Hilarius - In Ev. Matthaei



SANCTI HILARII IN EVANGELIUM MATTHAEI COMMENTARIUS

(SCRIPTUS CIRCA ANNUM CCCLV.)

100

CAPUT PRIMUM - De nativitate Christi, et de Magis cum muneribus, ac de infantibus occisis.

101
1. Christi ex regio et sacerdotali genere ortus.(Gradum, quem Matthaeus in ordine regiae successionis ediderat, Lucas in sacerdotali origine computat. Quem dum uterque dinumerat, cognationem in Domino utriusque tribus uterque significat. Recteque generationis gradus ponitur: quia sacerdotalis et regiae tribus societas per David ex conjugio inita, jam a Salathiel in Zorobabel confirmetur ex genere. Atque ita dum Matthaeus paternam originem, quae ex Juda proficiscebatur, recenset, Lucas vero acceptum per Natham ex tribu Levi genus edocet (
Lc 3,24); suis quibusque patribus Domino nostro Jesu Christo, qui est aeternus et rex et sacerdos, etiam in carnali ortu utriusque generis gloriam probaverunt. Quod vero Joseph potiusquam Mariae nativitas recensetur, nihil refert: eadem enim est totius tribus atque una cognatio. Exemplum autem etiam Matthaeus et Lucas dederunt, patres invicem appellantes, non tam genere quam gente: quia ab uno tribus coepta, sub unius successionis et originis familia continetur. Cum enim filius David atque Abrahae esset ostendendus, quia ita Matthaeus coepit; Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abrahae (Mt 1,1): non differt quis in originis numero atque ordine collocetur, dummodo universorum familia coepta esse intelligatur ab uno. Ita cum ejusdem tribus sit Joseph et Maria; dum profectus esse ex Abrahae genere Joseph ostenditur, profecta quoque docetur et Maria. Haec enim in lege ratio servata est, ut si mortuus sine filiis familiae princeps fuisset, defuncti uxorem posterior frater ejusdem cognationis acciperet, susceptosque filios in familiam ejus qui mortuus esset referret (Dt 25,5): maneretque ita in primogenitis successionis ordo, cum patres eorum, qui post nati essent, aut nomine haberentur, aut genere.

102
2. Cur generationes quaedam omissae. Cur quatuordecim ubi tantum tredecim recensentur.(Sequens illud est, ut quia diximus, secundum rerum fidem, generationis istius ordinem nec numero sibi nec successione constare; hujus quoque rei ratio afferatur. Non enim levis causa est, ut aliud in narratione sit, aliud fuerit in gestis; et aliud referatur in summa, aliud vero teneatur in numero. Namque ab Abraham usque ad David quatuordecim generationes enumeratae sunt, et David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim, cum in Regnorum libris decem et septem deprehendantur. Sed in hoc non mendacii aut negligentiae vitium est. Tres enim ratione praeteritae sunt. Nam Joras genuit Ochoziam, Ochozias vero genuit Joam, Joas deinde Amasiam, Amasias autem Oziam (
2R 8,25). Et in Matthaeo Joras Oziam genuisse scribitur, cum quartus ab eo sit. Hoc ita (supple, factum est), quia ex gentili femina Joras Ochoziam genuit, ex Achab scilicet domo: dictumque erat per prophetam, non nisi quarta generatione in throno regni Israel quemquam de domo Achab esse sessurum. Purgata igitur Achab familia gentili, tribusque praeteritis, jam regalis in quarto generationum consequentium origo numeratur. Quod vero usque ad Mariam generationes quatuordecim esse scribuntur, cum in numero tredecim reperiantur; nullus error esse poterit scientibus non eam solum esse Domino nostro Jesu Christo originem, quae coepit ex Maria; sed in procreatione corporea, nativitatis aeternae significantiam comprehendi.

103
3. In eos qui nolunt Mariam virginem permansisse.(Generationis autem ratio simplex est. Nam conceptum ex Spiritu sancto, natum ex Maria virgine, omnium opus prophetarum est. Sed plures irreligiosi, et a spiritali doctrina admodum alieni, occasionem ex eo occupant turpiter de Maria opinandi, quod dictum sit, Priusquam convenirent, inventa est in utero habens (
Mt 1,18): et illud, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam (Mt 1,20): et illud, Non cognovit eam donec peperit (Mt 1,25); non recordantes desponsatam fuisse, et dictum hoc Joseph volenti eam abjicere; quia justus ipse nollet in eam lege decerni. Igitur ne qua de partu ejus ambiguitas existeret, ipse concepti ex Spiritu sancto Christi testis assumitur: dehinc quia desponsata esset, in conjugem recipitur. Cognoscitur itaque post partum id est, transit in conjugis nomen. Cognoscitur enim, non admiscetur. Denique cum transire Joseph ad Aegyptum admonetur, ita dicitur: Accipe puerum et matrem ejus; et, Revertere cum puero et matre ejus (Mt 2,13-20); et rursum in Luca (Lc 2,33, juxta graec.): Et erat Joseph et mater ejus. Et quotienscumque de utroque fit sermo, mater potius Christi, quia id erat; non uxor Joseph est nuncupata, quia non erat. Sed haec quoque ab angelo ratio servata est: ut cum desponsatam cum justo Joseph significabat, conjugem nuncuparet. Nam ita ait: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Ergo et conjugis nomen sponsa suscepit, et post partum in conjugem recognita tantum Jesu mater ostenditur: ut quemadmodum justo Joseph deputaretur ejusdem Mariae in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matre virginitas.

104
4. Josepho ex priore conjugio filii.(Verum homines pravissimi hinc praesumunt opinionis suae auctoritatem, quod plures Dominum nostrum fratres habuisse sit traditum. Qui sit Mariae filii fuissent, et non potius Joseph ex priore conjugio suscepti; numquam in tempore passionis Joanni apostolo transcripta esset in matrem, Domino ad utrumque dicente: Mulier, ecce filius tuus (
Jn 19,26-27); et Joanni: Ecce mater tuas nisi quod ad desolatae solatium, charitatem filii in discipulo relinquebat.

