LA - DIES DOMINI 50

Laetabilis participatio et canora

50
50. Momento illo considerato, quod ad Christifidelium vitam inducit dominicalis Missa, necesse est praeparetur illa peculiaricura. Ad normas pastorali prudentia usibusque locorum singulorum cum liturgica norma consentientibus postulatas, providendum est ut illi celebrationi festiva tribuatur indoles quae cum commemorativo Resurrectionis Domini die congruit. Hac de re magni ponderis est ad cantum coetus mentem intendere, quandoquidem hic singulari quidem ratione provocatur ad cordis laetitiam significandam, rei sacrae extollit sollemnitatem atque unicae fidei eiusdemque amoris communicationem provehit. Quam ob rem de musicae sacrae qualitate sollicitudo habenda est, tum quod ad textus spectat tum ad melodias, ut quidquid hodie novi et ingeniosi proponatur cum praeceptis congruat liturgicis atque illa ecclesiali honestetur traditione quae, in re musica sacra, merito inestimabilis excellentiae patrimonium ostendat.

Celebratio illigans atque participata

51
51. Maxima praeterea danda erit opera ut universi adstantes - iuvenes et adulti - se includi sentiant, dum eorum favetur implicationi illis in participationis actibus quos suadet commendatque liturgia ipsa.(90) Eorum tamen proprium sane est, qui pro fratribus sacerdotali funguntur ministerio, eucharisticum conficere Sacrificium idque Deo offerre universo pro populo.(91) Inseritur penitus hic distinctio illa, quae plus quam disciplinam solam excedit, propria inter celebrantis munera atque officia diaconibus fidelibusque non ordinatis tributa.(92) Debent tamen novisse Christifideles quod, propter receptum in baptismate commune sacerdotium, "in oblatione Eucharistiae concurrunt".(93) Ipsi enim, munerum habita distinctione, "divinam Victimam Deo offerunt atque seipsos cum Ea; ita tum oblatione tum sacra communione... omnes in liturgica actione partem propriam agunt",(94) cum inde lucem hauriunt ac vim unde baptismale suum sacerdotium per orationem vitaeque sanctae testificationem compleant.

Christianae dominicae alia tempora

52
52. Eucharistiae participatio habetur quidem dominicae cor, attamen officium eam "sanctificandi" nimis coartatur ad illam unam participationem. Dies Domini bene agitur, cum integer grata operosaque memoria salvificorum Dei gestorum notatur. Hoc quemque Christi discipulum obstringit ut etiam aliis diei momentis, extra liturgicum contextum transactis - quae sunt: vita familiae, sociales necessitudines, oblectandi occasiones - tribuat modum quendam qui adiuvet ad extollendam pacem Resuscitati laetitiamque in communibus vitae adiunctis. Parentum filiorumque admodum tranquilla conveniendi ratio, exempli gratia, opportunitas esse potest non solum ad mutuam auditionem sese aperiendi, sed etiam ad tempus quoddam institutorium maiorisque meditationis simul vivendum. Et cur, deinde, in rerum ordinem inseruntur, etiam in Christifidelium laicorum vitam, si quidem fieri potest, peculiaria precum proposita - ut sunt praesertim, sollemnis Vesperarum celebratio -, vel etiam quaedam catechesis momenta, quae in dominicae vigilia vel dominicae vespera in animo christiano proprium Eucharistiae donum praeparent et compleant? Haec satis traditionalis "diei dominicae sanctificandae" ratio forsitan multis in locis difficilior est facta; Ecclesia tamen suam declarat fidem in Resuscitati virtute atque in Spiritus Sancti potentia, dum demonstrat, hodie magis quam umquam, se non satiari minimis vel mediocribus consiliis in fidei ambitu, atque Christianos adiuvat ad implendum quod perfectissimum est Dominoque gratum. Ceterum, prope difficultates, non desunt bona signa et adhortationis plena. Spiritus dono intercedente, multis in ecclesiasticis locis nova animadvertitur precis necessitas in multiplicibus eius formis. Religiositatis etiam antiqui modi denuo deteguntur, sicut peregrinatio, atque saepe Christifideles otio dominico utuntur ut sanctuaria adeant ad transigendum, interdum tota cum familia, altioris fidei experientiae tempus quoddam. Haec gratiae tempora apta evangelizatione sunt nutrienda veraque pastorali sapientia dirigenda.

