1990 Codex Orientalis 866


CAPUT VIII

DE SACRAMENTALIBUS,

DE LOCIS ET DE TEMPORIBUS SACRIS, DE CULTU

SANCTORUM, DE VOTO ET DE IUREIURANDO




ART I DE SACRAMENTALIBUS


867
Can. 867 -
1. Per sacramentalia, quae sacra sunt signa, quibus ad aliquam sacramentorum imitationem effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur, homines ad praecipuum sacramentorum effectum suscipiendum disponuntur et varia vitae adiuncta sanctificantur.
2. Circa sacramentalia serventur normae iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.


ART II DE LOCIS SACRIS


868
Can. 868 -
Loca sacra, quae ad cultum divinum destinantur, nonnisi de licentia Episcopi eparchialis erigi possunt, nisi aliud iure communi expresse statuitur.


1 DE ECCLESIIS


869
Can. 869 -
Ecclesia est aedes exclusive cultui divino dedicata consecratione vel benedictione.


870
Can. 870 -
Nulla aedes ad ecclesiam destinata aedificetur sine expresso Episcopi eparchialis consensu scripto dato, nisi aliter iure communi cavetur.


871
Can. 871 -
1. Consecratione dedicentur ecclesiae cathedrales et, si fieri potest, ecclesiae paroeciales, ecclesiae monasteriorum et ecclesiae domui religiosae adnexae.
2. Consecratio reservatur Episcopo eparchiali, qui potest alii Episcopo facultatem ecclesiam consecrandi conferre; de peracta consecratione vel benedictione ecclesiae redigatur documentum in archivo curiae eparchialis asservandum.


872
Can. 872 -
1. Arcendum est ab ecclesiis, quidquid a loci sanctitate absonum est.
2. Curent omnes, ad quos pertinet, ut in ecclesiis illa munditia servetur, quae domum Dei decet, mediaque securitatis adhibeantur ad res sacras et pretiosas tuendas.


873
Can. 873 -
1. Si qua ecclesia nullo modo amplius ad cultum divinum adhiberi potest et possibilitas non datur eam reficiendi, ab Episcopo eparchiali in usum profanum non sordidum redigi potest.
2. Si aliae graves causae suadent, ut aliqua ecclesia ad cultum divinum amplius non adhibeatur, Episcopus eparchialis eam in usum profanum non sordidum redigere potest consulto consilio presbyterali, de consensu eorum, qui iura in eandem sibi legitime vindicant, et dummodo salus animarum nihil inde detrimenti capiat.


2 DE COEMETERIIS ET DE EXSEQUIIS ECCLESIASTICIS


874
Can. 874 -
1. Ius est Ecclesiae catholicae possidendi propria coemeteria.
2. Coemeteria Ecclesiae propria, ubi fieri potest, habeantur vel saltem spatia in coemeteriis civilibus christifidelibus defunctis destinata alterutra benedicenda; si vero haec obtineri non possunt, occasione exsequiarum tumulus benedicetur.
3. In ecclesiis defuncti ne sepeliantur reprobata contraria consuetudine, nisi de eis agitur, qui Patriarchae, Episcopi vel Exarchi fuerunt.
4. Paroeciae, monasteria ceteraque instituta religiosa propria coemeteria habere possunt.


875
Can. 875 -
Exsequiis ecclesiasticis, quibus Ecclesia defunctis spiritualem opem impetrat, eorum corpora honorat simulque vivis spei solacium affert, omnes christifideles et catechumeni defuncti donari debent, nisi eisdem iure privati sunt.


876
Can. 876 -
1. Concedi possunt exsequiae ecclesiasticae acatholicis baptizatis de prudenti Hierarchae loci iudicio, nisi constat de contraria eorum voluntate et dummodo minister proprius haberi non possit.
2. Parvuli, quos parentes baptizare intendebant, aliique, qui aliquo modo Ecclesiae propinqui videbantur, sed antequam baptismum susceperunt, decesserunt, exsequiis ecclesiasticis item de prudenti Hierarchae loci iudicio donari possunt.
3. Illis, qui proprii cadaveris cremationem elegerunt, nisi constat eos id fecisse rationibus ductos vitae christianae adversis, concedendae sunt exsequiae ecclesiasticae eo tamen modo celebratae, ut non lateat Ecclesiam corporum sepulturam cremationi anteponere utque scandalum vitetur.


877
Can. 877 -
Exsequiis ecclesiasticis privandi sunt, nisi ante mortem aliqua dederunt paenitentiae signa, peccatores, quibus eaedem non sine publico christifidelium scandalo concedi possunt.