105
5. Magorum fides et munera quid indicent.(Stellae autem ortus primum a Magis intellectus, indicat mox gentes in Christum credituras, et homines professionis longe a scientia divinae cognitionis aversae, lumen quod statim in ortu ejus exstitit cognituros. Denique oblatio munerum intelligentiam in eo totius qualitatis expressit: in auro regem, in thure Deum, in myrrha hominem confitendo. Atque ita per venerationem eorum, sacramenti omnis est consummata cognitio: in homine mortis, in Deo resurrectionis, in rege judicii. Quod vero repetere iter, atque ad Herodem in Judaeam redire prohibentur (
Mt 2,12): nihil a Judaea petere scientiae agnitionisque permittimur, sed in Christo salutem omnem et spem locantes, admonemur prioris vitae itinere abstinere.

106
6. Quid fuga Christi in Aegyptum. Innocentes, martyres.(Parante autem Herode parvuli necem, Joseph per Angelum monetur, ut eum in Aegyptum transferat (
Mt 2,13): Aegyptum idolis plenam, et omnigenum deum monstra venerantem. Jam post Judaeorum insectationem, et in exstinguendo eo profanae plebis assensum, Christus ad gentes inanissimis religionibus deditas transit: et Judaeam relinquens, ignoranti eum saeculo colendus infertur, Bethlehem, id est, Judaea, martyrum sanguine redundante. Herodis vero furor et infantium interfectio, populi Judaici in Christianos saevientis est forma: existimantis se beatorum Martyrum caede posse in omnium fide et professione Christi nomen exstinguere.

107
7. Ecclesia dolet Judaeorum perditionem.(Sed gloriosus per prophetam neci eorum honor redditur, dicentem, Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos: et noluit consolari, quia non sunt (
Jr 31,15 Mt 2,18). Rachel Jacob uxor fuit diu sterilis; sed nullum ex his quos genuit amisit. Verum haec in Genesi Ecclesiae typum praetulit. Non igitur illius vox et ploratus auditur, quae nullum habuit amissorum filiorum dolorem, sed hujus Ecclesiae diu sterilis, nunc vero fecundae. Hujus ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat, auditur; sed quia ab his perimebantur, quos primum genitos filios retinere voluisset. Denique consolari se noluit quae dolebat. Non enim non erant 2, qui mortui putabantur; in aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur. Consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae.

200

CAPUT II. De Jesu regresso ex Aegypto, et de praedicatione Joannis et baptismo ipsius, et de Domino baptizato.

201 1. Joseph apostolorum typus.(Post quae, mortuo Herode, Joseph per Angelum monetur, ut in Judaeam cum puero et matre ipsius redeat (Mt 2,20). Et revertens cum Archelaum Herodis filium regnare audisset, timuit eo venire (Mt 2,21): et per angelum monetur, ut in Galilaeam transeat, et in regionis ejus civitate Nazareth inhabitet. Reverti ergo ad Judaeam monetur: et reversus timet. Et rursum visu admonitus, transire ad regionem gentium jubetur. Sed aut timere eum qui admonitus sit non oportuit, aut per angelum deferri admonitio mox mutanda non debuit. Verum typica ratio servata est. Joseph enim apostolorum habet speciem, quibus Christus circumferendus est creditus. Hi tamquam Herode mortuo, id est, populo ejus in passione Domini deperdito, Judaeis praedicare sunt jussi; missi enim erant ad oves perditas domus Israel: sed manente haereditariae infidelitatis dominatu metuunt et recedunt. Admoniti per visum, sancti scilicet Spiritus donum in gentibus contemplantes, ad eas transferunt Christum, Judaeae missum, sed vitam et salutem gentium nuncupatum.

202
2. Joannis locus, praedicatio, vestitus, cibus.(In diebus illis venit Joannes praedicans in deserto Judaeae, dicens, Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum, etc. (
Mt 3,1). In Joanne locus, praedicatio, vestitus, cibus est contuendus: atque ita, ut meminerimus gestorum veritatem non idcirco corrumpi, si gerendis rebus interioris intelligentiae ratio subjecta sit. Fuerant enim praedicanti et locus opportunior, et vestitus utilior, et cibus aptior: sed subest gestis rebus exemplum, et in eo operatio ipsa meditatio est. Nam et ad desertam Judaeam venit, desertam Dei frequentatione, non populi; et vacuam sancti Spiritus habitatione, non hominum; ut praedicationis locus, eorum quibus praedicatio erat missa, solitudinem protestaretur. Poenitentiam quoque regno coelorum propinquante pronuntiat, per quam est reditus ab errore, et recursus a crimine, et post vitiorum pudorem professio desinendi: ut deserta Judaea meminisset eum se suscepturam, in quo coelorum est regnum; non vacuam deinceps futuram, si se a veteribus vitiis poenitentiae confessione purgasset. Pilis etiam camelorum vestis adtexta, peregrinum propheticae istius praedicationis habitum designat: cum exuviis immundarum pecudum, quibus pares existimamur, Christi praedicator induitur; fitque sanctificatum habitu prophetali, quidquid in nobis vel inutile fuerat ante, vel sordidum. Zonae autem praecinctio, efficax in omne opus bonum est apparatus: ut ad omne ministerium Christi voluntate simus accincti. In esum etiam eliguntur locustae, fugaces hominum, et ad omnem adventus nostri sensum evolantes: nos scilicet, qui ab omni sermone et congressu prophetarum ipsis quibusdam corporum saltibus efferebamur. Voluntate vagi, operibus inutiles, verbis queruli, fide peregrini, nunc sumus sanctorum alimonia et satietas prophetarum electi simul cum melle silvestri: dulcissimum ex nobis cibum, non ex alveariis legis, sed ex truncis silvestrium arborum praebituri.

