pro S. Thecla

Secreta


SÚSCIPE, Dómine, múnera, quae in beátae Theclae Vírginis et Mártyris tuae solemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári. Per Dóminum.


Postcommunio
C


REFECTIÓNE sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Pro S. Thecla

Postcommunio


AUXILIÉNTUR nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta Thecla Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére. Per Dóminum.



Eadem die 23 Septembris

Pro S. THECLA

Virgine et Martyre



Missa Loquébar, de Communi Virginum 1 loco, praeter Orationem sequentem.


Oratio
P


DA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui beátae Theclae Vírginis et Mártyris tuae natalítia cólimus ; et ánnua solemnitáte laetémur, et tantae fídei proficiámus exémplo. Per Dóminum.


Secreta
C


SÚSCIPE, Dómine, múnera, quae in beátae Theclae Vírginis et Mártyris tuae solemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári. Per Dóminum.


Postcommunio
C


AUXILIÉNTUR nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta Thecla Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére. Per Dóminum.



Die 24 Septembris

BEATAE MARIAE VIRGINIS

DE MERCEDE

Duplex majus



Missa Salve, de Communi Festorum beatae Mariae Virginis, praeter Orationem sequentem, et dicitur Credo.


Oratio
P


DEUS, qui per gloriosíssimam Fílii tui Matrem, ad liberándos Christi fidéles a potestáte paganórum, nova Ecclésiam tuam prole amplificáre dignátus es: praesta, quaésumus ; ut, quam pie venerámur tanti óperis institutrícem, ejus páriter méritis et intercessióne, a peccátis ómnibus et captivitáte daémonis liberémur. Per eúmdem Dóminum.


Secreta
C


TUA, Dómine, propitiatióne, et beátae Maríae semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque praeséntem haec oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum.


Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Festivitáte.


Postcommunio
C


SUMPTIS, Dómine, salútis nostrae subsídiis: da, quaésumus, beátae Maríae semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi ; in cujus veneratióne haec tuae obtúlimus majestáti. Per Dóminum.



Die 26 Septembris

SS. CYPRIANI et JUSTINAE

Virginis, Martyrum


Simplex



Missa Salus autem, de Communi plurimorum Martyrum 3 loco, cum Orationibus ut infra.


Oratio
P


BEATÓRUM Mártyrum Cypriáni et Justínae nos, Dómine, fóveant continuáta praesídia: quia non désinis propítius intuéri, quos tálibus auxíliis concésseris adjuvári. Per Dóminum.


Secreta
P


MÚNERA tibi, Dómine, nostrae devotiónis offérimus: quae et pro tuórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.


Postcommunio
C


PRAESTA nobis, quaésumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Cypriáno et Justína ; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.



Die 27 Septembris

SS. COSMAE et DAMIANI

Martyrum


Semiduplex



Introitus Eccli. 44, 15 et 14
SAPIÉNTIAM sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in saéculum saéculi. Ps. 32, 1 Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. V/. Glória Patri.


Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Cosmae et Damiáni natalítia cólimus, a cunctis malis imminéntibus, eórum intercessiónibus, liberémur. Per Dóminum.


Léctio libri Sapiéntiae.

Sap. 5, 16-20


JÚSTI autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile aequitátem.


Graduale Ps. 33, 18-19 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. V/. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Allelúja, allelúja. V/. Haec est vera fratérnitas, quae vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna caeléstia. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 6, 17-23


IN illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judaéa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quaerébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse elevátis óculis in discípulos suos, dicébat: Beáti páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die, et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in caelo.


Offertorium Ps. 5, 12-13 Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu, Dómine, benedíces justo: Dómine, ut scuto bonae voluntátis tuae coronásti nos.


Secreta


SANCTÓRUM tuórum nobis, Dómine, pia non desit orátio: quae et múnera nostra concíliet, et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.


Communio Ps. 78, 2 et 11 Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus caeli, carnes sanctórum tuórum béstiis terrae: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.


Postcommunio


PRÓTEGAT, quaésumus, Dómine, pópulum tuum et participátio caeléstis indúlta convívii, et deprecátio colláta Sanctórum. Per Dóminum.



Die 28 Septembris

S. WENCESLAI

Ducis, Martyris


Semiduplex



Missa In virtúte, de Communi unius Martyris 3 loco, praeter Orationem sequentem.


