Codex Iuris Canonici 1917 265

CAPUT V : De Legatis Romani Pontificis.

265 Romano Pontifici ius est, a civili patestate independens, in quamlibet mundi partem Legatos cum vel sine ecclesiastica iurisdictione mittendi.

266 Dicitur Legatus a latere Cardinalis qui a Summo Pontifice tanquam alter ego cum hoc titulo mittitur, et tantum potest, quantum ei a Summo Pontifice demandatum est.

267
p.1 Legati qui mittuntur cum titulo Nuntii aut Internuntii:
n1) Fovent, secundum normas a Sancta Sede receptas, relationes inter Sedem Apostolicam et civilia Gubernia apud quae legatione stabili funguntur;
n2) In territorio sibi assignato advigilare debent in Ecclesiarum statum et Romanum Pontificem de eodem certiorem reddere;
n3) Praeter has duas ordinarias potestates, alias plerumque facultates obtinent quae tamen sunt omnes delegatae.

p.2 Qui vero mittuntur cum titulo Delegati Apostolici unam habent ordinariam potestatem de qua in p1, n2, praeter alias facultates delegatas ipsis a Sancta Sede commissas.

268
p.1 Legatorum munus cum omnibus facultatibus eisdem commissis non exspirat vacante Sede Apostolica, nisi aliud in litteris pontificiis fuerit statutum.

p.2 Cessat auteni, expleto mandato, revocatione eisdem intimata, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata.

269
p.1 Legati Ordinariis locorum liberum suae iurisdictionis exercitium relinquant.

p.2 Licet forte charactere episcopali careant, praecedunt tamen omnibus Ordinariis qui non sint cardinalitia dignitate insigniti.

p.3 Si charactere episcopali sint aucti, possunt sine Ordinariorum licentia in omnibus eorum ecclesiis, excepta cathedrali, populo benedicere et officia divina etiam in pontificalibus, adhibito qumque throno et baldachino, peragere.

270 Episcopis qui, ratione sedis, titulo Legati Apostolici decorantur, nullum exinde competit speciale ius.

CAPUT VI : De Patriarchis, Primatibus, Metropolitis.

271 Patriarchae aut Primatis titulus, praeter praerogativam honoris et ius praecedentiae ad normam CIS 280, nullam secumfert specialem iurisdictionem, nisi iure particulari de aliquibus aliud constet.

272 Provinciae ecclesiasticae praeest Metropolita seu Arehiepiscopus; quae dignitas coniuncta est cum sede episcopali a Romano Pontifice determinata vel probata.

273 Salvo praescripto CIS 275-280, Metropolita in propria dioecesi easdem obligationes eademque iura habet quae Episcopus in sua.

274 In dioecesibus vero suffraganeis Metropolita potest tantum :
n1) A patronis ad beneficia praesentatos instituere, si Suffraganeus intra tempus iure statutum, iusto impedimento non detentus, id facere omiserit;
n2) Indulgentias centum dierum, sicuti in propria dioecesi, concedere;
n3) Deputare Vicarium Capitularem ad normam
CIS 432, p2;
n4) Vigilare ut fides ac disciplina ecclesiastica accurate serventur, ac de abusibus Romanum Pontificem certiorem facere;
n5) Canonicam visitationem peragere, causa prius ab Apostolica Sede probata, si eam Suffraganeus neglexerit; tempore autem visitationis, potest praedicare, confessiones audire etiam absolvendo a casibus Episcopo reservatis, de vita et honestate clericorum inquirere, clericos infamia notatos Ordinariis ipsorum, ut eos puniant, denuntiare, notoria crimina, manifestas et notorias offensas tum sibi tum suis forte illatas, iustis poenis, censuris non exclusis, punire;
n6) In omnibus ecclesiis, etiam exemptis, Ordinario loci praemonito, si ecclesia sit cathedralis, peragere pontificalia, uti Episcopus in proprio territorio, populo benedicere, cruce ante se delata incedere, non autem alia exercere quae iurisdictionem importent;
n7) Appellationem recipere a sententiis definitivis aut interlocutoriis definitivarum vim habentibus, prolatis in Curiis suffraganeis, ad normam can.1594, n1;
n8) Controversias, de quibus in CIS 1572, n2, in prima instantia dirimere.

275 Metropolita obligatione tenetur, intra tres menses a consecratione vel, si iam consecratus fuerit, a provisione canonica in Consistorio, per se vel per procuratorem a Romano Pontifice pallium petendi, quod significat potestatem archiepiscopalem.

276 Quare ante pallii impositionem, exeluso speciali indulto apostolico, ipse illicite poneret actus sive iurisdictionis metropolitanae, sive ordinis episcopalis in quibus, ad normam legum liturgicarum, usus pallii requiritur.

277 Metropolita uti potest pallio intra quamlibet ecclesiam etiam exemptam suae provinciae in Missarum sollemnibus, diebus in Pontificali Romano designatis aliisque forte sibi concessis; nullatenus vero extra provinciam, etsi Ordinarii loci consensus accedat.