Dominici conventus absente sacerdote

53
53. Quaestio superest in paroeciarum quae frui non possunt sacerdotis ministerio qui Eucharistiam celebret dominico die. Saepius hoc apud iuniores Ecclesias accidit, ubi unicus sacerdos pastoralem gerit fidelium curam latissima per loca disseminatorum. Urgentiores condiciones intercedere possunt etiam in Nationibus antiquae traditionis christianae, quotiens cleri penuria impedit ne in omni paroeciali communitate adsit sacerdos. Ecclesia, prae oculis habita impossibilitate celebrandi Eucharistiam, suadet ut etiam absente sacerdote dominici coetus congregentur,(95) secundum significationes et normas a Sede Apostolica editas atque Conferentiis Episcopalibus concreditas ut ad effectum deducantur.(96) Nihilominus propositum esse debet ipsa sacrificii Missae celebratio quae sola est vera commemoratio Paschatis Domini, quae sola omnino constituit coetum eucharisticum cui sacerdos in persona Christi praeest, panem Verbi nec non Eucharistiae frangens. In re pastorali omnia itaque necessaria capientur consilia ut fideles, qui plerumque iis privantur, valeant percipere quam saepissime eorum beneficia sive fovendo sacerdotis statis temporibus praesentiam sive auctoritatem tribuendo opportunitatibus omnibus ut congregatio ipsa aliquo medio loco instituatur ad quod diversi coetus aditum habent.

Diffusiones radiophonicae et televisificae

54
54. Fideles tandem, qui impediuntur ob aegrotationem vel infirmitatem vel quamlibet aliam rationem, operam dabunt ut ex longinquo quo meliore possunt modo se cum Missae dominicae celebratione coniungant, praesertim per lectiones ac precationes a Missali eo die praestitutas, sicut etiam per spiritale Eucharistiae desiderium.(97) Pluribus in Nationibus facultatem praebent televisio ipsa et radiophonium ut eo ipso momento aliquis cum eucharistica Celebratione consocietur, quo ipsa in aliquo loco sacro peragitur.(98) Ut patet, ex se hoc emissionum genus non permittit ut praecepto diei dominici satisfiat, utpote quod participationem ipsius coetus fratrum postulet per congregationem eodem in loco atque facultatem deinde recipiendiEucharisticam communionem. Iis autem qui prohibentur ne Eucharistiam communicent proindeque a praecepto implendo liberantur, emissio televisifica aut radiophonica adiumentum magni momenti praebet, praesertim si magno animo completur officio ministrorum extraordinariorum qui ad infirmos Eucharistiam deferunt, quibus etiam salutationem et totius communitatis solidarietatem adferunt. Hoc quidem modo his Christianis etiam uberes fructus importat dominica Missa, ipsique propterea transigere possunt dominicam ipsam uti "diem Domini" et "diem Ecclesiae".

Caput IV: DIES HOMINIS

DIES DOMINICUS: TEMPUS GAUDII, QUIETIS ET SOLIDARIETATIS

Christi "gaudium impletum"

55
55. "Benedictus qui magnum diem dominicum supra ceteros dies extulit. Caeli et terra, angeli et homines gaudio indulgent".(99) Verba haec Maronitae liturgiae recte ostendunt vehementes gaudii conclamationes, quae constanter per saecula, sive in occidentali sive in orientali liturgia, dominicum designant diem. Ceterum, ut memoriae proditum est, priusquam requietis dies haberetur - praesertim quoniam tunc temporis in Calendario civili non praevisus erat -, Christiani vixerunt hebdomadalem diem Domini a mortuis resuscitati praesertim tamquam tempus gaudii. "Prima autem sabbati delectamini omni tempore" legimus in Didascalia Apostolorum. (100) Quod quidem per idoneos gestus in actionibus quoque liturgicis evidenter ostendebatur. (101) Speciem quidem gaudii paschalis cuiusque hebdomadae sanctus Augustinus his verbis luculenter exprimit: "Propter hoc et ieiunia relaxantur, et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. Unde etiam omnibus diebus dominicis... Alleluia canitur". (102)

