Hilarius - Super Psalmi 1320

PSALMUS CXXXII.

Canticum graduum.

Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus; sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion: quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saecula.

1321
1. Bona multa non jucunda, et jucunda non bona

Per omnem doctrinae ordinem gradibus scanditur; nam per gradus ad superiora provehimur. In eo enim quod ita coepit Propheta, VERS. 1: Ecce quam bonum et quam jucundum, docemur quid bonum atque jucundum sit: ut per cognitionem eorum, in bonis jucundisque maneamus. Servata autem scienter ea ratio a Propheta est, ut bonum jucundumque sociaret: quia non omne quod bonum est, jucundum est, neque omne quod jucundum est, bonum est. Jucundus est luxus, sed bonus non est; est enim in ipsa illa corporalis lasciviae amoenitate detrimentum et salutis et famae. Bona est tolerantia injuriae, maxime cum ad irreligiositatem compellimur poenis famis, sitis, frigoris, vigiliarum, contumeliarum, dolorum; sed jucunda non est: illic enim injuriosum perfectae virtutis officium est. Et ita per haec nonnumquam et bonum jucunditate, et jucunditas solet eocarere quod bonum est.

1322
2. Bonum jucundum, fraterna unitas; ubi vera

Videamus quid sit illud quod bonum et jucundum esse Propheta demonstrat, scilicet habitare fratres in unum. Non humanas cohabitationes, nec terrenarum domorum communionem propheta David dicit. Nam fratres sub haec ipsa tectorum consortia dissidentes videmus, et inimicos saepe ejusdem domicilii habitatio continet: et nonnumquam incrementum odiis ipsa illa cohabitandi indignatio subministrat. Sed novit esse Apostolus communem et religiosam domum, dicens: Ut scias quemadmodum te oporteat in domo Dei diversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (1Tm III, 15). Itaque bonum et jucundum est in unum habitare fratres. Cum in unum habitant, conventu Ecclesiae congregantur: cum fratres nuncupantur, unicae voluntatis charitate concordes sunt.

1323
3. Unanimitatis indoles

Ad primam enim apostolorum praedicationem hoc praecipuum fuisse credentium praeconium legimus, quod dicitur: Erat enim omnium credentium cor et anima una, assensu eadem, voluntate non dissonans, fide socia, amoris ac sententiae unanimitate perfecta (Act. IV, 32). Et hoc testatur ille gentium Doctor dicens: Ut sitis omnes perfecti, eodem sensu, eadem sententia (1Co I, 10). Et rursum: Implete gaudium meum, ut idipsum sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, unum sentientes, nihil per aemulationem sive per inanem gloriam agentes, sed in humilitate invicem arbitrantes praecellere super invicem, non sua, sed aliorum unusquisque vestrum contemplantes (Ph II, 2 et seqq.). Hoc Apostoli gaudium est, idipsum nos sapere, amore eodem contineri, per unius sensus sententiam unanimes permanere, non per aemulationem separari, neque per inanis gloriae studium dissidere, non sua, sed aliorum unumquemque cogitare oportere; ut ea quibus alienae voluntates in concordia detinendae sint cogitemus. Quod alio in loco admonet, dicens: Si possibile est ex vobis ad omnes pacem habentes (Rm XII, 18)). Ex nobis vult esse, ut, si possibile est, pax ad omnes sit. Voluntas nostra omnium amicitiis dedita sit, si et caeterorum natura habeat pacis affectum; dummodo non ex nobis causa aut interruptae aut non conservatae pacis existat. Hoc itaque populo Dei congruit, sub uno patre fratres, et sub uno spiritu unum esse, sub una domo unanimes incedere, sub uno capite unius corporis membra esse. Non enim oculus aurem odit, nec nares os exsecrantur, nec manus pedem spernit. Haec enim ut officiis mutuis sibi, ita et amore destricta sunt. Hoc jucundum et bonum est, habitare fratres in unum, in eodem esse, idem esse, nec congregatione fieri nec amore diversos.

1324
4. Unctio Aaron quam adumbret unctionem

Comparationem vero hujus boni jucundique Propheta constituit, dicens, VERS. 2: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron; quod descendit in oram vestimenti ejus. Aaron unguento, cujus compositio et confusio ex odoribus continetur, unctus est in sacerdotem (Levit. VIII, 12). Hanc consecrationem primi sacerdotis sui Deo esse complacuit. Dominum quoque nostrum invisibiliter et incorporaliter unctum esse cognovimus, cum dicitur, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis (Ps XLIV, 8). Unctio ista terrena non est, incorporea est, invisibilis est: non de oleo ut sacerdos et propheta, non cornui ut rex, sed oleo exsultationis ungitur. Opus istud laetitiae spiritalis est, et ad sacramentum coelestis unctionis exsultationis fructus adhibetur: non materies (al. materialis) creaturae est. Quia corporalia corporalibus indigebant, Aaron myro confusionis ungitur: sed id quod corporale est, per efficientiam virtutis spiritalis imbutum, speciem olei coelestis imitatur. Denique post hanc unctionem Aaron secundum legem Christus est nuncupatus, postquam unctionis confusio, per id quod a Deo confundi demonstrata est, in speciem unctionis invisibilis consecratur. Ut igitur hoc myrum omnes foetentes odores et immundos cordium spiritus quocumque infusum fuerit extinguit, seque in omnia in quae infertur odor hic suavitatis infundit: ita per hoc sacramentum unctionis infusae, et per eam omni terrenorum ac sordentium vitiorum nostrorum foetore deterso, Deo jam quod est suave spiramus. Novit hunc suaveolentiae spiritum beatus apostolus Paulus, dicens ita: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco, in his qui salvantur, et in his qui pereunt; et in istis quidem odor ex morte in mortem, istis autem odor ex vita in vitam (2Co II, 15 et 16): ut odorem vitae nos esse viventibus, ita odorem esse mortis his qui in peccatis suis morerentur ostendens. Ipse autem Christi odor ex nobis bonus Deo est. Ut igitur placitum hoc in primo, id est Aaron, sacerdote unguentum Deo extitit, quo in exemplum olei exsultationis perungebatur, gratum Deo ex se fidei et innocentiae odorem praebens: ita bonum et jucundum est habitare fratres in unum, per quod unanimitas voluntatis ejusdem, primis et maximis sacramentis bonorum coelestium comparatur.

