Codex Iuris Canonici 1917 1448

CAPUT IV : De iure patronatus.

1448 Ius patronatus est summa privilegiorum, cum quibusdam oneribus, quae ex Ecciesiae concessione competunt fundatoribus catholicis ecclesiae, cappellae aut beneficii, vel etiam eis qui ab illis causam habent.

1449 Ius patronatus est:
n1) Reale, vel personale, prout alicui rei cohaeret vel directe ad personam spectat;
n2) Ecclesiasticum, laicale, mixtum, prout titulus, quo quis iure patronatus potitur, est ecclesiasticus, vel laicalis, vel mixtus;
n3) Hereditarium, familiare, gentilitium, mixtum, prout transit ad heredes, vel ad eos qui de familia aut de gente sunt fundatoris, vel ad eos qui simul sunt heredes et de familia vel gente fundatoris.

1450
p.1 Nullum patronatus ius ullo titulo constitui in posterum valide potest.

p.2 Loci autem Ordinarius potest:
n1) Fidelibus qui ex toto vel ex parte ecclesias exstruxerint vel beneficia fundaverint, spiritualia suffragia, eorum liberalitati proportionata, concedere vel ad tempus vel etiam in perpetuum;
n2) Fundationem beneficii admittere ea adiecta conditione, ut beneficium prima vice conferatur clerico fundatori vel alii clerico a fundatore designato.

1451
p.1 Curent locorum Ordinarii ut patroni, loco iuris patronatus quo fruuntur aut saltem loco iuris praesentandi, spiritualia suffragia etiam perpetua pro se suisve acceptent.

p.2 Si patroni id noluerint, eorum ius patronatus canonibus qui sequuntur, regatur.

1452 Electiones ac praesentationes populares ad beneficia etiam paroecialia, sicubi vigent, tolerari tantum possunt, si populus clericum seligat inter tres ab Ordinario loci designatos.

1453
p.1. Ius patronatus personale transmitti valide neqit ad infideles, publice apostatas, haereticos, schismaticos, adscriptos societatibus secretis ab Ecclesia damnatis, nec ad quoslibet excommunicatos post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam.

p.2 Ut ad alios ius patronatus personale transmitti valide possit, requiritur consensus Ordinarii in scriptis datus, salvis legibus fundationis itemque praescripto
CIS 1470, p1, n.4.

p.3 Si res, cui ius patronatus reale cohaeret, ad aliquam personam de qua in p1 transeat, ius patronatus suspensum manet.

1454 Nullum ius patronatus admittatur, nisi authenticis documentis aut aliis legitimis probationibus evincatur.

1455 Privilegia patronorum sunt:
n1) Praesentandi clericum ad ecclesiam vacantem vel beneficium vacans;
n2) Salva exsecutione onerum et honesta beneficiarii sustentatione, alimenta ex aequitate obtinendi ex ecclesiae vel beneficii reditibus, si qui supersint, quoties patronus ad inopiam nulla sua culpa redactus fuerit, etiamsi ipse iuri patronatus renuntiaverit in commodum Ecclesiae, vel pensio in limine fundationis ipsi patrono fuerit reservata, quae ad sublevandam eius inopiam non sufficiat;
n3) Habendi, si ita ferant legitimae locorum consuetudines, in sui patronatus ecclesia stemma gentis vel familiae, praecedentiam ante ceteros laicos in processionibus vel similibus functionibus, digniorem sedem in ecclesia, sed extra presbyterium et sine baldachino.

1456 Uxor per seipsam ius patronatus exercet, minores per parentes aut per tutores; quod si parentes vel tutores acatholici sint, ius patronatus interim suspensum manet.

1457 Praesentatio, nullo iusto obstante impedimento, sive agatur de patronatu laicali sive de ecclesiastico et mixto fieri debet, nisi brevius tempus lege fundationis vel ligitima consuetudine praescriptum fuerit, saltem intra quatuor menses a die quo is, cui ius est instituendi, patronum certiorem fecerit de vacatione beneficii et de sacerdotibus qui in concursu fuerunt probati, si agatur de beneficio quod per concursum conferri debet.

1458
p.1 Si intra praescriptum tempus praesentatio facta non fuerit, ecclesia vel beneficium pro eo casu fit liberae collationis.

p.2 Si vero lis, quae intra utile tempus dirimi nequeat, exoriatur sive circa ius praesentandi inter Ordinarium et patronum ve1 inter ipsos patronos, sive circa ius praelationis inter ipsos praesentatos, suspendatur collatio usque ad finem controversiae, et interim, si opus sit, oeconomum ecclesiae vel beneficio vacanti Ordinarius praeficiat.