56
56. Praeter singula signa ritualia quae procedente tempore de ecclessiali more mutari possunt, id tamen firmum manet, quod dominicus dies, qui primam Christi resuscitati experientiam singulis hebdomadis resonare facit, non potest non insigniri illo gaudio quo discipuli Magistrum exceperunt: "Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino" (Io 20,20). In illis adimplebatur, uti postea adimplebitur per omnes christianas generationes, illud effatum quod Iesus priusquam pateretur protulerat: "Vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium" (Io 16,20). Nonne Ipsemet oraverat ut discipuli "impletum gaudium" (cfr Io 17,13) haberent? Festiva Eucharistiae dominicalis indoles gaudium exhibet quod Christus per donum Spiritus Ecclesiae suae demandat. Gaudium quidem inter fructus Spiritus Sancti refertur (Cfr Rom 14,17; Gal 5,22).

57
57. Ad diei dominici sensum in plenitudine percipiendum, reperiatur oportet haec exsistentiae credentis mensura. Hoc gaudium profecto non tantum unum hebdomadae diem sed totam vitam involvere debet. Attamen dominicus dies, ratione habita de significatione diei Domini resuscitati, quo divinum opus creationis nec non "novae creationis" celebratur, peculiarem ob notam dies est gaudii, immo dies opportunus ad gaudium ediscendum, genuinos detegendo tractus altasque radices. Quod quidem gaudium minime est confundendum cum inanibus satisfactionis vel delectationis sensibus, qui sensibilitatem affectionemque brevi tempore excitant, postea autem animum relinquunt displicentem sibi vel amaritudini obnoxium.

Christiano sensu perceptum, gaudium aliquid est quod diutius protrahitur et solacio repletur; vel obsistere potest, uti sancti testantur, (103) obscurae doloris nocti et, quodam modo, efficitur "virtus" colenda.

58
58. Nihilominus inter gaudium christianum et vera hominum gaudia non datur oppositio. Haec immo extolluntur et penitus gaudio nituntur Christi glorificati (cfr Act 2,24-31), qui, secundum Dei consilium, perfecta est imago et revelatio hominis. Sicut scripsit in Adhortatione de gaudio christiano Decessor Noster Paulus VI, "gaudium christianum essentialiter est spiritualis participatio illius gaudii inscrutabilis, divini simul et humani, quod in animo est Iesu Christi glorificati". (104) Idem Pontifex sub finem Adhortationis adprecabatur ut Ecclesia die Domini ardenter testificaretur ipsum gaudium quo gavisi sunt Apostoli vespere Paschatis, cum Dominum suis oculis conspexerunt. Hortabatur itaque Pastores ut urgerent "baptizatorum fidelitatem ad Eucharistiam diebus dominicis festive laetanterque celebrandam. Quo enim modo hunc occursum neglegant, tantumque convivium, quod Christus suo pro amore nobis apparat? Haec igitur Eucharistiae participatio quam dignissime et cum iucunditate fiat! Ipse Christus, cruci affixus itemque glorificatus, graditur in medio discipulorum suorum, ut omnes pertrahat in renovationem resurrectione sua factam. Fastigium est heic Foederis amoris inter Deum eiusque populum: signum et fons christianae laetitiae est, itemque statio itineris ad aeternam ducentis sollemnitatem". (105) Hoc in fidei prospectu, christianus dies dominicus authentico sensu significat "festum agere", dies est a Deo homini datus ad eius plenum humanum et spiritalem profectum.

Sabbati observantia

59
59. Haec christianae dominicae indoles peculiari modo in luce collocat mensuram impletionis sabbati Veteris Testamenti. In Domini die, quem Vetus Testamentum cum opere creationis (cfr Gn 2,1-3; Ex 20,8-11) atque cum Exodo (cfr Dt 5,12-15) nectit, Christianus vocatur ad novam creationem nuntiandam novumque foedus, quae in paschali Christi mysterio sunt impleta. Creationis celebratio, potius quam abrogetur, perspicitur sub christocentrico prospectu, sub lumine nempe divini consilii, quod est "recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso" (Eph 1,10). Vicissim, plenus quoque tribuitur sensus memorabili eventui liberationis in Exodo peractae, qui convertitur in memorabilem eventum redemptionis universalis a Christo mortuo et a mortuis resuscitato expletae. Dominicus dies itaque, potius quam sabbati "substitutio", plena est eius impletio et quodam modo eius diffusio eiusque absoluta significatio, quatenus refertur ad historiae salutis iter, quod in Christo fastigium suum attingit.