878
Can. 878 -
1. In exsequiarum ecclesiasticarum celebratione omnis personarum acceptio vitetur.
2. Firmo
can. 1013 enixe commendatur, ut Episcopi eparchiales, quatenus fieri potest, praxim introducant, secundum quam occasione exsequiarum ecclesiasticarum solum eae oblationes recipiantur, quas christifideles sua sponte offerunt.


879
Can. 879 -
Expleta tumulatione adnotatio in libro defunctorum fiat ad normam iuris particularis.


ART III DE DIEBUS FESTIS ET PEANITENTIAE


880
Can. 880 -
1. Dies festos et paenitentiae omnibus Ecclesiis orientalibus communes constituere, transferre aut supprimere solius est supremae Ecclesiae auctoritatis firma p3.
2. Dies festos et paenitentiae singulis Ecclesiis sui iuris proprios constituere, transferre aut supprimere competit etiam auctoritati, cuius est ius particulare earundem Ecclesiarum statuere, debita tamen habita ratione aliarum Ecclesiarum sui iuris et firmo
can. 40 , p1.
3. Dies festi de praecepto omnibus Ecclesiis orientalibus communes, praeter dies dominicos, sunt dies Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi, Epiphaniae, Ascensionis, +Dormitionis Sanctae Dei Genitricis Mariae ac dies Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, salvo iure particulari Ecclesiae sui iuris a Sede Apostolica approbato, quo quidam dies festi de praecepto supprimuntur vel ad diem dominicum transferuntur.


881
Can. 881 -
1. Christifideles obligatione tenentur diebus dominicis et festis de praecepto Divinam Liturgiam participandi aut secundum praescripta vel legitimam consuetudinem propriae Ecclesiae sui iuris celebrationem laudum divinarum.
2. Quo facilius christifideles hanc obligationem implere possint, statuitur tempus utile decurrere inde a vesperis vigiliae usque ad finem diei dominici vel festi de praecepto.
3. Enixe commendatur christifidelibus, ut his diebus immo frequentius vel etiam cottidie Divinam Eucharistiam suscipiant.
4. Abstineant christifideles his diebus ab illis operibus et negotiis, quae cultum Deo reddendum, laetitiam diei Domini propriam aut debitam mentis ac corporis relaxationem impediunt.


882
Can. 882 - Diebus paenitentiae christifideles obligatione tenentur ieiunium vel abstinentiam servandi modo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statuto.


883
Can. 883 -
1. Christifideles extra fines territorii propriae Ecclesiae sui iuris versantes circa dies festos et paenitentiae ad normas in loco, ubi degunt, vigentes se plene conformare possunt.
2. In familiis, in quibus coniuges diversis Ecclesiis sui iuris ascripti sunt, circa dies festos et paenitentiae praescripta unius vel alterius Ecclesiae sui iuris observare licet.


ART IV DE CULTU SANCTORUM, SACRATUM ICONUM VEL IMAGINUM ET

RELIQUIARUM


884
Can. 884 -
Ad sanctificationem populi Dei fovendam Ecclesia speciali et filiali christifidelium venerationi commendat Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus hominum omnium Matrem constituit, atque verum et authenticum promovet cultum aliorum Sanctorum, quorum quidem exemplo christifideles aedificantur et intercessione sustentantur.


885
Can. 885 -
Cultu publico eos tantum servos Dei venerari licet, qui auctoritate Ecclesiae inter Sanctos vel Beatos relati sunt.


886
Can. 886 -
Firma maneat praxis in ecclesiis sacras icones vel imagines venerationi christifidelium proponendi modo et ordine iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statuendis.


887
Can. 887 -
1. Sacrae icones vel imagines pretiosae, id est vetustate aut arte praestantes in ecclesiis venerationi christifidelium expositae, in aliam ecclesiam transferri vel alienari non possunt nisi de consensu scripto dato Hierarchae, qui in eandem ecclesiam potestatem suam exercet, firmis
can. 1034-1041 .
2. Sacrae icones vel imagines pretiosae etiam ne restaurentur nisi de consensu scripto dato eiusdem Hierarchae, qui, antequam eum concedit, peritos consulat.


888
Can. 888 -
1. Sacras reliquias vendere non licet.
2. Insignes reliquiae, icones vel imagines, quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione honorantur, non possunt valide quoquo modo alienari neque in aliam ecclesiam perpetuo transferri nisi de consensu Sedis Apostolicae vel Patriarchae, qui eum dare non potest nisi de consensu Synodi permanentis firmo
can. 1037 .
3. Circa restaurationem harum iconum vel imaginum servetur can. 887 , p2.