278 Si Metropolita pallium amittat vel ad aliam sedem archiepiscopalem transferatur, novo indiget pallio.

279 Pallium neque commodari potest neque donari nec in morte alicui relinqui, sed omnia pallia quae Metropolita obtinuit, cum eodem sunt sepelienda.

280 Patriarcha praecedit Primati, Primas Archiepiscopo, hic Episcopis; salvo praescripto CIS 347.

CAPUT VII : De Conciliis plenariis et provincialibus.

281 Ordinarii plurium provinciarum ecclesiasticarum in Concilium plenarium convenire possunt, petita tamen venia a Romano Pontifice, qui suum Legatum designat ad Concilium convocandum eique praesidendum.

282
p.1 Concilio plenario assistere debent cum suffragio deliberativo, praeter Legatum Apostolicum, Metropolitae, Episcopi residentiales, qui, sui loco, mittere possunt Coadiutorem vel Auxiliarem Apostolici dioecesium Administratores, Abbates vel Praelati nullius, Vicarii Apostolici, Praefecti Apostolici, Vicarii Capitulares.

p.2 Etiam Episcopi titulares, in territorio degentes, si a Legato Pontificio, secundum receptas instructiones, ad Concilium vocentur, adesse debent habentque suffragium deliberativum, nisi in convocatione aliud expresse caveatur.

p.3 Alii ex utroque clero viri, forte ad Concilium invitati, suffragia non gaudent nisi consultivo.

283 In singulis provinciis ecclesiasticis celebretur provinciale Concilium vicesimo saltem quoque anno.

284 Metropolita, eoque legitime impedito vel sede archiepiscopali vacante, Suffraganeus antiquior promotione ad ecclesiam suffraganeam :
n1) Locum ad celebrandum Concilium intra provinciae territorium, auditis omnibus qui assistere debent eum suffragio deliberativo, eligit; cessantibustamen iustis impedimentis, metropolitana ecclesia ne negligatur;
n2) Concilium convocat eique praeest.

285 Episcopi qui nulli Metropolitae subiiciuntur, Abbates vel Praelati nullius, et Archiepiscopi Suffraganeis carentes, aliquem viciniorem Metropolitam, nisi forte iam elegerint, semel pro semper, praevia Sedis Apostolicae approbatione, eligant, cuius Concilio provinciali cum aliis intersint, et quae ibi ordinata fuerint, observent et observanda curent.

286
p.1 Praeter Episcopos, Abbates vel Praelatos nullius et Archiepiscopos de quibus in
CIS 285, ad Concilium provinciale vocandi sunt et convenire debent cum voto deliberativo Suffraganei omnes aliique de quibus in CIS 282, p1.

p.2 Episcopi titulares qui in provincia degunt, possunt a praeside, cum consensu maioris partis illorum qui cum voto deliberativo intersunt, convocari, et si convocentur, votum habent deliberativum, nisi aliud in convocatione caveatur.

p.3 Capitula cathedralia aut consultores dioecesani cuiusvis dioecesis cuius Ordinarius ad normam p1 vocari debet, invitentur ad Concilium et invitati mittant duos ex capitularibus aut consultoribus collegialiter designatos, qui tamen obtinent votum tantum consultivum.

p.4 Maiores quoque religionum clericalium exemptarum ac Congregationum monasticarum Superiores, qui in provincia resideant, invitandi sunt, debentque invitati adesse aut impedimentum, quo detinentur, Concilio notum facere; sed his, quemadmodum aliis ex utroque clero viris ad Concilium forte vocatis, votum est dumtaxat consultivum.

287
p.1 Qui Concilio plenario aut provinciali interesse debent cum voto deliberativo, si iusto impedimento detineantur, mittant procuratorem et impedimentum probent.

p.2 Procurator, si fuerit unus ex Patribus quibus est votum deliberativum, duplici voto non gaudet; si non fuerit, habet votum dumtaxat consultivum.

288 In Concilio sive plenario sive provinciali praeses, habito, si de provinciali agatur, Patrum consensu, determinat ordinem servandum in quaestionibus examinandis et ipsum Concilium aperit, transfert, prorogat, absolvit.

289 Concilio plenario vel provinciali inchoato, nemini eorum qui interesse debent, licet discedere, nisi iustam ob causam a Legato Pontificio vel a Concilii provincialis Patribus probatam.

290 Patres in Concilio plenario vel provinciali congregati studiose inquirant ac decernant quae ad fidei incrementum, ad moderandos mores, ad corrigendos abusus, ad controversias componendas, ad unam eandemque disciplinam servandam vel inducendam, opportuna fore pro suo cuiusque territorio videantur.