60
60. Ad hanc rationem biblica theologia vocis "shabbat", quin ullum afferat detrimentum naturae christianae diei dominici, in integrum restitui potest. Ea nos semper reducit, stupore minime remisso, in illud arcanum exordium, quo aeternum Dei Verbum, libero amoris consilio, ex nihilo mundum eduxit. Sigillum creatricis operae fuit benedictio et consecratio illius diei, quo Deus "requievit ab universo opere, quod patrarat" (Gn 2,3). Ex quo die Deus quievit, sensum acquirit tempus, quod, labentibus hebdomadis, non tantum chronologicum rhythmum, sed, ut ita dicamus, halitum quendam theologicum assumit. Perennis diei "shabbat" reditus tempus enim eripit a periculo sese in seipsum flectendi, ut pateat conspectui aeternitatis, per Dei receptionem eiusque kairous temporum, scilicet gratiae eiusque salutis interventum.

61
61. "Shabbat", septimus dies benedictus et a Deo consecratus, dum integrum concludit creationis opus, immediate nectitur cum opere diei sexti, quo Deus hominem fecit "ad imaginem et similitudinem suam" (cfr Gn 1,26). Haec magis immediata inter "diem Dei" et "diem hominis" necessitudo Ecclesiae Patres non latuit biblicam creationis narrationem meditantes. Ad rem Ambrosius asserit: "Gratias ergo Domino Deo nostro qui huiusmodi opus fecit in quo requiesceret. Fecit caelum, non lego quod requieverit; fecit terram, non lego quod requieverit; fecit solem, lunam et stellas, nec ibi lego quod requieverit: sed lego quod fecerit hominem, et tunc requievit, habens cui peccata dimitteret". (106) Ita "dies Dei" semper cum "die hominis" immediate coniungetur. Cum Dei praeceptum dicit: "Memento, ut diem sabbati sanctifices" (Ex 20,8), requies praescripta ad diem Ipsi dicatum honorandum habenda non est quidem veluti onerosa iniunctio homini facta, sed potius subsidium quo ille vitalem et liberantem dependentiam a Creatore percipiat et vocari se sentiat ad eius operam participandam eiusque gratiam accipiendam. Homo, "requiem" Dei venerando, iterum plene seipsum invenit, itaque dies Domini exhibetur divina benedictione omnino insignitus (cfr Gn 2,3), atque praeditus eius virtute, uti animalia et homines (cfr Gn 1,22.28), quodam "fecunditatis" genere. Quae quidem exprimitur per novatum vigorem et, quodam sensu, per "multiplicationem" ipsius temporis, augescendo in homine, dum viventem Deum memorat, gaudium vivendi voluntatemque promovendi et donandi vitam.

62
62. Christianus ergo memoret oportet quod, quamvis sabbati Hebraici condiciones sunt deletae, per dominicam observantiam superatae, validae tamen remanent rationes essentiales quae sanctificationem "diei Domini" postulant: rationes sollemnitate Decalogi statutae, quae lectitentur necesse est sub lumine theologiae et spiritalitatis diei dominici: "Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua. Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu. Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati" (Dt 5,12-15). Observantia sabbati hic arte coniuncta videtur cum opere liberationis quod Deus pro populo suo patravit.