203
3. Filios Abrahae vel diaboli facit fides aut infidelitas.(Tali igitur Joannes habitu praedicans, venientes Pharisaeos et Sadducaeos ad baptismum, progenies nuncupat viperarum: fructum ut dignum poenitentiae faciant monet, neve Abraham patrem habere se glorientur, quia ex lapidibus Deus potens est Abrahae filios excitare (
Mt 3,7-9). Non enim successio carnis quaeritur, sed fidei haereditas. Dignitas igitur originis in operum consistit exemplis: et prosapiae gloria fidei imitatione retinetur. Diabolus infidelis, Abraham fidelis. Nam ille in hominis transgressione fuit perfidus, hic vero justificatus ex fide est. Igitur uniuscujusque mores atque vita propinquitatem cognationis acquirit: ut qui fideles sunt, Abrahae propago per fidem sint; qui autem infideles sunt, in diaboli progeniem infidelitate mutentur: quando et Pharisaei viperarum natio nuncupantur, et gloriatio sanctificati parentis eis inhibetur, et ex saxis ac rupibus Abrahae filii excitantur, et ut operantes dignos fructus poenitentiae sint admonentur: ut qui diabolum patrem habere coeperant, cum eis, qui de lapidibus excitarentur, rursum Abrahae filii per fidem fiant.

204
4. Christus noster servator et judex.(Securis vero radicibus arborum apposita testatur (
Mt 3,10) jus praesentis in Christo potestatis, infructuosarum arborum caede et concrematione significans inutilis perfidiae excidium conflagrationi judicii praeparari. Et quia Legis opus esset jam inefficax ad salutem, et Joannes baptizandis in poenitentiam nuntius exstitisset (prophetarum enim officium erat a peccatis revocare, Christi vero proprium, salvare credentes); se quidem baptizare in poenitentiam dicit, sed fortiorem esse venturum, cujus ferendorum calceamentorum sit indignus officio (Mt 3,11): apostolis circumferendae praedicationis gloriam derelinquens, quibus speciosis pedibus pacem Dei erat debitum nuntiare (Is 52,7). Salutis igitur nostrae et judicii tempus designat in Domino, dicens, Ille baptizabit vos in Spiritu sancto et igni: quia baptizatis in Spiritu sancto, reliquum sit consummari igne judicii. Habens ventilabrum in manu, et purgabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum; paleas autem comburet igni inexstinguibili (Mt 3,12). Ventilabri opus est, ab infructuosis fructuosa discernere. Quod in manu Domini sit, arbitrium indicat potestatis, triticum suum, perfectos scilicet credentium fructus, horreis recondentis; paleas vero, id est, inutilium atque infructuosorum hominum inanitatem, igni judicii concremantis.

205
5. Hominem assumptione, aquas lavacro sanctificavit.(Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo (
Mt 3,13); et reliqua. Erat in Christo Jesu homo totus; atque ideo in famulatum spiritus corpus assumptum, omne in se sacramentum nostrae salutis explevit. Ad Joannem igitur venit ex muliere natus, constitutus sub lege, et per Verbum caro factus. Ipse quidem lavacri egens non erat, quia de eo dictum est, Peccatum non fecit (1P 2,22); et ubi peccatum non est, remissio quoque ejus est otiosa. Sed assumptum ab eo creationis nostrae fuerat et corpus et nomen: atque ita non ille necessitatem habuit abluendi, sed per illum in aquis ablutionis nostrae erat sanctificanda purgatio. Denique et a Joanne baptizari prohibetur, ut Deus (Mt 3,14): et ita in se fieri oportere, ut homo edocet (Mt 3,15). Erat enim per eum omnis implenda justitia, per quem solum lex poterat impleri. Atque ita et prophetae testimonio lavacro non eget, et exempli sui auctoritate humanae salutis sacramenta consummat, hominem et assumptione sanctificans et lavacro.

206
6. Baptismi nostri effectus in Christi baptismo adumbrati.(Ordo etiam in eo arcani coelestis exprimitur. Nam baptizato eo, reseratis coelorum aditibus, Spiritus sanctus emittitur, et specie columbae visibilis agnoscitur, et istius modi paternae pietatis unctione perfunditur. Vox deinde de coelis ita loquitur: Filius meus es tu, ego hodie genui te (
Mt 3,17). Filius Dei auditu conspectuque monstratur, plebique infidae et prophetis inobedienti testimonium de Domino suo mittitur et contemplationis et vocis: ac simul ut ex eis quae consummabantur in Christo cognosceremus, post aquae lavacrum, et de coelestibus portis sanctum in nos Spiritum involare, et coelestis nos gloriae unctione perfundi, et paternae vocis adoptione Dei filios fieri; cum ita dispositi in nos sacramenti imaginem ipsis rerum effectibus veritas praefiguraverit.

300

CAPUT III.

:De tentatore diabolo, et de jejunio Jesu quadraginta diebus, de Petro et Andraea piscatoribus.

301
1. Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo (
Mt 4,1), et reliqua. Et in desertum traductio, et quadraginta dierum jejunium, et post jejunium fames, et satanae tentatio, et responsio Domini, magni coelestisque consilii effectibus plena sunt. Nam quod in desertum ductus est, significatur libertas Spiritus sancti, hominem suum jam diabolo offerentis, et permittentis tentandi et assumendi occasionem, quam non nisi datam tentator habuisset. Erat igitur in diabolo de metu suspicio, non de suspicione cognitio: movebatur enim quadraginta dierum jejunio. Sciebat totidem diebus aquas abyssi effusas (Gn 7,17), exploratam repromissionis terram, Moysi legem a Deo scriptam, annorum quoque, quibus plebs in eremo vita angelorum habituque mansit, hunc numerum fuisse expletum. Igitur istius temporis metu, in tentando eo, quem hominem contuebatur, sumpsit temeritatem. Adam enim pellexerat, et in mortem fallendo traduxerat. Sed ita dignum nequitia ejus et scelere erat, ut in eo, cujus morte et calamitatibus gloriabatur homine vinceretur; et qui Dei beneficia homini invidisset, ante tentationem Deum in homine intelligere non posset. Tentatur igitur statim post baptismum Dominus, tentatione sua indicans in sanctificatis nobis maxime diaboli tentamenta grassari: quia victoria ei est magis exoptata de sanctis.

