IGNATIUS ROMANIS



100

IGNATIUS ROMANIS

Ignatius, qui et Teophorus, habenti propitiationem in magnitudine Patris altissimi et Iesu Christi, solius Filii ipsius, ecclesiae dilectae et illuminatae in voluntate nolentis omnia, quae sunt secundum dilectionem Iesu Christi Dei nostri, quae et praesidet in loco chori Romanorum, digna Deo, digna decentia, digna beatitudine, digna laude, digne ordinata, digne casta et praesidens in cantate, Christi habens legem, Patris nomen, quam et saluto in noimine Iesu Christi, Filii Patris; secundum carnem et spiritum unitis in omni mandato ipsius, impletis gratia Dei indivisim et abstractis ab ornili alieno colore plurimum in Iesu Christo, Deo nostro, immaculate gaudere.

1
I. Deprecans Deum attigi videre vestras dignas visione facies, ut et amplius petebam accipere; ligatus enim in Christo Iesu spero vos salutare, siquidem voluntas sit, ut dignificer in finem esse.
2. Principiimi quidem enLm bene dispensatum est, si quidem gratia mea potiar, ad hereditatem meam sine impedimento lucrari. Timeo enim caritatem. vestram, ne ipsa me laedat. Vobis enim facile est, quod uultis facere; mihi autem difficile est Deo potiri, siquidem vos non parcitis mihi.

2
II. Non enim volo vos hominibus piacere, sed Deo piacere, quemadmodum et placetis. Neque enim ego habebo aliquando tempus tale Deo potiendi, neque vos, si taceatis, meliori operi habetis inscribi. Si enim taceatis a me, ego verbum Dei; si autem desideretis cameni niearn, rursus factus sum uox.
2. Plus autem mihi non tribuetis, quam sacrificari Deo, dum adhuc sacrificatorium paratum est, ut in cariiate chorus effecti cantetis Patri in Iesu Christo, quoniam episcopum Syriae dignificavit Deus inveniri in occidente, ab oriente transmittens. Bonum occidere a mundo in Deum, ut in ipso oriar.

3
III. Nunquam invidistis in aliquo; alios edocuistis. Ego autem volo, ut et illa firma sint, quae docentes praecepistis.
2. Solum mihi potentiam petatis ab intra et ab extra, ut non solum dicam, sed et uelim, non ut solum dicar Christianus, sed et inveniar. Si enim inveniar, et dici possum et tunc fidelis esse, quando utique mando non appareo.
3. Nihil apparenti a bonum est. Deus enim noster Iesus Christus in Patre existens magis apparet. Non suasionis opus, sed magnitudinis est Christianus, quando utique oditur a mundo.

4
IV. Scribo ecclesiis et praecipio omnibus, quoniam uolens pro Deo morior, siquidem vos non prohibeatis. Deprecor vos, non concordia intempestiva fiatis mihi. Dimittite me bestiarum esse cibum, per quas est Deo potiri. Frumentum sum Dei, et per dentes bestiarum molar, ut mundus panis inveniar Christi.
2. Magis blandite bestiis, ut mihi sepulcrum fiant et nihil derelinquant eorum, quae corporis mei, ut non dormiens grauis alicui inveniar. Tunc ero discipulus vere Iesu Christi, quando neque corpus meum. mundus videbit. Orate Christum pro me, ut per organa ista Dei sacrificium inveniar.
3. Non ut Petrus et Paulus praecipio vobis. Illi apostoli, ego condemnatus; illi liberi, ego usque nunc seruus. Sed si patiar, mannmissus fiam Iesu Christi, et resurgam liber. Et nunc disco vinctus nihil concupiscere.

