Codex Iuris Canonici 1983 1584

Caput VI : De Praesumptionibus

1584 Praesumptio est rei incertae probabilis coniectura; eaque alia est iuris, quae ab ipsa lege statuitur; alia hominis, quae a iudice conicitur.


1585 Qui habet pro se iuris praesumptionem, liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam.


1586 Praesumptiones, quae non statuuntur a iure, iudex ne coniciat, nisi ex facto certo et determinato, quod cum eo, de quo controversia est, directe cohaereat.


Titulus V - DE CAUSIS INCIDENTIBUS

1587 Causa incidens habetur, quoties, incepto per citationem iudicio, quaestio proponitur quae, tametsi libello, quo lis introducitur, non contineatur expresse, nihilominus ita ad causam pertinet ut resolvi plerumque debeat ante quaestionem principalem.


1588 Causa incidens proponitur scripto vel ore, indicato nexu qui intercedit inter ipsam et causam principalem, coram iudice competenti ad causam principalem definiendam.


1589 1. Iudex, recepta petitione et auditis partibus, expeditissime decernat utrum proposita incidens quaestio fundamentum habere videatur et nexum cum principali iudicio, an vero sit in limine reicienda; et, si eam admittat, utrum talis sit gravitatis, ut solvi debeat per sententiam interlocutoriam vel per decretum.
2.
Si vero iudicet quaestionem incidentem non esse resolvendam ante sententiam definitivam, decernat ut eiusdem ratio habeatur, cum causa principalis definietur.


1590 1. Si quaestio incidens solvi debeat per sententiam, serventur normae de processu contentioso orali, nisi, attenta rei gravitate, aliud iudici videatur.
2.
Si vero solvi debeat per decretum, tribunal potest rem committere auditori vel praesidi.


1591 Antequam finiatur causa principalis, iudex vel tribunal potest decretum vel sententiam interlocutoriam, iusta intercedente ratione, revocare aut reformare, sive ad partis instantiam, sive ex officio, auditis partibus.


Caput I : De Partibus Non Comparentibus

1592 1. Si pars conventa citata non comparuerit nec idoneam absentiae excusationem attulerit aut responderit ad normam can. 1507,n1, iudex eam a iudicio absentem declaret et decernat ut causa, servatis servandis, usque ad sententiam definitivam eiusque exsecutionem procedat.
2.
Antequam decretum, de quo in n1, feratur, debet etiam per novam citationem si opus fuerit, constare citationem, legitime factam, ad partem conventam tempore utili pervenisse.


1593
1. Si pars conventa dein in iudicio se sistat aut responsum dederit ante causae definitionem, conclusiones probationesque afferre potest, firmo praescripto can. 1600; caveat autem iudex, ne de industria in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur.
2.
Etsi non comparuerit aut responsum non dederit ante causae definitionem, impugnationibus uti potest adversus sententiam; quod si probet se legitimo impedimento fuisse detentam, quod sine sua culpa antea demonstrare non potuerit, querela nullitatis uti potest.


1594
Si die et hora ad litis contestationem praestitutis actor neque comparuerit neque idoneam excusationem attulerit:
1 iudex eum citet iterum;
2 si actor novae citationi non paruerit, praesumitur instantiae renuntiasse ad normam cann. 1524-1525;
3 quod si postea in processu intervenire velit, servetur can. 1593


1595 1. Pars absens a iudicio, sive actor sive pars conventa, quae iustum impedimentum non comprobaverit, tenetur obligatione tum solvendi litis expensas, quae ob ipsius absentiam factae sunt, tum etiam, si opus sit, indemnitatem alteri parti praestandi.
2.
Si tum actor tum pars conventa fuerint absentes a iudicio, ipsi obligatione expensas litis solvendi tenentur in solidum.


Caput II : De Interventu Tertii In Causa


1596 1. Is cuius interest admitti potest ad interveniendum in causa, in qualibet litis instantia, sive ut pars quae proprium ius defendit, sive accessorie ad aliquem litigantem adiuvandum.
2.
Sed ut admittatur, debet ante conclusionem in causa libellum iudici exhibere, in quo breviter suum ius interveniendi demonstret.
3.
Qui intervenit in causa, admittendus est in eo statu in quo causa reperitur, assignato eidem brevi ac peremptorio termino ad probationes suas exhibendas, si causa ad periodum probatoriam pervenerit.