1325
5. Unctio Christi ab eo in virum perfectae fidei defluit

Descendit autem unguentum a capite in barbam. Barba virilis aetatis ornatus est. Neque enim nos parvulos esse in Christo oportet., nisi ad id tantum quod dictum est. Parvuli malitia, non sensu (1Co XIV, 20). Infideles autem omnes idem Apostolus parvulos esse, quia infirmes ad cibum firmum manentes adhuc lactis egeant, objurgat dicens: Lacte vos potavi, non cibo: nondum enim poteratis, sed neque adhuc potestis (1Co III, 2). De se autem ita: Cum factus sum vir, ea quae sunt parvuli dereliqui (1Co XIII, 11). Occurrere vero in id festinat, in virum consummatum, in mensuram aetatis plenitudinis corporis Christi (Ep IV, 13). Unguentum hoc ergo in barbam Aaron, id est, in consummatae fidei virum, descendit a capite. Caput secundum Apostolum, viri Christus est (1Co XI, 3): Moyses unguentum hoc composuit et confudit; sed componendum et confundendum Deus docuit, et Deus mediator in lege. De capite ergo, id est, de Christo descendit in barbam: et ab eo descendit, cui dictum est: Unguentum exinanitum nomen tuum (Ct I, 2). Descendit autem in eum, qui per aetatis firmitatem indemutabilis esset fidei firmitate mansurus. Descendit autem etiam in oram vestimenti. Ora vestimenti ea sunt quae usque ad pedes defluunt, per quod ad omne corpus hic unguenti odor a capite in barbam, et deinde ad vestimenti oram descendit. In his autem mulieribus quae ungentes Dominum typum Ecclesiae in Evangelio praetulerunt, ita docemur, quod una caput, alia pedes unxerit: per quod quaeque earum significatur in parte corporis omne corpus unxisse. Media itaque corporis praetermissa sunt. Nam dum ora vestimenti et barba memorantur, omne in his corpus ostenditur.

1326
6. Sion Ecclesia. Hermon mons Phoenicis interpretatur anathema. Gentium profana religione colitur

Additur etiam et alterius comparationis exaequatio, cum dicitur, VERS. 3: Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Ros ab Hermon in Sion non descendit; multo enim a se intervallo hi montes divisi sunt. Neque sane natura fert, ut ros a loco in locum descendat. Sion autem est secundum doctrinam coelestem Ecclesia, vel quae nunc est, vel quae erit sanctorum, quae per resurrectionem glorificatorum, et laetantium Angelorum coetu frequentatur. Hermon autem mons est in Phoenice, cujus interpretatio anathema est: quod enim nobiscum anathema nuncupatur, id hebraice Hermon dicitur. Fertur autem id, de quo etiam nescio cujus liber exstat, quod angeli concupiscentes filias hominum, cum de coelo descenderent, in hunc montem maxime excelsum convenerint. Sed haec praetermittamus. Quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus: commemorata autem ob id tantum sunt, quia nos de hoc monte Dei per Prophetam professio commovebat. Certe hodie gentes montem hunc profana religione venerantur: et interpretationem nominis sui, quod est anathema, ipsa illa impiae superstitionis sede testantur.

1327
7. Ros ab Hermon in Sion, a maledictione in benedictionem transitus

Ros vero de coelis est, et inter benedictionum munera optari eum meminimus, cum Isaac ad Jacob ait : Et det tibi Deus a rore coeli et ab ubertate terrae multitudinem (Gn XXVII, 28). Ergo quia munera et benedictiones Dei, quibus primum omnia cum creata et facta sunt benedixit, postea vero ex peccato Adae in anathemate constiterunt; gratum Deo est, ea rursum in sanctificationis sedem redire atque descendere. Benedictus enim homo fuit: sed post benedictionem peccavit, et statim impius fuit. Sed qui mavult peccatoris poenitentiam quam mortem, vult benedictionis suae rorem ab Hermon in Sion descendere, id est, ex impietatis sede in santificationis locum transire. Rore enim omnia virescunt, aluntur, augentur: ita principali illa Dei benedictione homo gignitur, spirat, excrescit. Est ergo bonum atque jucundum, ut a gentili errore, id est, a profana Hermon veneratione descendens, ad Sion, id est ad aeternae beatitudinis domum transeat, et eum qui salute omnium laetatur oblectet, ob id: Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saecula: in Sion scilicet, vel etiam in unanimitate cohabitantium fratrum. Benedictiones enim Ecclesia sola largitur, vitam aeternam unanimitas promeretur. Qui dixit enim aeternae vitae viam pandens, diligite invicem sicut ego dilexi vos, non mendax est (Jn XIII, 34). Est enim ipse veritas, via, vita, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1330
(
Ps 133 Vet. Lat.)

PSALMUS CXXXIII.

Canticum graduum.

Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi ejus: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram.

1331
1. Benedicere cujus sit

Finem sumunt Cantica graduum, sed ascensionibus suis dignum. Cum enim per ea ad cognitionem sacramenti coelestis scandatur; necesse est, ut postea benedictio ei ad quem conscensum sit debeatur. Vocat igitur omnes Propheta ad benedicendum Dominum: et tamquam consummatis omnibus, universos ad contestationem honoris debiti congregat, dicens, VERS. 1: Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi ejus. In eo autem quod ait, Ecce nunc, elaboratae ascensionis perfectum (consummatum) opus esse significat: ut jam nunc benedicant, quia proficientes ascenderint. Benedicendus est, quia nos in excelsum provexerit, quia fidei gradibus in sublime domus suae elevaverit. Benedictione autem Dei os peccatoris indignum est: et idcirco ait: omnes servi ejus. Non omnium est Deo accepta benedictio: neque se promiscuus putet placere posse. Soli istud competit Dei servo, non peccati servo, nec saeculi servo. Omnis enim, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati (Jn VIII, 34). Servo igitur Dei competit, ut Dominum suum religioso ore benedicat.

1332
2. Ac ne ipsi quidem servo hoc erit proprium, qui se servum nomine solo profiteatur, qui etiam nunc cunctabundus et fluctuans incerto fidei vento circumferatur, cujus cogitatio et voluntas in recordatione peccaminum, et in curas voluptatum evagetur. Et idcirco cum dixisset: Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi ejus, adjecit: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Qui stat, loco non movetur. Jam cucurrit, jam ascendit; jam immobilis manet, jam avide bibit beatam illam Prophetae vocem: Statuit super petram pedes meos (Ps XXXIX, 3); et rursum: In petra exaltasti me (Ps XXVI, 6); et audiet tamquam Moysi sibi dici: Tu autem sta hic mecum (Ex XXXIV, 2). De peccatoribus autem ita legimus: Dilexerunt movere pedes suos (Jerem. XIV, 10). Standum ergo est in domo Domini; quia benedictio stantium placeat, et stantium in domo illa sancta et coelesti Jerusalem, et Angelorum frequentium, ad quam per hanc Ecclesiae et conventus nostri domum scanditur.

