Daniel (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


DANIEL (NV)






1 1 Anno tertio regni Ioachim regis Iudae venit Nabuchodonosor rex Babylonis Ierusalem et obsedit eam; 2 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei, et asportavit ea in terram Sennaar in domum deorum suorum et vasa intulit in domum thesauri deorum suorum.
3
Et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum 4 pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma et eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, et ut docerent eos litteras et linguam Chaldaeorum. 5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis.
6
Fuerunt ergo inter eos de filiis Iudae Daniel, Ananias, Misael et Azarias.


7 Et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina: Danieli Baltassar et Ananiae Sedrac, Misaeli Misac et Azariae Abdenago.


8 Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius, et rogavit eunuchorum praepositum, ne contaminaretur. 9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum; 10 et ait princeps eunuchorum ad Daniel: " Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum; qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi ". 11 Et dixit Daniel ad custodem, quem constituerat princeps eunuchorum super Daniel, Ananiam, Misael et Azariam: 12 " Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum; 13 et videantur in conspectu tuo vultus nostri et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio, et, sicut videris, facies cum servis tuis ". 14 Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem. 15 Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. 16 Porro custos tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina.
17
Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum. 18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. 19 Cumque locutus eis fuisset rex, non sunt inventi de universis tales ut Daniel, Ananias, Misael et Azarias; et steterunt in conspectu regis. 20 Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis, rex invenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos, qui erant in universo regno eius.


21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.

2 1 In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnus eius fugit ab eo. 2 Praecepit autem rex, ut convocarentur harioli et magi et malefici et Chaldaei et indicarent regi somnia sua; qui cum venissent, steterunt coram rege. 3 Et dixit ad eos rex: " Vidi somnium, et spiritus meus conterritus est, ut intellegat somnium ". 4 Responderuntque Chaldaei regi Aramaice: " Rex, in sempiternum vive! Dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus ". 5 Et respondens rex ait Chaldaeis: " Sermo recessit a me. Nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius, in frusta concidemini, et domus vestrae in sterquilinium ponentur; 6 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis, praemia et dona et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi ".
7
Responderunt secundo atque dixerunt: " Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus ". 8 Respondit rex et ait: " Certe novi quia tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. 9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia. Et verbum fallax et deceptione plenum composuistis, ut loquamini mihi, donec tempus pertranseat; somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem eius loquamini mihi ". 10 Respondentes ergo Chaldaei coram rege dixerunt: " Non est homo super terram qui sermonem regis possit indicare; quapropter neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni hariolo et mago et Chaldaeo. 11 Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio ".
12
Quo audito, rex in furore et in ira magna praecepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis. 13 Et egressa sententia, ut sapientes interficerentur, quaerebantur Daniel et socii eius, ut perirent.
14
Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis; 15 respondens dixit ad Arioch, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, 16 Daniel ingressus rogavit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi;
17
et ingressus est domum suam Ananiaeque, Misaeli et Azariae sociis suis indicavit negotium, 18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis. 19 Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est, et benedixit Daniel Deo caeli
20
et locutus Daniel ait: " Sit nomen Dei benedictum a saeculo et usque in saeculum, quia sapientia et fortitudo eius sunt;
21
et ipse mutat tempora et aetates, transfert atque constituit reges, dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam:
22
ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo inhabitat,
23
Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis ".
24
Propterea Daniel, ingressus ad Arioch, quem constituerat rex, ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: " Sapientes Babylonis ne perdas; introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo ". 25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem et dixit ei: " Inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae, qui solutionem regi annuntiet ". 26 Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: " Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?". 27 Et respondens Daniel coram rege ait: " Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare regi; 28 sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:
29
Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt. 30 Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.


31 Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. 32 Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere, 33 tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis. 34 Videbas ita, donec abscissus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos; 35 tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis aestivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram.
36
Hoc est somnium; interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex. 37 Tu rex regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi; 38 et omnia, in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli, dedit in manu tua et te dominum universorum constituit: tu es caput aureum. 39 Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. 40 Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia haec. 41 Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto. 42 Et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum. 43 Quod autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testae. 44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum. 45 Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius ".