63
63. Christus venit ad novam "Exodum" agendam, ad libertatem captivis obtinendam. Innumeras Ille patravit sanationes die sabbati (cfr Mt 12,9-14 et textus paralleli), non quidem ut diem Domini violaret, sed ut eidem plenum tribueret sensum: "Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum" (Mc2,27). Sese opponens interpretationi nimis legali quorundam suorum aequalium, et explicans authenticum sensum sabbati biblici, Iesus, "Dominus sabbati" (Mc 2,28), observantiam huius diei redigit ad eius indolem liberatricem, quae ponitur ad iura Dei simulque et hominis vindicanda. Ita intellegitur quam aequum fuerit ut Christiani, praecones liberationis Christi sanguine consummatae, perciperent se facultatem habere sensum sabbati in diem resurrectionis transferendi. Etenim Christi Pascha hominem eripuit ab illa servitute quae altius radices agit quam servitus populum oppressum comprimens: a servitute nempe peccati, quae hominem seiungit a Deo, a semet ipso quoque et a ceteris, et quae, saeculorum decursu, semper nova nequitiae et violentiae germina gignit.

Quietis dies

64
64. Aliquot per saecula Christiani vixerunt dominicum diem tamquam diem cultui dumtaxat dicatum, quin peculiarem quieti sabbaticae sensum adderent. Tantummodo saeculo IV, lex civilis Imperii Romani agnovit requiem hebdomadalem statuitque ut "die Solis" iudices, incolae urbium et collegia variorum operis ordinum ab operibus desisterent. (107) Christiani laetati sunt de impedimentis remotis quae ad illud usque tempus observantiam diei Domini interdum heroicam reddiderant. Iam sine turbatione communibus precibus illi incumbere poterant. (108)

Erroneum igitur est legem quietem hebdomadalem reverentem considerare uti rem mere historicam sine sensu pro Ecclesia quamque ipsa relinquere potest. Concilia, nulla interposita intermissione post lapsum etiam Imperium, normas observaverunt ad festivam quietem spectantes. In nationibus autem ubi Christiani numero sunt exigui et ubi Calendarii dies festi non respondent diei dominico, hic dies tamen semper perstat Domino dicatus quo fideles congregantur ad Eucharisticum coetum. Quod tamen fit non parvis interiectis incommodis. Pro Christianis insuetum est ut dies dominicus, dies festivitatis et gaudii, non sit quoque dies quietis, iisdemque utcumque facile non est "sanctificare" diem Domini, quin simul sufficiens detur relaxationis tempus.

65
65. Ceterum, vinculum inter diem dominici diemque relaxationis apud civilem societatem non caret eo pondere illoque sensu, quae prospectum proprie christianum longe praetergrediuntur. Successionem, in natura hominis insitam, quae inter opus et quietem datur, ipse Deus statuit, ut erui potest e narratione creationis in libro Genesis (cfr 2,2-3; Ex 20,8-11): quies aliquid sacrum est, quia per eam homo a terrestrium operum serie, aliquando nimis opprimente, sese liberat atque conscium iterum se reddit omnia opus Dei esse. Mira facultas, quam Deus homini fecit super creationem, periculum constituit ne homo obliviscatur Deum esse Creatorem a quo omnia pendent. Conscientia haec instantior nostra fit aetate, qua scientiae et artes amplificaverunt facultatem, quam homo per opus suum exercet.

66
66. Tandem, prae oculis habeatur oportet, nostro quoque tempore, opus fieri multis acerbam servitutem, sive ob infrahumanas condiciones quibus exercetur, sive ob nimiam horarum copiam impositam, praesertim in pauperioribus mundi regionibus, sive quia in ipsis societatibus oeconomice opulentioribus innumerae exstant condiciones iniustae et abusus hominum adversus homines. Cum Ecclesia, labentibus saeculis, leges de quiete dominica edidit, (109) operi servorum et operariorum praesertim prospexit, non vero quia agebatur de opere minus digno quoad spiritales obligationes observantiae dominicalis, sed potius quia quaedam urgebat disciplina quae onus eius levaret et permitteret ut omnes dominicum diem sanctificarent. Hoc sub prospectu Decessor Noster Leo XIII Litteris Encyclicis Rerum novarum docuit quietem festivam ius esse operariorum proprium quod Status praestare tenetur. (110)

Nostris quoque in rerum adiunctis officium perstat curandi ut omnes cognoscant libertatem, quietem et relaxationem quae pertinent ad hominis dignitatem, iisque adiunguntur postulationes, religio, familia, cultura, mutuae relationes, quae non facile expleri possunt, nisi reservetur unus saltem dies, quo omnes simul gaudeant facultate quiescendi et festum agendi. Ut patet, hoc operariorum ius ad quiescendum praesumit eorum ius ad operandum, atque, dum de hac ratione cogitamus cum christiana dominicae ratione coniuncta, recolere debemus, intima quidem solidarietate, perangustas condiciones tot virorum mulierumque utpote qui operis expertes, diebus quoque pro festis, ad inertiam cogantur.

