Jó (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


IOB (NV)





1 1 Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo. 2 Natique sunt ei septem filii et tres filiae. 3 Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
4
Et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo; et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. 5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: " Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis ". Sic faciebat Iob cunctis diebus.


6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. 7 Cui dixit Dominus: " Unde venis? ". Qui respondens ait: " Circuivi terram et perambulavi eam ". 8 Dixitque Dominus ad eum: " Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo? ". 9 Cui respondens Satan ait: " Numquid Iob frustra timet Deum? 10 Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? 11 Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi ". 12 Dixit ergo Dominus ad Satan: " Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam ". Egressusque est Satan a facie Domini.
13
Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, 14 nuntius venit ad Iob, qui diceret: " Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos; 15 et irruerunt Sabaei tuleruntque eos et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi ". 16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: " Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ". 17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: " Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi ". 18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit et dixit: " Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, 19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ".
20
Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit 21 et dixit: " Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum ". 22 In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est.


2 1 Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, ut starent coram Domino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspectu eius. 2 Dixit Dominus ad Satan: " Unde venis? ". Qui respondens ait: " Circuivi terram et perambulavi eam ". 3 Et dixit Dominus ad Satan: " Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra ". 4 Cui respondens Satan ait: " Pellem pro pelle et cuncta, quae habet, homo dabit pro anima sua. 5 Alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem; et tunc videbis, si in faciem benedicet tibi ". 6 Dixit ergo Dominus ad Satan: " Ecce, in manu tua est; verumtamen animam illius serva ".
7
Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius. 8 Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. 9 Dixit autem illi uxor sua: " Adhuctu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo et morere ". 10 Qui ait ad illam: " Quasi una de stultis mulieribus locuta es! Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? ". In omnibus his non peccavit Iob labiis suis.
11
Igitur, audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur. 12 Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt; scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in caelum. 13 Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem esse vehementem.


3 1 Post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
2
et locutus est:
3
" Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: "Conceptus est homo".


4 Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
5
Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
6
Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus.
7
Sit nox illa solitaria nec laude digna;
8
maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
9
Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae,
10
quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.


11 Quare non in vulva mortuus sum? Egressus ex utero non statim perii?
12
Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus?
13
Nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
14
cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines,
15
aut cum principibus, qui possident aurum et replent domos suas argento.
16
Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
17
Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.


18 Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris.
19
Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.


20 Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt?
21
Qui exspectant mortem, et non venit, et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros;
22
gaudentque vehementer et laetantur sepulcro.
23
Viro, cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.


24 Antequam comedam, suspiro, et quasi inundantes aquae sic rugitus meus.
25
Quia timor, quem timebam, evenit mihi, et, quod verebar, accidit.
26
Non dissimulavi, non silui, non quievi, et venit super me indignatio ".


Capitulum 4

4 1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
2
" Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
3
Ecce, docuisti multos et manus lassas roborasti;
4
vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
5
Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.
6
Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum?
7
Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt?
8
quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos,
9
flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos.
10
Rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11
Leo periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt.
12
Porro ad me furtive verbum delatum est, et suscepit auris mea sussurrum eius.
13
In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines,
14
pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt.
15
Et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
16
Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi:
17
"Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?".
18
Ecce, in servis suis fiduciam non habet et in angelis suis reperit pravitatem.
19
Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea!
20
De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt.
21
Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis? Morientur, et non in sapientia.


Capitulum 5

5 1 Voca ergo, si est qui tibi respondeat! Ad quem sanctorum converteris?
2
Vere stultum interficit iracundia, et fatuum occidit invidia.
3
Ego vidi stultum firma radice et maledixi sedi eius statim.
4
Longe fient filii eius a salute et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
5
Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
6
Quia non egreditur ex pulvere nequitia, et de humo non oritur dolor.
7
Sed homo generat laborem, et aves elevant volatum.
8
Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum,
9
qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero;
10
qui dat pluviam super faciem terrae et irrigat aquis rura;
11
qui ponit humiles in sublime et maerentes erigit sospitate;
12
qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant;
13
qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
14
Per diem incurrent tenebras et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
15
Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem;
16
et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.
17
Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.
18
Quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt.
19
In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum.
20
In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii.
21
A flagello linguae absconderis et non timebis vastationem, cum venerit.
22
In vastitate et fame ridebis et bestias terrae non formidabis.
23
Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
24
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris.
25
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae.
26
Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
27
Ecce hoc, ut investigavimus, ita est; oboedi illi et tu sapias tibi ".