46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danielem adoravit et hostias et incensum praecepit, ut sacrificarent ei. 47 Loquens ergo rex ait Danieli: " Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc ". 48 Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem praefectorum super cunctos sapientes Babylonis. 49 Daniel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac, Misac et Abdenago; ipse autem Daniel erat in foribus regis.

3 1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubito rum sexaginta, latitudine cubitorum sex; et statuit eam in campo Dura in provincia Babylonis. 2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus et iudices, duces et tyrannos et praefectos omnesque principes provinciarum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. 3 Tunc congregati sunt satrapae, magistratus et iudices, duces et tyranni et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes provinciarum ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor,
4
et praeco clamabat valenter: " Vobis dicitur, populi, tribus et linguae: 5 in hora, qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. 6 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis ". 7 Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi tribus et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
8
Statimque et in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos 9 dixeruntque Nabuchodonosor regi: " Rex, in aeternum vive! 10 Tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum, prosternat se et adoret statuam auream; 11 si quis autem non procidens adoraverit, mittetur in fornacem ignis ardentis. 12 Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera provinciae Babylonis, Sedrac, Misac et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et statuam auream, quam erexisti, non adorant ". 13 Tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit, ut adducerentur Sedrac, Misac et Abdenago; tunc viri illi adducti sunt in conspectu regis.


14 Pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis: " Verene, Sedrac, Misac et Abdenago, deos meos non colitis et statuam auream, quam constitui, non adoratis? 15 Numquid estis nunc parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum, prosternere vos et adorare statuam, quam feci? Quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis; et quis est deus, qui eripiat vos de manu mea? ".
16
Respondentes Sedrac, Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor: " Non oportet nos de hac re respondere tibi: 17 Si enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manu tua, rex, liberabit.
18
Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus et statuam auream, quam erexisti, non adoramus ".
19
Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sedrac, Misac et Abdenago; et respondens praecepit, ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat; 20 et viris fortissimis de exercitu suo iussit, ut ligarent Sedrac, Misac et Abdenago et mitterent eos in fornacem ignis ardentis;


21 et confestim viri illi vincti, cum bracis suis et tiaris et calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis; 22 itaque, quia iussio regis urgebat, et fornax succensa erat nimis, viros illos, qui miserant Sedrac, Misac et Abdenago, interfecit flamma ignis. 23 Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati. (Quae sequuntur in Hebraeis voluminibus non repperi).
24
Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino.


25 Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait:


26 " Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula,
27
quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua veritas.
28
Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem, quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra.
29
Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus;
30
et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus, sicut praeceperas nobis, ut bene nobis esset.
31
Omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, vero iudicio fecisti;
32
et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram.
33
Et nunc non possumus aperire os; confusio et opprobrium facta sunt servis tuis et his, qui colunt te.

In animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur

34 Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum
35
neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum,
36
quibus dixisti quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut arenam, quae est in litore maris;
37
quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra;
38
et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam;
39
sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur sicut in holocausto arietum et taurorum
40
et sicut in milibus agnorum pinguium; sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, et perfice subsequentes te, quoniam non est confusio confidentibus in te.
41
Et nunc sequimur te in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam;
42
ne confundas nos, sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae
43
et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo, Domine.


