Êxodo (VUL) 30

Capitulum 30

30 1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim 2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent 3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum 4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur 5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis 6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi 7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud 8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras 9 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis 10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
11
locutusque est Dominus ad Mosen dicens 12 quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti 13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino 14 qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium 15 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet 16 susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum
17
locutusque est Dominus ad Mosen dicens 18 facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua 19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes 20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino 21 ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
22
locutusque est Dominus ad Mosen 23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta 24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin 25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii 26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti 27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis 28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent 29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur 30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi 31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras 32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis 33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
34
dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia 35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum 36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama 37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino 38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis


Capitulum 31

31 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda 3 et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere 4 ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere 5 marmore et gemmis et diversitate lignorum 6 dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi 7 tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi 8 mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis 9 et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua 10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris 11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient
12
et locutus est Dominus ad Mosen dicens 13 loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos 14 custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui 15 sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur 16 custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum 17 inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit
18
dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei


Capitulum 32

32 1 videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit 2 dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me 3 fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron 4 quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti 5 quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est 6 surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere
7
locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti 8 recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti 9 rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit 10 dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam
11
Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta 12 ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui 13 recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper 14 placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum
15
et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte 16 et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis 17 audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris 18 qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio 19 cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis 20 arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel
21
dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum 22 cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum 23 dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit 24 quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus 25 videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat 26 et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi 27 quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum 28 fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum 29 et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio 30 facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro 31 reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam 32 aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti 33 cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo 34 tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum 35 percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron


Capitulum 33

33 1 locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam 2 et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum 3 et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte disperdam te in via 4 audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo 5 dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi 6 deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb
7
Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra 8 cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium 9 ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi 10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum 11 loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo
12
dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me 13 si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc 14 dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibi 15 et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco isto 16 in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram 17 dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine
18
qui ait ostende mihi gloriam tuam 19 respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit 20 rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet 21 et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram 22 cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea donec transeam 23 tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris


Capitulum 34

34 1 ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti 2 esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis 3 nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra 4 excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas 5 cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini
6
quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus 7 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem 8 festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans 9 ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas
10
respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum 11 observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Iebuseum 12 cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinam 13 sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide 14 noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator 15 ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis 16 nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos 17 deos conflatiles non facies tibi 18 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Aegypto 19 omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit 20 primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus 21 sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere 22 sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur 23 tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel 24 cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno 25 non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque residebit mane de victima sollemnitatis phase 26 primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suae 27 dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum Israhel pepigi foedus 28 fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem
29
cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei 30 videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere 31 vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est 32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai 33 impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam 34 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata 35 qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos


Capitulum 35

35 1 igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri 2 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur 3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
4
et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens 5 separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes 6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas 8 ligna setthim 9 et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum 10 lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis 11 quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit 12 tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases 13 arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur 14 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus 15 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium 16 altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi 17 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius 18 cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli 19 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
20
vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi 21 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi 22 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat 23 viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est 24 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas 25 argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus 26 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum 27 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes 28 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale 29 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
30
omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt 31 dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda 32 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina 33 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest 34 dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan 35 ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant


Capitulum 36

36 1 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus
2
cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus 3 tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat 4 unde artifices venire conpulsi 5 dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est 6 iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent
8
feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita 9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum 10 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit 11 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter 12 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur 13 unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum 14 fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi 15 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga 16 quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim 17 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur 18 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret 19 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
20
fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes 21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat 22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi 23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum 24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur 25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas 26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas 27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas 28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro 29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos 30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis 31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi 32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare 33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret 34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit
35
fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum 36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
37
fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii 38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas


Capitulum 37

37 1 fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris 2 et fecit illi coronam auream per gyrum 3 conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero 4 vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro 5 et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam 6 fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine 7 duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii 8 cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii 9 extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes
10
fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem 11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum 12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream 13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae 14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari 15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro 16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba
17
fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant 18 sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera 19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri 20 in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 21 et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno 22 et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo 23 fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo 24 talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
25
fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua 26 vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus 27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari 28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis 29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii


Capitulum 38

38 1 fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine 2 cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis 3 et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula 4 craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam 5 fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum 6 quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis 7 induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum
8
fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi
9
et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum 10 columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea 11 aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant 12 in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea 13 porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria 14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus 15 et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem 16 cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat 17 bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
18
et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria 19 columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae 20 paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos
21
haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis 22 quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat 23 iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso 24 omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii 25 oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum 26 fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet 27 centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis 28 de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento 29 aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli 30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent 31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum


Capitulum 39

39 1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi 2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine 4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum 5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi 6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel 7 posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
8
fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 9 quadrangulum duplex mensurae palmi 10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus 11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis 12 in tertio ligyrius achates amethistus 13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos 14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum 15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo 16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis 17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant 18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur 19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi 20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam 21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
22
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta 23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum 24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi 25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius 26 et mitras cum coronulis suis ex bysso
27
feminalia quoque linea byssina 28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi 29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
30
et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi 31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
32
et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases 33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus 34 velum arcam vectes propitiatorium 35 mensam cum vasis et propositionis panibus 36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo 37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus 38 et tentorium in introitu tabernaculi 39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis 40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri 41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius 42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus 43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis



Êxodo (VUL) 30