1333
3. Atrii et domus Dei discrimen

Et quia plures apud Patrem mansiones sunt (Jn XIV, 2), benedicunt Dominum non solum in domo stantes, sed etiam in atriis ejus. Non omnis domus atrium est. Domus est etiam quidquid extra atrium est: interior autem et familiarior atrii sedes est. Interius ergo stabunt, qui in atrio sunt: quia sit licet dignitas in domo stare; praevenit tamen ille qui in atrio steterit. Diversos vero esse eos qui in domo, et eos qui in atrio sint, alibi Propheta demonstrat, dicens: Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florient (Ps XCI, 14). Major fructus est effloruisse. Et licet plantatio habeat dignitatem, praecellit tamen efflorescentium honor: quia ut initium in plantatione est, ita gaudium boni operis in flore est.

1334
4. An hic hebraeo textui additio facta

Reperi autem quosdam ambiguos circa hoc, in atriis domus Domini, fuisse: dicentes idcirco hoc a translatoribus primis adjectum esse, quia sub iisdem versibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis scriptorum vitio in libris hebraicis fuisse praeteritum. Sed novi interpretes quae volunt tractent: nobis vero obsequendum est et auctoritati translationum, et vetustati.

1335
5. Preces operibus nudae, nullae. Opera sint laeta et cum Dei laude

In hanc autem spem standi in domo et in atriis Domini Propheta nos hortatur, dicens, VERS. 2: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Agimus enim, secundum Apostolum, sub principibus harum tenebrarum (Eph. VI, 12); et nox nos saeculi detinet, quae per evangelicam praedicationem jam prodiit in lucem. Nox enim jam proficiscitur, sicut in die decenter ambulate (Rm XIII, 12 et 13). In hac igitur nocte ignorantiae, insidiarum, infirmitatum, concupiscentiarum, vitiorum, elevandae manus sunt in sancta; non ad precandum et orandum tantum, sed et ad operandum. Preces enim nudae non proficiunt. Elevanda autem opera nostra sunt in Dei sancta, id est, in nudis vestiendis, in esurientibus cibandis, in sitientibus potandis, in afflictis consolandis, in oppressis adjuvandis, in omnibus diligendis. Haec enim nos in hac corporis nostri infirmitate sanctificant, haec Deo placita et sancta sunt. Et hoc non ignorat Propheta, dicens: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps CXL, 2). Nunc enim in consummationem saeculi, quod est vespertinum, non in tauris et in hircis, sed in operibus bonis Deo hostia est. Moyses nos docuit exemplo, qui cum elevatis constitisset manibus, vincebat; summissis vero in terram, vincendum populum ab hoste praebebat (Exodi XVII, 11): ostendens per hanc formam, hostem nostrum, si terrena opera nostra sint, vincere; si excelsa vero sint, esse vincendum. Elevandae igitur manus nostrae sunt in noctibus, ut plantemur in domo, ut in atriis floreamus. Et benedicendus est Dominus, id est, cum Dei benedictione semper operandum est, ne cum panem inopi praebeas, metu famis tristis sis; ne cum sumptus indigenti offeras, damnum putes; ne cum nudum veste induas, exui te existimes. Hilarem enim datorem amat Deus (2Co IX, 7).

1336
6. Horum merces

Quid autem laeta et benedicentia elevatarum manuum opera mereantur, ostendit dicens, VERS. 3: Benedicat te Dominus ex Sion, Dominus scilicet Ecclesiae, et sanctae Jerusalem, et civitatis vivis gemmarum lapidibus extructae. Et ut in Deo vero et aeterno spem omnem nostram positam cognosceremus; adjecit: Qui fecit coelum et terram; eum scilicet Ecclesiarum Deum esse demonstrans, qui coelum fecisset et terram: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1340
(
Ps 134 Vet. Lat.)

PSALMUS CXXXIV.

Alleluia.

Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum, quia benignus est Dominus: psallite nomini ejus, quoniam suave est: quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Quia ego novi quam magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. Omnia quaecumque voluit (Infra, quae voluit) fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis, qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. Emisit (Hil. et misit) signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes servos ejus. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit: et dedit terram eorum haereditatem (repetitur haereditatem) Israel populo suo. Domine, nomen tuum in saeculum, et memoriale tuum in generationem (Infra, generatione) et generationem. Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur; oculos habent et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt, neque est spiritus in ore eorum, non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Domus Israel, benedicite Dominum; domus Aaron, benedicite Dominum; domus Levi, benedicite Dominum; qui timetis Dominum, benedicite eum.

1341
1. Scriptura mysteriis feta peritum lectorem postulat ac pium. Comparatio. Psalmus hic per corporalia gesta sensum prodit altiorem. Qui tractandus

Psalmus secundum simplicitatem audientium absolutus videtur. Ea enim ex majore parte in eo continentur, quae libro Exodi inscripta sunt, Aegypti plagae, Pharaonis poena, regum mortes, et hostilis terrae obtenta hereditas. Sed secundum Apostolum, quae in lege sunt, umbra est futurorum; quae in ea gesta fuerunt, allegorumena sunt, non negligenter audienda sunt: quia sub corporalium gestorum fide in exemplum sint spiritalium operum constituta. Magnae autem diligentiae res est, virtutem verborum collocatorum expendere, et scire quid cuique rei sub eorum quae dicta sunt significatione sit proprium. Ut enim non omnium est, herbarum genera virtutesque nosse, et si quis imperitus aut nescius in agrum his salubribus herbis divitem venerit, omnia inutilia et promiscue genita existimans praeteribit; at vero si peritus et doctus hunc pretiosum in his graminibus (al. germinibus) agrum fuerit ingressus, omnia quae ab aliis praeterita erunt demetet, et ea quae ab ignaris erunt neglecta mirabitur; sciens quando utile metendorum eorum tempus sit, et in quae genera sanitatum his utendum sit, et quantum ex his, aut quo usque moderandum sit: sic et in divinis Scripturis esse intelligendum est, ut si eas impia auris et mens rustica audiat, tamquam otiosas et non necessarias negligat; at vero si cadens ad cognitionem Dei auditor aut lector adstiterit, et cui frequens lectio, et spiritalis gratiae donum scientiam dijucandi singula, intelligendique praestiterit; mirabitur omnia, atque his secundum naturales eorum virtutes et efficientias utetur; non ignarus quando quid praesumendum sit, et in quam curationem eligendum; quando ex eo corpori sanatio, quando animae medela tribuenda sit; ne quid praeproperum, ne quid importunum ac tardum sit: sed collatis et virtutibus, et temporibus, et rebus, non imperite his quae sibi comperta fuerint utatur: quod quidem maxime in hoc psalmo ita esse intelligitur. Incredibilem enim in modum ea rebus gestis verba subjecta sunt, ut cum fideliter illa quae gesta sunt enuntiarent, majorem tamen internae et spiritalis intelligentiae profectum ex se ita collocata praestarent. Neque tantum haec ratio observata est, ut res ipsae, quae corporaliter gestae sunt, ad ostendendam Dei magnificentiam commemorarentur: verum etiam ut per cognitiones gestorum, et virtutes nominum exemplum de se gerendis, in his quae sunt gesta, praeberent. Itaque necessarium est, haec singula personis, temporibus, virtutibus discernere; ut ea quae incuriosae aures tamquam non necessaria forte perdiderint, ipsa illa ad humanae infidelitatis medelam sanationemque referantur. Et hoc ipsis rebus in psalmo docebimus, qui ita coeptus est.