Capitulum 6

6 1 Respondens autem Iob dixit:
2
" Utinam appenderetur aegritudo mea, et calamitatem meam assumerent in statera!
3
Nunc vero arena maris haec gravior apparet, inde verbis meis haesito.
4
Quia sagittae Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus meus; et terrores Dei militant contra me.
5
Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit?
6
Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? Aut poterit gustari herba insulsa?
7
Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt.
8
Quis det, ut veniat petitio mea, et, quod exspecto, tribuat mihi Deus?
9
Utinam Deus me conterat; solvat manum suam et succidat me!
10
Et haec mihi sit consolatio, et exsultabo vel in pavore, qui non parcat, nec celabo sermones Sancti.
11
Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? Aut quis finis meus, ut patienter agam?
12
Num fortitudo lapidum, fortitudo mea? Num caro mea aenea est?
13
An non est auxilium mihi in me, et virtus quoque remota est a me?
14
Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Omnipotentis derelinquit.
15
Fratres mei mentiti sunt me sicut alveus torrentium, qui evanescunt
16
nigrescentes glacie, cum ingruit super eos nix.
17
Tempore, quo diffluunt, arescunt et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo.
18
Deflectunt viatorum turmae de viis suis, ascendentes per desertum pereunt.
19
Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba speraverunt in eis.
20
Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.
21
Ita nunc vos facti estis mihi; videntes plagam meam, timetis.
22
Numquid dixi: Afferte mihi et de substantia vestra donate mihi?
23
vel: Liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me?
24
Docete me, et ego tacebo, et, si quid forte ignoravi, instruite me.
25
Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me?
26
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, sed in ventum verba desperati.
27
Super pupillum irruitis et subvertere nitimini amicum vestrum.
28
Nunc, quaeso, convertimini ad me, et in faciem vestram non mentiar.
29
Revertite! Nulla erit improbitas. Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea.
30
Estne in lingua mea improbitas? An palatum meum non discernit nequitiam?


Capitulum 7

7 1 Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius?
2
Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam,
3
sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi.
4
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum.


5 Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit.


6 Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo.
7
Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona.


8 Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.
9
Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet
10
nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
11
Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae.
12
Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam?
13
Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum meum querelam meam,
14
terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties.
15
Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
16
Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17
Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum?
18
Visitas eum diluculo et singulis momentis probas illum.
19
Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
20
Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
21
Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam! ".


Capitulum 8

8 1 Respondens autem Baldad Suhites dixit:
2
" Usquequo loqueris talia, et spiritus vehemens sermones oris tui?
3
Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est?
4
Et si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae,
5
tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus,
6
si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae;
7
in tantum ut, si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
8
Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam.
9
Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.
10
Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia?
11
Numquid virere potest scirpus absque umore, aut crescere carectum sine aqua?
12
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
13
Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit.
14
Cuius spes filum tenue, et sicut tela aranearum fiducia eius.
15
Innitetur super domum suam et non stabit; fulciet eam et non consurget.
16
Umectus videtur, antequam veniat sol, et in horto suo germen eius egredietur.
17
Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.
18
Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum et dicet: "Non novi te".
19
Haec est enim laetitia viae eius, ut rursum de terra alii germinentur.
20
Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis,
21
donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo.
22
Qui oderunt te, induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet ".


Capitulum 9

9 1 Et respondens Iob ait:
2
" Vere scio quod ita sit, et quomodo iustificabitur homo compositus Deo?
3
Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
4
Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit?
5
Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo.
6
Qui commovet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur.
7
Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.
8
Qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris.
9
Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri.
10
Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus.
11
Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intellegam.
12
Si repente arripiet, quis eum impediet? Vel quis dicere potest: "Quid facis?".


13 Deus non retinet iram suam, et sub eo curvantur auxilia Rahab.


14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei et loquar delectis verbis cum eo?
15
Quia, etiamsi iustus essem, non responderem, sed meum iudicem deprecarer;
16
et, cum invocantem exaudierit me, non credam quod audierit vocem meam.


17 In turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
18
Non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus.
19
Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si iudicium, quis eum arcesserit?
20
Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
21
Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et contemnam vitam meam.
22
Unum est, quod locutus sum: Et innocentem et impium ipse consumit.
23
Si subito flagellum occidat, de afflictione innocentium ridebit.
24
Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit; quod si non ille est, quis ergo est?
25
Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt et non viderunt bonum;
26
pertransierunt quasi naves arundineae, sicut aquila volans ad escam.
27
Cum dixero: Obliviscar maerorem meum, commutabo faciem meam et hilaris fiam,
28
vereor omnes dolores meos, sciens quod non iustificaveris me.
29
Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?
30
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas,
31
tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
32
Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo; nec vir, quocum in iudicio contendam.
33
Non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus.
34
Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.
35
Loquar et non timebo eum; quia sic non mecum ipse sum.