ART V DE VOTO ET DE IUREIURANDO


889
Can. 889 -
1. Votum, promissio scilicet deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet.
2. Voti sunt capaces omnes congruentem usum rationis habentes, nisi iure prohibentur.
3. Votum ex metu gravi et iniuste incusso vel ex dolo emissum ipso iure nullum est.
4. Votum est publicum, si nomine Ecclesiae a legitimo Superiore ecclesiastico acceptatur; secus est privatum.


890
Can. 890 -
Votum neminem obligat ratione sui nisi emittentem.


891
Can. 891 - Cessat votum elapso tempore ad finiendam obligationem apposito, mutatione substantiali materiae promissae, deficiente condicione, de qua votum pendet, aut eiusdem causa finali, dispensatione, commutatione.


892
Can. 892 - Qui potestatem in voti materiam habet, potest voti obligationem tamdiu suspendere, quamdiu voti impletio sibi praeiudicium affert.


893
Can. 893 -
1. A votis privatis iusta de causa dispensare potest, dummodo dispensatio ne laedat iura aliis quaesita:
- 1) sibi subditos omnis Hierarcha, parochus et Superior localis instituti vitae consecratae, qui potestatem regiminis habet;
- 2) ceteros christifideles propriae Ecclesiae sui iuris Hierarcha loci, dummodo intra fines territorii eparchiae actu degant; itemque parochus loci intra fines territorii propriae paroeciae;
- 3) eos, qui diu noctuque in domo instituti vitae consecratae degunt, Superior localis, qui potestatem regiminis habet, eiusque Superior maior.
2. Haec dispensatio sub eadem condicione, sed pro foro interno tantum concedi potest a quolibet confessario.


894
Can. 894 -
Vota ante professionem religiosam emissa suspenduntur, dum vovens in monasterio, ordine vel congregatione permanet.


895
Can. 895 -
Iusiurandum, id est invocatio Nominis divini in testem veritatis, coram Ecclesia praestari potest tantummodo in casibus iure statutis; secus nullum parit effectum canonicum.




TITULUS XVII

DE BAPTIZATIS ACATHOLICIS

AD PLENAM COMMUNIONEM CUM

ECCLESIA CATHOLICA CONVENIENTIBUS




896
Can. 896 -
Eis, qui in Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis baptizati sunt et ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenire sua sponte petunt, sive agitur de singulis sive de coetibus, nihil ultra imponatur oneris quam ea, quae necessaria sunt.


897
Can. 897 -
Christifidelis alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae in Ecclesiam catholicam recipiendus est cum sola professione fidei catholicae, praemissa praeparatione doctrinali et spirituali pro sua cuiusque condicione.


898
Can. 898 -
1. Episcopum alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae in Ecclesiam catholicam recipere potest praeter Romanum Pontificem etiam Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Metropolita Ecclesiae metropolitanae sui iuris de consensu Consilii Hierarcharum.
2. Ius recipiendi in Ecclesiam catholicam quemlibet alium spectat ad Hierarcham loci vel, si ita fert ius particulare, etiam ad Patriarcham.
3. Ius recipiendi in Ecclesiam catholicam singulos laicos spectat quoque ad parochum, nisi iure particulari prohibetur.


899
Can. 899 -
Clericus alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae ad plenam communionem cum Ecclesia catholica conveniens potest proprium ordinem sacrum exercere secundum normas ab auctoritate competenti statutas; Episcopus autem potestatem regiminis valide exercere non potest nisi de assensu Romani Pontificis, Collegii Episcoporum capitis.


900
Can. 900 -
1. Qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, ne recipiatur renitentibus parentibus.
2. Si ex eiusdem receptione gravia praevidentur incommoda vel Ecclesiae vel ipso, receptio differatur, nisi periculum mortis imminet.


901
Can. 901 - Si acatholici, qui non ad aliquam Ecclesiam orientalem pertinent, in Ecclesiam catholicam recipiuntur, servandae sunt normae supra datae congrua congruis referendo, dummodo sint valide baptizati.



TITULUS XVIII

DE OECUMENISMO

SEU DE CHRISTIANORUM UNITATE

FOVENDA




902
Can. 902 - Cum sollicitudo cunctorum christianorum unitatis instaurandae ad totam Ecclesiam spectet, omnes christifideles, praesertim vero Ecclesiae Pastores, debent pro ea a Domino optata Ecclesiae unitatis plenitudine orare et allaborare sollerter participando operi oecumenico Spiritus Sancti gratia suscitato.


903
Can. 903 -
Ad Ecclesias orientales catholicas speciale pertinet munus unitatem inter omnes Ecclesias orientales fovendi precibus imprimis, vitae exemplo, religiosa erga antiquas traditiones Ecclesiarum orientalium fidelitate, mutua et meliore cognitione, collaboratione ac fraterna rerum animorumque aestimatione.