291
p.1 Absoluto Concilio plenario aut provinciali, praeses acta et decreta omnia ad Sanctam Sedem transmittat, nec eadem antea promulgentur, quam a Sacra Congregatione Concilii expensa et recognita fuerint; ipsimet autem Concilii Patres designent et modum promulgationis decretorum et tempus quo decreta promulgata obligare incipiant.

p.2 Decreta Concilii plenarii et provincialis promulgata obligant in suo cuiusque territorio universo, nec Ordinarii locorum ab iisdem dispensare possunt, nisi in casibus particularibus et iusta de causa.

292
p.1 Nisi aliter pro peculiaribus locis a Sede Apostolica provisum fuerit, Metropolita, eoque deficiente, antiquior e Suffraganeis ad normam
CIS 284, curet ut Ordinarii locorum, saltem quinto quoque anno, stato tempore apud Metropolitam aliumve Episcopum comprovincialem conveniant, ut, collatis consiliis, videant quaenam in dioecesibus agenda sint ut bonum religionis promoveatur, eaque praeparent de quibus in futuro Concilio provinciali erit agendum.

p.2 Etiam Episcopi aliique de quibus in CIS 285, una cum aliis Ordinariis convocari et convenire debent.

p.3 Iidem Ordinarii congregati sedem proximi conventus designent.

CAPUT VIII : De Vicariis et Praefectis Apostolicis.

293
p.1 Territoria quae erecta non sunt in dioeceses reguntur per Vicarios aut Praefectos Apostolicos; qui omnes ab una Apostolica Sede nominantur.

p.2 Vicarius et Praefectus Apostolicus, possessionem sui territorii capiunt, ille litteras apostolicas, hic decretum seu patentes litteras Sacrae Congregationis de Prop. Fide per se vel per procuratorem ostendentes ei qui territorium regit ad normam
CIS 309.

294
p.1 Vicarii et Praefecti Apostolici iisdem iuribus et facultatibus in suo territorio gaudent, quae in propriis dioecesibus competunt Episcopis residentialibus, nisi quid Apostolica Sedes reservaverit.

p.2 Etiam ii qui charactere episcopali carent, possunt, intra sui territorii fines ac perdurante munere, omnes benedictiones Episcopis reservatas, una pontificali excepta, impertiri, calices, patenas et altaria portatilia cum sacris oleis ab Episcopo benedictis consecrare, indulgentias quinquaginta dierum concedere,confirmationem, primam tonsuram et ordines minores conferre ad normam
CIS 782, p3, CIS 957, p2.

295
p.1 Vicarii et Praefecti Apostolici ab omnibus missionariis, etiam religiosis, possunt ac debent exigere ut suas patentes seu alias quasvis eorum missionis, destinationis, constitutionis ac deputationis litteras exhibeant, easque exhibere recusantibus exercitium cuiusvis ministerii ecclesiastici prohibere.

p.2 Omnes missionarii, etiam regulares, licentiam sacri ministerii exercendi petant a Vicariis et Praefectis Apostolicis, qui tamen eam ne denegent, nisi singulis et gravem ob causam.

296
p.1 Etiam missionarii regulares subiiciuntur Vicarii et Praefecti Apostolici iurisdictioni, visitationi et correctioni in iis quae pertinent ad missionum regimen, curam animarum, Sacramentorum administrationem, scholarum directionem, oblationes intuita missionis factas, implementum piarum voluntatum in favorem eiusdem missionis.

p.2 Quamvis Vicariis et Praefectis Apostolicis nullo modo liceat, praeter casus in iure praevisos, se in disciplinam religiosam ingerere quae a Superiore religioso dependet, si tamen circa ea, de quibus in superiore paragrapho, conflictus oriatur inter mandatum Vicarii aut Praefecti Apostolici et mandatum Superioris, prius praevalere debet, salvo iure recursus in devolutivo ad Sanctam Sedem et salvis peculiaribus statutis a Sede Apostolica probatis.

297 Deficientibus e clero saeculari sacerdotibus, Vicarii et Praefecti Apostolici possunt, audito eorum Superiore, cogere religiosos, etiam exemptos, vicariatui vel praefecturae addictos, ad animarum curam exercendam, salvis pariter peculiaribus statutis a Sede Apostolica probatis.

298 Si qua dissidia in iis quae ad curam animarum pertinent, sive inter singulos missionarios, sive inter diversas religiones, sive inter missionarios et alios quoslibet oriri contigerit, ea quamprimum componere curent Vicarii ac Praefecti Apostolici, qui huiusmodi quaestiones, ubi opus fuerit, dirimant, integro tamen iure recursus ad Apostolicam Sedem, qui decreti effectum non suspendit.

299 Vicarii Apostolici obligatione tenentur Sacra Limina Beatorum Apostolorum Petri et Pauli visitandi eadem prorsus lege, qua Episcopi residentiales ad normam CIS 341; cui tamen muneri, si quid graviter obstet ne per se ipsi illud expleant, satisfacere possunt per procuratorem etiam in Urhe degentem.