1459
p.1 Si plures singulares personae sint patroni, possunt tum pro se tum pro suis successoribus de alternis praesentationibus inter se convenire.

p.2 Ut autem haec conventio sit valida, accedat oportet Ordinarii consensus in scriptis datus, qui tamen semel praestitus nequit valide ab eodem Ordinario vel eius successoribus, patronis invitis, revocari.

1460
p.1 Si ius patronatus collegialiter exerceatur, ille praesentatus habeatur, qui maiorem suffragiorum numerum retulerit, ad normam
CIS 101 p1; quod si, duobus scrutiniis sine effectu institutis in tertio scrutinio plures maiorem prae ceteris, sed aequalem inter se suffragiorum numerum habuerint, ii omnes praesentati censeantur.

p.2 Si ius patronatus penes singulares personas sit, quae inter se de alternis praesentationibus non convenerint, ille praesentatus habeatur, qui maiorem saltem relative suffragiorum numerum retulerit; et si plures eundem, maiorem quam ceteri, suffragiorum numerum habuerint, omnes censeantur praesentati.

p.3 Qui ex diversis titulis ius patronatus obtinet, tot habet in praesentatione suffragia, quot titulos.

p.4 Quilibet patronus, antequam praesentatio acceptetur, non unum tantum, sed plures praesentare potest, tum una simul tum etiam successive, intra tempus tamen praescriptum, modo illos ne excludat quos prius praesentavit.

1461 Nemo potest praesentare seipsum neque aliis patronis accedere ut suffragiorum numerum ad praesentationem necessarium pro se compleat.

1462 Si ecclesiae vel beneficio provideri debeat per concursum, patronus, etiam laicus, non potest praesentare, nisi clericum legitime ex concursu probatum.

1463 Persona praesentata debet esse idonea, idest, ipso praesentationis vel saltem acceptationis die, qualitatibus omnibus praedita, quae iure seu communi seu peculiari vel lege fundationis requiruntur.

1464
p.1 Praesentatio fieri debet loci Ordinario, cuius est iudicare utrum idonea sit persona praesentata.

p.2 Ordinarius ad suum formandum iudicium, debet ad normam
CIS 149 de persona praesentata diligenter inquirere et opportunas notitias, etiam secretas, si opus fuerit, assumere.

p.3 Ordinarius non cogitur patrono patefacere rationes cur personam praesentatam admittere non possit.

1465
p.1 Si praesentatus non idoneus fuerit repertus, patronus, dummodo tempus utile ad praesentandum sua negligentia lapsum ne sit, potest alium intra tempus de quo in
CIS 1457 praesentare; sed si ne hic quidem idoneus repertus fuerit, ecclesia vel beneficium pro eo casu fit liberae collationis, nisi patronus vel praesentatus intra decem dies a significatione recusationis recursum a iudicio Ordinarii ad Sedem Apostolicam interposuerit; quo pendente, suspendatur collatio usque ad finem controversiae et interim, si opus sit, oeconomum ecclesiae vel beneficio vacanti Ordinarius praeficiat.

p.2 Praesentatio, labe simoniaca infecta, est ipso iure irrita, et etiam institutionem forte subsecutam irritam reddit.

1466
p.1 Legitime praesentatus, et idoneus repertus, acceptata praesentatione, ius habet ad canonicam institutionem.

p.2 Ius concedendi canonicam institutionem proprium est Ordinarii loci, non autem Vicarii Generalis sine mandato speciali.

p.3 Si plures et omnes idonei praesentati sint Ordinarius eligit quem magis idoneum in Domino iudicaverit.

1467 Institutio canonica pro quolibet beneficio etiam non curato dari debet, nullo iusto obstante impedimento, intra duos menses ex quo praesentatio facta sit.

1468 Si praesentatus ante canonicam institutionem renuntiaverit vel mortuus fuerit, patronus rursus ius praesentandi habet.