1597 Tertium, cuius interventus videatur necessarius, iudex, auditis partibus, debet in iudicium vocare.



Titulus VI - DE ACTORUM PUBLICATIONE, DE CONCLUSIONE IN CAUSA ET DE CAUSAE DISCUSSIONE

1598 1. Acquisitis probationibus, iudex decreto partibus et earum advocatis permittere debet, sub pena nullitatis, ut acta nondum eis nota apud tribunalis cancellariam inspiciant; quin etiam advocatis id petentibus dari potest actorum exemplar; in causis vero ad bonum publicum spectantibus iudex ad gravissima pericula evitanda aliquod actum nemini manifestandum esse decernere potest, cauto tamen ut ius defensionis semper integrum maneat.
2.
Ad probationes complendas partes possunt alias iudici proponere; quibus acquisitis, si iudex necessarium duxerit, iterum est locus decreto de quo in n1


1599 1. Expletis omnibus quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in causa devenitur.
2.
Haec conclusio habetur quoties aut partes declarent se nihil aliud adducendum habere, aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum sit, aut iudex declaret se satis instructam causam habere.
3.
De peracta conclusione in causa, quocumque modo ea acciderit, iudex decretum ferat.


1600 1. Post conclusionem in causa iudex potest adhuc eosdem testes vel alios vocare aut alias probationes, quae antea non fuerint petitae, disponere tantummodo:
1 in causis, in quibus agitur de solo privato partium bono, si omnes partes consentiant;
2 in ceteris causis, auditis partibus et dummodo gravis exstet ratio itemque quodlibet fraudis vel subornationis periculum removeatur;
3 in omnibus causis, quoties verisimile est, nisi probatio nova admittatur, sententiam iniustam futuram esse propter rationes, de quibus in can. 1645,n2,1-3
2.
Potest autem iudex iubere vel admittere ut exhibeatur documentum, quod forte antea sine culpa eius cuius interest, exhiberi non potuit.
3.
Novae probationes publicentur, servato can. 1598,n1


1601 Facta conclusione in causa, iudex congruum temporis spatium praestituat ad defensiones vel animadversiones exhibendas.


1602 1. Defensiones et animadversiones scriptae sint, nisi disputationem pro tribunali sedente iudex, consentientibus partibus, satis esse censeat.
2.
Si defensiones cum praecipuis documentis typis imprimantur, praevia iudicis licentia requiritur, salva secreti obligatione, si qua sit.
3.
Quoad extensionem defensionum, numerum exemplarium, aliaque huiusmodi adiuncta, servetur ordinatio tribunalis.


1603 1. Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus, utrique parti responsiones exhibere licet, intra breve tempus a iudice praestitutum.
2.
Hoc ius partibus semel tantum esto, nisi iudici gravi ex causa iterum videatur concedendum; tunc autem concessio, uni parti facta, alteri quoque data censeatur.
3.
Promotor iustitiae et defensor vinculi ius habent iterum replicandi partium responsionibus.


1604 1. Omnino prohibentur partium vel advocatorum vel etiam aliorum informationes iudici datae, quae maneant extra acta causae.
2.
Si causae discussio scripto facta sit, iudex potest statuere ut moderata disputatio fiat ore pro tribunali sedente, ad quaestiones nonnullas illustrandas.


1605 Disputationi orali, de qua in cann. 1602,n1 et 1604,n2, assistat notarius ad hoc ut, si iudex praecipiat aut pars postulet et iudex consentiat, de disceptatis et conclusis scripto statim referre possit.


1606 Si partes parare sibi tempore utili defensionem neglexerint, aut se remittant iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et probatis rem habeat plane perspectam, poterit statim sententiam pronuntiare, requisitis tamen animadversionibus promotoris iustitiae et defensoris vinculi, si iudicio intersint.


Titulus VII - DE IUDICIS PRONUNTIATIONIBUS

1607 Causa iudiciali modo pertractata, si sit principalis, definitur a iudice per sententiam definitivam; si sit incidens, per sententiam interlocutoriam, firmo praescripto can. 1589,n1


1608 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo circa rem sententia definiendam.
2.
Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis.
3.
Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia, firmis praescriptis legis de quarundam probationum efficacia.
4.
Iudex qui eam certitudinem adipisci non potuit, pronuntiet non constare de iure actoris et conventum absolutum dimittat, nisi agatur de causa iuris favore fruente, quo in casu pro ipsa pronuntiandum est.