300
p.1 Ad normam
CIS 340, Vicarii ac Praefecti Apostolici tenentur obligatione Sedi Apostolicae exhibendi plenam accuratamque relationem de suo quisque pastorali orficio, deque omnibus quaecunque ad statum vicariatus vel praefecturae, ad missionarios, ad religiosos, ad populi disciplinam, ad scholarum frequentiam, ad fidelium denique ipsorum curae commissorum salutem quavis ratione pertineant; quae relatio scripta esse debet et subscripta tum ab ipso Vicario aut Praefecto tum ab uno saltem ex consiliariis de quibus in CIS 302.

p.2 Imo etiam sub cuiusque anni exitum ad Sanctam Sedem mittant elenchum seu numerum conversorum, baptizatorum annuaeque Sacramentorum administrationis una cum aliis notatu dignioribus.

301
p.1 In regione sibi commissa commorentur, a qua sine gravi et urgenti causa per notabile tempus iis abesse ne liceat, inconsulta Sede Apostolica.

p.2 Regionem sibi concreditam, quandocunque sit opus, debent ipsi per se vel, si legitime impediti fuerint, per,alium visitare eaque omnia in visitatione expendere, quae ad fidem, bonos mores, Sacramentorum administrationem, praedicationem verbi Dei, festorum observantiam, cultum divinum, iuventutis institutionem, disciplinam ecclesiasticam referuntur.

302 Constituant Consilium ex tribus saltem antiquioribus et prudentioribus missionariis, quorum sententiam, saltem per epistolam, audiant in gravioribus et difficilioribus negotiis.

303 Prout siverit opportunitas, missionarios saltem praecipuos tum religiosos tum saeculares proprii territorii congregent semel saltem in anno, ut possint ex singulorum experientia et consilio deducere quae sint ordinanda perfectius.

304
p.1 Legibus quae de archivo constituendo Episcopis praescribuntur, etiam Vicarii ac Praefecti Apostolici, habita locorum personarumque ratione, aeque tenentur.

p.2 Pariter quae de Conciliis plenariis et provincialibus
CIS 281-291 praescribuntur, applicari debent, congrua congruis referendo, Conciliis plenariis vel regionalibus et provincialibus in regionibus Sacrae Congregationi de Prop. Fide subiectis; quae de Synodo dioecesana CIS 356-362, Synodo vicariatus apostolici; sed nullum est praefinitum tempus pro Concilii provincialis et Synodi celebratione, et canones Conciliorum, antequam promulgentur, recognosci debent a Sacra Congregatione de Prop. Fide.

305 Studiosissime curent, onerata graviter eorum conscientia, ut ex christianis indigenis seu incolis suae regionis probati clerici rite instituantur ac sacerdotio initientur.

306 Missae sacrificium pro populis sibi commissis applicare debent saltem in sollemnitatibus Nativitatis Domini, Epiphaniae, Paschatis, Ascensionis, Pentecostes, sanctissimi Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis Beatae Mariae Virginis, Sancti Ioseph eius sponsi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Omnium Sanctorum, servato praescripto CIS 339, p2 seqq.

307
p.1 Ipsis non licet, inconsulta Sede Apostolica, concedere missionariis ab ea missis veniam in perpetuum deserendi vicariatum aut praefecturam, vel alio transeundi, nec eos quoquo modo expellere.

p.2 In casu autem publici scandali possunt ipsi, audito suo Consilio, et si agatur de religiosis, praemonito, quantum fieri potest, Superiore, missionarium statim removere, facta tamen illico certiore Apostolica Sede.

308 Vicariis et Praefectis, charactere episcopali auctis, privilegia honorifica competunt, quae ius concedit Episcopis titularibus; si autem charactere episcopali careant, habent tantum, durante munere et in proprio territorio, insignia et privilegia Protonotariorum apostolicorum de numero participantium.

309 p.1 Vicarii et Praefecti, ubi primum in territorium suum advenerint, deputent ex uno vel altero clero Pro-vicarium vel Pro-praefectum idoneum, nisi Coadiutor cum futura successione a Sancta Sede datus fuerit.

p.2 Pro-vicarius aut Pro-praefectus nullam habet, vivente Vicario aut Praefecto, potestatem, nisi quae fuerit ab eodem sibi commissa; sed deficiente Vicario aut Praefecto, vel eorum iurisdictione impedita ad normam can.429, p1, totum debet regimen assumere et in hoc munere permanere, donec a Sancta Sede aliter fuerit provisum.

p.3 Pari modo Pro-vicarius aut Pro-praefectus, qui titulari successerit, statim deputet ecclesiasticum virum, qui sibi, ut supra, in munere succedat.

p.4 Si forte contingat ut nemo sive a titulari sive a pro-titulari uti administrator fuerit designatus, tunc senior in vicariatu vel praefectura, is, nempe, qui sit praesens in territorio et suas destinationis litteras in eodem prius exhibuerit, censetur delegatus a Sancta Sede ut regimen assumat, et inter plures aeque seniores antiquior sacerdotio.