1469
p.1 Onera seu officia patronorum sunt:
n1) Ordinarium loci monere, si bona ecclesiae seu beneficii dilapidari viderint, quin tamen se immisceant administrationi eorundem bonorum;
n2) Aedificare denuo ecclesiam collapsam aut reparationes, iudicio Ordinarii, necessarias in eadem facere, si ex titulo aedificationis ius patronatus habeant, et nisi onus aedificandae denuo vel reparandae ecclesiae aliis incumbat ad normam
CIS 1186;
n3) Supplere reditus, si ex titulo dotationis ius patronatus proveniat, cum ecclesiae vel beneficii reditus ita defecerint, ut nequeat amplius vel cultus decenter in ecclesia exerceri, vel beneficium conferri.

p.2 Si ecclesia collapsa fuerit vel necessariis indigeat reparationibus, aut si reditus defecerint ad normam p1, n2-3, ius patronatus interim quiescit.

p.3 Si patronus, intra tempus ab Ordinario sub poena cessationis patronatus praefiniendum, ecclesiam denuo aedificaverit vel restauraverit aut reditus auxerit, ius patronatus revigescit; secus ipso iure et sine ulla declaratione cessat.

1470
p.1 Praeter casum de quo in
CIS 1469, p3, ius patronatus exstinguitur:
n1) Si patronus iuri suo renuntiaverit; eius tamen renuntiatio ex integro fieri potest aut ex parte; nunquam vero potest aliis compatronis, si qui sint, damnum afferre;
n2) Si Sancta Sedes ius patronatus revocaverit aut ipsam ecclesiam vel beneficium perpetuo suppresserit;
n3) Si contra ius patronatus legitime praescriptum fuerit;
n4) Si res, cui ius patronatus inhaeret, pereat, aut exstinguatur familia, gens, linea cui secundum tabulas fundationis reservatur; quo in altero casu nec ius patronatus hereditarium evadit, nec Ordinarius valide permittere poterit donationem iuris patronatus alii fieri;
n5) Si, consentiente patrono, ecclesia vel beneficium uniatur alii liberae collationis, aut ecclesia fiat electiva vel regularis;
n6) Si patronus ius partronatus simoniace in alium transferre attentaverit; si lapsus fuerit in apostasiam, haeresim aut schisma; si bona ac iura ecclesiae vel beneficii iniuste usurpaverit aut detineat; si rectorem vel alium clericum ecclesiae servitio addictum aut beneficiarium per se vel per alios occiderit vel mutilaverit.

p.2 Propter crimina de quibus in p1, n.6, ius patronatus amittit solus patronus reus et, ob delictum postremo memoratum, eius quoque heredes.

p.3 Ut ex delictis enumeratis in p1, n.6, patroni censeantur ius patronatus amississe, requiritur et sufficit sententia declaratoria.

p.4 Censura aut infamia iuris innodati post sententiam condemnatoria vel declaratoriam, usque dum censura vel infamia perdurant, nequeunt ius patronatus exercere eiusque privilegiis uti.

1471 Si cui Sedes Apostolica sive in concordantis sive extra concordanta indultum concesserit praesentandi ad ecclesiam vacantem vel ad beneficium vacans, non inde ius patronatus oritur, et privilegium praesentationis strictam interpretationem pati oportet ex tenore indulti.

CAPUT V : De iuribus et obligationibus beneficiariorum.

1472 Quilibet beneficiarius, capta legitime beneficii possessione, omnibus fruitur tam temporalibus, quam spiritualibus, quae beneficio adnexa sint.

1473 Etsi beneficiarius alia bona non beneficialia habeat, libere uti frui potest fructibus beneficialibus qui ad eius honestam sustentationem sint necessarii; obligatione autem tenetur impendendi superfluos pro pauperibus aut piis causis, salvo praescripto CIS 239, p1,n.19.

1474 Si ad beneficium obtinendum susceptio alicuius ordinis requiratur, beneficiarius talem ordinem ante beneficii collationem iam receperit oportet.

1475
p.1 Beneficiarius tenetur peculiaria onera beneficio adnexa fideliter adimplere et praeterea canonicas horas quotidie recitare.

p.2 Si, nullo legitimo detentus impedimento, obligationi recitandi horas canonicas non satisfecerit, fructus pro rata omissionis non facit suos, eosque fabricae ecclesiae aut Seminario dioecesano tradat vel in pauperes eroget.

1476
p.1 Beneficiarius bona ad suum beneficium pertinentia, ut beneficii curator, administrare debet, ad normam iuris.

p.2 Si negligens aliove modo in culpa fuerit, damna resarcire beneficio debet, atque ad ea compensanda ab Ordinario loci compellendus est; et, si sit parochus, a paroecia amoveri poterit ad normam
CIS 2147 seq.