302
2. Fames Christi qualis.(Non cibum etiam hominum esuriit, sed salutem: nam post quadraginta dies, non in quadraginta diebus esuriit (
Mt 4,2), Moyse et Elia in eodem jejunii tempore non esurientibus. Igitur cum esuriit Dominus, non inediae subrepsit operatio: sed virtus illa, quadraginta dierum non mota jejunio, naturae suae hominem dereliquit. Non enim erat a Deo diabolus, sed a carne vincendus: quam utique tentare ausus non fuisset, nisi in ea per esuritionis infirmitatem quae sunt hominis recognovisset. Quam utique in eo sentiens ita orsus est: Si filius Dei es (Mt 4,3). Anceps sermo est, si filius Dei es. Licet esurientem videret, quadraginta tamen dierum in eo jejunium pertimescebat. Qua rerum ratione indicat, post quadraginta dierum conversationem, quibus post passionem in saeculo erat commoraturus, esuritionem se humanae salutis habiturum. Quo in tempore, exspectatum Deo patri munus, hominem quem assumpserat reportavit.

303
3. Quid diabolus Christi deitatem explorare, vel patientiam tentet frangere. Christus Deus et homo.(Contuendum itaque nunc illud est, quibus tandem interrogationibus usus sit. Ait: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Fallax diabolus, et ad traducendum artifex callidissimus, posse omnia Christum sciebat, et esuritionem in homine ex ipso jejunii tempore sentiebat, ignarus quidnam esuriretur. Eam ergo in tentando conditionem operis proposuit, per quam et in Deo, ex demutatione lapidum in panes, virtutem potestatis agnosceret; et in homine, oblectamento cibi, patientiam esuritionis illuderet. Sed Dominus non panem potius, quam salutem hominum esuriens, ait: Non in pane solo vivit homo (
Mt 4,4): quia ipse non solum homo, sed et Deus, licet usque in tentationis diem cibo hominis abstineret, Dei tamen Spiritu alebatur: ostendens non in pane hoc solitario, sed in Verbo Dei alimoniam aeternitatis esse sperandam.

304
4. Diabolus silet quae contra se: jactantia cavenda.(Sequens etiam interrogatio talis est, cum eum in summum templi sustulisset: Si filius Dei es, mitte te deorsum, et reliqua (
Mt 4,6). Laborat tentatione Dominum de excelsis ad inferiora deducere: et positum in templi summo, id est, super leges et prophetas eminentem, in humilibus continere. Sciebat quidem et ministeria angelorum prompta esse Dei filio, neque in lapidem posse offensionis incidere (Ps 90,12-13): quippe super aspidem et basiliscum ambulaturum, et calcaturum leonem et draconem. De his enim quae in se dicta sunt tacuit; sed superiora memorando, vult quoquo modo obedientiam elicere tentato; relaturus hinc gloriam, si sibi Dominus majestatis, licet per confidentiam, paruisset. Sed nulla diabolo contigit tantae fraudis occasio, idipsum Domino tempore posteriore testante, cum dicit: Venit princeps hujus saeculi, et non invenit in me quidquam (Jn 14,30). Digna igitur hanc ejus petulantiam Domini est secuta responsio: Non tentabis Deum et Dominum tuum (Mt 4,7). Diaboli conatus et tentamenta contundens, et Deum se protestatur et Dominum: docens a fidelibus abesse oportere jactantiam, quia cum omnia possibilia Deo sint, nihil tamen in tentationem ejus audendum sit.

305
5. Tentationum Christi idem ordo, qui Adae. Honor saeculi, opus diaboli.(Sed jam tertio tota diabolicae potestatis commovetur ambitio. Constituto igitur Domino in monte excelso, universa orbis terrarum regna, eorumque gloriam obtulit, si modo adoraretur ipse (
Mt 4,8-9). Jam gemina responsione opinionem suspicionis excesserat. Cibo Adam pellexerat, et de paradisi gloria in peccati locum, id est, in regionem vetitae arboris deduxerat: tertio divini nominis ambitione corruperat, diis futurum similem pollicendo. Igitur adversus Dominum tota jam saeculi potestate pugnatur, et Creatori suo possessio hujus universitatis offertur: ut tenens ordinem fraudis antiquae, quem neque cibo pellexerat, nec loco moverat, nunc vel ambitione corrumperet, Sed responsio Domini dignum de superioribus gradum fecit. Ait enim: Vade satana. Scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Mt 4,10). Temeritatis tantae congruum exitum tulit, cum et criminum suorum in satana nomen audivit, et Dominum Deum suum adorandum in homine cognovit. Praebuit etiam hujus responsionis effectu magnum nobis Dominus exemplum: ut contempta humanae potestatis gloria, et saeculi ambitione postposita, solum meminissemus Deum et Dominum adorandum; quia omnis saeculi honor diaboli sit negotium. Post hanc ergo diaboli fugam, Angeli Christo ministrant (Mt 4,11); ostendentes , a nobis victo calcatoque diaboli capite, et Angelorum ministeria, et Virtutum in nos coelestium officia non defutura.