310
p.1 Ad quos vicariatus aut praefecturae cura devenerit ad normam
CIS 309, ii debent quamprimum certiorem facere Apostolicam Sedem.

p.2 Interim uti possunt omnibus facultatibus sive ordinariis ad normam CIS 294, sive delegatis, quibus Vicarius vel Praefectus pollebat, nisi commissae fuerint ob industriam personae.

311 Qui vicariatui vel praefecturae apostolicae ad certum tempus praepositus est, debet in regimine cum omnibus facultatibus sibi concessis permanere, licet definitum tempus fuerit praeterlapsum, donec successor canonicam sui muneris possessionem ceperit.

CAPUT IX : De Administratoribus Apostolicis.

312 Dioecesis canonice erectae regimen, sive plena, sive vacante sede, aliquando Summus Pontifex ob graves et speciales causas Administratori Apostolico vel in perpetuum vel ad tempus committit.

313
p.1 Quilibet Administrator Apostolicus, si datus fuerit dioecesi, sede plena, canonicam administrationis possessionem init, ostendens litteras suae nominationis tum Episcopo, si sit mentis consiliique compos et in dioecesi versetur, tum etiam Capitulo, ad normam
CIS 334, p3.

p.2 Si sedes fuerit vacans, vel si Episcopus non sit mentis consiliique compos, aut in dioecesi non moretur, Administrator Apostolicus possesionem sumit ad instar Episcopi secundum cit. CIS 334, p3.

314 Iura, officia ac privilegia Administratoris Apostolici desumantur ex litteris suae deputationis, vel, nisi in eisdem aliud caveatur expresse, ex praescripto canonam qui sequuntur.

315
p.1 Administrator Apostolicus permanenter constitutus iisdem iuribus et honoribus fruitur, iisdemque obligationibus tenetur, ac Episcopus residentialis.

p.2 Si ad tempus datus sit:
n1) Eadem iura ac officia habet, ac Vicarius Capitularis; sed, sede plena, potest dioecesim visitare ad tramitem iuris; nec tenetur obligatione applicandae Missae pro populo, quae Episcopum gravat;
n2) Ad honorifica privilegia quod attinet, valeat praescriptum
CIS 308; sed Episcopo qui, ad aliam sedem translatus, prioris retinet administrationem, in hac quoque omnia Episcoporum residentialium honorifica privilegia competunt.

316
p.1 Si Administrator Apostolicus dioecesi, sede plena, praeficiatur, iurisdictio Episcopi eiusque Vicarii Generalis suspenditur.

p.2 Quanquam autem Administrator Apostoticus Episcopi auctoritati non subest, non debet tamen se immiscere causis Episcopum ipsum spectantibus, neque in Vicarium eius Generalem iudicium seu processum instruere aut animadvertere ob acta praeteritae administrationis.

317 Si impedita fuerit iurisdictio Administratoris Apostolici aut si idem Administrator defecerit, Sedes Apostolica statim moneatur; et interim, si dioecesis vacet aut Episcopus non sit sui compos, valent praescripta CIS 429 seqq.; secus Episcopus dioecesim regit, nisi Sedes Apostolica aliud praestituerit.

318
p.1 Administratoris Apostolici iurisdictio Romani Pontificis aut Episcopi obitu non cessat.

p.2 Cessat vero cum Episcopus dioecesis vacantis possessionem legitime ceperit ad normam
CIS 334, p3.

CAPUT X : De Praelatis inferioribus.

319 p.1 Praelati qui praesunt territorio proprio, separato ab omni dioecesi, cum clero et populo, dicuntur Abbates vel Praelati nullius, nempe dioecesis, prout eorum ecclesia dignitate abbatiali vel simpliciter praelatitia gaudet.

p.2 Abbatia vel praelatura nullius, tribus saltem paroeciis non constans, singulari iure regitur, nec eidem applicantur quae canones statuunt de abbatiis vel praelaturis nullius.

320
p.1 Abbates vel Praelati nullius nominantur et instituuntur a Romano Pontifice, salvo iure electionis aut praesentationis, si cui legitime competat; quo in casu ab eodem Romano Pontifice confirmari aut institui debent.

p.2 Assumendi ad abbatiam vel praelaturam nullius iisdem qualitatibus ornati esse debent, quas ius in Episcopis requirit.

321 Si cui collegio est ius eligendi Abbatem vel Praelatum nullius, ad validam electionem requiritur numerus suffragiorum absolute maior, demptis suffragiis nullis, firmo peculiari iure quod maiorem suffragiorum numerum exigat.

322
p.1 Abbas vel Praelatus nullius nequit quovis titulo sive per se sive per alios in regimen abbatiae vel praelaturae se ingerere, antequam eiusdem possessionem ceperit, ad normam
CIS 334, p3.

p.2 Abbates vel Praelati nullius qui ex praescripto apostolico vel ex propriae religionis constitutionibus benedici debent, intra tres menses a receptis litteris apostolicis, cessante legitimo impedimento, benedictionem ab Episcopo, quem maluerint, accipiant.