1609 1. In tribunali collegiali, qua die et hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses statuat, et nisi peculiaris causa aliud suadeat, in ipsa tribunalis sede conventus habeatur.
2.
Assignata conventui die, singuli iudices scriptas afferant conclusiones suas in merito causae, et rationes tam in iure quam in facto, quibus ad conclusionem suam venerint; quae conclusiones actis causae adiungantur, secreto servandae.
3.
Post divini Nominis invocationem, prolatis ex ordine singulorum conclusionibus secundum praecedentiam, ita tamen ut semper a causae ponente seu relatore initium fiat, habeatur discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae.
4.
In discussione autem fas unicuique est a pristina sua conclusione recedere. Iudex vero qui ad decisionem aliorum accedere noluit, exigere potest ut, si fiat appellatio, suae conclusiones ad tribunal superius transmittantur.
5.
Quod si iudices in prima discussione ad sententiam devenire aut nolint aut nequeant, differri poterit decisio ad novum conventum, non tamen ultra hebdomadam, nisi ad normam can. 1600 complenda sit causae instructio.


1610 1. Si iudex sit unicus, ipse sententiam exarabit.
2.
In tribunali collegiali, ponentis seu relatoris est exarare sententiam, desumendo motiva ex iis quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi a maiore numero iudicum praefinita fuerint motiva praeferenda; sententia dein singulorum iudicum subicienda est approbationi.
3.
Sententia edenda est non ultra mensem a die quo causa definita est, nisi, in tribunali collegiali, iudices gravi ex ratione longius tempus praestituerint.


1611 Sententia debet:
1 definire controversiam coram tribunali agitatam, data singulis dubiis congrua responsione;
2 determinare quae sint partium obligationes ex iudicio ortae et quomodo implendae sint;
3 exponere rationes seu motiva, tam in iure quam in facto, quibus dispositiva sententiae pars innititur;
4 statuere de litis expensis.


1612 1. Sententia, post divini Nominis invocationem, exprimat oportet ex ordine qui sit iudex aut tribunal; qui sit actor, pars conventa, procurator, nominibus et domiciliis rite designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio habuerint.
2.
Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus et formula dubiorum.
3.
Hisce subsequatur pars dispositiva sententiae, praemissis rationibus quibus innititur.
4.
Claudatur cum indicatione diei et loci in quibus prolata est et cum subscriptione iudicis vel, si de tribunali collegiali agatur, omnium iudicum et notarii.


1613 Regulae superius positae de sententia definitiva, sententiae quoque interlocutoriae aptandae sunt.


1614 Sententia quam primum publicetur, indicatis modis quibus impugnari potest; neque ante publicationem vim ullam habet, etiamsi dispositiva pars, iudice permittente, partibus significata sit.


1615 Publicatio seu intimatio sententiae fieri potest vel tradendo exemplar sententiae partibus aut earum procuratoribus, vel eisdem transmittendo idem exemplar ad normam can. 1509


1616 1. Si in sententiae textu vel error irrepserit in calculis, vel error materialis acciderit in transcribenda parte dispositiva aut in factis vel partium petitionibus referendis, vel omissa sint quae can. 1612,n4 requirit, sententia ab ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri debet sive ad partis instantiam sive ex officio, semper tamen auditis partibus et decreto ad calcem sententiae apposito.
2.
Si qua pars refragetur, quaestio incidens decreto definiatur.


1617 Ceterae iudicis pronuntiationes, praeter sententiam, sunt decreta, quae si mere ordinatoria non sint, vim non habent, nisi saltem summarie motiva exprimant, vel ad motiva in alio actu expressa remittant.


1618 Sententia interlocutoria vel decretum vim sententiae definitivae habent, si iudicium impediunt vel ipsi iudicio aut alicui ipsius gradui finem ponunt, quod attinet ad aliquam saltem partem in causa.