1342
2. Laus praestat benedictioni. Nomina Dei laude digna

VERS. 1 3. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum; qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum, quia benignus est Dominus: psallite nomini ejus, quoniam suave est. Et contuendum in exordio psalmi est, quod ad laudem nos Dei advocat, cum in superiore psalmo ad solam benedictionem hortatus sit. Praestare autem laudem benedictioni non ambiguum est. Primus enim ordo in benedictione positus est, sed consummatur in laude. Et laus non incipienda confuse est, sed ordine ac modo confitenda est. Hoc enim primum est: Laudate nomen Domini. Nomen ergo Domini primum laudare admonemur, quia Deus coeli sit, quia Deus terrae sit, quia Deus mundi sit, quia Deus, quod fidei nostrae et spei proprium est, Abrahae et Isaac et Jacob sit. In his enim primum Deo laus est.

1343
3. Quo ordine ad laudem Dei perveniatur

Sequens vero praeceptum est, Laudate servi Dominum. Per cognitionem nominis Dei ad scientiam ejus proficimus. Jam enim non nomen Domini, sed Dominum laudamus, cognoscentes cur Deus coeli sit, cur Deus terrae sit, cur Deus mundi sit, cur Deus Abrahae et Isaac et Jacob sit. Haec enim primum puerilis doctrinae rudimenta transgressi, Deum non jam per obedientiam subditorum, sed per immensae virtutis suae magnificentiam laudamus, et laudamus servi ejus: neque solum servi ejus, nudo tantum professionis nostrae vocabulo nuncupati, sed stantes in domo ejus: jam non vagi, neque erratici, sed stantium firmitate stabiliti: neque tantummodo stantes, sed etiam in atrio Domini Dei nostri; internae potius et mediae domus sede suscepti. Per hunc igitur ordinem a servis et a stantibus in domo atque in atrio laus inchoatur.

1344
4. Benignitate Dei egemus. Psallere quid

Laudandus Deus ob id est, quia benignus est. Nam ut omnipotens sit, naturae suae virtus est: ut vero benignus sit, nobis necessarium est, quos corporis infirmitas et conditio originis in peccatis detinet. Et quid spei est humanis delictis, si benignitas Deo absit? Sed dictorum ratio consideranda est: namque qui laudandus est, quia benignus est: psallendum nomini ejus est, quia suave est. Psallite nomini ejus, quoniam suave est. Psallite ubi dicitur, ad corporis opera refertur: ut per organi nostri, id est, corporis multimoda opera, consonans Deo fiat et apta laudatio (V. praefat. n. 19). Psallere ergo nomini ejus jubemur, quia suave est. Suave enim est Deo corpora nostra complacito ministerio probabilique famulari: vel ipsum illud potius nomen Domini suave est.

1345
5. Cur Jacob et Israel, non Abraham memoretur

Et quid suavitatis in se habeat, vel nomen ejus, vel ei psallere; continuo subjecit dicens, VERS. 4: Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Initium originis Judaeorum secundum santificationem generis Abraham est, ad hunc enim primum Dei fuit sermo: et cur potius Jacob quam Abraham Dominus elegit? Dehinc cum idem secundum nuncupationis allocutionem sit Israel qui et Jacob; cur iterum additur: Israel in possessionem sibi? Ordo exigebat principem electionis Abraham, non eum qui jam tertius in electione est Jacob commemorari. Ratio quoque admonebat, ut significatus Israel in Jacob intelligeretur. Quin etiam illud accedit, quod qui Jacob est, eligitur, qui Israel, possidetur.

1346
6. Jacob Ecclesiae typus

Sed jam in exordio sermonis monuimus, illa ex rebus corporaliter gestis commemorata in psalmo esse, in quibus futuri species tamquam in speculo reluceret: ea quoque gestis rebus coaptata verba esse, quae cum ea quae gesta sunt enuntiarent, tamen intelligentiam nobis absolutiorem eorum, quae spiritaliter in gestis rebus praefigurabantur, afferent. Dei nomen suave est, non uni tantum genti, atque ipsi irreligiosae; sed omnibus jam gentibus atque linguis. Jacob enim sibi elegit, majorem natu supplantantem, ementem primitias cibo et desperatione venalis, abripientem benedictionem, impoenitentem post servitutem, deinde post luctam Deum videntem et Israel nuncupatum. Ante enim Jacob est, et sic Israel. Circumspiciamus Ecclesiae corpus, quae se per differentiam fidei et Jacob et Israel habet. Et hic coetus populum legis fide supplantat, primitias ejus accipit, benedictionem ejus diripit, secundum Domini dictum, dicentis: A diebus autem Joannis regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud (Mt XI, 12). Jacob est ergo qui eligitur, Domino dicente: Ego vos elegi, non vos me (Jn XV, 16). Israel est qui possidetur, in praeteritis primogenitis et benedictionibus cognitus, in servitute multi temporis fidelis, in sacramento luctae potens, in promerendis rursum benedictionibus pertinax, in Dei cognitione et conspectu Israel.

1347
7. Filio proprium est nosse Patrem

Novit autem Spiritus prophetiae praepotentem hanc nominis Dei in congregandis gentibus et possidendis fidelibus suavitatem, dicens, VERS. 5: Officio quidem oris sui propheta loquitur, sed cognitione non sua. Vox ista ejus est, qui ait: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Mt XI, 27): et Filius quidem Patrem, si cui voluerit, revelabit: sed magnitudinem ejus nemo cognoscit, propheta dicente: Cujus magnificentiae non est finis (Ps CXLIV, 3). Cognitio ergo infinitatis hujus ei soli erit propria, qui secundum perfectam originis suae plenitudinem ipse imago est infiniti.