323
p.1 Abbas vel Praelatus nullius easdem potestates ordinarias easdemque obligationes cum iisdem sanctionibus habet, quae competunt Episcopis residentialibus in propria dioecesi.

p.2 Si charactere episcopali non sit ornatus et benedictionem, si eam recipere debet, receperit, praeter alia munera quae in
CIS 294, p2 describuntur, potest quoque ecclesias et altaria immobilia consecrare.

p.3 Quod attinet ad Vicarii Generalis constitutionem, serventur praescripta CIS 366-371.

324 Capitulum religiosum abbatiae vel praelaturae nullius regitur propriis legibus ac constitutionibus; Capitulum saeculare, iure communi.

325 Abbas vel Praelatus nullius, licet charactere episcopali careat, utitur tamen in proprio territorio insignibus pontificalibus cum throno ac baldachino et iure ibidem officia divina pontificali ritu celebrandi; crucem autem pectoralem, annulum cum gemma, ac pileolum violaceum potest etiam extra territorium deferre.

326 Si praelatura saecularis Capitulo careat, eligantur consultores ad normam CIS 423-428.

327 p.1 Abbatia vel praelatura nullius vacante, si agatur de abbatia vel praelatura religiosa, succedit Capitulum religiosorum, nisi constitutiones aliud ferant; si de saeculari, Capitulum canonicorum; utrumque autem Capitulum intra octiduum debet Vicarium Capitularem deputare ad normam CIS 432 seqq., qui abbatiam vel praelaturam regat usque ad novi Abbatis vel Praelati electionem.

p.2 Abbatia vel praelatura impedita, servetur praescriptum CIS 429.

328 Circa Romani Pontificis Familiares, sive praelati titulo gaudeant, sive non, standum privilegiis, regulis et traditionibus pontificiae Domus.

TITULUS VIII : De potestate episcopali deque iis qui de eadem participant.

CAPUT I : De Episcopis.

329
p.1 Episcopi sunt Apostolorum successores atque ex divina institutione peculiaribus ecclesiis praeficiuntur quas cum potestate ordinaria regunt sub auctoritate Romani Pontificis.

p.2 Eos libere nominat Romanus Pontifex.

p.3 Si cui collegio concessum sit ius eligendi Episcopum, servetur praescriptum
CIS 321.

330 Antequam quis in Episcopum assumatur, constare debet, secundum modum a Sede Apostolica determinatum, eum esse idoneum.

331
p.1. Ut quis idoneus habeatur, debet esse:
n1) Natus ex legitimo matrimonio, non autem legitimatus etiam per subsequens matrimonium;
n2) Annos natus saltem triginta;
n3) A quinquennio saltem in sacro presbyteratus ordine constitutus;
n4) Bonis moribus, pietate, animarum zelo, prudentia, ceterisque dotibus, praeditus, quae ipsum aptum efficiant ad gubernandam dioecesim de qua agitur;
n5) Laurea doctoris vel saltem licentia in sacra theologia aut iure canonico potitus in athenaeo aliquo vel in Instituto studiorum a Sancta Sede probatis, vel saltem earundem disciplinarum vere peritus; quod si ad religionem aliquam pertineat, a suis Superioribus maioribus vel similem titulum vel saltem verae peritiae testimonium habeat.

p.2 Etiam electus, praesentatus vel quoquo modo ab illis designatus, qui privilegio a Sancta Sede concesso praesentandi seu designandi gaudent, debet memoratis qualitatibus pollere.

p.3 Iudicare num quis idoneus sit, ad Apostolicam Sedem unice pertinet.

332
p.1 Cuilibet ad episcopatum promovendo, etiam electo, praesentato vel designato a civili quoque Gubernio, necessaria est canonica provisio seu institutio, qua Episcopus vacantis dioecesis constituitur, quaeque ab uno Romano Pontifice datur.

p.2 Ante canonicam institutionem seu provisionem candidatus, praeter fidei professionem de qua in can.1406-1408, iusiurandum fidelitatis erga Sanctam Sedem edat secundum formulam ab Apostolica Sede probatam.

333 Nisi legitimo impedimento prohibeatur, promotus ad episcopatum, etiamsi S.R.E. sit Cardinalis, debet, intra tres menses a receptis apostolicis litteris, consecrationem suscipere, et intra quatuor ad suam dioecesim pergere, salvo praescripto CIS 238, p2.