1477
p.1 Sumptus ordinario modo connexi cum bonorum beneficialium administratione et fructuum perceptione, a beneficiario ferendi sunt.

p.2 Impensae pro extraordinariis domus beneficialis reparationibus, ab iis ferendae sunt quibus onus reficiendi beneficialem ecclesiam incumbit, nisi fundationis tabulae aut legitime conventiones et consuetudines aliud caveant.

p.3 Minores reparationes quae ipsi incumbunt, beneficiarius quamprimum perficiat, ne maiorum necessitas enascatur.

1478 Ordinaris loci obligatione tenetur advigilandi etiam per vicarios foraneos ut beneficialia bona conserventur et rite administrentur.

1479 In locatione bonorum beneficialium anticipatae solutiones ultra semestre prohibentur sine licentia Ordinarii loci, qui in casibus extraordinariis congruis praescriptionibus caveat ne talis locatio in damnum vergat loci pii aut successorum in beneficio.

1480 Annui reditus beneficii inter successorem et antecessorem eiusve heredes, in casu obitus, pro rata temporis quo beneficio uterque deservierit, distribuantur, omnibus proventibus et oneribus currentis anni computatis, nisi legitima consuetudo aut peculiaria statuta rite approbata alium iustae compositionis modum induxerint.

1481 Deductis cuiuslibet generis expensis et salvo praescripto CIS 472, n.1, fructus beneficii vacantis pro altera dimidia parte accrescunt doti beneficii vel massae communi, pro altera cedunt fabricae ecclesiae seu sacrario, salva legitima consuetudine qua fructus omnes in bonum commune dioeceseos erogentur.

1482 Quod ad mediam annatam, quam vocant, attinet, ea, ubi viget, retineatur, et peculiaria statuta ac laudabiles consuetudines in unaquaque regione circa eam vigentes serventur.

1483
p.1 Bona mensae episcopalis ab Episcopo diligenter administrentur.

p.2 Domus episcopalis sarta tectaque conservetur et, si opus sit, restauretur et reparetur impensis eiusdem mensae, quoties huiusmodi onera ex peculiari titulo aliis non incumbant.

p.3 Curent quoque Episcopi ut, accurato inventario confecto, utensilia omnia vel bona mobilia domui episcopali forte addicta atque in mensae dominio constituta, ad successorem ex toto secureque transmittantur.


CAPUT VI : De dimissione et permutatione beneficiorum.

1484 Ordinarius ne admittat dimissionem beneficii a clerico in maioribus ordinibus constituto factam, nisi constet eum necessaria ad honestam sustentationem aliunde habere, et firmo praescripto CIS 584.

1485 Dimissio beneficii, cuius titulo clericus ordinatus fuit, irrita est, nisi expressa mentio fiat clericum illius titulo promotum fuisse, eidemque, de consensu Ordinarii, alium legitimum ordinationis titulum substituisse.

1486 Dimissionem beneficiorum in commodum aliorum vel sub aliqua conditione, quae ipsam beneficii provisionem aut redituum erogationem attingat, Ordinarius admittere nequit, nisi in casu quo beneficium sit litigiosum et dimissio fiat ab alterutro ex litigantibus in commodum alterius.

1487
p.1 Permutatio duorum beneficiorum fieri valide nequit, nisi propter Ecclesiae necessitatem vel utilitatem aliave iusta de causa, sine aliorum detrimento, de consensu patroni, si agatur de beneficio iuris patronatus, et Ordinarii loci, non autem Vicarii Generalis sine peculiari mandato, nec Vicarii Capitularis, et servato praescripto
CIS 186.

p.2 Ordinarius intra mensem consensum praestet vel deneget; et permutatio valet a momento consensus ab Ordinario praestiti.

p.3 Beneficiorum permutatio admitti nequit ab Ordinario, si utrumque aut alterutrum beneficium sit Sedi Apostolicae reservatum.

1488
p.1 Si beneficia permutanda inaequalia sint, nequeunt compensari reservatione fructuum aut praestatione pecuniae seu cuiusque rei pretio aestimabilis.

p.2 Permutatio fieri nequit inter plures quam duos beneficiarios.

TITULUS XXVI : De aliis institutis ecclesiasticis non collegialibus.