Oratio
P


DEUS, qui beátum Wencesláum per martýrii palmam a terréno principátu ad caeléstem glóriam transtulísti: ejus précibus nos ab omni adversitáte custódi ; et ejúsdem tríbue gaudére consórtio. Per Dóminum.


Secreta
C


MUNÉRIBUS nostris, quaésumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et caeléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.


Postcommunio
C


DA, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício ; ita perpétuo laetémur aspéctu. Per Dóminum.



Die 29 Septembris

IN DEDICATIONE

S. MICHAELIS

Archangeli


Duplex I classis



Introitus Ps. 102, 20
BENEDÍCITE Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1 Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quae intra me sunt, nómini sancto ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui, miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius ; ut, a quibus tibi ministrántibus in caelo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.


Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.

Apoc. 1, 1-5


IN diébus illis: Significávit Deus quae opórtet fíeri cito, mittens per Angelum suum servo suo Joánni, qui testimónium perhíbuit verbo Dei, et testimónium Jesu Christi, quaecúmque vidit. Beátus qui legit et audit verba prophetíae hujus: et servat ea, quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est. Joánnes septem ecclésiis, quae sunt in Asia. Grátia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui ventúrus est: et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni ejus sunt: et a Jesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum, et princeps regum terrae, qui diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo.


Graduale Ps. 102, 20 et 1 Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus. V/. Bénedic, ánima mea, Dóminum, et ómnia interióra mea nomen sanctum ejus.
Allelúja , allelúja. V/. Sancte Míchaël Archángele, defénde nos in praélio: ut non pereámus in treméndo judício. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 18, 1-10


IN illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum dicéntes: Quis, putas, major est in regno caelórum ? Et ádvocans Jesus párvulum státuit eum in médio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno caelórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, éxpedit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Vae mundo a scándalis. Necésse est enim ut véniant scándala: verúmtamen vae hómini illi, per quem scándalum venit. Si autem manus tua, vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum, et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habéntem, mitti in ignem aetérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum, et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis quia Angeli eórum in caelis semper vident fáciem Patris mei, qui in caelis est.


Credo.


Offertorium Apoc. 8, 3 et 4 Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dei, allelúja.


Secreta


HÓSTIAS tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut eásdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas. Per Dóminum.


Communio Dan. 3, 58 Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite, et superexaltáte eum in saécula.


Postcommunio


BEÁTI Archángeli tui Michaélis intercessióne suffúlti: súpplices te, Dómine, deprecámur ; ut, quod ore proséquimur, contingámus et mente. Per Dóminum.



* In Missis votivis omnia ut supra, sed post Septuagesimam dicitur

Graduale Ps. 148, 1-2 Laudáte Dóminum de caelis: laudáte eum in excélsis. V/. Laudáte eum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus.
Tractus Ps. 102, 20 Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus. V/. Ibid., 21-22 Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. V/. Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.

Tempore autem Paschali Missa dicitur ut in ejus Apparitione, die 8 Maji.


Die 30 Septembris

S. HIERONYMI

Presbyteri, Confessoris et Ecclesiae Doctoris


Duplex



Missa In médio, de Communi Doctorum, cum Orationibus ut infra, et dicitur Credo.


Oratio
P


DEUS, qui Ecclésiae tuae in exponéndis sacris Scriptúris beátum Hierónymum Confessórem tuum, Doctórem máximum providére dignátus es: praesta, quaésumus ; ut, ejus suffragántibus méritis, quod ore simul et ópere dócuit, te adjuvánte, exercére valeámus. Per Dóminum.


Secreta
P


DONIS caeléstibus da nobis, quaésumus, Dómine, líbera tibi mente servíre: ut múnera quae deférimus, interveniénte beáto Hierónymo Confessóre tuo, et medélam nobis operéntur, et glóriam. Per Dóminum.


Postcommunio
P


REPLÉTI alimónia caelésti, quaésumus, Dómine: ut, interveniénte beáto Hierónymo Confessóre tuo, misericórdiae tuae grátiam cónsequi mereámur. Per Dóminum nostrum.



FESTA OCTOBRIS


* Prima die mensis in qua fiat Officium de Feria communi, et primo resumenda non sit Missa praecedentis Dominicae impedita, in Choro post Primam dicitur Missa conventualis pro Defunctis, juxta Rubricas, et in Missis privatis, quae non sint Defunctorum, paenultimo loco dicitur Oratio Fidélium.