334
p.1 Episcopi residentiales sunt ordinarii et immediati pastores in dioecesibus sibi commissis.

p.2 In regimen tamen dioecesis neque per se neque per alios, nec ullo sub titulo sese ingerere possunt, nisi prius eiusdem dioecesis possessionem canonice ceperint; sed si ante suam ad episcopatum designationem vicarii capitulares, officiales, oeconomi fuerint renuntiati, haec officia etiam post desigantionem retinere et exercere possunt.

p.3 Canonicam dioecesis possessionem capiunt Episcopi residentiales simul ac in ipsa dioecesi vel per se vel per procuratorem apostolicas litteras Capitulo ecclesiae cathedralis ostenderint, praesente secretario Capituli vel cancellario Curiae, qui rem in aeta referat.

335
p.1 Ius ipsis et officium est gubernandi dioecesim tum in spiritualibus tum in temporalibus cum potestate legislativa, iudiciaria, coactiva ad normam sacrorum canonum exercenda.

p.2 Leges episcopales statim a promulgatione obligare incipiunt, nisi aliud in ipsis caveatur; modus autem promulgationis ab ipsomet Episcopo determinatur.

336
p.1 Observantiam legum ecelesiasticarum Episcopi urgeant; nec in iure communi dispensare possunt, nisi ad normam
CIS 81.

p.2 Advigilent ne abusus in ecelesiasticam disciplinam irrepant, praesertim circa administrationem Sacramentorum et Sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum, praedicationem verbi Dei, sacras indulgentias, implementum piarum voluntatum; curentque ut puritas fidei ac morum in clero et populo conservetur, ut fidelibus, praecipue pueris ac rudibus, pabulum doctrinae christianae praebeatur, ut in scholis puerorum ac iuvenum institutio secundum catholicae religionis principia tradatur.

p.3 Circa praedicationis munus, servetur praescriptum can.1327.

337
p.1 Episcopus in tota dioecesi, ne exceptis quidem locis exemptis, potest pontificalia exercere; non vero extra dioecesim sine expresso vel saltem rationabiliter praesumpto consensu Ordinarii loci, et, si agatur de ecclesia exempta, de consensu Superioris religiosi.

p.2 Exercere pontificalia in iure est sacras functiones peragere quae ex legibus liturgicis requirunt insignia pontificalia, idest baculum et mitram.

p.3 Episcopus, licentiam concedens pontificalia exercendi in suo territorio, potest quoque permittere usum throni cum baldachino.

338
p.1 Etiamsi Episcopi Coadiutorem habeant, tenentur lege personalis in dioecesi residentiae.

p.2 Praeterquam causa visitationis Sacrorum Liminum, Conciliorum, quibus interesse debent, vel civilis officii suis ecclesiis legitime adiuncti, abesse possunt aequa de causa non ultra duos vel ad summum tres menses intra annum, sive continuos sive intermissos, dummodo cautum sit ne ex ipsorum absentia dioecesis quidquam detrimenti capiat: quod tamen tempus coniungi nequit sive cum tempore sibi concesso occasione suae promotionis, vel visitationis Sacrorum Liminum, vel assistentiae Concilio, sive cum tempore vacationum anni subsequentis.

p.3 Ab ecclesia cathedrali ne absint tempore Adventus et Quadragesimae, diebus Nativitatis, Resurrectionis Domini, Pentecostes et Corporis Christi, nisi ex gravi et urgenti causa.

p.4 Si ultra sex menses e dioecesi illegitime abfuerint, Episcopum Metropolita, ad normam
CIS 274, n4, Metropolitam antiquior Suffraganeus residens Sedi Apostolicae denuntiet.

339
p.1 Debent quoque, post captam sedis possessionem, omni exiguitatis redituum excusatione aut alia quavis exceptione remota, omnibus dominicis aliisque festis diebus de praecepto, etiam suppressis, Missam pro populo sibi commisso applicare.

p.2 In festo Nativitatis Domini, et si quod festum de praecepto in diem dominicam incidat, satis est ut Missam unam pro populo applicent.

p.3 Si festum ita transferatur ut in die ad quem non solum fiat officium cum Missa festi translati, sed serventur quoque obligationes audiendi Missam et abstinendi a servilibus, Missa pro populo applicanda est in die ad quem; secus in die a quo.

p.4 Episcopus Missam pro populo diebus supra indicatis per se ipse applicare debet; si ab eius celebratione legitime impediatur, statis diebus applicet per alium; si neque id praestare possit, quamprimum vel per se ipse vel per alium applicet alia die.

p.5 Licet Episcopus duas vel plures dioeceses aeque principaliter unitas regat aut, praeter propriam dioecesim, aliam vel alias in administrationem habeat, obligationi tamen satisfacit per celebrationem et applicationem unius Missae pro universo populo sibi commisso.

p.6 Episcopus, qui obligationi de qua in superioribus paragraphis, non satisfecerit, quam citius pro populo tot applicet Missas, quot omisit.