1348
8. Unus Ecclesiae Deus

Quia ego cognovi quam magnus est Dominus: et Deus noster prae omnibus diis. Non prae diis omnibus illis est, de quibus infra ait: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: os habent et non loquentur (Psal CXIII, 4 et 5). Nihil enim magnum, si metallis et saxis et lignis comparatus praefertur. Et quia isti dii non sunt, quaerendum est quos deos dixerit. Non enim deorum multitudinem Ecclesia cognoscit. Error hic gentium est, ut coitus et conceptus et procreationes et successiones deorum aut fingat, aut credat. Nobis autem, secundum Apostolum, unus Deus ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum (1Co VIII, 6). Unus ex uno, Deus ex Deo est. Non recipit alterum innascibilis ut duo sint; nec admittit quod est unus unigenitus ne Deus sit. Non sunt duo innascibiles, non sunt duo unigeniti: in eo unusquisque quod est, unus est: dum parem nec unigenitus habet, nec innascibilis admittit; neque unigenitus Deus ex alio quam innascibili Deo subsistit.

1349
9. Dii per nuncupationem sunt homines

Videndum autem est, prae quibus omnibus diis Deus noster sit. Invenio deos dici per prophetam ita: Deus stetit in congregatione deorum, in medio autem deos discernit (Ps LXXXI, 1). Et hoc quidem videtur ambiguum nec satis absolute enuntiare quos deos significet. Sed Dominus in Evangeliis errore nos nuncupationis hujus liberavit, dicens: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes (Jn X, 34). Et adjecit, si ergo illos dixit deos, ad quos verba Dei facta sunt, et non potest solvi Scriptura (Ibid. 35). Indissolubilis Dei sermo est homines deos nuncupantis. Invenio et Moysen Deum nuncupari, cum ei dicitur: Deum te posui Pharaoni (Ex VII, 1). Sed et Apostolus docuit dici alios deos, cum ait: Namque etsi sunt qui dicuntur dii sive in coelo, sive in terra, sicut sunt dii multi, et domini multi: sed nobis unus Deus pater est ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (1Co VIII, 5 et 6). Unus quidem Deus nobis est, et unus Dominus: sed multi dii sunt qui vocantur, in coelo et in terra. Et quidem si hoc deorum nomen hominibus secundum sententiam Dei competit; multo magis angelis, archangelis, thronis, dominationibus, principatibus, potestatibus dignum quos Apostolus deos in coelo nuncupari demonstrat.

2680
10. Quam his praecellat Deus. Quidquid factum est, non omnia potest

Dii ergo sunt qui vocantur, sed prae omnibus Deus noster est: non comparatione, qui incomparabilis praecellit, sed potestate prae caeteris est. Et quomodo prae caeteris sit, mox ostendit dicens, VERS. 6: Omnia quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Soli Deo congruit omnia facere quae velit. Sola enim perfecta virtus in nullo impeditur, quominus quod velit et faciat: et ei ex quo omnia sunt, nihil difficultatis occurrit. Inferioris ab eo naturae est, ne totum quod velit et faciat. Dum enim alii se debet, caret omnipotentiae virtute: quia in id ipsum quod subsistit, habeat alium auctorem. Et qui non se sibi debet, non omnia potest, dum a potiore subsistit. Sed videamus quid sit illud quod omnipotentia Dei secundum voluntatem suam fecerit, in coelo et in terra, in mari et in abyssis.

2681
11. Varia Dei in orbe prodigia

Et quidem magnum est, si contueamur indemutabilem coeli firmitatem, solem annuis cursibus indefessisque moderatum, vicesque anni definitis limitibus temperantem; perennes quoque lunae vicissitudines, et imperturbatos ortus, lapsus, conversionesque signorum: jam vero terrae opes, et fecundos ejus fructus in vitam hominum, volucrum, pecudum, bestiarum: plena deinde incolis suis maria, et spirantium intra fluctus piscium vitam: tum porro quia plurali genere maria graecitas elocuta est (ejn taiðû qalavssaiû), oceani inaestimabiles vices et capacis abyssi imperspicabilem naturam, qua refusus in terram aestus resorbetur. Sed cum haec secundum humanam opinionem plena miraculis sint, ac de ipsis dici merito debeat, Omnia quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis: videamus quae ea omnia sint, quae voluit et fecit.

2682
12. Sub littera hic latet altior sensus

VERS. 7. Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis. Praeterito Thronorum, Dominationum, Principatuum et Potestatum, Cherubim et Seraphim, Angelorum et Archangelorum, coeli, terrae, maris, abyssi miraculo: in his omnia Deus quae voluit fecit, in coelo et in terra, in mari et abysso; educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit, qui producit ventos de thesauris suis. An haec tantum perfectae in Deo voluntatis omnipotentia est, terras exhalare nubes, coruscare pluviis imminentibus fulgura, alternatis spiritibus flare ventos? Sed arguunt hanc opinionem nostram virtutes verborum et naturae generum. Educens, inquit, nubes ab extremo terrae: quid enim sibi vult, quod nubes deducuntur et educuntur ab extremo terrae? Exhalant quidem valles uvidae nebulas; sed neque valles extrema terrae sunt, neque quisquam nebulam id ipsum existimavit esse quod nubem. Dehinc fulgura in pluviam fecit. Quae hic humani sensus intelligentia est? Fulgura nonnumquam sine pluviis videmus, et pluvias saepe esse sine fulgure. Non pluviae fulgura afferunt, neque rursum fulgura pluvias defundunt. Sequitur quoque: Qui producit ventos de thesauris suis. Quae hic humani sensus intelligentia est? Anne in concavo aliquo et communito thesaurorum loco conditos esse ventos existimabimus, ex quibus venti soleant tamquam pretiosissima thesauri portio produci? Et cum solent mutationes ventorum frequentes et incertae saepe et contrariae commoveri; totiens negotiosus ad haec Deus ipsos istos, ut demutentur, ut dissideant, ex secreto divitiarum suarum producit.

2683
13. Salvo tamen litterae sensu

Sed haec a me volenti virtutem et rationem dictorum ostendere, ita commemorata sint, ut nihilominus invisibilis et omnipotentis virtutis esse intelligatur, a mari, quod est ab extremo terrae, nubes educi, et inter pluvias fulgura coruscare, et ventos ex occultis spirituum suorum sedibus flare. Verum quia non in his tantum omnipotentia Dei est, neque in his solum quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis; et in his quae corporaliter gesta esse memorantur, spiritalia significari meminimus: demonstrandum est nunc quid sub his dictis per virtutem prophetiae intelligere debeamus.