1489 p.1 Hospitalia, orphanotrophia aliaque similia instituta, ad opera religionis vel caritatis sive spiritualis sive temporalis destinata, possunt ab Ordinario loci erigi et per eius decretum persona iuridica in Ecclesia constitui.

p.2 Loci Ordinarius haec instituta ne approbet, nisi finis fundationis utilis reapse sit, et talis constituta fuerit dos, quae, omnibus perpensis, sufficiat vel sufficiens fore prudenter praevideatur ad illum assequendum.

p.3 Horum institutorum administrare bona sui cuiusque rectoris est, secundum normas tabulae fundationis; hic vero iisdem obligationibus tenetur, iisdemque iuribus fruitur, quibus administratores aliorum bonorum ecclesiasticorum.

1490
p.1 In tabulis fundationis pius fundator accurate describat totam instituti constitutionem, finem, dotationem, administrationem et regimen, usum redituum et successionem in bona, casu exstinctionis ipsius instituti.

p.2 Huiusmodi tabulae duplici exemplari conficiendae sunt, quorum alterum in archivo instituti, alterum in archivo Curiae reponatur.

1491
p.1 Loci Ordinarius omnia huiusmodi instituta, etiam in personam moralem erecta et quovis modo exempta, visitare potest et debet.

p.2 Imo licet in personam moralem non sint erecta et domui religiosae concredita, si quidem agatur de domo religiosa iuris dioecesani, iurisdictioni Ordinarii loci penitus subduntur; si de domo religiosa iuris pontificii, episcopali vigilantiae subsunt quod spectat ad religionis magisteria, honestatem morum, exercitationes pietatis, sacrorum administrationem.

1492
p.1 Etiamsi fundatione, praescriptione aut privilegio apostolico pium institutum a iurisdictione et visitatione Ordinarii loci exemptum fuerit, ius tamen Ordinario est redditionem rationum exigendi, reprobata contraria consuetudine.

p.2 Si fundator velit administratores non teneri rationem Ordinario loci reddere, fundatio ne acceptetur.

1493 Ordinarius loci advigilet ut piae fidelium voluntates, in horum institutorum fundatione expressae, plene serventur.

1494 Sine venia Sedis Apostolicae haec instituta supprimi, uniri, vel in usus a fundatione alienos converti nequeunt, nisi in tabulis fundationis aliud caveatur.


PARS SEXTA : DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS.

1495
p.1 Ecclesia catholica et Apostolica Sedes nativum ius habent libere et independenter a civili potestate acquirendi, retinendi et administrandi bona temporalia ad fines sibi proprios prosequendos.

p.2 Etiam ecclesiis singularibus aliisque personis moralibus quae ab ecclesiastica auctoritate in iuridicam personam erectae sint, ius est, ad normam sacrorum canonum, bona temporalia acquirendi, retinendi et administrandi.

1496 Ecclesiae ius quoque est, independens a civili potestate, exigendi a fidelibus quae ad cultum divinum, ad honestam clericorum aliorumque ministrorum sustentationem et ad reliquos fines sibi proprios sint necessaria.

1497
p.1 Bona temporalia, sive corporalia, tum immobilia tum mobilia, sive incorporalia, quae vel ad Ecclesiam universam et ad Apostolicam Sedem vel ad aliam in Ecclesia personam moralem pertineant, sunt bona ecclesiastica.

p.2 Dicuntur sacra, quae consecratione vel benedictione ad divinum cultum destinata sunt; pretiosa, quibus notabilis valor sit, artis vel historiae vel materiae causa.

1498 In canonibus qui sequuntur, nomine Ecclesiae significatur non solum Ecclesia universa aut Sedes Apostolica, sed etiam quaelibet persona moralis in Ecclesia, nisi ex contextu sermonis vel ex natura rei aliud appareat.

TITULUS XXVII : De bonis ecclesiasticis acquirendis.

1499
p.1 Ecelesia acquirere bona temporalia potest omnibus iustis modis iuris sive naturalis sive positivi, quibus id aliis licet.

p.2 Dominium bonorum, sub suprema auctoritate Sedis Apostolicae, ad eam pertinet moralem personam, quae eadem bona legitime acquisiverit.