306
6. Apostolorum priorum vocatio quid designet.(Cum audisset autem Jesus, quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam (
Mt 4,12). Transitus in Capharnaum, et prophetia Esaiae, rei gestae ordo est. In piscatorum vero electione, ex hominum arte futuri eorum officii opus proditur; ut piscibus e mari, ita hominibus deinceps e saeculo in locum superiorem, id est, in lumen coelestis habitaculi protrahendis. Quibus et artem et patrias et domos relinquentibus, docemur Christum secuturi, et saecularis vitae sollicitudine, et paternae domus consuetudine non teneri. In quatuor vero primum Apostolis eligendis, praeter rerum, fidem, quia et ita gestum est, futurorum Evangelistarum numerus praefiguratur. Galilaeam igitur circuit, et in synagogis praedicat regni Evangelium: et omnium aegritudinum infirmitates medendo, factis ipse se profert: ut quem in prophetarum voluminibus legere erant soliti, praesentem operibus contuerentur.



CAPUT IV. De beatitudine et praeceptis, de reconciliatione fratrum, de adulterio, de oculo et manu eruenda, de juramentis et eleemosyna.

401 1. Christus in monte, quid.(Congregatis igitur pluribus turbis, montem conscendit, et docet (Mt 5,1): in paternae scilicet majestatis positus celsitudine, coelestis vitae praecepta constituit. Non enim aeternitatis instituta, nisi in aeternitate positus, tradidisset. Denique ita scriptum est: Aperuit os suum, et docebat eos (Mt 5,2). Locutum eum fuisse, promptius erat dicere. Sed quia in gloria paternae majestatis institerat, et aeternitatem docebat, idcirco ad motum Spiritus eloquentis obedisse ostenditur humani oris officium.

402
2. Humilitatis causae et praemium.(Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum (
Mt 5,3). Exemplo Dominus docuerat humanae ambitionis gloriam relinquendam, dicens: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Mt 4,10). Et cum se per prophetas populum humilem et ad verba sua trementem praemonuisset esse electurum (Is 66,2); in spiritus humilitate perfectae beatitudinis posuit exordium. Igitur humilia spirantes, id est, esse se homines recordantes, in coelestis regni possessione constituti, conscii sibi ex sordentibus ac tenuissimis se principiis coalitos in hanc formam perfecti corporis procreari, et in hunc sentiendi, contuendi, judicandi, agendi sensum, Deo profectum ministrante, procedere: nihil cuiquam suum esse, nihil proprium, sed cunctis dono parentis unius eadem et veniendi in vitam tribui primordia, et utendi ea substantiam ministrari: ac nos optimi illius, qui nobis sit ista largitus, exemplo, perfunctae in nos bonitatis ejus esse aemulos oportere; ut boni omnibus simus, communia omnia omnibus existimemus; nulla nos nec saecularis fastus insolentia, nec opum cupiditas, nec inanis gloriae ambitio corrumpat: sed subjecti Deo simus, et de communione vivendi in omnes communis vitae charitate teneamur, magnum etiam in eo, quod nati sumus, divinae bonitatis futurum profectum existimantes, cujus praemium atque honor praesentis vitae operibus sit merendus: atque ita per hanc spiritus humilitatem qua de Deo nobis meminerimus et indulta omnia, et deinceps potiora speranda, coelorum regnum erit nostrum.

403
3. Beati mites; quoniam ipsi haereditabunt terram. (
Mt 5,4). Mitibus terrae haereditatem pollicetur, id est, ejus corporis, quod ipse Dominus assumpsit habitaculum (Vid. infra, n. 12). Quia per mansuetudinem mentis nostrae habitaverit Christus in nobis, nos quoque gloria clarificati ejus corporis vestiemur.

404
4. Cujus luctus erit consolatio.(Beati lugentes; quoniam ipsi consolabuntur (
Mt 5,5). Lugentibus aeternae consolationis solatia repromittit. Non orbitates aut contumelias aut damna moerentibus, sed peccata vetera flentibus, et criminum quibus obsordescimus conscientia aerumnosis, haec sedula in coelo consolatio praeparatur.

405
5. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur (
Mt 5,6). Sitientibus et esurientibus justitiam, beatitudinem tribuit: significans extensam in Dei doctrinam sanctorum aviditatem bonis perfectae in coelo satientatis expleri.

406
6. Beati misericordes; quoniam ipsis miserebitur Deus (
Mt 5,7). Misericordibus misericordiae munera praeparat. In tantum enim Deus benevolentiae nostrae in omnes delectatur affectu, ut misericordiam suam sit solis misericordibus praestiturus.

407
7. Dei conspectum ferre nequit immundus.(Beati mundo corde; quoniam Deum ipsi videbunt (
Mt 5,8). Mundis corde conspectum Dei spondet. Nihil enim pollutum et sordidum ad occursum divinae claritatis insistit, et ad conspectum Dei acies obsoletae mentis hebetatur: eos scilicet et visui et occursui Dei esse patentes, quibus per animi nitorem ac vitae puritatem potestas sit contuendi. Non enim nisi spiritu perfecti, et immortalitate immutati, quod solis mundis corde dispositum est, hoc quod in Deo est immortale cernemus.

408
8 Beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur (
Mt 5,9). Pacificorum beatitudo adoptionis est merces, ut filii Dei maneant; parens enim omnium Deus unus est. Neque aliter transire in nuncupationem familiae ejus licebit, nisi oblivione earum rerum assumpta, quibus possemus offendi, fraternae invicem charitatis pace vivamus.

409
9 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, et reliqua (
Mt 5,10). Perfecta ad postremum eos beatitudine muneratur, quibus omnia pro Christo pati pronus affectus est: quia ipse justitia est. His igitur et regnum reservatur, et merces in coelo copiosa promittitur, qui in contemptu saeculi pauperes spiritu, et damnis rerum praesentium jacturisque probrosi, et adversus maledicta hominum coelestis justitiae confessores, ac deinceps gloriosi promissorum Dei martyres, omnem vitae usum testimonio aeternitatis ejus impenderint.