Titulus VIII - DE IMPUGNATIONE SENTENTIAE


Caput I : De Querela Nullitatis Contra Sententiam

1619 Firmis cann. 1622 et 1623, nullitates actuum, positivo iure statutae, quae, cum essent notae parti querelam proponenti, non sint ante sententiam iudici denuntiatae, per ipsam sententiam sanantur quoties agitur de causa ad privatorum bonum attinenti.


1620 Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, si:
1 lata est a iudice absolute incompetenti;
2 lata est ab eo, qui careat potestate iudicandi in tribunali in quo causa definita est;
3 iudex vi vel metu gravi coactus sententiam tulit;
4 iudicium factum est sine iudiciali petitione, de qua in can. 1501, vel non institutum fuit adversus aliquam partem conventam;
5 lata est inter partes, quarum altera saltem non habeat personam standi in iudicio;
6 nomine alterius quis egit sine legitimo mandato;
7 ius defensionis alterutri parti denegatum fuit;
8 controversia ne ex parte quidem definita est.


1621 Querela nullitatis, de qua in can. 1620, proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis coram iudice qui sententiam tulit intra decem annos a die publicationis sententiae.


1622 Sententia vitio sanabilis nullitatis dumtaxat laborat, si:
1 lata est a non legitimo numero iudicum, contra praescriptum can. 1425,n1;
2 motiva seu rationes decidendi non continet;
3 subscriptionibus caret iure praescriptis;
4 non refert indicationem anni, mensis, diei et loci in quo prolata fuit;
5 actu iudiciali nullo innititur, cuius nullitas non sit ad normam can. 1619 sanata;
6 lata est contra partem legitime absentem, iuxta can. 1593,n2


1623 Querela nullitatis in casibus, de quibus in can. 1622, proponi potest intra tres menses a notitia publicationis sententiae.


1624 De querela nullitatis videt ipse iudex qui sententiam tulit; quod si pars vereatur ne iudex, qui sententiam querela nullitatis impugnatam tulit, praeoccupatum animum habeat ideoque eum suspectum existimet, exigere potest ut alius iudex in eius locum subrogetur ad normam can. 1450.


1625 Querela nullitatis proponi potest una cum appellatione, intra terminum ad appellationem statutum.


1626
1. Querelam nullitatis interponere possunt non solum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties ipsis ius est interveniendi.
2.
Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel emendare intra terminum ad agendum can. 1623 statutum, nisi interea appellatio una cum querela nullitatis interposita fuerit, aut nullitas sanata sit per decursum termini de quo in can. 1623


1627 Causae de querela nullitatis secundum normas de processu contentioso orali tractari possunt.


Caput II : De Appellatione

1628 Pars quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis in quibus eorum praesentia requiritur, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem, salvo praescripto can. 1629


1629 Non est locus appellationi:
1 a sententia ipsius Summi Pontificis vel Signaturae Apostolicae;
2 a sententia vitio nullitatis infecta, nisi cumuletur cum querela nullitatis ad normam can. 1625;
3 a sententia quae in rem iudicatam transiit;
4 a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habeant vim sententiae definitivae, nisi cumuletur cum appellatione a sententia definitiva;
5 a sententia vel a decreto in causa de qua ius cavet expeditissime rem esse definiendam.


1630 1. Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata sit, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium a notitia publicationis sententiae.
2.
Si ore fiat, notarius eam scripto coram ipso appellante redigat.


1631 Si quaestio oriatur de iure appellandi, de ea videat expeditissime tribunal appellationis iuxta normas processus contentiosi oralis.


1632 1. Si in appellatione non indicetur ad quod tribunal ipsa dirigatur, praesumitur facta tribunali de quo in cann. 1438 et 1439
2.
Si alia pars ad aliud tribunal appellationis provocaverit, de causa videt tribunal quod superioris est gradus, salvo can. 1415


1633 Appellatio prosequenda est coram iudice " ad quem " dirigitur mensem ab eius interpositione, nisi iudex " a quo " longius tempus ad eam prosequendam parti praestituerit.


1634 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars ministerium invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus.
2.
Quod si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile tempus a tribunali " a quo " obtinere nequeat, interim termini non decurrunt, et impedimentum significandum est iudici appellationis, qui iudicem " a quo " praecepto obstringat officio suo quam primum satisfaciendi.
3.
Interea iudex " a quo " debet acta ad normam can. 1474 iudici appellationis transmittere.