1500 Diviso territorio personae moralis ecclesiasticae ita ut vel illius pars alii personae morali uniatur, vet distincta persona moralis pro parte dismembrata erigatur, etiam bona communia quae in commodum totius territorii erant destinata, et aes alienum quod pro toto territorio contractum fuerat, ab auctoritate ecclesiastica, cui divisio competat cum debita proportione ex bono et aequo divid debent, salvis piorum fundatorum seu oblatorum voluntatibus, iuribus legitime quaesitis, ac legibus peculiaribus, quibus persona moralis regatur.

1501 Exstincta persona morali ecclesiastica, eius bona fiunt personae moralis ecclesiasticae immediate superioris, salvis semper fundatorum seu oblatorum voluntatibus, iuribus legitime quaesitis atque legibus peculiaribus quibus exstincta persona moralis regebatur.

1502 Ad decimarum et primitiarum solutionem quod attinet, peculiaria statuta ac laudabiles consuetudines in unaquaque regione serventur.

1503 Salvis praescriptis CIS 621-624, vetantur privati tam clerici quam laici sine Sedis Apostolicae aut proprii Ordinarii et Ordinarii loci licentia, in scriptis data, stipem cogere pro quolibet pio aut ecclesiastico instituto vel fine.

1504 Omnes ecclesiae vel beneficia iurisdictioni Episcopi subiecta, itemque laicorum confraternitates, debent quotannis in signum subiectionis solvere Episcopo cathedraticum seu moderatam taxam determinandam ad normam CIS 1507, p1, nisi iam antiqua consuetudine fuerit determinata.

1505 Loci Ordinarius, praeter tributum pro Seminario, de quo in CIS 1355 CIS 1356, aut beneficialem pensionem de qua in CIS 1429, potest, speciali dioecesis necessitate impellente, omnibus beneficiariis, sive saecularibus sive religiosis, extraordinariam et moderatam exactionem imponere.

1506 Aliud tributum in bonum dioecesis vel pro patrono imponere ecclesiis, beneficiis aliisque institutis ecclesiasticis, quanquam sibi subiectis, Ordinarius potest tantummodo in actu fundationis vel consecrationis; sed nullum imponi tributum potest super eleemosynis Missarum sive manualium sive fundatarum.

1507
p.1 Salvo praescripto
CIS 1056 et CIS 1234, praefinire taxas pro variis actibus iurisdictionis voluntariae vel pro exsecutione rescriptorum Sedis Apostolicae vel occasione ministrationis Sacramentorum vel Sacramentalium, in tota ecclesiastica provincia solvendas, est Concilii provincialis aut conventus Episcoporum provinciae; sed nulla vi praefinitio eiusmodi pollet, nisi prius a Sede Apostolica approbata fuerit.

p.2 Ad taxas pro actibus iudicialibus quod spectat, servetur praescriptum CIS 1909.

1508 Praescriptionem, tanquam acquirendi et se liberandi modum, prout est in legislatione civili respectivae nationis, Ecclesia pro bonis ecclesiasticis recipit, salvo praescripto canonum qui sequuntur.

1509 Praescriptioni obnoxia non sunt:
n1) Quae sunt iuris divini sive naturalis sive positivi;
n2) Quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico;
n3) Iura spiritualia, quorum laici non sunt capaces, si agatur de praescriptione in commodum laicorum;
n4) Fines certi et indubii provinciarum ecclesiasticarum, dioecesium, paroeciarum, vicariatuum apostolicorum, praefecturarum apostolicarum, abbatiarum vel praelaturarum nullius;
n5) Eleemosynae et onera Missarum;
n6) Beneficium ecclesiasticum sine titulo;
n7) Ius visitationis et obedientiae, ita ut subditi a nullo Praelato visitari possint et nulli Praelato iam subsint;
n8) Solutio cathedratici.

1510
p.1 Res sacrae quae in dominio privatorum sunt, praescriptione acquiri a privatis personis possunt, quae tamen eas adhibere nequeunt ad profanos usus; si vero consecrationem vel benedictionem amiserint, libere acquiri possunt etiam ad usus profanos, non tamen sordidos.

p.2 Res sacrae, quae in dominio privatorum non sunt, non a persona privata, sed a persona morali ecclesiastica contra aliam personam moralem ecclesiasticam praescribi possunt.

1511
p.1 Res immobiles, mobiles pretiosae, iura et actiones sive personales sive reales, quae pertinent ad Sedem Apostolicam, spatio centum annorum praescribuntur.

p.2 Quae ad aliam personam moralem ecclesiasticam, spatio triginta annorum.