410
10 Sal terrae apostoli.(Vos estis sal terrae. Quod si sal infatuatum fuerit: ad nihilum valet id quod salietur (
Mt 5,12). Sal, ut arbitror, terrae nullum est: quomodo ergo apostolos sal terrae nuncupavit? Sed proprietas est quaerenda dictorum, quam et apostolorum officium, et ipsius salis natura monstrabit. Sal est in se uno continens aquae et ignis elementum; et hoc ex duobus est unum. Hic igitur in unum usum humani generis effectus, incorruptionem corporibus quibus fuerit adspersus impertit, et ad omnem sensum conditi saporis aptissimus est. Apostoli autem sunt rerum coelestium praedicatores, et aeternitatis velut satores: immortalitatem omnibus corporibus, quibus eorum sermo adspersus fuerit, conserentes, atque, ut Joannes superius testis est, sacramento aquae ignisque perfecti. Merito igitur sal terrae nuncupati sunt, per virtutem doctrinae saliendi modo aeternitati corpora reservantes. Sed natura salis semper eadem est, nec immutari umquam potest. Verum quia conversioni homo subjacet, et solus beatus, qui (supple, est) usque ad finem in omnibus Dei operibus permanserit; ideo eos, sal terrae nuncupatos, monet in traditae sibi potestatis virtute persistere, ne infatuati nihil saliant, et ipsi sensu accepti saporis amisso vivificare corrupta non possint, et projecti de Ecclesiae promptuariis, cum his quos salierint, pedibus incedentium proterantur.

411
11 Mundi fugant tenebras.(Vos estis lumen mundi (
Mt 5,14). Natura luminis est, ut lucem quocumque circumferatur emittat, illatumque aedibus tenebras interimat, luce dominante. Igitur mundus extra cognitionem Dei positus obscurabatur ignorantiae tenebris: cui per apostolos scientiae lumen invehitur, et cognitio Dei claret, et de parvis eorum corpusculis, quocumque incesserint, lux tenebris ministratur.

412
12. Civitas caro a Christo assumpta, cives homines.(Non potest civitas abscondi supra montem aedificata, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, et reliqua (
Mt 5,15). Civitatem carnem quam assumpserat nuncupat: quia ut civitas ex varietate ac multitudine consistit habitantium; ita in eo, per naturam suscepti corporis, quaedam universi generis humani congregatio continetur. Atque ita et ille ex nostra in se congregatione fit civitas, et nos per consortium carnis suae sumus civitatis habitatio. Abscondi ergo jam non potest: quia in altitudine positus celsitudinis Dei, admiratione operum suorum et contemplandus et intelligendus omnibus efferatur.

413
13. Synagoga, modium occultans lumen. Christus lucerna.(Sed nec lucerna accenditur, recondenda sub modio. Qui enim fructus est, clauso impensam luminis continere? Verum Synagogam digne Dominus modio comparavit: quae susceptos fructus intra se tantum receptans, certum modum dimensae observantiae continebat; nunc tamen fructu omni, adveniente se, vacua sit, non tamen adhuc potens luminis occulendi. Atque ideo jam lucerna Christi non recondenda sub modio est, neque operimento occultanda Synagogae: sed in ligni passione suspensa, lumen aeternum est in Ecclesia habitantibus praebitura. Pari etiam fulgere apostolos monet lumine (
Mt 5,16); ut admiratione operis eorum Deo laus impertiatur: non quod ab hominibus oporteat gloriam quaerere, quia omnia in honorem Dei sunt agenda; sed ut, dissimulantibus licet nobis, opus nostrum his inter quos vivimus eluceat.

414
14. Lex Christi praenuntia.(Nolite putare quoniam veni dissolvere legem aut prophetas: non veni dissolvere, sed adimplere (
Mt 5,17). Virtus et potestas verborum coelestium grandia in se momenta complexa sunt. Lex enim operum posita est, et omnia in fidem eorum, quae in Christo erant revelanda, conclusit: cujus et doctrina et passio grande et profundum est paternae voluntatis arbitrium. Lex autem sub velamento verborum spiritalium nativitatem Domini nostri Jesu Christi, et corporalitatem, et passionem, et resurrectionem locuta est: atque id ita jam ante tempora saecularia in aetatis nostrae tempus esse dispositum, frequens et prophetica et apostolica auctoritas est. Igitur post jejunium dierum quadraginta, satanas tantis suspicionibus anxius, usque ad tentandi erupit audaciam: ingens in Jesu pertimescens coelestis molitionis arcanum. Jesus enim Domino nostro nomen ex corpore est. Itaque et corporalitas ejus et passio, voluntas Dei et salus saeculi est: et ultra humani sermonis eloquium est, Deum ex Deo, Filium ex Patris substantia atque intra Patris substantiam consistentem, primum in hominem corporatum, dehinc morti hominis conditione subjectum, postremo post triduum in vitam ex morte redeuntem, consociatam Spiritus et substantiae suae aeternitati materiem ad coelum assumpti corporis retulisse.

415
15. Qui a Christo impleta. Crux Christi non erusbescenda.(Ne igitur aliud existimaremus in operibus suis esse, quam contineretur in lege; non solvere se legem professus est, sed implere: coelum quidem et terram, maxime, ut arbitramur, elementa esse solvenda: caeterum ne minimum quidem posse esse de mandatis legis infectum; in ipso enim lex et prophetia omnis impletur. Sub passione et jamjam spiritum traditurus, magni hujus in se certus arcani, potus aceto consummata omnia est professus: fidem enim gestorum, omnia tum prophetarum dicta sumebant. Itaque ne minima quidem mandatorum Dei, nisi cum piaculo Dei constituit esse solvenda (
Mt 5,19): futuros minimos, id est, novissimos ac poene nullos denuntians, minima solventes. Nulla autem his minora possunt esse, quae minima sunt. Minimum autem est omnium, Domini passio et crucis mors: quam si quis tamquam erubescendam non confitebitur, erit minimus; confitenti vero magnae in coelo vocationis gloriam pollicetur.