Die 1 Octobris

S. REMIGII

Episcopi et Confessoris


Simplex



Missa Státuit, de Communi Confessoris Pontificis 1 loco.


Oratio
C


DA, quaésumus, omnípotens Deus: ut beáti Remígii Confessóris tui atque Pontíficis veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat, et salútem. Per Dóminum.


Secreta
C


SANCTI tui, quaésumus, Dómine, nos ubíque laetíficent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.


Postcommunio
C


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Remígio Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.



Die 2 Octobris

SS. ANGELORUM CUSTODUM

Duplex majus



Introitus Ps. 102, 20
BENEDÍCITE Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibi d., 1 Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quae intra me sunt, nómini sancto ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis ; et eórum semper protectióne deféndi, et aetérna societáte gaudére. Per Dóminum.


Léctio libri Exodi.

Exodi 23, 20-23


HAEC dicit Dóminus Deus: Ecce ego mittam Angelum meum, qui praecédat te, et custódiat in via, et introdúcat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audíeris vocem ejus, et féceris ómnia, quae loquor, inimícus ero inimícis tuis, et afflígam affligéntes te: praecedétque te Angelus meus.


Graduale Ps. 90, 11-12 Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. V/. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 102, 21 Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.



In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 102, 20 Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus. V/. Ibid., 21-22 Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. V/. Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 137, 1-2 In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. Allelúja. V/. Matth. 28, 2 Angelus Dómini descéndit de caelo, et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 18, 1-10


IN illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis putas, major est in regno caelórum ? Et ádvocans Jesus párvulum státuit eum in médio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno caelórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, éxpedit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Vae mundo a scándalis. Necésse est enim ut véniant scándala: verúmtamen vae hómini illi, per quem scándalum venit. Si autem manus tua, vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum, et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habéntem, mitti in ignem aetérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum, et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in caelis semper vident fáciem Patris mei, qui in caelis est.


Credo.


Offertorium Ps. 102, 20 et 21 Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.


Secreta


SÚSCIPE, Dómine, múnera, quae pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius ; ut perpétuis eórum praesídiis, a praeséntibus perículis liberémur, et ad vitam perveniámus aetérnam. Per Dóminum.


Communio Dan. 3, 58 Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite, et superexaltáte eum in saécula.


Postcommunio


SÚMPSIMUS, Dómine, divína mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte laetántes: quaésumus ; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.



Die 3 Octobris

S. TERESIAE A JESU INFANTE

Virginis


Duplex



Introitus Cant. 4, 8-9
VENI de Líbano, sponsa mea, veni de Líbano, veni: vulnerásti cor meum, soror mea sponsa, vulnerásti cor meum. Ps. 112, 1 Laudáte, púeri, Dóminum: laudáte nomen Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


DÓMINE, qui dixísti: Nisi efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelórum: da nobis, quaésumus ; ita sanctae Terésiae Vírginis in humilitáte et simplicitáte cordis vestígia sectári, ut praémia consequámur aetérna: Qui vivis.


Léctio Isaíae Prophétae.

Isai. 66, 12-14


HAEC dicit Dóminus: Ecce ego declinábo super eam quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam géntium, quam sugétis: ad úbera portabímini, et super génua blandiéntur vobis. Quómodo si cui mater blandiátur, ita ego consolábor vos, et in Jerúsalem consolabímini. Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinábunt, et cognoscétur manus Dómini servis ejus.


Graduale Matth. 11, 25 Confíteor tibi, Pater, Dómine caeli et terrae, quia abscondísti haec a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. V/. Ps. 70, 5 Dómine, spes mea a juventúte mea.
Allelúja, allelúja. V/. Eccli. 39, 17-19 Quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificáte: quasi Líbanus odórem suavitátis habéte: floréte, flores, quasi lílium, et date odórem, et frondéte in grátiam, et collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis. Allelúja.