1512 Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nitatur, non solum initio possessionis, sed toto possessionis tempore ad praescriptionem requisito.

1513
p.1 Qui ex iure naturae et ecclesiastico libere valet de suis bonis statuere, potest ad causas pias, sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa, bona relinquere.

p.2 In ultimis voluntatibus in bonum Ecclesiae serventur, si fieri possit, sollemnitates iuris civilis; hae si omissae fuerint, heredes moneantur ut testatoris voluntatem adimpleant.

1514 Voluntates fidelium facultates suas in pias causas donantium vel relinquentium, sive per actum inter vivos, sive per actum mortis causa, diligentissime impleantur etiam circa modum administrationis et erogationis bonorum, salvo praescripto CIS 1515, p3.

1515
p.1 Ordinarii omnium piarum voluntatum tam mortis causa quam inter vivos exsecutores sunt.

p.2 Hoc ex iure Ordinarii vigilare possunt, ac debent, etiam per visitationem, ut piae voluntates impleantur, et alii exsecutores delegati debent, perfuncti munere, illis reddere rationem.

p.3 Clausulae huic Ordinariorum iuri contrariae, ultimis voluntatibus adiectae, tanquam non appositae habeantur.

1516
p.1 Clericus vel religiosus qui bona ad pias causas sive per actum inter vivos, sive ex testamento fiduciarie accepit, debet de sua fiducia Ordinarium certiorem reddere, eique omnia istiusmodi bona seu mobilia seu immobilia cum oneribus adiunctis indicare; quod si donator id expresse et omnino prohibuerit, fiduciam ne acceptet.

p.2 Ordinarius debet exigere ut bona fiduciaria in tuto collocentur et vigilare pro exsecutione piae voluntatis ad normam
CIS 1515.

p.3 Bonis fiduciariis alicui religioso commissis, si quidem bona sint attributa loci seu dioecesis ecclesiis, incolis aut piis causis iuvandis, Ordinarius de quo in p1-2, est loci Ordinarius; secus, est Ordinarius eiusdem religiosi proprius.

1517
p.1 Ultimarum voluntatum reductio, moderatio, commutatio, quae fieri ex iusta tantum et necessaria causa debent, Sedi Apostolicae reservantur, nisi fundator hanc potestatem etiam Ordinario loci expresse concesserit.

p.2 Si tamen exsecutio onerum impositorum, ob imminutos reditus aliamve causam, nulla administratorum culpa, impossibilis evaserit, tunc Ordinarius quoque, auditis iis quorum interest, et servata, meliore quo fieri potest modo, fundatoris voluntate, poterit eadem onera aeque imminuere, excepta Missarum reductione quae semper Sedi Apostolicae unice competit.

TITULUS XXVIII : De bonis ecclesiasticis administrandis.

1518 Romanus Pontifex est omnium bonorum ecclesiasticorum supremus administrator et dispensator.

1519
p.1 Loci Ordinarii est sedulo advigilare administrationi omnium bonorum ecclesiasticorum quae in suo territorio sint nec ex eius iurisdictione fuerint subducta, salvis legitimis praescriptionibus, quae eidem potiora iura tribuant.

p.2 Habita ratione iurium, legitimarum consuetudinum et circumstantiarum, Ordinarii, opportune editis peculiaribus instructionibus intra fines iuris communis, universum administrationis bonorum ecclesiasticorum negotium ordinandum curent.

1520
p.1 Ad hoc munus rite obeundum quilibet Ordinarius in sua civitate episcopali Consilium instituat, quod constet praeside, qui est ipsemet Ordinarius, et duobus vel pluribus viris idoneis, iuris etiam civilis, quantum fieri potest, peritis, ab ipso Ordinario, audito Capitulo, eligendis, nisi iure vel consuetudine peculiari iam alio aequivalenti modo legitime fuerit provisum.

p.2 Citra apostolicum indultum, ii a munere administratoris excluduntur, qui cum Ordinario loci primo vel secundo consanguinitatis vel affinitatis gradu coniuncti sint.

p.3 Loci Ordinarius in administrativis actibus maioris momenti Consilium administrationis audire ne praetermittat; huius tamen sodales votum habent tantum consultivum, nisi iure communi in casibus specialiter expressis vel ex tabulis fundationis eorum consensus exigatur.

p.4 Sodales huius Consilii iusiurandum de munere bene ac fideliter adimplendo coram Ordinario emittant.

