IGNATIUS TRALLESIIS



100

IGNATIUS TRALLESIIS

Ignatius, qui et Theophorus, dilectae Deo Patri Iesu Christi ecclesiae sanctae, existenti in Trallesiis Asiae, electae et Deo dignae, pacem habenti in carne et sanguine et passione Iesu Christi, spei nostrae in ea quae in ipsum resurrectione, quam et saluto in plenitudine in apostolico charactere et oro plurimum gaudere.

1
I. Incoinquinatam mentem et inseparabilem in sustinentia cognovi vos habentes non secundum usum, sed secundum naturam, quemadmodum ostendit mihi Polybius, episcopus vester, qui advenit voluntate Dei et Iesu Christi in Smyrna et sic mihi congauisus est vincto in Christo Iesu, ut ego omnem muititudinem vestram in ipso speculer.
2. Recipiens igitur eam quae secundum Deum aequanimitatem per ipsum, gloriatus sum, inveniens vos, ut cognovi, imitatores Dei.

2
II. Quum eniin episcopo subiecti estis ut Iesu Christo, videmini mihi non secundum homines viventes, sed secundum Iesum Christum, propter vos mortuum, ut credentes in mortem ipsius mori effugiatis.
2. Necessarium igitur est, quemadmodum facitis, sine episcopo nihil operari vos, sed subici et presbyterio ut apostolis Iesu Christi, spei nostrae, in quo conversantes inveniamur.
3. Oportet autem et diaconos, ministros existentes mysteriorum Iesu Christi, secundum omnem modum omnibus piacere. Non enim ciborum et potuum sunt ministri, sed ecclesiae Dei ministri. Opportunum igitur, vos observare accusationes ut ignem.

3
III. Similiter et omnes revereantur diaconos ut mandatum Iesu Christi, et episcopum ut Iesum Christum, existentem Filium Patris, presbyteros autem ut concilium Dei et coniunctionem apostolorum. Sine his ecclesia non vocatur.
2. De quibus suadeo vos sic habere. Exemplarium enim caritatis vestrae accepi et habeo cum me ipso in episcopo vestro, cuius ipsa compositio magna est disciplinatio, mansuetudo, cuius ipsa compositio magna est disciplinatio, mansuetudo autem ipsius potentia; quem existimo et impios revereri,
3. diligentes quod non parco ipsum aliqualem, potens scribere pro illo. In hoc existimer, ut existens condemnatus velut apostolus vobis praecipiam?

4
IV. Multa sapio in Deo; sed me ipsum mensuro, ut non in gloriatione perdar. Nunc enim me oportet plus timere et non attendere inflantibus me. Dicentes enim mihi flagellant me.
2. Diligo quidem enim pati, sed non novi, si dignus sum. Zelus enim multis quidem non apparet, me autem plus oppugnat. Indigeo igitur mansuetudine, in qua dissolvitur princeps saeculi huius.

5
V. Nonne possum vobis supercaelestia scribere? Sed timeo, ne parvulis existentibus vobis damnum apponam; et condonate mihi, ne forte non potentes capere strangulemini.
2. Etenim ego non secundum quodcumque ligatus sum, sed potens supercaelestia et locipositiones angelicas et constitutiones principatorias, visibiliaque et invisibilia, praeter hoc iam et discipulus sum. Multa enim vobis deficiunt, ut Deo non deficiamus.

6
VI. Deprecor igitur vos, non ego, sed caritas Iesu Christi: solo christiano alimento utamini, ab aliena autem herba recedite, quae est haeresis;
2. quae et inquinatis implicat Iesum Christum, quemadmodum mortiferum pharmacum dantes cum vino mellito; quod qui ignorat, delectabiliter accipit et in delectatione mala mori.

7
VII. Observemini igitur a talibus. Hoc autem erit vobis non inflatis et existentibus inseparabilibus a Deo Iesu Christo et episcopo et ordinibus apostolorum.
2. Qui intra altare est, mundus est; qui vero extra altare est, non mundus est, hoc est: qui sine episcopo et presbytero et diacono operatur aliquid, iste non mundus est in conscientia.

8
VIII. Non quia cognovi tale quid in vobis, sed praeservo vos existentes meos dilectos, praevidens insidias diaboli. Vos igitur mansuetam patientiam resumentes, recreate vosmet ipsos in fide, quod est caro Domini, et in cantate, quod est sanguis Iesu Christi.
2. Nullus vestrum adversus proximum aliquid habet. Non occasiones detis gentibus, ut non propter paucos insipientes ea quae in Deo multitudo blasphemetur. Vae enim, per quem in vanitate nomen meum in aliquibus blasphematur.

9
IX. Obsurdescite igitur, quando vobis sine Iesu Christo loquitur quis, qui ex genere David, qui ex Maria, qui vere natus est, comedit et bibit, vere persecutionem passus est sub Pontio Pilato, vere crucifixus est et mortuus est, aspicientibus caelestibus et terrestribus et infernalibus;
2. qui et vere resurrexit a mortuis, resuscitante ipsum Patre ipsius, qui et secundum similitudinem nos credentes ipsi sic resuscitabit, Pater ipsius in Christo Iesu, sine quo verum vivere non habemus.

10
X. Si autem, quemadmodum quidam sine Deo existentes, hoc est infideles, dicunt, secundum videri passum esse ipsuim, ipsi existentes secundum videri, ego quid vinctus sum? Quid autem et oro cum bestiis pugnare? Gratis igitur morior; ergo non reprehendor mendacii a Domino.

11
XI. Fugite ergo malas propagines generantes fructum mortiferum, quem si gustet quis, statini moritur. Isti enim non sunt plantatio Patris.
2. Si enim essent, apparerent utique rami crucis et esset utique fructus ipsorum incorruptibilis, per quem in passione ipsius advocat vos existentes membra ipsius. Non potest igitur caput nasci sine membris. Deo unionem repromittente, quod est ipse.

12
XII. Saluto vos a Smyrna cum compraesentibus mihi ecclesiis Dei, qui secundum omnia me quiescere fecerunt carne et spiritu.
2. Deprecantur vos vinculamea, quae pro Iesu Christo fero petens Deo frui, permanere in concordia vestra et ea quae cum adinvicem oratione. Decet enim vos singulos, praecipue et presbyteros, refrigerare episcopum in honorem Patris Iesu Christi et apostolorum.
3. Oro vos in caritate audire me, ut non in testimonium sim in vobis scribens. Sed et pro me orate, ea quae a vobis caritate indigente in misericordia Dei, ad dignificari me hereditate, qua conor, potiri, ut non reprobus inveniar.

13
XIII. Salutat vos caritas Smyrnaeorum et Ephesiorum. Mementote in orationibus vestris eius quae in Syria ecclesiae, unde non dignus sum dici, existens extremus illorum.
2. Valete in Iesu Christo, subiecti episcopo ut Dei mandato, similiter et presbyterio; et singuli adinvicem diligite in impartibili corde.
3. Castificate vestrum meum spiritum non solum nunc, sed et quando utique Deo fruar. Adhuc enim sub periculo sum, sed fidelis Pater in Iesu Christo implere petitionem meam et vestram, in quo inveniamini incoinquinati.




IGNATIUS TRALLESIIS