2684
14. Hominis praerogativae

In eo quod omnia quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis, quantum cognitioni nostrae permissum est, nihil amabilius Deo homine est. Et subest causa, ut peculiare hoc ei animal sit. Mundus verbo consistit, homo autem cum consilio efficitur, non verbo, sed opere cogitato. Fit quoque ad imaginem Dei: per inspirationem etiam Dei vivens anima perficitur. Legem accipit, voluntati suae permittitur, liber ab omnibus mundi dominus constituitur, paradisi incola est, invidia diaboli dignus est, post peccatum misericordiae reservatur (V. pag. 402, a, b), omni saeculi hujus aetate ad cognitionem Dei eruditur, judex angelis praeparatur. Revelationem ejus creatura exspectat, vanitati in spem et ipsa subjecta; ob poenitentiam ejus ex peccato Angelorum in coelis maximum gaudium est. Hic ipse per sacramentum nativitatis secundum hominem Jesum Christum assumptus in eum est. Jam ubique irreligiosum ante os ejus religionem docet, jam pollutum stupris corpus continentia purum est, jam caeca quondam a cognitione Dei mens, Israel facta est. Jam invidia in imitationem boni profecit, jam ebrietas in jejunia exarsit, jam odium in amorem demutatum est, jam vitia in virtutum vitam perempta sunt.

2685
15. Nubes doctrina ab extremo terrae, id est, per humiles apostolos tradita

Fecit ergo Dominus omnia quae voluit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Nihil enim in his omnibus carius homine suo habuit, ob quem etiam Unigenitus ejus Deus homo exstitit: et fecit ita, educens nubes ab extremo terrae. Nubibus Dominus praecepit, ne super spinosam et infecundam vineam pluerent (V. Origen. hom. 5 in Jerem.): Mandabo, inquit, nubibus ne pluant super eam (Is V, 6). Cognovi et nubem in qua locutus est Deus: In columna, inquit, nubis loquebatur ad eos (Ps XCVIII, 7). Et testatur mihi Paulus in hac nube non hoc solum quod legitur intelligendum, dicens: An nescitis quia patres nostri sub nube fuerunt, et in Moysen baptizati sunt (1Co X, 1, et 2)? Nubes haec itaque significat doctrinam apostolicam: quae inumbrans, et a calore defendens, aestum omnem futuri judicii excludit. Quod autem a novissimis terrae sint, audiamus Apostolum dicentem: Puto autem Deus nos apostolos extremos ostendit sicut abortivos (I. Cor., IV, 9). Dominus ipse, cum de loco et dignitate inter discipulos sermo esset, ait: Qui voluerit in vobis esse primus, sit omnium novissimus (Marc. X, 44). Has ergo nubes Deus, omnia quae vult faciens, a novissimis terrae educit: et hanc inumbrantem doctrinam terrae humilia exhalant.

2686
16. Fulgura, qui scientia coruscant. Pluviae fiunt, dum doctrinam profundunt

Fulgura in pluvias fecit. Fulgur est virtutis coelestis agnitio: et hoc ipse Dominus testatur, dicens: Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque ad Occidentem; ita erit adventus filii hominis (Mt XXIV, 27). Et hoc quidem ita in Domino, qui non in locis ut corporalis, sed ubique, adveniens cernetur. Caeterum in singulis hodie quicumque virtutem Dei annuntiabunt, qui cognitionem ejus per doctrinam praestabunt, fulgura in pluvias facti sunt: fulgure primum ipsi scientiae coruscantes, tum deinde verborum imbrem profundentes. Et hujus pluviae ex se profundendae Moyses non jam spiritaliter per doctrinam, sed corporaliter per gloriam fulgens ita meminit: Attende caelum, et loquar: et audiat terra verba ex ore meo. Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea, et sicut pluvia super gramen, et ut nives super foenum (Deut. XXXII, 1, et 2). Illa fulgura in has pluvias facta sunt, verba scilicet vivificantia, et potantes irrigantia.

2687
17. Venti. Angeli custodes nostri

Servatus autem ordo est, ut post congregatas ex novissimis terrae nubes, post fulgura in pluvias constituta, producat ventos de thesauris suis. Quos autem ventos producat, non ambiguum est: eos nempe de quibus ait: Faciens angelos suos spiritus (Ps CIII, 4). Sunt enim angeli parvulorum quotidie Deum videntes. Hi igitur spiritus ad salutem humani generis emissi sunt: neque enim infirmitas nostra, nisi datis ad custodiam angelis, tot tantisque spiritalium coelestium nequitiis obsisteret. Opus ad id fuit naturae potioris auxilio: et hoc ita esse ex his dictis docemur, quibus trepidum ac paventem Moysen Dominus confirmat, dicens: Ecce angelus meus antecedet te (Ex XXIII, 23). Hos igitur de thesauris suis ventos producit, tribuens in his auxilium humanae infirmitati: ut haec nos divina praesidia, adversus mundipotentes proúû kosmokravtoraû harum tenebrarum in haereditanda nobis salute tueantur.

2688
18. Haec magnifica Dei gesta nunc in nobis spiritaliter geruntur

Sequitur deinde hic ordo dictorum, VERS. 8-12: Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus, et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes servos ejus. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Seon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit: et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. Frequenter sermo divinus eum intelligendum esse Deum coeli atque terrae et universitatis creatorem docet, qui Aegyptum percusserit, mare diviserit, Aegyptios demerserit, populum suum magnis et mirabilibus virtutibus eduxerit, in eremo manna aluerit, ejectis gentibus in terram repromissionis induxerit. Et quidem omnia haec magnifica et praeclara opera Deum esse testantur. Neque enim mediocris et moderatae virtutis est tanta gessisse: admirandus in his intelligendus est. Sed docet nos Apostolus cum veneratione gestorum praeformationem in his doctrinae atque operis spiritalis agnoscere: cum lex spiritalis est, cum gesta ejus allegorumena sunt, cum sub nube patres fuerunt, cum in Moysen baptizati sunt, cum de spiritali petra biberunt, cum petra Christus est, cum postremo secundum exaltati in deserto serpentis formam exaltandus est Dominus. Ergo licet illa in Aegypto corporaliter gesta sint, spiritaliter tamen nunc geruntur in nobis.