44 Et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala; confundantur absque ulla potentia, et robur eorum conteratur.
45
Sciant quia tu es Dominus, Deus solus et gloriosus super orbem terrarum ".
46
Et non cessabant, qui immiserant eos, ministri regis succendere fornacem naphta et stuppa et pice et malleolis, 47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem 48 et erupit et incendit, quos repperit iuxta fornacem de Chaldaeis. 49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace 50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem; et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae intulit.
51
Tunc hi tres, quasi ex uno ore, laudabant et glorificabant et benedicebant Deo in fornace dicentes:
52
" Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis et superexaltatus in saecula; et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et superlaudabile et superexaltatum in saecula.
53
Benedictus es in templo sanctae gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula.
54
Benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in saecula.
55
Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super cherubim, et laudabilis et superexaltatus in saecula.
56
Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula.
57
Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
58
Benedicite, caeli, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
59
Benedicite, angeli Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
60
Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
61
Benedicat omnis virtus Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
62
Benedicite, sol et luna, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
63
Benedicite, stellae caeli, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
64
Benedicite, omnis imber et ros, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
65
Benedicite, omnes venti, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
66
Benedicite, ignis et aestus, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
67
Benedicite, frigus et aestus, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
68
Benedicite, rores et pruina, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
69
Benedicite, gelu et frigus, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
70
Benedicite, glacies et nives, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
71
Benedicite, noctes et dies, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
72
Benedicite, lux et tenebrae, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
73
Benedicite, fulgura et nubes, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
74
Benedicat terra Dominum, laudet et superexaltet eum in saecula.
75
Benedicite, montes et colles, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
76
Benedicite, universa germinantia in terra, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
77
Benedicite, maria et flumina, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
78
Benedicite, fontes, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
79
Benedicite, cete et omnia quae moventur in aquis, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
80
Benedicite, omnes volucres caeli, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
81
Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
82
Benedicite, filii hominum, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
83
Benedic, Israel, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
84
Benedicite, sacerdotes Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
85
Benedicite, servi Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
86
Benedicite, spiritus et animae iustorum, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
87
Benedicite, sancti et humiles corde, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
88
Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula; quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio fornacis ardentis flammae et de medio ignis eruit nos.
89
Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
90
Benedicite, omnes, qui timetis Dominum, Deo deorum; laudate et confitemini ei, quia in saecula misericordia eius ". (Hucusque non habetur in Hebraeo et, quae posuimus, de Theodotionis editione translata sunt).


91 24 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere; respondens ait optimatibus suis: " Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos?". Qui respondentes dixerunt regi: " Vere, rex ". 92 25 Respondit et ait: " Ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio deorum ".


93 26 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait: " Sedrac, Misac et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini et venite ". Statimque egressi sunt Sedrac, Misac et Abdenago de medio ignis.
94
27 Et congregati satrapae, magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabara eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.

Misit angelum suum, et eruit servos suos

95 28 Et erumpens Nabuchodonosor ait: " Benedictus Deus eorum, Sedrac, Misac et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, qui crediderunt in eo, et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.


96 29 A me ergo positum est decretum, ut omnis populus, tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac, Misac et Abdenago, in frusta concidatur, et domus eius in sterquilinium fiat, eo quod non est Deus alius, qui possit ita salvare ". 97 30 Tunc rex promovit Sedrac, Misac et Abdenago in provincia Babylonis. 98 31 Nabuchodonosor rex omnibus populis, gentibus et linguis, quae habitant in universa terra: " Pax vobis multiplicetur. 99 32 Signa et mirabilia, quae fecit apud me Deus excelsus, placuit mihi praedicare: 100 33 Signa eius quam magna sunt, et mirabilia eius quam fortia! Et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem ".