340
p.1 Omnes Episcopi tenentur singulis quinquenniis relationem Summo Pontifici facere super statu dioecesis sibi commissae secundum formulam ab Apostolica Sede datam.

p.2 Quinquennia sunt fixa et communia, atque computantur a die 1 Ianuarii 1911; in primo quinquennii anno relationem exhibere debent Episcopi Italiae, insularum Corsicae, Sardiniae, Siciliae, Melitae, et aliarum minorum adiacentium; in altero, Episcopi Hispaniae, Portugalliae, Galliae, Belgii, Hollandiae, Angliae, Sentiae et Hiherniae, cum insulis adiacentibus; in tertio, ceteri Europae Episcopi, cum insulis adiacentibus; in quarto, Episcopi totius Americae et insularum adiacentium; in quinto, Episcopi Africae, Asiae, Australiae et insularum his orbis partibus adiacentium.

p.3 Si annus pro exhibenda relatione assignatus inciderit ex toto vel ex parte in primum biennium ab inito dioecesis regimine, Episcopus pro ea vice a conficienda et exhibenda relatione abstinere potest.

341
p.1 Omnes et singuli Episcopi eo anno quo relationem exhibere tenentur, ad Urbem; Beatorum Apostolorum Petri et Pauli sepulcra veneraturi, accedant et Romano Pontifici se sistant.

p.2 Sed Episcopis qui extra Europam sunt, permittitur ut alternis quinquenniis, idest singulis decenniis, Urbem petant.

342 debet praedictae obligationi satisfacere per se vel per Coadiutorem, si quem habeat aut, ex iustis causis a Sancta Sede probandis, per idoneum sacerdotem qui in eiusdem Episcopi dioecesi resideat.

343
p.1 Ad sanam et orthodoxam doctrinam conservandam, bonos mores tuendos, pravos corrigendos, pacem, innocentiam, pietatem et disciplinam in populo et clero promovendam ceteraque pro ratione adiunctorum ad bonum religionis constituenda tenentur Episcopi obligatione visitandae quotannis dioecesis vel ex toto vel ex parte, ita ut saltem singulis quinquenniis universam vel ipsi per se vel, si fuerint legitime impediti, per Vicarium Generalem aliumve lustrent.

p.2 Fas est Episcopo clericos duos etiam e Capitulo sive cathedrali sive collegiali sibi adsciscere visitationis comites atque adiutores; eosque, quos maluerit, eiigere, reprobato quocunque contrario privilegio vel consuetudine.

p.3 Si obligationi de qua in p1, Episcopus graviter defuerit, servetur praescriptum
CIS 274, n4-5.

344
p.1 Ordinariae episcopali visitationi obnoxiae sunt personae, res ac loca pia, quamvis exempta, quae intra dioecesis ambitum continentur, nisi probari possit specialem a visitatione exemptionem fetisse ipsis ab Apostolica Sede concessam.

p.2 Religiosos autem exemptos Episcopus visitare potest in casibus tantum in iure expressis.

345 Visitator, in iis quae obiectum et finem visitationis respiciunt, debet paterna forma procedere, et ab eius praeceptis ac decretis datur recursus in devolutivo tantum; in aliis vero causis; etiam tempore visitationis, Episcopus ad normam iuris procedat necesse est.

346 Studeant Episcopi debita cum diligentia, sine inutilibus tamen moris, pastoralem visitationem absolvere: caveant, ne superfluis sumptibus cuiquam graves onerosive sint, neve ratione visitationis ipsi aut quisquam suorum pro a suisve dona quodvis genus petant aut accipiant, reprobata quavis contraria consuetudine; circa vero victualia sibi suinque ministranda vel procurationes et expensas itineris, servetur legitima locorum consuetudo.

347 In suo territorio Episcopus praecedit omnibus Archiepiscopis et Episcopis, exceptis Cardinalibus, Legatis Pontificiis et proprio Mctropolita; extra territorium serventur normae traditae in CIS 106.

348
p.1 Episcopi titulares nullam possunt exercere potestatem in sua dioecesi, cuius nec possessionem capiunt.

p.2 Decet ex caritate, citra tamen obligationem, ut aliquando Missae sacrificium pro sua dioecesi applicent.

349
p.1 Ab accepta authentica notitia peractae canonicae provisionis, Episcopi sive residentiales sive titulares:
n1) Praeter alia privilegia quae suis in titulis recensentur, fruuntur privilegiis de quibus in
CIS 239, p1, n7-12; nec non n2, etiam quod spectat ad casus Ordinario loci reservatos; n3, cum consensu saltem praesumpto Ordinarii loci; n4, dummodo non teneantur celebrare in cathedrali; n5-6, ritibus tamen ab Ecclesia praescriptis;
n2) Ius habent deferendi insignia episcopalia ad normam legum liturgicarum.

p.2 A capta vero possessione Episcopi residentiales habent praeterea ius:
n1) Percipiendi reditus mensae episcopalis;
n2) Concedendi indulgentias quinquaginta dierum in suae iurisdictionis locis;
n3) Elevandi in omnibus ecclesiis suae dioecesis thronum cum baldachino.


Codex Iuris Canonici 1917 265