2689
19. Aegyptus percussa, saeculi potestates cruci confixae. Christi in medio Aegypti, seu saeculi prodigia. Pharao, seu diabolus cum vitiis baptismo necatur

Aegyptus, in quo saeculi forma est, virtutibus et plagis Dei percutitur, signis portentisque terretur. Plagis Dei percutitur, cum judicium suum audit, cum damnationem suam cognoscit, cum in ipso conscientiae suae reatu quotidie judicatur, cum principales suas originariasque virtutes cruci suae Dominus confixit. Locutus quoque est tamquam ad viventem animalemque Aegyptum, (ut non habentem terram inanimemque regionem, sed incolas ejus, quos rationales animalesque constituerat, alloqui existimaretur): Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus. In medio tui quid est? Cognoscimus ex eo quod dictum est, Dominus Deus autem rex noster, rex ante saecula, operatus est salutem in medio orbis terrae. In medio itaque orbis terrae loco, in quo Dominus salutem nobis operans passus est, signa et prodigia misit: dum crucis suae horis sol effugit; tremit terra, saxa rumpuntur, sepulcra panduntur, mortui exsurgunt. Haec in medio tui, Aegypte, signa facta sunt. Pharao tuus, id est diabolus, aquis necatur baptizato populo, ipse cum exercitu suo obrutus. Percussae deinde gentes multae; exstincti scilicet innumerabiles in nobis vitiorum incolatus. Reges quoque fortes perempti; fortes plane.

2690
20. Cur ex pluribus regnis deletis pauca memorentur. Seon Amorrhaeus, Og Basan et Chanaan

Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit. Et quid istud est? Tot regna eversa sunt, tot reges extincti sunt: et horum tantum fit memoria? Fit quidem secundum gestorum fidem paucorum memoria ex pluribus: sed hi tantum memorantur, in quibus quamvis quidem res gesta cognosceretur, tamen per conditiones virtutesque nominum spiritalis in his esset conditio subtexta. Nam Seon infructuosae arboris interpretatio est: quod enim nobiscum arbor infructuosa, id hebraice Seon nuncupatur, Amorrhaeus vero exacerbantis. Has ergo sub horum nominum significatione infructuosas in nobis exacerbantibus virtutes delevit, infructuosos scilicet principes, qui nos qui exacerbabamus in Dominum obtinebant: et ob id secundum dictum evangelicum exemplo infructuosae arboris excisos. Og vero rex interpretationem habet maceriae sive valli: Basan vero confusionis sive pudoris. Regem hunc ergo confusionis pudorisque nostri exstinxit, solvens, secundum Apostolum, maceriam (Eph. II, 14): vel vallum, id est, quo a cognitione Dei prohibebamur, obstaculum diruens. Occidit deinde omnia regna Chanaan. Maledictum Chanaan esse Genesis docet (IX, 25), et esse servum fratrum suorum, ob contumeliosam ejus in patrem injuriam. Interpretatio autem nominis Chanaan motio est. Quae igitur nos in vitia et in maledictam impietatem commovebant, atque in nos vi sua ac potestate regnabant, Dominus exstinxit. Quod autem per varias virtutes, quae in filiis obedientiae operantur, non regnent peccata in nobis, Apostolum audiamus dicentem: Non regnet amplius in mortali corpore vestro peccatum (Rm VI, 12). Regna ergo haec occisa sunt: jam enim non dominantur in nobis.

2691
21. Fidelibus promittitur corporum aeterna possessio

Sed occisis his, quid consequitur? Dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. Data quidem terra est regum et gentium superius memoratarum; sed amissa rursum est. Hodie a gentibus incolitur, Israel ubique exsul est: et quomodo terra, quae data est, haereditas est? Manet ergo idem ordo: ut sub his, quae corporaliter gesta sunt, ea quae spiritaliter essent gerenda praescripta sint. Data igitur corporum nostrorum terra in haereditatem est, quae antea erat in Chanaan maledicta et in vitia mobilis, in Basan confusionis pudorisque plena, in Amorrhaeo exacerbans et irritans, quam possidebat in Og infidelitatis maceria, quam occupaverat in Seon arbor infructuosa. Haec igitur terra, soluto infidelitatis vallo, et excisa ex ea arbore infructuosa, data est haereditas, et data Israel populo suo. Quae autem haec haereditatis terra sit, et qui sit hic Israel, audiamus apostolum Paulum dicentem: Sicut portavimus imaginem terrestris, portemus imaginem coelestis (1Co XV, 49). Hic est Israel, cui terrae beatae hujus continget haereditas, cui conglorificati in Domino terreni corporis sui erit aeterna possessio. Hoc Christianis est proprium, qui hoc in se nomen incolume per coelestis imaginem usque ad finem retinuerint.

2692
22. Quod Deo videmur optare, nobis optamus

Atque ita ait, VERS. 13: Domine, nomen tuum in saeculum. Numquid a nobis optandum hoc Deo est, aut aeterna virtus eget voto nostro, ut maneat in aeternum? Ut in nobis potius maneat, optandum est. Sicuti cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Mt VI, 9 et 10); non utique haec Deo proveniant optamus: ut sanctificetur, qui sanctus est; ut voluntas sua fiat, cujus factum in voluntate est. Nostrae haec potius rei vota sunt, ut per egregia fidei nostrae opera nomen ejus sanctificetur in nobis; ait enim: Estote sancti, quoniam ego sanctus sum (Lev. XI, 44): ut in nos regnum ejus adveniat, et digni aeterno regno per indultam nobis aeternitatis substantiam simus: quia spes vitae est, confiteri regnum ejus; et dicenti sibi latroni: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum, respondit: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Lc XXIII, 42 et 43): ut sicuti voluntati ejus in coelis ab indefessis et coelestibus virtutibus paretur, ita et a nobis in terra pareatur, ne corporalis nos infirmitas ab exsequenda ejus voluntate deflectat (in coelis enim indefessis quotidie vocibus dicitur: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth: pleni sunt coeli et terra gloria tua. (Is VI, 3): ut nobis quoque nihil aliud in opere sit, per quod sanctificatur nomen ejus; nihil aliud in spe, per quod et in nos regnum ejus speramus; nihil aliud in voluntate, per quod ei aeternae a nobis laudes sunt deferendae. Profectus hic voti nostri indigentiae res est, ut nobiscum nomen ejus maneat in aeternum.

2693
23. Memoriale Dei. A Judaeis ad Christianos transiit

Dehinc sequitur: Et memoriale tuum in generatione et generationem. Non, sicut saepe, a saeculo in saeculum, neque a generationibus in generationes, sed in generatione et generationem. Et hoc non de nomine, sed de memoriali. Memoriale enim est memoria operum Dei, quae libro legis continentur. Et quia lex et memoriale Dei in generatione prima, Judaeorum scilicet, usque in plenitudinem temporum mansit, sicuti plebi Sodomae et Gomorrhae usque ad plenitudinem peccati poena dilata est: ita mensuram omnium impietatum cum prima generatio explesset, memoriale Dei, et omnium operum suorum memoria in generationem alteram transiit, in Christianos namque, cum quibus hodie legis veneratio est, et prophetia, et nomen Domini.