904
Can. 904 -
1. Incepta motus oecumenici in unaquaque Ecclesia sui iuris sedulo provehantur normis specialibus iuris particularis moderante eundem motum Sede Apostolica Romana pro universa Ecclesia.
2. Ad hunc finem habeatur in unaquaque Ecclesia sui iuris commissio peritorum de re oecumenica constituenda, si rerum adiuncta id suadent, collatis consiliis cum Patriarchis et Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris, qui in eodem territorio potestatem suam exercent.
3. Item Episcopis eparchialibus assit vel pro unaquaque eparchia vel, si visum est, pro pluribus eparchiis consilium de motu oecumenico provehendo; in eis autem eparchiis, quae proprium consilium habere non possunt, unus saltem assit christifidelis ab Episcopo eparchiali nominatus cum speciali munere hunc motum provehendi.


905
Can. 905 -
In opere oecumenico persolvendo praesertim aperto ac fidenti dialogo et inceptis cum aliis christianis communibus servanda est debita prudentia evitatis periculis falsi irenismi, indifferentismi necnon zeli immoderati.


906
Can.906 -
Quo clarius innotescat christifidelibus, quid reapse doceatur et tradatur ab Ecclesia catholica et ab aliis Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus, diligenter operam dent praesertim praedicatores verbi Dei, ii, qui instrumenta communicationis socialis moderantur, atque omnes, qui vires impendunt sive ut magistri sive ut moderatores in scholis catholicis, praesertim autem in institutis studiorum superiorum.


907
Can. 907 -
Curent moderatores scholarum, nosocomiorum ceterorumque similium institutorum catholicorum, ut alii christiani ea frequentantes vel ibi degentes a propriis ministris adiumentum spirituale consequi et sacramenta suscipere possint.


908
Can. 908 -
Optandum est, ut christifideles catholici servatis normis de communicatione in sacris quodvis negotium, in quo cum aliis christianis cooperari possunt, non seorsum, sed coniunctim persolvant, cuiusmodi sunt opera caritatis ac socialis iustitiae, defensio dignitatis personae humanae eiusque iurium fundamentalium, promotio pacis, dies commemorationis pro patria, festa nationalia.




TITULUS XIX

DE PERSONIS ET DE ACTIBUS IURIDICIS




CAPUT I

DE PERSONIS




ART I DE PERSONIS PHYSICIS


909
Can. 909 -
1. Persona, quae duodevicesimum aetatis annum explevit, maior est; infra hanc aetatem minor.
2. Minor ante plenum septennium dicitur infans et censetur non sui compos; expleto autem septennio usum rationis habere praesumitur.
3. Quicumque usu rationis habitu caret, censetur non sui compos et infantibus assimilatur.


910
Can. 910 -
1. Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium.
2. Persona minor in exercitio suorum iurium potestati parentum vel tutorum subest eis exceptis, in quibus minores iure divino vel Canonico ab eorum potestate exempti sunt; ad constitutionem tutorum quod attinet, serventur praescripta iuris civilis, nisi aliter iure communi vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris cavetur et firmo iure Episcopi eparchialis tutores, si opus est, per se ipsum constituendi.


911
Can. 911 - Persona dicitur peregrinus in eparchia diversa ab illa, in qua domicilium vel quasi-domicilium habet; dicitur vero vagus, si nullibi domicilium vel quasi-domicilium habet.


912
Can. 912 -
1. Domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut saltem eparchiae commoratione, quae aut coniuncta est cum animo ibi perpetuo manendi, si nihil inde avocat, aut ad quinquennium completum reapse est protracta.
2 Quasi-domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut saltem eparchiae commoratione, quae aut coniuncta est cum animo ibi manendi saltem per tres menses, si nihil inde avocat, aut ad tres menses completos reapse est protracta.


913
Can. 913 -
Sodales institutorum religiosorum necnon societatum vitae communis ad instar religiosorum domicilium acquirunt in loco, ubi sita est domus, cui ascribuntur; quasi- domicilium in loco, ubi eorum commoratio ad tres saltem menses est protracta.


914
Can. 914 -
Coniuges commune habeant domicilium vel quasi-domicilium; iusta de causa vero uterque habere potest proprium domicilium vel quasi-domicilium.


915
Can. 915 -
1. Minor necessario retinet domicilium et quasi-domicilium illius, cuius potestati subditus est; infantia egressus potest etiam quasi-domicilium proprium acquirere atque legitime ad normam iuris civilis emancipatus etiam proprium domicilium.
2. Quicumque alia ratione quam minoritate in tutelam vel curatelam legitime traditus est, domicilium et quasi-domicilium habet tutoris vel curatoris.