416
16. Evangelium qui legem excedat.(Dico autem vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (
Mt 5,20). Pulcherrimo ingressu opus legis coepit excedere, ut non dissolveret eam, sed profectu potiore praecederet: aditum apostolis in coelum, nisi justitiam Pharisaeorum aequitate anteissent, denuntians non futurum. Propositis igitur his quae in lege praescripta sunt, profectu ea non abolitione transgreditur.

417
17. Ira sine causa homicidii rea.(Lex vetuit occidere, reatum homicidii severitate judicii expiatura (
Mt 5,21). Sed male in alterum commotae mentis affectio idem in Evangeliis habet poenae; et ex praecepto fidei non minus rea ira est sine ratione suscepta, quam in operibus legis homicidium. Et qui dixerit fratri suo racha, reus erit concilio (Mt 5,22). Racha vacuitatis opprobrium est: et qui sancto Spiritu plenum convicio vacuitatis insimulat, fit reus concilio sanctorum; contumeliam Spiritus sancti sanctorum judicium animadversione luiturus: Qui autem fatuum dixerit, reus erit gehennoe ignis. Piaculi magni periculum est, quem salem Deus nuncupaverit, eum contumelia infatuati sensus lacescere: et stultorum intelligentiam salientem (eum qui salit), stultae intelligentiae exasperare maledicto. Istiusmodi igitur aeterni ignis erit pabulum. Ita quidquid lex ne in ipsis quidem operibus damnavit, evangeliorum fides pro contumeliosa tantum verborum facilitate condemnat.

418
18. Pax cum fratribus paci Dei praemittenda.(Mutua igitur universos charitate devinciens, nullam impacificae orationis fieri precem patitur: sed altario munera offerentes, si recordentur habere se cum fratribus aliquid simultatum, reconciliatos humana pace reverti in divinam pacem jubet, in Dei charitatem de charitate hominum transituros (
Mt 5,23-24).

419
19. Cito ineunda est.(Et quia nullum tempus vacuum affectu placabilitatis esse permittit, cito in omni vitae nostrae via reconciliari nos adversario benignitate praecepit: ne in reditu gratiae morosi, in mortis tempus non inita pace veniamus, nosque adversarius judici tradat, et judex ministro, et in carcerem mittamur, et non exeamus inde, donec reddamus novissimum quadrantem (
Mt 5,25-26). In praeceptis dominicae orationis remitti nobis peccata nostra oramus exemplo, et data adversariis conditione veniae, ipsius veniam deprecamur (Mt 6,12). Haec itaque negabitur nobis, si aliis negetura nobis: nostroque ipsi judicio rei sumus, si in judicii tempus non remissis simultatibus transeamus; adversario tradente nos judici, quia manens in eum simultatis nostrae ira nos arguit. Et quia charitas plurimum peccatorum tegit (1P 4,8), et errorum nostrorum ambitiosa ad Deum patrona est; novissimum poenae quadrantem solvemus, nisi pretio ipsius aliquantorum criminum culpa redimatur. Quid autem a pluribus in hoc capite sensum sit, non putavi esse tractandum. Hoc enim, quod adversario reconciliari benevolentia jubemur, ad corporis et spiritus adversantium sibi concordiam retulerunt; sed nos ordinem doctrinae tenentes, et opus legis evangelicis profectibus excedentes, non putavimus intelligentiae continuationem oportere convelli.

420
20. Audistis quia dictum est antiquis, non moechaberis, etc. (
Mt 5,27). Fertur suo cursu ordo praecepti, et praetermissis legis operibus, jam in Evangeliis adulterio motus tantum oculi incidentis aequatur: et cum fornicationis opere punitur illecebrosa visus transcurrentis affectio.

421
21. Membra abscidenda, propinqui scandalizantes. Frustra corpus, et non cor, exsecatur.(Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te, etc. (
Mt 5,29). Fit innocentiae gradus celsior, et profectum fides sumit. Carere enim non solum propriis vitiis, sed et extrinsecus incidentibus admonemur. Non enim ex causis peccantium membrorum, corporis damna praecepta sunt: dextro enim oculo non minus sinister erraret. Certe pes sensu concupiscentiae carens damno inutilis est, in quem poenae causa non incidet. Sed quia diversa invicem membra, corpus tamen omnes unum sumus; abjicere a nobis, vel potius eruere, propinquitates carissimorum nominum admonemur, si in illis aliquid tale cernamus, ne in consortium criminis eorum de familiaritate veniamus: rectius utilibus et maxime necessariis, tamquam oculi et pedis membris carentes, quam usque in societatem gehennae, vitiosae propinquitatis teneamur affectu. Esset autem abscisio membrorum utilis, si et cordis esse posset exsectio. Cum enim concupiscentia efficientiae comparetur, damnum corporis otiosum est, relicto voluntatis instinctu.

422
22. Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi repudium, etc. (
Mt 5,31). Aequitatem in omnes concilians, manere eam maxime in conjugiorum pace praecepit: legi addens plura, nihil demens. Nec sane profectus argui potest. Nam cum lex libertatem dandi repudii ex libelli auctoritate tribuisset, nunc marito fides evangelica non solum voluntatem pacis indixit, verum etiam reatum coactae in adulterium uxoris imposuit, si alii ex discessionis necessitate nubenda sit: nullam aliam causam desinendi a conjugio praescribens, quam quae virum prostitutae uxoris societate pollueret.