67
67. Per dominicam quietem, sollicitudines vitaeque cotidianae munera aequam mensuram reperire possunt: terrena, de quibus solliciti sumus, spiritalibus divitiis spatium relinquunt; personae quibuscum vivimus, per conventus et magis serenum colloquium, verum vultum recipiunt. Ipsae naturae pulchritudines - nimis saepe corruptae ratione dominatus qui contra hominem retorquetur - iterum detegi intimeque degustari possunt. Dies pacis hominis cum Deo, secum et cum similibus suis, dominicus dies ita fit etiam tempus quo homo invitatur ut contuitum iniciat renovatum in rerum naturae mirabilia, tradens semet ipsum implicandum mira arcanaque illa harmonia quae, ad sancti Ambrosii sententiam, ob "concordiae amorisque inviolabilem legem", nectit diversa mundi elementa "in unitatis et pacis vinculum, velut individua compactione". (111) Tunc homo magis conscius fit secundum verba Apostoli, "quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, sanctificatur enim per verbum Dei et orationem" (1 Tim 4,4-5). Si vero, post sex laboris dies - qui revera pro multis ad quinque sunt redacti -, homo tempus quaerit ad sese relaxandum et ad alios suae vitae aspectus curandos, hoc verae necessitati debetur, quae cum nuntio evangelico plane congruit. Vir credens ideo explere tenetur hanc postulationem, quin detrimentum afferat praecipuis signis personalis et communis fidei suae, quae palam ostenditur in celebratione et sanctificatione diei Domini.

Idcirco, aequum est ut Christiani operam dent ut, peculiaribus quoque in adiunctis nostri temporis, leges civiles rationem habeant de obligatione diem dominicum sanctificandi. Nihilominus ipsi Christiani ex conscientia ordinare tenentur quietem dominicam ita ut Eucharistiam participent et ideo sese abstineant ab operibus et negotiis quae diei Domini sanctificationem, laetitiam illius diei propriam, aut debitam mentis et corporis relaxationem impediant. (112)

68
68. Quandoquidem ipsa quies, ne inanis evadat vel fons taedii efficiatur, spiritalem divitiarum auctum secum ferre debet, maiorem libertatem, occasionem contemplationis et fraternae communionis, fideles seligant, inter humani cultus instrumenta delectationesque a societate oblata, ea quae cum vita ad praecepta evangelica aptata magis conveniant. Hoc sub prospectu, dominica et festiva relaxatio mensuram "propheticam" comparat, solidando non primatum Dei dumtaxat, verum etiam primatum et dignitatem personae coram obligationibus vitae socialis et oeconomicae, ac veluti anticipando "caelum novum" et "terram novam", ubi liberatio a necessitudinum servitute definitiva erit et absoluta. Ut breviter dicamus, dies Domini ita fit, optima ratione, etiam dies hominis.

Dies solidarietatis

69
69. Dominicus dies Christifidelibus opportunitatem tribuat oportet se vovendi operibus misericordiae, caritatis et apostolatus. Spiritalis gaudii Christi resuscitati participatio involvit plenam communicationem amoris qui in illius corde ardet: non datur gaudium sine amore! Quod ipse Christus dilucidat dum comparat "mandatum novum" cum dono gaudii: "Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos" (Io 15,10-12).