916
Can. 916 -
1. Et per domicilium et per quasi-domicilium suum quisque proprium Hierarcham loci et parochum Ecclesiae sui iuris, cui ascriptus est, sortitur, nisi aliter iure communi cavetur.
2. Parochus proprius illius, qui non habet nisi eparchiale domicilium vel quasi-domicilium, est parochus loci, ubi actu commoratur.
3. Proprius vagi Hierarcha loci et parochus est eius Ecclesiae parochus et Hierarcha loci, ubi vagus actu commoratur.
4. Si deest parochus pro christifidelibus alicuius Ecclesiae sui iuris, eorundem Episcopus eparchialis designet parochum alterius Ecclesiae sui iuris, qui eorum curam tamquam parochus proprius suscipiat, de consensu vero Episcopi eparchialis parochi designandi.
5. In locis, ubi ne exarchia quidem pro christifidelibus alicuius Ecclesiae sui iuris erecta est, tamquam proprius eorundem christifidelium Hierarcha habendus est Hierarcha loci alterius Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, firmo
Can. 101 ; si vero plures sunt, ille habendus est tamquam proprius, quem designavit Sedes Apostolica vel, si de christifidelibus alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, Patriarcha de assensu Sedis Apostolicae.


917
Can. 917 -
Domicilium et quasi-domicilium amittitur discessu a loco cum animo non revertendi salvis
can. 913 et can. 915 .


918
Can. 918 -
Consanguinitas computatur per lineas et gradus:
1. in linea recta tot sunt gradus, quot personae stipite dempto;
2. in linea collaterali tot sunt gradus, quot personae in utroque tractu stipite dempto.


919
Can. 919 -
1. Affinitas oritur ex matrimonio valido ac viget inter alterutrum coniugem et consanguineos alterius.
2. Qua linea et quo gradu aliquis alterutrius coniugis est consanguineus, alterius est affinis.


ART II DE PERSONIS IURIDICIS


920
Can. 920 -
In Ecclesia praeter personas physicas sunt etiam personae iuridicae, sive sunt universitates personarum sive universitates rerum, subiecta scilicet in iure Canonico iurium et obligationum, quae earum indoli congruunt.


921
Can. 921 -
1. Personae iuridicae constituuntur in finem missioni Ecclesiae congruentem aut ex ipso iuris praescripto aut ex speciali concessione auctoritatis competentis ecclesiasticae per decretum data.
2. Ipso iure personae iuridicae sunt Ecclesiae sui iuris, provinciae, eparchiae, exarchiae, necnon alia instituta, de quibus hoc in iure communi expresse statuitur.
3. Auctoritas competens personalitatem iuridicam ne conferat nisi eis universitatibus personarum aut rerum, quae finem specificum reapse utilem persequuntur et omnibus perpensis media habent, quae sufficere praevidentur ad finem praestitutum assequendum.


922
Can. 922 -
1. Quaelibet persona iuridica ex speciali concessione auctoritatis competentis ecclesiasticae erecta habere debet propria statuta ab auctoritate, quae ad eandem personam iuridicam erigendam competens est, approbata.
2. Firmo iure communi in statutis, ut approbari possint, se sequentibus pressius providendum est:
- 1) de fine specifico personae iuridicae;
- 2) de natura personae iuridicae;
- 3) cui competat moderatio personae iuridicae et quomodo exercenda sit;
- 4) quis in foro ecclesiastico et civili personam iuridicam repraesentet;
- 5) cui competat de bonis personae iuridicae disponere et quisnam sit exsecutor in casu exstinctionis personae iuridicae, divisionis in plures personas iuridicas vel coniunctionis cum aliis personis iuridicis, servatis semper offerentium voluntatibus necnon iuribus quaesitis.
3. Antequam statuta approbata sunt, persona iuridica valide agere non potest.


923
Can. 923 -
Universitas personarum in personam iuridicam erigi non potest nisi saltem ex tribus personis physicis constat.


924
Can. 924 -
Ad actus collegiales quod attinet, nisi aliud iure expresse statutum est:
1. id vim habet iuris, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes; si vero suffragia aequalia fuerunt, praeses suo suffragio paritatem dirimat;
2. si vero iura quaesita singulorum tanguntur, consensus uniuscuiusque eorum requiritur;
3. circa electiones servetur
can. 956 .


925
Can. 925 -
Si vel unum membrum personae iuridicae superest et tamen ea secundum statuta esse non desiit, exercitium omnium iurium eiusdem personae iuridicae illi membro competit.