4 1 Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et florens in palatio meo; 2 somnium vidi, quod perterruit me, et cogitationes in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me. 3 Et per me propositum est decretum, ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, ut solutionem somnii indicarent mihi. 4 Tunc ingrediebantur harioli, magi, Chaldaei et haruspices; et somnium narravi in conspectu eorum, et solutionem eius non indicaverunt mihi; 5 donec denique ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei et qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso. Et somnium coram ipso locutus sum: 6 Baltassar, princeps hariolorum, quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi, visiones somnii mei, quas vidi, et solutionem eius narra. 7 Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia. 8 Magna arbor et fortis, et proceritas eius contingens caelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. 9 Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius, et esca universorum in ea. Subter eam habitabant bestiae agri, et in ramis eius conversabantur volucres caeli, et ex ea vescebatur omnis caro. 10 Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit. 11 Clamavit fortiter et sic ait: "Succidite arborem et praecidite ramos eius, excutite folia eius et dispergite fructus eius. Fugiant bestiae de sub ea, et volucres de ramis eius. 12 Verumtamen germen radicum eius in terra sinite et in vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli tingatur, et cum feris pars eius in herba terrae. 13 Cor eius ab humano commutetur, et cor ferae detur ei, et septem tempora mutentur super eum. 14 In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum petitio, ut cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, dabit illud et humillimum hominem constituet super eo". 15 Hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor. Tu ergo, Baltassar, interpretationem narra, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi; tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est ".
16
Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, obstupuit quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: " Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te ". Respondit Baltassar et dixit: " Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. 17 Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram, 18 et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis eius commorantes aves caeli, 19 tu es, rex, qui magnificatus es et invaluisti, et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos terrae. 20 Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere: "Succidite arborem et dissipate illam; attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pars eius, donec septem tempora mutentur super eum", 21 haec est interpretatio, rex, et sententia Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem: 22 et eicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua, et fenum ut boves comedes et rore caeli infunderis; septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et, cuicumque voluerit, det illud. 23 Quod autem praeceperunt, ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris, regnum tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem caeli. 24 Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum; sic longitudo erit prosperitati tuae ".
25
Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem. 26 Post finem mensium duodecim in palatio regni Babylonis deambulabat; 27 responditque rex et ait: " Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei? ". 28 Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de caelo ruit: " Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transiit a te, 29 et ab hominibus te eicient, et cum bestiis feris erit habitatio tua: fenum quasi boves comedes; et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, det illud ". 30 Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est et fenum ut boves comedit, et rore caeli corpus eius infectum est, donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium. 31 " Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et Viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem; 32 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius et dicat ei: "Quid facis?". 33 In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei maiestas mea et splendor meus reversa sunt ad me; et optimates mei et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo constitutus sum, et magnificentia amplior addita est mihi. 34 Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae eius iudicium, et gradientes in superbia potest humiliare ".


5 1 Balthasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et coram his milibus vinum bibebat. 2 Balthasar ergo praecepit iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae. 3 Tunc allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubinae illius: 4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos, aereos, ferreos ligneosque et lapideos. 5 In eadem hora apparuerunt digiti manus hominis et scripserunt contra candelabrum in superficie parietis palatii regis; et rex aspiciebat articulos manus scribentis. 6 Tunc regis facies commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur.


7 Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: " Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo dominabitur ". 8 Tunc ingressi sunt omnes sapientes regis et non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi; 9 unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est super eum, sed et optimates eius turbabantur. 10 Regina autem, sermonum regis optimatiumque eius causa, domum convivii ingressa est; et regina proloquens ait: " Rex, in aeternum vive! Non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur. 11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi sapientia deorum inventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum constituit eum; pater tuus, o rex, 12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque et interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, in Daniele, cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit ".


13 Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus rex ait: " Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit rex pater meus de Iuda? 14 Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te.


15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes, magi, ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.


16 Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere; si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris ". 17 Tunc respondens Daniel ait coram rege: " Munera tua sint tibi, et dona tua alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi.


18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. 19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus et linguae tremebant et metuebant eum; quos volebat, interficiebat et, quos volebat, percutiebat et, quos volebat, exaltabat et, quos volebat, humiliabat. 20 Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est ab eo; 21 et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut boves comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit, suscitabit super illud. 22 Tu quoque filius eius, Balthasar, non humiliasti cor tuum, cum scires haec omnia,


23 sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos et aereos, ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non glorificasti. 24 Idcirco ab eo missi sunt articuli manus, et scriptura haec exarata est. 25 Haec est autem scriptura, quae digesta est: mane, thecel, upharsin. 26 Et haec est interpretatio sermonis: mane, numeravit Deus regnum tuum et complevit illud; 27 thecel, appensus es in statera et inventus es minus habens; 28 phares, divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis ".


29 Tunc, iubente Balthasar, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. 30 Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeorum.


Daniel (NV) 1