1521
p.1 Praeter hoc dioecesanum Consilium administrationis, Ordinarius loci in administrationem bonorum quae ad aliquam ecclesiam vel locum pium pertinent et ex iure vel tabulis fundationis suum non habent administratorem, assumat viros providos, idoneos et boni testimonii, quibus, elapso triennio, alios sufficiat, nisi locorum circumstantiae aliud suadeant.

p.2 Quod si laicis partes quaedam in administratione bonorum ecclesiasticorum vel ex legitimo fundationis seu erectionis titulo vel ex Ordinarii loci voluntate competant, nihilominus universa administratio nomine Ecclesiae fiat, ac salvo iure Ordinarii visitandi, exigendi rationes et praescribendi modum administrationis.

1522 Antequam administratores bonorum ecclesiasticorum, de quibus in CIS 1521, suum munus ineant:
n1) Debent se bene et fideliter administraturos coram Ordinario loci vel vicario foraneo iureiurando cavere;
n2) Fiat accuratum ac distinctum inventarium, ab omnibus subscribendum, rerum immobilium, rerum mobilium pretiosarum aliarumve cum descriptione atque aestimatione earundem; vel factum antea inventarium acceptetur, adnotatis rebus quae interim amissae vel acquisitae fuerint;
n3) Huius inventarii alterum exemplar conservetur in tabulario administrationis, alterum in archivo Curiae; et in utroque quaelibet immutatio adnotetur quam patrimonium subire contingat.

1523 Administratores bonorum ecclesiasticorum diligentia boni patrisfamilias suum munus implere tenentur; ac proinde debent:
n1) Vigilare ne bona ecclesiastica suae curae concredita quoquo modo pereant aut detrimentum capiant;
n2) Praescripta servare iuris tam canonici quam civilis, aut quae a fundatore vel donatore vel legitima auctoritate imposita sint;
n3) Reditus bonorum ac proventus accurate et iusto tempore exigere exactosque loco tuto servare et secundum fundatoris mentem aut statutas leges vel normas impendere;
n4) Pecuniam ecclesiae, quae de expensis supersit et utiliter collocari potest, de consensu Ordinarii, in emolumentum ipsius ecclesiae occupare;
n5) Accepti et expensi libros bene ordinatos habere; 6.o Documenta et instrumenta, quibus iura ecclesiae in bona nituntur, rite ordinare et in ecclesiae archivo vel armario convenienti et apto custodire; authentica vero eorum exemplaria, ubi commode fieri potest, in archivo vel armario Curiae deponere.

1524 Omnes, et praesertim clerici, religiosi ac rerum ecclesiasticarum administratores, in operum locatione debent assignare operariis honestam iustamque mercedem; curare ut iidem pietati, idoneo temporis spatio, vacent; nullo pacto eos abducere a domestica cura parsimoniaeque studio, neque plus eisdem imponere operis quam vires ferre queant neque id genus quod cum aetate sexuque dissideat.

1525
p.1 Reprobata contraria consuetudine, administratores tam ecclesiastici quam laici cuiusvis ecclesiae etiam cathedralis aut loci pii canonice erecti aut confraternitatis singulis annis officio tenentur reddendi rationem administrationis Ordinario loci.

p.2 Si ex peculiari iure aliis ad id designatis ratio reddenda sit, tunc etiam Ordinarius loci vel eius delegatus cum his admittatur, ea lege ut aliter factae liberationes ipsis administratoribus minime suffragentur.

1526 Administratores litem nomine ecclesiae ne inchoent vel contestentur, nisi licentiam obtinuerint scripto datam Ordinarii loci, aut saltem, si res urgeat, vicarii foranei, qui statim Ordinarium de concessa licentia certiorem reddere debet.

1527
p.1 Nisi prius ab Ordinario loci facultatem impetraverint, scriptis dandam, administratores invalide actus ponunt qui ordinariae administrationis fines et modum excedant.

p.2 Ecclesia non tenetur respondere de contractibus ab administratoribus sine licentia competentis Superioris initis, nisi quando et quatenus in rem suam versum sit.

1528 Etsi ad administrationem non teneantur titulo beneficii vel officii ecclesiastici, administratores qui munus expresse vel tacite susceptum arbitratu suo dimittunt ita ut damnum exinde ecclesiae obveniat, ad restitutionem tenentur.


Codex Iuris Canonici 1917 1448