926
Can. 926 -
1. Nisi aliter iure cautum est, bona et iura personae iuridicae, quae membris caret, illius auctoritatis cura conservari, administrari vel exerceri debent, cui in casu exstinctionis de eisdem statuere competit; haec auctoritas debet ad normam iuris fideli impletioni providere onerum, quae illa bona gravant, necnon curare, ut fundatorum vel oblatorum voluntas adamussim servetur.
2. Ascriptio membrorum huius personae iuridicae salvis normis iuris ab illa auctoritate fieri potest et secundum casus debet, cui eiusdem personae immediata cura competit; idem servetur, si membra, quae remanent, ascriptionis peragendae iure incapacia sunt.
3. Nominatio administratorum universitatis rerum, si ad normam iuris fieri non potest, ad auctoritatem immediate superiorem devolvitur; eidem auctoritati onus incumbit administrationis ad normam p1, donec idoneum administratorem nominaverit.


927
Can. 927 -
1. Persona iuridica natura sua perpetua est; tamen exstinguitur, si ab auctoritate competenti supprimitur vel si facto per centum annorum spatium esse desiit.
2. Persona iuridica supprimi potest nonnisi gravi de causa consultis eiusdem moderatoribus et servatis, quae in statutis de casu suppressionis praescribuntur.


928
Can. 928 -
Salvis casibus iure communi expressis:
1. Patriarchae est consulta Synodo permanenti supprimere personas iuridicas ab ipso erectas vel approbatas; de consensu vero Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha quamvis personam iuridicam supprimere potest illis exceptis, quae a Sede Apostolica erectae vel approbatae sunt;
2. Episcopi eparchialis est consulto collegio consultorum eparchialium illas personas iuridicas supprimere, quas ipse erexit, nisi ab auctoritate superiore approbatae sunt;
3. in ceteris casibus, qui personas iuridicas erigit, eas supprimere valide non potest, nisi consensus auctoritatis superioris accedit.


929
Can. 929 -
Diviso territorio personae iuridicae ita, ut vel illius pars alii personae iuridicae uniatur vel distincta persona iuridica pro parte dismembrata erigatur, etiam bona communia, quae in commodum totius territorii erant destinata, et debita, quae pro toto territorio contracta erant, ab auctoritate, cui divisio competit, ex bono et aequo dividi debent salvis omnibus et singulis obligationibus itemque salvis piorum fundatorum vel oblatorum voluntatibus, iuribus quaesitis ac statutis, quibus persona iuridica regitur.


930
Can. 930 -
Exstincta persona iuridica eius bona fiunt personae iuridicae immediate superioris salvis semper fundatorum vel oblatorum voluntatibus, iuribus quaesitis ac statutis, quibus exstincta persona iuridica regebatur.



CAPUT II

DE ACTIBUS IURIDICIS




931
Can. 931 -
1. Ad validitatem actus iuridici requiritur, ut a persona habili et competenti sit positus atque in eodem assint, quae actum ipsum essentialiter constituunt, necnon sollemnia et requisita iure ad validitatem actus imposita.
2. Actus iuridicus circa sua elementa externa ad normam iuris positus praesumitur validus.


932
Can. 932 -
1. Actus iuridicus positus ex vi ab extrinseco personae illata, cui ipsa nequaquam resistere potuit, pro nullo habetur.
2. Actus iuridicus positus ex alia vi vel metu gravi et iniuste incusso aut ex dolo valet, nisi aliter iure cavetur; sed potest a iudice per sententiam rescindi sive ad petitionem partis laesae eiusve in iure successorum sive ex officio.


933
Can. 933 -
Actus iuridicus positus ex ignorantia aut ex errore, qui versatur circa id, quod eius substantiam constituit, aut qui recidit in condicionem sine qua non, nullus est; secus valet, nisi aliter iure cavetur, sed actus iuridicus ex ignorantia aut ex errore positus locum dare potest actioni rescissoriae ad normam iuris.