1635 Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice " a quo " sive coram iudice " ad quem ", deserta censetur appellatio.


1636 1. Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in can. 1525
2.
Si appellatio proposita sit a vinculi defensore vel a promotore iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi lex aliter caveat, a vinculi defensore vel promotore iustitiae tribunalis appellationis.


1637 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam convento, et vicissim.
2.
Si sive sunt conventi vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex ipsis sententia impugnetur, impugnatio censetur ab omnibus et contra omnes facta, quoties res petita est individua aut obligatio solidalis.
3.
Si interponatur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi fatalia appellationis fuerint transacta, potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium quindecim dierum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata est.
4.
Nisi aliud constet, appellatio praesumitur facta contra omnia sententiae capita.


1638 Appellatio exsecutionem sententiae suspendit.


1639 1. Salvo praescripto can. 1683, in gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest, ut prior sententia vel confirmetur vel reformetur sive ex toto sive ex parte.
2.
Novae autem probationes admittuntur tantum ad normam can. 1600.


1640 In gradu appellationis eodem modo, quo in prima instantia, congrua congruis referendo, procedendum est; sed, nisi forte complendae sint probationes, statim post litem ad normam can. 1513,n1 et 1639,n1 contestatam, ad causae discussionem deveniatur et ad sententiam.


Titulus IX - DE RE IUDICATA ET DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM


Caput I : De Re Iudicata

1641 Firmo praescripto can. 1643, res iudicata habetur :
1 si duplex intercesserit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et ex eadem causa petendi;
2 si appellatio adversus sententiam non fuerit intra tempus utile proposita;
3 si, in gradu appellationis, instantia perempta sit vel eidem renuntiatum fuerit;
4 si lata sit sententia definitiva, a qua non datur appellatio ad normam can. 1629


1642 1. Res iudicata firmitate iuris gaudet nec impugnari potest directe, nisi ad normam can. 1645,n1
2.
Eadem facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei iudicatae, quam iudex ex officio quoque declarare potest ad impediendam novam eiusdem causae introductionem.


1643 Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum, haud exceptis causis de coniugum separatione.


1644 1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum prolata sit, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari, novis iisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione allatis. Tribunal autem appellationis intra mensem ab exhibitis novis probationibus et argumentis debet decreto statuere utrum nova causae propositio admitti debeat necne.
2.
Provocatio ad superius tribunal ut nova causae propositio obtineatur, exsecutionem sententiae non suspendit, nisi aut lex aliter caveat aut tribunal appellationis ad normam can. 1650,
3.
suspensionem iubeat.


Caput II : De Restitutione In Integrum

1645 1. Adversus sententiam quae transierit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum.
2.
De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi :
1 sententia ita probationibus innitatur, quae postea falsae deprehensae sint, ut sine illis probationibus pars sententiae dispositiva non sustineatur;
2 postea detecta fuerint documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia indubitanter probent;
3 sententia ex dolo partis prolata fuerit in damnum alterius;
4 legis non mere processualis praescriptum evidenter neglectum fuerit;
5 sententia adversetur praecedenti decisioni, quae in rem iudicatam transierit.


1646 1. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1645,n2,1-3, petenda est a iudice qui sententiam tulit intra tres menses a die cognitionis eorundem motivorum computandos.
2.
Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1645,n2,4-5, petenda est a tribunali appellationis, intra tres menses a notitia publicationis sententiae; quod si in casu, de quo in can. 1645,n2,5, notitia praecedentis decisionis serius habeatur, terminus ab hac notitia decurrit.
3.
Termini de quibus supra non decurrunt, quamdiu laesus minoris sit aetatis.


1647 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit.
2.
Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio sit petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem petenti idonea cautione ut, si restituatur in integrum, indemnis fiat.


