IGNATIUS PHILADELPHICIS



100

IGNATIUS PHILADELPHICIS

Ignatius, qui et Theophorus, ecclesiae Dei Patris et Iesu Christi, quae est in Philadelphia Asiae, habenti propitiationem et firmatae in concordia Dei et exultanti in passione Domini nostri inseparabiliter, et in resurrectione ipsius certificatae. in omni misericordia, quam saluto in sanguine Iesu Christi, qui est gaudium aeternum et incoinquinatum, maxime si in uno simus cum ep¨scopo et eis qui cum ipso presbyteris et diaconis manifestatis in sententia Iesu Christi, quos secundum propriam voluntatem firmavit in firmitudine Sancto ipsius Spiritu.

1
I. Quem episcopum cognovi non a se ipso neque per homines possedisse administrationem in commune convenientem neque secundum inanem gloriarci, sed in caritate Dei Patris et Domini Iesu Christi. Cuius obstupui mansuetudinem, qui silens plura potest his, qui vana loquuntur.
2. Concordes enim estis mandatis, ut chordis cithara. Propter quod beatificat imea anima eam quae in Dominum ips¨us sententiam, cognoscens virtuosam et perfectam existentem, immobile ipsius et inirascibile in omni mansuetudine Dei viventis.

2
II. Filii igitur lucis veritatis; fugite partitionem et malas doctrinas. Ubi autem pastor est, illic ut oves se quimini.
2. Multi enim lupi fide digni delectatione mala captivant in Deum cursores, sed in unitate vestra non habent locum.

3
III. Recedite a malis herbis, quas non colit Iesus Christus propter non esse ipsas plantationem Patris; non quoniam apud vos partitionem inveni, sed abstractionem.
2. Quotquot enim Dei sunt et Iesu Christi, isti cum episcopo sunt; et quotquot utique paenitentes veniunt in unitatem ecclesiae, et isti Dei erunt, ut sint secundum Iesum Christum viventes.
3. Non erretis, fratres mei: si quis schisma facientem sequitur, regnimi Dei non hereditabat ; si quis in aliena sententia circumambulat, iste passioni non concordat.

4
IV. Studete igitur una gratiarum actione uti; una enim caro Domini nostri Iesu Christi, et unus calix in unionem sanguinis ipsius, unum altare, ut unus episcopus cum presbyterio et diaconis, conservis meis; ut quod facitis secundum Deum faciatis.

5
V. Fratres mei, valde effusus sum diligens vos et superexultans corroboro vos, non ego autem, sed Iesus Christus, in quo vinctus timeo magis, ut adirne existens imperfectus; sed oratio vestra me perficiet, ut in qua hereditate propitiationem habuero, potiar, confugiens evangelio ut carni Iesu et apostolis ut presbyterio ecclesiae.
2. Sed et prophetas diligamus propter et ipsos in evangelium annuntiasse et in ipsum sperare et ipsum expectare, in quo et credentes salvati sunt; in unitate Iesu Christi existentes, digne dilecti et digne admirabiles sancti, a Iesu Christo testificati et connumerati in evangelio communis spei.

6
VI. Si autem Iudaismum interpretetur vobis, non audiatis ipsum. Melius est enim a viro circumeisionem habente Christianismum audire, quam ab habente praeputium Iudaismum. Si autem utrique de Iesu Christo non loquantur, isti mihi columnae sunt et sepulcra mortuorum, in quibus scripta sunt solum nomina hominum.
2. Fugite igitur malas artes et insidias principis saeculi huius, ne forte tribulati sententia ipsius infirmemini in cantate. Sed et omnes in id ipsum fiatis in impartitali corde.
3. Gratias autem ago Deo meo, quoniam bonam habens conscientiam ego sum in vobis, et non habet aliquis gloriari neque occulte neque manifeste, quoniam gravavi aliquem in parvo vel in magno. Sed et omnibus, in quibus locutus sum, oro, ut non in testimonium ipsum possideant.

7
VII. Si enim et secundum carnem me quidam volverunt seducere, sed spiritus non seducitur, a Deo existens. Novit enim, unde venit et quo vadit, et occulta redarguit. Clamavi in intermedio existens, locutus sum magna voce, Dei voce : Episcopo attendite et presbyterio et diaconis
2. Quidam autem suspicati me ut praescientem divisionem quorundam dicere haec; testis autem mihi, in quo vinctus sum, quoniam a carne humana non cognovi. Spiritus autem praedicavit, dicens haec : Sine episcopo nihil faciatis. Carnem vestram ut templum Dei servate. Unitatem diligite, divisiones fugite. Imitatores estote Iesu Christi, ut et ipse Patris ipsius.

8
VIII. Ego quidem igitur proprium faciebam ut homo in unitatem perfectus. Ubi autem divisio est et ira, Deus non habitat. Omnibus igitur paenitentibus dimittit Dominus, si paeniteant in unitatem Dei et concilium episcopi. Credo gratiae Iesu Christi, qui soluet a vobis omne vinculum.
2. Deprecor autem vos, nihil secundmn contentionem facere, sed secundum Christi disciplinam; quia audivi quosdam dicentes, quoniam, si non in veteribus invenio, in evangelio non credo; et dicente me ipsis, quoniam scriptum est, responderunt mihi, quoniam praeiacet. Mihi autem principium est Iesus Christus, inapproximabilia principia crux ipsius et mors et resurrectio ipsius et fides quae per ipsum, in quibus volo in oratione vestra iustificari.

9
IX. Boni et sacerdotes, melius autem princeps sacerdotum, cui eredita sunt sancta sanctorum, cui soli eredita sunt occulta Dei, qui ipse est ianua Patris, per quam ingrediuntur Abraham et Isaac et Iacob et prophetae et apostoli et ecclesia. Omnia haec in unitatem Dei.
2. Praecipuum autem aliquid habet evangelium: praesentiam salvatoris Domini nostri Iesu Christi, passionem ipsius et resurrectionem. Dilecti enim prophetae annuntiaverunt in ipsum, evangelium autem perfectio est incorruptionis. Omnia simul bona sunt, si in caritate creditis.

10
X. Quia secundum orationem vestram et secundum viscera misericordiae, quae habetis in Christo Iesu, annuntiatum est mihi, pacem habere ecclesiam, quae est in Antiochia Syriae, decens est vos ut ecclesiam Dei, ordinare diaconum ad intercedendum illic Dei intercessionem in congaudere ipsis in id ipsum factis et glorificari nomen.
2. Beatus in Iesu Christo, qui dignificabitur tali ministratione. Et vos glorificabimini. Volentibus autem vobis non est impossibile pro nomine Dei, ut et quaedam propinquae ecclesiae miserunt episcopos, quaedam autem presbytefos et diaconos.

11
XI. De Philone autem diacono a Cilicia, viro testimonium habente, qui et nunc in verbo Dei ministrat mihi cum Reo Agathopode, viro electo, qui a Syria me sequitur abrenuntians saeculo, qui et testificantur vobis, et ego Deo gratias ago pro vobis, quoniam recepistis ipsos, ut et vos Dominus. Qui autem inhonoraverunt ipsos, liberentur in gratia Iesu Christi.
2. Salutat vos caritas multorum qui in Troade, unde et scribo vobis per Burrum, missum mecum ab Ephesiis et Smyrnaeis in verbum honoris. Honoret ipsos Dominus Iesus Christus, in quem sperent carne, anima, spiritu, fide, caritate, concordia. Valete in Christo Iesu, communi spe nostra.





IGNATIUS PHILADELPHICIS