Eucharistia igitur dominica non solum a caritatis officiis non avertit, sed contra fideles magis allicit "ad omnia opera caritatis, pietatis et apostolatus, quibus manifestum fiat Christifideles de hoc mundo quidem non esse, sed tamen esse lucem mundi eosdemque Patrem glorificare coram hominibus". (113)

70
70. Reapse, ab Apostolorum inde tempore, dominicus Christianorum conventus fuit tempus fraternae communicationis quod attinet ad indigentiores. "Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit" (1 Cor 16,2). Hic agitur de collectis quae pro pauperibus ecclesiis Iudaeae Paulus instituit: in dominica Eucharistia cor credentium ad Ecclesiae mensuras dilatatur. Penitus tamen percipiatur oportet adhortatio Apostoli, qui, potius quam austeram "oboli" conscientiam promoveat, provocat ad severum solidarietatis cultum, quae peragenda est sive apud sodales communitatis, sive apud universam societatem. Quam maxime graves exaudiendae sunt admonitiones quibus ipse Apostolus Corinthiam alloquitur communitatem, in culpa versantem ob contumeliam illatam in pauperes agapem fraternam post "cenam Domini" participantes: "Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare; unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent?" (1 Cor 11,20-22). (114) Iacobus simili vehementia clamat: "Etenim si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: 'Tu sede hic bene', pauperi autem dicatis: 'Tu sta illic aut sede sub scabello meo', nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?" (2,2-4).

71
71. Significationes Apostolorum inde a primis saeculis bene resonuerunt atque ardentes vocis notas excitarunt in Patrum Ecclesiae contionibus. Sanctus Ambrosius concitatis verbis divites allocutus est qui sese arbitrabantur religiosa adimplere officia templum frequentando, quin propria bona cum pauperibus communicarent, immo contra eos opprimendo: "Audi, dives, quid Dominus Deus dicat? Et tu ad ecclesiam venis, non ut aliquid largiaris pauperi, sed ut auferas". (115) Non minus severe sanctus Ioannes Chrysostomus: "Vis corpus Christi honorare? Non despicias ipsum nudum: neque hic sericis vestibus honores, foris autem frigore ac nuditate afflictum neglegas. Nam is qui dixit 'Hoc est corpus meum', et verbo rem firmavit, idem ipse dixit: 'Esurientem me vidistis, et non nutrivistis'; et, 'In quantum non fecistis uni horum minimorum, nec mihi fecistis' . Quae enim utilitas si mensa Christi sit aureis poculis onusta, ipse vero fame pereat? Primo esurientem imple, et tunc ex superabundanti mensam eius exorna". (116)

Verba sunt quae vehementer communitatem christianam monent de officio curandi ut Eucharistia sedes fiat ubi fraternitas concreta fiat solidarietas, ubi novissimi sint primi in fratrum existimatione et dilectione, ubi Ipse Christus, per munificum donum a divitibus pauperioribus tributum, quodam modo, temporum decursu, miraculum multiplicationis panum iterare possit. (117)

72
72. Eucharistia est eventus et propositum fraternitatis. Ex Missa dominica caritatis unda prorumpit, cuius est totam fidelium vitam pervadere, animum addens ipsi eorum rationi vivendi reliquum diei dominicae tempus. Si dies dominicus tempus est gaudii, Christianus per peculiares actiones suas fateatur oportet se ipsum "solum" felicem esse non posse. Ille circum contueri debet, ut reperiat proximos qui eius solidarietate indigere possunt. Fieri potest ut in vicinis locis vel inter proximos sint aegroti, aetate provecti, infantes, migrantes qui praecipue ipso dominico die solitudinem, proprias necessitates, suam doloris condicionem vehementius patiantur. At, praehabito hoc responsalitatis magis diffusae proposito, curnam diei Domini non tribuitur maior participationis sensus, diversa cogitando incepta quae christiana caritas exsequi potest? Personam quandam unam ad cenam invitare, infirmos invisere, cuipiam familiae indigenti aliquid edendum largiri, quoddam diei momentum consumere in praecipuis et voluntariis solidarietatis inceptis: haec omnia iter constituent ad ferendam in cuiusque vitam caritatem Christi, ex mensa eucharistica haustam.