1648 Concessa restitutione in integrum, iudex pronuntiare debet de merito causae.


Titulus X - DE EXPENSIS IUDICIALIBUS ET DE GRATUITO PATROCINIO


1649 1. Episcopus, cuius est tribunal moderari, statuat normas:
1 de partibus damnandis ad expensas iudiciales solvendas vel compensandas;
2 de procuratorum, advocatorum, peritorum et interpretum honorariis deque testium indemnitate;
3 de gratuito patrocinio vel expensarum deminutione concedendis;
4 de damnorum refectione quae debetur ab eo qui non solum in iudicio succubuit, sed temere litigavit;
5 de pecuniae deposito vel cautione praestanda circa expensas solvendas et damna reficienda.
2.
A pronuntiatione circa expensas, honoraria et damna reficienda non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim dies ad eundem iudicem, qui poterit taxationem emendare.


Titulus XI - DE EXSECUTIONE SENTENTIAE

1650 1. Sententia quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest, salvo praescripto can. 1647
2.
Iudex qui sententiam tulit et, si appellatio proposita sit, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transierit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere possunt ex officio vel ad instantiam partis, idoneis, si casus ferat, praestitis cautionibus, si agatur de provisionibus seu praestationibus ad necessariam sustentationem ordinatis, vel alia iusta causa urgeat.
3.
Quod si sententia, de qua in n2, impugnetur, iudex qui de impugnatione cognoscere debet, si videt hanc probabiliter fundatam esse et irreparabile damnum ex exsecutione oriri posse, potest vel exsecutionem ipsam suspendere vel eam cautioni subicere.


1651 Non antea exsecutioni locus esse poterit, quam exsecutorium iudicis decretum habeatur, quo edicatur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quo decretum pro diversa causarum natura vel in ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.


1652 Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigat, quaestio incidens habetur, ab illo ipso iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.


1653 1. Nisi lex particularis aliud statuat, sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus dioecesis, in qua sententia primi gradus lata est.
2.
Quod si hic renuat vel neglegat, parte cuius interest instante vel etiam ex officio, exsecutio spectat ad auctoritatem cui tribunal appellationis ad normam can. 1439,n3 subicitur.
3.
Inter religiosos exsecutio sententiae spectat ad Superiorem qui sententiam exsecutioni mandandam tulit aut iudicem delegavit.


1654 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso sententiae tenore fuerit permissum, debet sententiam ipsam, secundum obvium verborum sensum, exsecutioni mandare.
2.
Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito causae; quod si habeat aliunde compertum sententiam esse nullam vel manifeste iniustam ad normam cann. 1620, 1622, 1645, abstineat ab exsecutione, et rem ad tribunal a quo lata est sententia remittat, partibus certioribus factis.


1655 1. Quod attinet ad reales actiones, quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur.
2.
Quod vero attinet ad actiones personales, cum reus damnatus est ad rem mobilem praestandam, vel ad solvendam pecuniam, vel ad aliud dandum aut faciendum, iudex in ipso tenore sententiae vel exsecutor pro suo arbitrio et prudentia terminum statuat ad implendam obligationem, qui tamen neque infra quindecim dies coarctetur neque sex mense excedat.


SECTIO II : DE PROCESSU CONTENTIOSO ORALI


1656 1. Processu contentioso orali, de quo in hac sectione, tractari possunt omnes causae a iure non exclusae, nisi pars processum contentiosum ordinarium petat.
2.
Si processus oralis adhibeatur extra casus iure permissos, actus iudiciales sunt nulli.


1657 Processus contentiosus oralis fit in primo gradu coram iudice unico, ad normam can. 1424


1658 1. Libellus quo lis introducitur, praeter ea quae in #1504 recensentur, debet:
1 facta quibus actoris petitiones innitantur, breviter, integre et perspicue exponere;
2 probationes quibus actor facta demonstrare intendit, quasque simul afferre nequit, ita indicare ut statim colligi a iudice possint.
2.
Libello adnecti debent, saltem in exemplari authentico, documenta quibus petitio innititur.


1659 1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1446,n2 inutile cesserit, iudex, si aestimet libellum aliquo fundamento niti, intra tres dies, decreto ad calcem ipsius libelli apposito, praecipiat ut exemplar petitionis notificetur parti conventae, facta huic facultate mittendi, intra quindecim dies, ad cancellariam tribunalis scriptam responsionem.
2.
Haec notificatio effectus habet citationis iudicialis, de quibus in can. 1512


1660 Si exceptiones partis conventae id exigant, iudex parti actrici praefiniat terminum a respondendum, ita ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat.