934
Can. 934 -
1. Si iure statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio alicuius personarum coetus, convocari debet coetus ad normam
can. 948 , nisi aliter iure particulari cavetur pro casibus ab eodem iure statutis, in quibus de consilio tantum exquirendo agitur; ut autem actus iuridicus valeat requiritur, ut obtineatur consensus partis absolute maioris eorum, qui sunt praesentes, aut omnium exquiratur consilium, firma p2,n.3.
2. Si iure statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio aliquarum personarum, ut singularum:
- 1) si consensus exigitur, invalidus est actus iuridicus auctoritatis consensum earum personarum non exquirentis aut contra earum vel alicuius votum agentis;
- 2) si consilium exigitur, invalidus est actus iuridicus auctoritatis easdem personas non consulentis;
- 3) auctoritas, quamvis nulla obligatione teneatur accedendi ad earundem consilium, etsi concors, tamen sine praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda, ab earundem consilio praesertim concordi ne discedat.
3. Illis, quorum consensus aut consilium requiritur, auctoritas, quae consensu vel consilio indiget, informationes necessarias praebere et eorum liberam mentis manifestationem omni modo tueri debet.
4. Omnes, quorum consensus aut consilium requiritur, obligatione tenentur sententiam suam sincere proferendi atque secretum servandi, quae quidem obligatio ab auctoritate urgeri potest.


935
Can. 935 -
Quicumque illegitime actu iuridico immo quovis alio actu dolo vel culpa posito alii damnum infert, obligatione tenetur damnum illatum reparandi.



TITULUS XX

DE OFFICIIS




936
Can. 936 -
1. In Ecclesia officium est quodlibet munus ab ipso Domino vel ab auctoritate competenti stabiliter constitutum in finem spiritualem exercendum.
2. Iura et obligationes singulis officiis propria determinantur eo iure, quo officium constituitur, vel decreto auctoritatis competentis.
3. Auctoritatis, cuius est officium constituere, est etiam illud immutare, supprimere et de eius provisione canonica providere, nisi aliter iure expresse cavetur vel ex natura rei constat.


937
Can. 937 -
1. Qui officium erigit, curare debet, ut praesto sint media ad eiusdem implementum necessaria utque prospiciatur iustae remunerationi eorum, qui officio funguntur.
2. Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris pressius determinetur modus, quo haec praescripta ad effectum deducantur, nisi de quibusdam iure communi iam provisum est.



CAPUT I

DE PROVISIONE CANONICA OFFICIORUM




938
Can. 938 -
Officium sine provisione canonica valide obtineri non potest.


939
Can. 939 -
Provisio canonica officii fit:
1. per liberam collationem ab auctoritate competenti factam;
2. si praecessit electio, per eius confirmationem vel, si electio non eget confirmatione, per electi acceptationem;
3. si praecessit postulatio, per eius admissionem.


940
Can. 940 -
1. Ut quis ad officium promoveatur, debet esse idoneus, scilicet eis qualitatibus praeditus, quae iure requiruntur.
2. Quoties provisus caret qualitatibus requisitis, provisio est nulla solummodo, si ita iure cautum est; secus est valida, sed rescindi potest per decretum auctoritatis competentis aequitate servata.


941
Can. 941 - Provisio canonica, cui nullus terminus est iure praescriptus, numquam differatur ultra sex menses utiles ab accepta notitia de officii vacatione computandos.


942
Can. 942 - Nemini conferantur duo vel plura officia, quae una simul ab eodem congrue impleri non possunt, nisi adest vera necessitas.


943
Can. 943 -
1. Provisio officii, quod de iure non vacat, ipso iure nulla est nec subsequenti officii vacatione convalidatur.
2. Si vero agitur de officio, quod de iure ad tempus determinatum confertur, provisio canonica intra sex menses, antequam hoc tempus elapsum est, fieri potest et effectum habet a die officii vacationis.
3. Promissio alicuius officii, a quocumque est facta, nullum effectum canonicum habet.


944
Can. 944 -
Officium de iure vacans, quod forte ab aliquo illegitime possidetur, conferri potest, dummodo ad normam iuris declaratum sit eam possessionem non esse canonicam et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.


945
Can. 945 -
Qui, alium neglegentem vel impeditum supplens, officium confert, nullam inde potestatem acquirit in personam, cui collatum est, sed huius condicio iuridica eadem est, ac si provisio canonica ad ordinariam normam iuris facta esset.


946
Can. 946 -
Officii provisio facta ex metu gravi iniuste incusso, dolo, errore substantiali vel simoniace ipso iure nulla est.


ART I DE ELECTIONE


947
Can. 947 -
1. Si cui coetui est ius eligendi ad officium, electio, nisi aliter iure cautum est, numquam differatur ultra trimestre utile ab accepta notitia de officii vacatione computandum; quo termino inutiliter elapso auctoritas competens, cui ius confirmandi electionem vel ius providendi successive competit, officio vacanti libere provideat.
2. Auctoritas competens officio vacanti libere providere potest etiam si coetus ius eligendi alio modo amisit.


