╩xodo (NV) 39

Capitulum 39

39 1 De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi. 2 Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta 3 opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine. 4 Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur, 5 et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi. 6 Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel; 7 posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
8
Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta, 9 quadrangulum duplex mensurae palmi. 10 Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus; 11 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis; 12 in tertio hyacinthus, achates et amethystus; 13 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos. 14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum. 15 Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo 16 et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis; 17 duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant. 18 Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore. 19 Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi. 20 Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod. 21 Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
22
Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum 23 et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae; 24 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta 25 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum, 26 ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
27
Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius 28 et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta, 29 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
30
Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: " Sanctum Domino "; 31 et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
32
Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt. 33 Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases, 34 opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum, 35 arcam testimonii, vectes, propitiatorium, 36 mensam cum vasis suis et propositionis panibus, 37 candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri, 38 altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi, 39 altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua, 40 tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri. 41 Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius 42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. 43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.


Capitulum 40

40 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Mense primo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus, 3 et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo; 4 et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis 5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones, 6 et ante tabernaculum conventus altare holocausti, 7 et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua. 8 Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius. 9 Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum. 10 Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum. 11 Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud. 12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua 13 indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur; 14 filios eius applicabis et vesties eos tunicis 15 et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ".


16 Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit. 17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum. 18 Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas 19 et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi. 20 Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper. 21 Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.


22 Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum, 23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi. 24 Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi, 25 locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi. 26 Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio 27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi. 28 Posuit et velum in introitu habitaculi 29 et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi. 30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua; 31 laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes, 32 cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. 33 Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.


34 Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. 35 Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum.
36
Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis;
37
si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.
38
Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.



╩xodo (NV) 39