5
V. A Syria usque Romani cum bestiis pugno per terram et per mare, nocte et die vinctus decem leopardis, quod est militaris ordo, qui et beneficiati deteriores fiunt. In iniustificationibus autem ipsorum magis erudior; sed non propter hoc iustificatus sum.
2. Sortiar bestiis mihi esse paratis, et oro promptas mihi inveniri, quibus et blandiar cito me deuorare, non quemadmodum quosdam timentes non tetigerunt. Sed et si ipsae uolentem non uelint, ego vim faciam.
3. Veniam mihi habete; quid mihi conferi, ego cognosco. Nunc incipio discipulus esse; nihil me zelare visibilium et invisibilium, ut Iesu Christo fruar. Ignis et crux bestiarumque congregationes, dispersiones ossium, concisio membrorum, molitiones totius corporis, malae punitiones diaboli in me veniant, solum ut Iesu Christo fruar.

6
VI. Nihil mihi proderunt termini mundi neque regna saeculi huius. Bonum mibi mori propter Iesum Christum, quam regnare super terminos terrae. Illuni quaero, qui pro nobis mortuus est; illuni volo, qui propter nos resurrexit. Ille lucrum mihi adiacet.
2. Ignoscite mihi, fratres; non impediatis me vivere, non velitis me mori. Dei volentem esse per raundum non separetis me, neque per materiam seducatis. Dimittite me purum lumen ac cipere; illuc adveniens homo ero.
3. Sinite me imitato rem esse passionis Dei mei. Si quis ipsum in se ipso habet, intelligat quod volo, et compatiatur mihi, sciens, quae continent me.

7
VII. Princeps saeculi huius rapere me uult et eamquae in Deum meum sententiam corrumpere. Nul¨us igitur praesentium de vobis adiuuet ipsi ; magis autem mei fiatis, hoc est Dei mei. Non loquimini Iesum Christum et mundum concupiscatis.
2. Invidia in vobis non inhabitet, neque utique ego praesens vos deprecor, credere mihi. His autem magis credite, quae scribo vobis. Vivens enim scribo vobis, desiderans mori. Meum desiderium crucifixum est, et non est in me ignis amans aiiquam aquam, sed vivens et loquens est in me, intus me dicit: Veni ad Patrem.
3. Non delector cibo corruptionis neque delectationibus vitae huius. Paner... Dei volo, quod est caro Iesu Christi, eius qui ex genere David, et potum volo sanguinem ipsius, quod est caritas incorruptibilis.

8
VIII. Non amplius volo secundum homines vivere; hoc autem erit, si vos velitis. Velite autem, ut et vos acceptemini.
2. Per paucas literas deprecor vos; credite mihi. Iesus autem Christus vobis manifestabit haec, quoniam vere dico, non mendax os, in quo Pater vere locutus est.
3. Petite pro me, ut attingam. Non secundum cameni vobis scripsi, sed secundum sententiam Dei. Si patiar, voluistis; si reprobus efficiar, odivistis.

9
IX. Mementote in oratione vestra eius quae in Syria ecclesiae, quae pro me pastore Deo utitur. Solus ipsi Iesus Christus uice episcopi sit et vestra caritas.
2. Ego autem erubesco ex ipsis dici. Non enim sum dignus, existens extremus ipsorum et abortiuum; sed misericordiam consecutus sum aliquis esse, si Deo fruar.
3. Salutai vos in nomine Iesu Christi ut non transeuntem. Etenim non advenientes mihi in uia, quae secundum carnem, secundum civitatem me praecesserunt.

10
X. Scribo autem vobis haec a Smyrna per Ephesios digne beatos. Est autem et simul mecum cum aliis multis et Crocus, desideratum mihi nomen.
2. De advenientibus mecum a Syria in Romam ad gloriam Dei credo vos cognovisse, quibus et manifestatis prope me existentem. Omnes enim sunt digni Deo et vobis, quos decens est vos secundum anima quietare.
3. Scripsi autem vobis haec in ea quae ante nouem Kalendas Septembris. Valete in finem in sustinentia Iesu Christi.

IGNATIUS ROMANIS