Isaías (VUL) 1



ISAIAS (VUL)




Capitulum 1

1 1 visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
2
audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me
3
cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit
4
vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum
5
super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens
6
a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo
7
terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili
8
et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur
9
nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
10
audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae
11
quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui
12
cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis
13
ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri
14
kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens
15
et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt
16
lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse
17
discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam
18
et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt
19
si volueritis et audieritis bona terrae comedetis
20
quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est
21
quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae
22
argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua
23
principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos
24
propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis
25
et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum
26
et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis
27
Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia
28
et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur
29
confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis
30
cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua
31
et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat


Capitulum 2

2 1 verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem
2
et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes
3
et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem
4
et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium
5
domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini
6
proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt
7
repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius
8
et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum
9
et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis
10
ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius
11
oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa
12
quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur
13
et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan
14
et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos
15
et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum
16
et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est
17
et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa
18
et idola penitus conterentur
19
et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram
20
in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones
21
et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram
22
quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse


Capitulum 3

3 1 ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
2
fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
3
principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
4
et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
5
et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
6
adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
7
respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
8
ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
9
agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
10
dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
11
vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
12
populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
13
stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
14
Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
15
quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
16
et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
17
decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
18
in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
19
et torques et monilia et armillas et mitras
20
discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
21
et anulos et gemmas in fronte pendentes
22
et mutatoria et pallia et linteamina et acus
23
et specula et sindones et vittas et theristra
24
et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
25
pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
26
et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit


Capitulum 4

4 1 et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum
2
in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israhel
3
et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem
4
si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris
5
et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio
6
et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia


Capitulum 5

5 1 cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei
2
et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas
3
nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me et inter vineam meam
4
quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas
5
et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem
6
et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem
7
vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor
8
vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae
9
in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore
10
decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres
11
vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis
12
cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis
13
propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit
14
propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum
15
et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur
16
et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia
17
et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent
18
vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum
19
qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud
20
vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum
21
vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes
22
vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem
23
qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo
24
propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt
25
ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
26
et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet
27
non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius
28
sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis
29
rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat
30
et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius


Capitulum 6

6 1 in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum 2 seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant 3 et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius 4 et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo
5
et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis 6 et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari 7 et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur
8
et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me
9
et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere
10
excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum
11
et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta
12
et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae
13
et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea


Capitulum 7

7 1 et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam 2 et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti
3
et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis
4
et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae
5
eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes
6
ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel
7
haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud
8
sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus
9
et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis
10
et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens 11 pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra 12 et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum
13
et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo
14
propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel
15
butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum
16
quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum
17
adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum
18
et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur
19
et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus
20
in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam
21
et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves
22
et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae
23
et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt
24
cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra
25
et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris


Capitulum 8

8 1 et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare 2 et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae 3 et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari 4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum
5
et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
6
pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae
7
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius
8
et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel
9
congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
10
inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus
11
haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens
12
non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis
13
Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester
14
et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem
15
et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur
16
liga testimonium signa legem in discipulis meis
17
et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum
18
ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion
19
et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis
20
ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux
21
et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum
22
et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua


Capitulum 9

9 1 primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium
2
populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis
3
multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia
4
iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian
5
quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis
6
parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis
7
multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc
8
verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel
9
et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes
10
lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus
11
et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet
12
Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
13
et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt
14
et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una
15
longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est
16
et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati
17
propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
18
succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi
19
in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet
20
et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam 21 in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta


Capitulum 10

10 1 vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt 2 ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent 3 quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram 4 ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
5
vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea 6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum 7 ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum 8 dicet enim 9 numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria 10 quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria 11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius 12 et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius 13 dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes 14 et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret 15 numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est 16 propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis 17 et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una 18 et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus 19 et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos
20
et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate 21 reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem 22 si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam 23 consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae 24 propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti 25 adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum 26 et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti 27 et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei
28
veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua 29 transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit 30 hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth 31 migravit Medemena habitatores Gebim confortamini 32 adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem 33 ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur 34 et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet


Capitulum 11

11 1 et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet 2 et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis 3 et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet 4 sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium 5 et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius 6 habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos 7 vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas 8 et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet 9 non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes
10
in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum 11 et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris 12 et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae 13 et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim 14 et volabunt in umeros Philisthim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon oboedientes erunt 15 et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati 16 et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti


Capitulum 12

12 1 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me 2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem 3 haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris 4 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius 5 cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra 6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel


Capitulum 13

13 1 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos 2 super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces 3 ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea 4 vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli 5 venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram 6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet 7 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet 8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum 9 ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea 10 quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo 11 et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo 12 pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo 13 super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius 14 et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient 15 omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio 16 infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur 17 ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint 18 sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum 19 et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram 20 non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi 21 sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi 22 et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis



Isaías (VUL) 1