1661 1. Elapsis terminis, de quibus in cann. 1659 et 1660, iudex, perspectis actis, formulam dubii determinet; dein ad audientiam, non ultra triginta dies celebrandam, omnes citet qui in ea interesse debent, addita pro partibus dubii formula.
2.
In citatione partes certiores fiant se posse, tres saltem ante audientiam dies, aliquod breve scriptum tribunali exhibere ad sua asserta comprobanda.


1662 In audientia primum tractantur quaestiones de quibus in cann. 1459-1464


1663 1. Probationes colliguntur in audientia, salvo praescripto can. 1418
2.
Pars eiusque advocatus assistere possunt excussioni ceterarum partium, testium et peritorum.


1664 Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum, redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in iis tantummodo quae pertinent ad substantiam rei controversae, et a deponentibus subsignandae.


1665 Probationes, quae non sint in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest iudex admittere tantum ad normam can. 1452; postquam autem vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1600 novas probationes decernere.


1666 Si in audientia probationes omnes colligi non potuerint, altera statuatur audientia.


1667 Probationibus collectis, fit in eadem audientia discussio oralis.


1668 1. Nisi ex discussione aliquid supplendum in causae instructione comperiatur, vel aliud exsistat quod impediat sententiam rite proferri, iudex illico, expleta audientia, causam seorsum decidat; dispositiva sententiae pars statim coram partibus praesentibus legatur.
2.
Potest autem tribunal propter rei difficultatem vel aliam iustam causam usque ad quintum utilem diem decisionem differre.
3.
Integer sententiae textus, motivis expressis, quam primum ordinarie non ultra quindecim dies, partibus notificetur.


1669 Si tribunal appellationis perspiciat in inferiore iudicii gradu processum contentiosum oralem esse adhibitum in casibus a iure exclusis, nullitatem sententiae declaret et causam remittat tribunali quod sententiam tulit.


1670 In ceteris quae ad rationem procedendi attinent, serventur praescripta canonum de iudicio contentioso ordinario. Tribunal autem potest suo decreto, motivis praedito, normis processualibus, quae non sint ad validitatem statutae, derogare, ut celeritati, salva iustitia, consulat.


PARS III : DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS


Titulus I - DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS


Caput I : De Causis Ad Matrimonii Nullitatem Declarandam

Art. 1 De foro competenti


1671 Causae matrimoniales baptizatorum iure proprio ad iudicem ecclesiasticum spectant.


1672 Causae de effectibus matrimonii mere civilibus pertinent ad civilem magistratum, nisi ius particulare statuat easdem causas, si incidenter et accessorie agantur, posse a iudice ecclesiastico cognosci ac definiri.


1673 In causis de matrimonii nullitate, quae non sint Sedi Apostolicae reservatae, competentes sunt:
1 tribunal loci in quo matrimonium celebratum est;
2 tribunal loci in quo pars conventa domicilium vel quasi- domicilium habet;
3 tribunal loci in quo pars actrix domicilium habet, dummodo utraque pars in territorio eiusdem Episcoporum conferentiae degat et Vicarius iudicialis domicilii partis conventae, ipsa audita, consentiat;
4 tribunal loci in quo de facto colligendae sunt pleraeque probationes, dummodo accedat consensus Vicarii iudicialis domicilii partis conventae, qui prius ipsam interroget, num quid excipiendum habeat.

Can. 1673, 3 (cf. AAS, LXXVIII, 1986, 1323-1324)

Patres Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Authentice Interpretando proposito in plenario coetu diei 28 februarii 1986, quod sequitur dubio, respondendum esse censuerunt ut infra:

D. Utrum Vicarius iudicialis, cuius consensus requiritur ad normam can. 1673, 3, sit Vicarius iudicialis dioecesis in qua domicilium habet pars conventa an Tribunalis interdioecesani.

R. Affirmative ad primum et ad mentem.

Mens autem est: si in casu particulari deficiat Vicarius iudicialis dioecesanus requiritur consensus Episcopi.

Summus Pontifex Ioannes Paulus II in Audientia die 17 Maii 1986 infrascripto impertita, de omnibus supradictis decisionibus certior factus, eas publicari iussit.

Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara, Praeses
Iulianus Herranz, a Secretis



Codex Iuris Canonici 1983 1584