2694
24. Dei consolatio de perdito Israel, populus fidelis

Tenuit autem hunc eumdem in consequentibus ordinem, dicens, VERS. 14: Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur. Differt judicari et consolari; et differt populus et servus. In servis autem consolatio, in populo vero judicium est. Populum Dei Israel secundum carnem nuncupatum esse quis nescit? Dictum autem ab Apostolo est: Qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rm II, 12). Judicabit ergo Deus populum suum; sed in servis suis consolabitur, nempe illis de quibus Dominus ait: Qui credit in me, non judicabitur, sed transiet de morte in vitam: qui autem non credit, jam judicatus est (Jn V, 24). Consolabitur autem Dominus, judicato Israel, in servis suis. In omnibus enim fidelibus terrae solatium habebit ex damno.

2695
25. Dei in Israelitas benignitas ac beneficia. Quam fuerint ingrati, gentes non ita

Voluisset enim populum suum, quem in patribus eorum Abraham et Isaac et Jacob elegerat, non judicari: ob quem post diversas plagas Aegyptum afflixerat, ob quem in columna ignis et nubis adstiterat, ob quem mare diviserat, aquam e petra ejecerat, manna e coelo miserat, legem posuerat, veniam tantis sacrilegiis indulserat, tot irreligiosorum regna dejecerat, prophetas miserat, Unigenitum suum nasci hominem voluerat; sed tot tantisque beneficiis populus ingratus, et colonus vineae primus electus, in ipsum Dominum vineae parricidales manus intulit (Mt XXI, 38), Deum, quantum in se est, crucifixum in homine mortificans. Sed electi sunt servi, quibus vinea fructum ejus reddentibus traderetur: in quibus Dominus, judicato populo suo, pietatis suae damnum consolaretur. Itaque consolantur eum gentes, in martyribus et confessioribus et fidelibus suis fructus ex se commissae sibi gratiae rependentes. Non nova autem, nec hujus tantum prophetae vox ista est. Moyses in praeclaro illo Deuteronomii cantico, cum peccata populi hujus, et impietates novissimas, et fidem generationis alterius praedicaret, ait: Quoniam judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur (Deut. XXXII, 36). Sanctus etiam Eleazar, cum a principibus populi sui degustare ementitum sacrificatum cogeretur, gloriam martyrii sub hac eadem voce consummat, sciens Dominum in servis suis voluntatem ejus operantibus, judicato populo, consolandum.

2696
26. Contra idololatras

Convertitur deinde ad depellendum errorem gentilium prophetico sermone, ut stultas atque irreligiosas superstitiones ex ipsis superstitionum causis coarguat dicens, VERS. 15-18: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; ( nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo:) neque est spiritus in ore eorum. Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Frequenter et in aliis psalmis id ipsum de simulacris gentium dictum est: et prophetia omnis hoc laborat, ut humanum errorem a stultissimis his irreligiositatum studiis avertat. Addunt enim plerique his impietatibus suis auctoritatem, ut pretiis metallorum honorem diis quos sibi fecerint quaerant, auro eos argentoque formando: sed hoc tantum quod possunt largiuntur, imaginem scilicet oris, oculorum, aurium, narium, manuum et pedum, deos suos in forma mortui corporis adorantes, cui, spiritu evolante, os mutum est, oculi hebetes, aures surdae, nares inanimae sunt, manus dissolutae, pedes rigentes, omne corpus immobile est. Sed errori eorum id quod nec sperare audent deputatur: ut eorum sint similes quos adorant, venerantes sint in consortio veneratorum, ipsi simulacrorum modo emortua corpora sine vitae spiritu relinquendi.

2697
27. Fidelium ordo quadruplex, praestantissimus omnium -Demonstrato autem errore gentili, ad doctrinae ordinem propheticus sermo se retulit, dicens, VERS. 19, 20: Domus Israel, benedicite Dominum; domus Aaron, benedicite Dominum; domus Levi, benedicite Dominum; qui timetis Dominum, benedicite eum. In his nominum atque officiorum distinctionibus omnem Ecclesiae populum complexus est; sed per nuncupationum et proprietatum significationem ipsa illa officiorum merita divisit. In eo enim quod dicitur domus Israel, et domus Aaron, et domus Levi, et qui timetis Dominum, aliud ab alio esse discernitur: ut, secundum Apostolum ad Corinthios scribentem, quaedam fit in nominibus distinctio, cum ait: Vocatis, sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi (1Co I, 2); ut aliud vocatos, aliud sanctos, aliud invocantes nomen Domini esse significet. Nunc autem primum Israel nuncupari videmus, secundo Aaron, tertio Levi, quarto timentes Dominum. Et in Aaron sacerdotes significari non ambiguum est: sacerdos enim in lege Aaron primus fuit, et exinde in successione ejus sacerdotum honor mansit. In Levi autem ministros ostendi absolutum est: haec enim tribus in ministerium electa est. Reliquus autem populus, cui non sacerdotii, neque ministerii, sed timoris officium est, in his qui timent Dominum nuncupatur. Docet autem nos Apostolus super omnes hos esse Israel, cum ait: Et quotquot regulae huic obsecundabunt, pax super eos et misericordia, et super Israel (Ga VI, 16). Sacerdotes et ministri officii sui regula in eo quod agunt continet; sed praestat longe voluntate magis aliquid agere, quam lege. Et optimum est, per ministerii ordinem non solum satisfacere ministerio, sed per doctrinae scientiam et fidei calorem ad cognitionem Dei contemplationemque contendere. Eum ergo, qui Deum intelligens et videns esset, quod est proprium Israel, in primo benedicentium ordine collocavit (qui officium in quo esset, atque honorem sacerdotis, hac ipsa cogniti per fidem et contemplati Dei virtute praecelleret): quia cum plures sint Aaron, id est sacerdotes; pauci tamen Israel, id est qui cognitione mentis Deum contemplaturi sint, reperientur. Hi ergo primum ad benedicendum advocantur: caeteris aliis post eos, in eo quo et ipsi essent officio, benedicturis. Sed benedicunt Deum, et domus Israel, et domus Aaron, et domus Levi, et omnes qui timent Dominum: eum scilicet, qui est benedictus Deus ex Sion, qui habitat Jerusalem, sanctum montem Sion, et civitatem coelestem, Ecclesiam primitivorum, manentium et scriptorum in coelis, in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

1350
(
Ps 135 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 1320