948
Can. 948 -
1. Salvo iure particulari coetus praeses electores convocet loco ac tempore ipsis convenienti; convocatio, si personalis esse debet, valet, si fit vel in loco domicilii aut quasi-domicilii vel in loco commorationis.
2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens est, electio valet, sed ad eius petitionem debet probata praeteritione et absentia ab auctoritate competenti rescindi etiam post confirmationem, dummodo ad normam iuris constet recursum saltem intra triduum ab accepta notitia de electione computandum interpositum esse.
3. Si vero plures quam tertia pars electorum neglecti sunt, electio est ipso iure nulla, nisi omnes neglecti reapse interfuerunt.


949
Can. 949 -
1. Convocatione canonice facta ius suffragium ferendi pertinet ad eos, qui praesentes sunt loco et die in convocatione statutis excluso iure valide ferendi suffragia per epistulam vel procuratorem, nisi aliter iure cavetur.
2. Si quis ex electoribus praesens in domo est, in qua fit electio, sed electioni ob infirmam valetudinem interesse non potest, suffragium eius scriptum a scrutatoribus exquiratur.


950
Can. 950 -
Etsi quis plures ob titulos ius suffragium nomine proprio ferendi habet, non potest nisi unum ferre.


951
Can. 951 - Nemo coetui extraneus admitti potest ad suffragium ferendum; secus electio ipso iure nulla est.


952
Can. 952 - Si libertas in electione quoquo modo impedita est, electio ipso iure nulla est.


953
Can. 953 -
1. Inhabilis est suffragium ferendi:
- 1) incapax actus humani;
- 2) carens voce activa;
- 3) qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit.
2. Si quis ex praedictis admittitur, eius suffragium est nullum, sed electio valet, nisi constat eo dempto electum non rettulisse requisitum numerum suffragiorum.


954
Can. 954 -
1. Suffragium est nullum, nisi est:
- 1) liberum, et ideo nullum est suffragium, si elector metu gravi aut dolo directe vel indirecte adactus est ad eligendam certam personam aut plures disiunctim;
- 2) secretum, certum, absolutum, determinatum reprobata contraria consuetudine.
2. Condiciones ante electionem suffragio appositae tamquam non adiectae habentur.


955
Can. 955 -
1. Antequam incipit electio, designentur ex gremio coetus duo saltem scrutatores.
2. Scrutatores suffragia colligant et coram praeside electionis inspiciant, an schedularum numerus respondeat numero electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant, quot quisque rettulerit.
3. Si numerus suffragiorum non aequatur numero eligentium, nihil est actum.
4. Schedulae statim peracto unoquoque scrutinio vel post sessionem, si in eadem sessione habentur plura scrutinia, destruantur.
5. Omnia electionis acta ab eo, qui actuarii munere fungitur, accurate describantur et, postquam coram electoribus perlecta sunt, saltem ab eodem actuario, praeside ac scrutatoribus subscribantur atque in archivo coetus asserventur.


956
Can. 956 -
1. In electionibus, nisi aliter iure communi cavetur, id vim iuris habet, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes, aut post duo inefficacia scrutinia parti relative maiori in tertio scrutinio; si vero suffragia aequalia fuerunt post tertium scrutinium, electus habeatur aetate senior, nisi agitur de electionibus inter solos clericis vel religiosos, quibus in casibus electus habeatur sacra ordinatione senior vel inter religiosos prima professione senior.
2. Praesidis electionis est electum proclamare.


957
Can. 957 -
1. Electio scripto vel alio legitimo modo statim intimanda est electo.
2. Electus debet intra octiduum utile a recepta intimatione computandum manifestare praesidi coetus, utrum electionem acceptet necne; secus electio effectum non habet.
3. Si electus non acceptat, omne ius ex electione ortum amittit nec electio subsequenti acceptatione convalidatur; rursus autem eligi potest; coetus intra mensem a cognita notitia de electione non acceptata computandum ad novam electionem procedere debet.


958
Can. 958 -
Electus acceptatione electionis, si confirmatione non eget, officium pleno iure statim obtinet, nisi aliter iure cavetur; secus non acquirit nisi ius ad exigendam confirmationem electionis.


959
Can. 959 -
1. Electus, si electio confirmatione indiget, debet non ultra octo dies a die acceptatae electionis computandos confirmationem ab auctoritate competenti petere per se vel per alium; secus omni iure ex electione orto privatur, nisi probat se a petenda confirmatione iusto impedimento fuisse detentum.
2. Ante acceptam confirmationem electo non licet se immiscere administrationi officii et actus ab eo forte positi nulli sunt.


960
Can. 960 -
1. Auctoritati competenti, si electum repperit idoneum et electio ad normam iuris peracta est, confirmationem denegare non licet.
2. Recepta confirmatione electus pleno iure officium obtinet, nisi aliter iure cavetur.



1990 Codex Orientalis 866