423
23. Jurandi consuetudo ac necessitas Christianis sublata.(Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis, etc. (
Mt 5,33). Lex poenam posuerat perjurio, ut fraudulentiam mentientium sacramenti religio contineret; simulque plebs rudis atque insolens frequentem de Deo suo mentionem haberet familiaritate jurandi. Fides vero sacramenti consuetudinem removet, vitae nostrae negotia in veritate constituens, abjecto fallendi affectu, simplicitatem loquendi audiendique praescribens; ut quod erat esset, non esset vero quod non erat: quia inter est et non, patens esset materia fallendi, et quod ultra est, id omne de malo est (Mt 5,37). Quod enim est, suum est ut semper sit: quod vero non est, naturae est ut non sit. Ergo in simplicitate viventibus jurandi religione opus non est, cum quibus semper quod est, est: quod non, non: et per haec eorum et opus et sermo omnis in vero est.

424
24. Judaeorum superstitio damnatur.(Neque per coelum jurabis, quia sedes Dei est, et reliqua (
Mt 5,34). Non solum nos reddere Deo sacramenta non patitur, quia omnis Dei veritas dicti factique nostri simplicitate retinenda est: sed superstitionem contumaciae veteris condemnat. His enim elementorum nominibus Judaeis erat religio jurare, et coeli, et terrae, et Jerusalem, sed et capitis sui, quibus in contumeliam Dei sacramento venerationem deferebant. Quid enim momenti erat jurare per coelum Dei sedem, jurare per terram scabellum pedum ejus, jurare per Jerusalem urbem brevi ob insolentiam et peccata inhabitantium destruendam: cum praesertim in praeformationem Ecclesiae, id est, corporis Christi, quae magni regis est civitas, esset constituta? Per caput autem jurare cur vellent? Numquid vel capilli unius mutandi facultas esse poterat juranti, cum omnibus colorem natura a Deo profecta suggereret? Atque ita haec sacramentorum pignora plena apud eos piaculi fuisse demonstrat: cum ignorato aut neglecto opifice suo, religionem operibus impertirentur.

425
25. Ulciscendi libido coercetur.(Audistis, quia dictum est, oculum pro oculo, dentem pro dente, et reliqua (
Mt 5,38). Extensam fidei nostrae in aeternum spem rebus ipsis Dominus vult probari: ut ipsa dissimulandae injuriae tolerantia testis judicii sit futuri. Lex infidelem Israel intra metum metu continebat, et injuriae voluntatem injuriae vicissitudine coercebat. Fides autem nullius tam gravem dolorem esse patitur injuriae, ut ultionem expetat, et illatae sibi quisquam vindex sit contumeliae: quia in judicio Dei, et perpessis injuriam plus est consolationis, et poena severior injuriosis. Atque ita non solum ab iniquitatibus nos abesse Evangelia praecipiunt, verum etiam ulciscendae injuriae exigunt dissimulationem. Nam accepta alapa maxillam alteram jubemur offerre (Mt 5,39), et mille passus onus vehentes, progredi in spatium passuum duum millium, injuriae augmento profectum ultionis habituri, ipso virtutum coelestium Domino ad incrementum gloriae et maxillas palmis, et flagris scapulas offerente.

426
26. Litium causae amputantur. Munificentia jubetur. Gratiae Dei grutuita sit dispensatio.(Non solum autem judicii humani refugienda esse arbitria praecipit, verum etiam cum damni voluntate vitanda; ut tunicam nobis volenti judicio exuere, remittamus et pallium (
Mt 5,40): et per spem bonorum futurorum saecularem supellectilem contemnentes, inanem gentium cupiditatem et vanitatem infructuosae avaritiae arguamus. Omnibus etiam dari quae poposcerint jubet, et a precibus volentium mutuari os atque animum non referre; ut his, quibus indigent, per nostram munificentiam expleantur, et eorum vel sitim potu, vel famem cibo, vel nuditatem vestitu indulto arceamus: ac sic bonorum eorum, quibus a Deo indigemus, digni reperiamur; cum obtinendi meritum indulgendi consuetudo conciliet. In officio quoque dispensandae ejus quam accepimus gratiae, pronos esse oportere demonstrat; ut boni gratuiti sit dispensatio gratuita, et mutuari volentibus non negemus quod mutuamur a Deo, semper sine habendi damno impertiendi ministerio functuri.

427
27. Inimicorum dilectio.(Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum, et reliqua (
Mt 5,43). Conclusit omnia bonitate perfecta. Amari enim lex proximum exigebat, et in inimicum licentiam odii dabat. Diligi vero inimicos fides praecipit, et petulantes humanarum mentium motus, publicae charitatis frangit affectu (Mt 5,44); non solum iram ab ultione depellens, sed etiam in amorem mitigans injuriosi: quia gentium sit amantes amare, et commune sit diligere diligentes. Vocat igitur nos in Dei ut haereditatem, ita et imitationem: bonis et injustis, Christi sui adventu, in baptismi et Spiritus sacramentis et solem tribuentis et pluviam (Mt 5,45). Ita nos ad perfectam vitam, per hanc publicae bonitatis concordiam, quia nobis in coelo pater sit perfectus imitandus, instituit.

428
28. Jactantia fugienda.(Attendite, justitiam vestram ne faciatis coram hominibus, etc. (
Mt 6,1). Omnem curam rerum praesentium amovet, et attentos tantum esse in spem futuri jubet, neque sectari vel hominum favorem ostentatione bonitatis, vel jactantiam religionis orationis publicae copia, sed intra conscientiam fidei fructum boni operis continendum: quia humanae laudis consectatio eam tantum, quam ab hominibus expetit, mercedem sit receptura; caeterum promerendi Dei exspectatio, praemium sit longae patientiae consecutura. Sinistra quoque manus ut ignoret opus dexterae (subaud. jubet) (Mt 6,3). Sed numquid istud natura corporis sinit? aut intelligentiae sensum manuum ministeria sortiuntur? Verum (subaud. hoc vult) ut in Dei scientia opera nostra consistant: cum sub nuncupatione membrorum, in his quae geramus, eorum quae nostra sunt atque nobiscum sunt conscientia arceatur



Hilarius - In Ev. Matthaei