In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Cant. 2, 11-12 Jam hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit. V/. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra. V/. Jer. 31, 3 In caritáte perpétua diléxi te: ídeo attráxi te, míserans tui.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Eccli. 39, 17-19 Quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificáte: quasi Líbanus odórem suavitátis habéte: floréte, flores, quasi lílium, et date odórem, et frondéte in grátiam, et collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis. Allelúja. V/. Ps. 33, 9 ; 99, 5 Gustáte, et vidéte, quóniam suávis est Dóminus: in aetérnum misericórdia ejus. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 18, 1-4


IN illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno caelórum ? Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est maj or in regno caelórum.


Offertorium Luc. 1, 46-48 et 49 Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo: quia respéxit humilitátem ancíllae suae: fecit mihi magna qui potens est.


Secreta


SACRIFÍCIUM nostrum tibi, Dómine, quaésumus, sanctae Terésiae Vírginis tuae precátio sancta concíliet: ut, in cujus honóre solémniter exhibétur, ejus méritis efficiátur accéptum. Per Dóminum.


Communio Deut. 32, 10-12 Circumdúxit eam, et dócuit: et custodívit quasi pupíllam óculi sui. Sicut áquila expándit alas suas, et assúmpsit eam, atque portávit in húmeris suis. Dóminus solus dux ejus fuit.


Postcommunio


ILLO nos, Dómine, amóris igne caeléste mystérium inflámmet: quo sancta Terésia Virgo tua se tibi pro homínibus caritátis víctmam devovit. Per Dóminum.



Die 4 Octobris

S. FRANCISCI

Confessoris


Duplex majus



Introitus Gal. 6, 14
MIHI autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. Ps. 141, 2 Voce mea ad Dóminum clamávi: voce mea ad Dóminum deprecátus sum. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui Ecclésiam tuam, beáti Francísci méritis fetu novae prolis amplíficas: tríbue nobis ; ex ejus imitatióne, terréna despícere, et caeléstium donórum semper participatióne gaudére. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.

Gal. 6, 14-18


FRATRES: Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. In Christo enim Jesu neque circumcísio áliquid valet, neque praepútium, sed nova creatúra. Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos, et misericórdia, et super Israël Dei. De cétero nemo mihi moléstus sit: ego enim stígmata Dómini Jesu in córpore meo porto. Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen.


Graduale Ps. 36, 30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V/. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. V/. Francíscus pauper et húmilis caelum dives ingréditur, hymnis caeléstibus honorátur. Allelúja.



In Missis votivis Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Francíscus pauper et húmilis caelum dives ingréditur, hymnis caeléstibus honorátur. Allelúja. V/. Ps. 111, 1 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 11, 25-30


IN illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine caeli et terrae, quia abscondísti haec a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me omnes, qui laborátis, et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum, et húmilis córde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.


Offertorium Ps. 88, 25 Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.


Secreta


MÚNERA tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Francísco, ab omni nos culpárum labe purífica. Per Dóminum.


Communio Luc. 12, 42 Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.


Postcommunio


ECCLÉSIAM tuam, quaésumus, Dómine, grátia caeléstis amplíficet: quam beáti Francísci Confessóris tui illumináre voluísti gloriósis méritis et exémplis. Per Dóminum.



Die 5 Octobris

SS. PLACIDI ET SOCIORUM

Martyrum


Simplex



Missa Salus autem, de Communi plurimorum Martyrum 3 loco, cum Orationibus ut infra.


Oratio
P


DEUS, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum Plácidi et Sociórum ejus natalítia cólere: da nobis in aetérna beatitúdine de eórum societáte gaudére. Per Dóminum.


Secreta
P


MÚNERA tibi, Dómine, nostrae devotiónis offérimus: quae et pro tuórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.


Postcommunio
P


PRAESTA nobis, quaésumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Plácido et Sóciis ejus ; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.



Die 6 Octobris

S. BRUNONIS

Confessoris


Duplex



Missa Os justi, de Communi Confessoris non Pontificis 1 loco, cum Orationibus ut infra.


Oratio
P


SANCTI Brunónis Confessóris tui, quaésumus, Dómine, intercessiónibus adjuvémur: ut, qui majestátem tuam gráviter delinquéndo offéndimus, ejus méritis et précibus, nostrórum delictórum véniam consequámur. Per Dóminum.


Secreta
C


LAUDIS tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.


Postcommunio
P


QUSUMUS, omnípotens Deus: ut, qui caeléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Brunóne Confessóre tuo, per haec contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.



Missale Romanum 1957 - S. MATTHAEI