73
73. Si ita vivitur, non solum Eucharistia dominica sed integer dominicus dies in altam mutabitur caritatis scholam, iustitiae et pacis. Christi resuscitati praesentia apud suos fit solidarietatis propositum, spiritalis conversionis necessitas, impulsio ad structuras peccati debellandas, quibus vel singuli homines, vel coetus hominum vel aliquando integri populi irretiuntur. Quin fiat effugium, potius est christianus dies dominicus "prophetia" in tempore inscripta, prophetia quae credentes adigit ad sequenda vestigia Illius qui venit "evangelizare pauperibus, (...) praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum" (Lc 4,18-19). Credens, Christi scholam in dominica memoria Paschatis frequentando eiusque promissionem mente recolendo: "Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis" (Io 14,27), vicissim efficitur pacis instrumentum.

Caput V: DIES DIERUM

: DOMINICA PRIMORDIALIS FESTIVITAS, TEMPORIS REVELANS SIGNIFICATIONEM

Christus temporis Alpha et Omega

74
74. "Christiana in fide praecipuum habet pondus tempus. Conditur orbis intra eius definitionem, intra tempus progreditur historia salutis, quae apicem suum in "plenitudine temporis" ipsius Incarnationis tangit suumque terminum in glorioso reditu Filii Dei exeunte omni tempore. In Iesu Christo, Verbo Incarnato, tempus evadit modus quidam Dei, qui in se ipse est aeternus". (118)

Terrestris vitae Christi anni, sub Novi Testamenti lumine, revera medium temporis punctum statuunt. Hoc medium punctum culmen suum in resurrectione attingit. Si, enim, verum est Deum illum esse hominem factum a primo conceptionis momento intra Virginis Sanctae uterum, pariter constat sola resurrectione humanitatem eius totam transfiguratam esse atque glorificatam, propriam sic eius naturam plane patefaciendo nec non gloriam divinam. Sermone in synagoga Antiochiae Pisidiae habito (cfr Act 13,33), ad Christi resurrectionem adhibet Paulus consulto Psalmi secundi sententiam: "Filius meus es tu; ego hodie genui te" (v. 7). Hanc ipsam ob causam, in vigiliae Paschalis celebratione, Christum resuscitatum praebet Ecclesia veluti "Principium et Finem, Alpha et Omega". Voces illae a celebrante enuntiatae dum praeparatur Paschalis cereus, in quo anni vertentis inscribitur numerus, illud quidem extollunt: "Christum esse temporis dominum, principium eius ac terminum; omnem annum, diem omnem et momentum complecti Incarnatione eius et Resurrectione, ut hac via Deo in "plenitudinem temporis" concurrant". (119)

75
75. Quandoquidem dominica dies hebdomadale Pascha est, quo repetitur praesensque redditur dies cum ex mortuis resuscitatus est Christus, dies item est qui temporis sensum recludit. Nulla est cum cosmicis cyclis cognatio, secundum quos naturalis religio atque humana cultura tempus metiri volunt, concedentes fortasse etiam fabulae aeternae vicissitudinis. Christiana Dominica alia omnino res est! Ex Resurrectione scaturiens, dominica dies hominis tempora, menses annos saecula, dividit sicut directoria sagitta quae eadem spatia pertransit dirigitque ad alterius Christi adventus terminum. Novissimum enim diem dominica praefigurat, scilicet Parusiae, quam quodammodo Christi gloria in Resurrectionis eventu praecipit.

Re enim vera quidquid ad finem usque orbis accidet, sola propagatio erit atque explicatio eorum quae in die evenerunt quo conflictatum Crucifixi corpus virtute Spiritus resuscitatum est et vicissim fons Spiritus pro hominibus est factum. Hinc igitur novit Christianus se haud debere aliud exspectare tempus quandoquidem terrarum orbis, quantacumque sit temporis ipsius longinquitas, iam extremo in tempore vivit. A Christo glorificato non Ecclesia dumtaxat, verum integer ipse mundus atque historia gubernantur continenter et diriguntur. Haec vitae vis est totam creaturam impellens, quae "congemiscit et parturit usque adhuc" (Rom 8,22), ad metam usque propriae redemptionis. Huius itineris potest habere homo obscuriorem dumtaxat intuitum; eius vero computationem habent et certitudinem Christiani, atque dominicae diei sanctificatio significans est testificatio quam ipsi dare iubentur ut hominis tempora semper spe sustineantur.


LA - DIES DOMINI 50