Capitulum 10

10 1 Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae.
2
Dicam Deo: Noli me condemnare, indica mihi cur me ita iudices.
3
Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me et calumnieris me, opus manuum tuarum, et super consilium impiorum arrideas?
4
Numquid oculi carnei tibi sunt, aut, sicut videt homo, et tu videbis?
5
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
6
ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris,
7
cum scias quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit eruere?
8
Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me?
9
Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me.
10
Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti?
11
Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.
12
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
13
Licet haec celes in corde tuo, tamen scio haec in animo tuo versari.
14
Si peccaverim, observas me et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris.
15
Et si impius fuero, vae mihi est; et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
16
Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me et iterum mirabilem te exhibebis in me.
17
Instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me.
18
Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!
19
Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
20
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum,
21
antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrarum et umbrae mortis,
22
terram caliginis et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat ".


Capitulum 11

11 1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
2
" Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur? Aut vir verbosus iustificabitur?
3
Vaniloquium tuum viros tacere faciet, et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
4
Dixisti enim: "Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo".
5
Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi,
6
ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua.
7
Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
8
Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et quid cognosces?
9
Longior terra mensura eius et latior mari.
10
Si subverterit vel concluserit et coarctaverit, quis contradicet ei?
11
Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem nonne considerat?
12
Sed et vir vacuus cordatus fit, et homo tamquam pullum onagri nascitur.
13
Tu autem, si cor tuum firmaveris et expanderis ad eum manus tuas,
14
si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,
15
tunc levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis.
16
Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis.
17
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
18
Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
19
Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae ".


Capitulum 12

12 1 Respondens autem Iob dixit:
2
" Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia.
3
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat?
4
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.
5
Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt, parata iis, qui vacillant pede.
6
Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua.
7
Nimirum interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
8
Loquere terrae, et docebit te; et narrabunt pisces maris.
9
Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit?
10
In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis.
11
Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat?
12
In senibus est sapientia, et in longaevis prudentia.
13
Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam.
14
Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
15
Si continuerit aquas, arescent; et, si emiserit eas, subvertent terram.
16
Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
17
Inducit consiliarios spoliatos et iudices in stuporem.
18
Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum.
19
Inducit sacerdotes spoliatos et optimates supplantat,
20
commutans labium veracium et doctrinam senum auferens.
21
Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat.
22
Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis.
23
Qui multiplicat gentes et perdit eas et subversas in integrum restituit.
24
Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum.
25
Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.


Capitulum 13

13 1 Ecce, omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
2
Secundum scientiam vestram, et ego novi; nec inferior vestri sum.
3
Sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio;
4
vos autem ostendam fabricatores mendacii, medicos vanos vos omnes.
5
Atque utinam taceretis, ut sit vobis in sapientiam!
6
Audite ergo correptionem meam et contentiones labiorum meorum attendite.
7
Numquid pro Deo profertis mendacium et pro illo loquimini dolos?
8
Numquid faciem eius accipitis et pro Deo in iudicio contendere nitimini?
9
Aut bonum est quod vos excutiat? Aut, ut illuditur homini, illudetis ei?
10
Ipse vos arguet, cum in abscondito faciem accipitis.
11
Nonne maiestas eius turbabit vos, et terror eius irruet super vos?
12
Sententiae vestrae sunt proverbia cineris; thoraces lutei thoraces vestri.
13
Tacete paulisper, ut loquar ipse, et transeat super me quodcumque.
14
Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis?
15
Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.
16
Et hoc erit salus mea: non enim veniet in conspectu eius omnis impius.
17
Audite sermonem meum et explicationem meam percipite auribus vestris.
18
Ecce iudicium paravi; scio quod iustus inveniar.
19
Quis est qui contendat mecum? Tunc enim tacebo et consummabor.
20
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
21
Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
22
Voca me, et ego respondebo tibi; aut ipse loquar, et tu respondebis mihi.
23
Quantas habeo iniquitates et peccata? Scelera mea et delicta ostende mihi.
24
Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum?
25
Contra folium, quod vento rapitur, dure agis et stipulam siccam persequeris.
26
Scribis enim contra me amaritudines et occupatum me vis peccatis adulescentiae meae.
27
Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti.
28
Qui quasi uter consumendus sum, et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea.


Capitulum 14

14 1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur.
2
Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet.
3
Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium?
4
Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem!
5
Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit,
6
averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos.
7
Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient.
8
Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
9
ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi novellae.
10
Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est?
11
Recedent aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescet;
12
sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit nec consurget de somno suo.
13
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
14
Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspectarem, donec veniat immutatio mea.
15
Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres.
16
Tu quidem nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis.
17
Signares quasi in sacculo delicta mea, sed dealbares iniquitatem meam.
18
Mons cadens decidit, et saxum transfertur de loco suo;
19
lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes.
20
Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet; immutas faciem eius et emittis eum.
21
Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit.
22
Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso luget ".


Capitulum 15

15 1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
2
" Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa et implebit vento urente stomachum suum?
3
Arguens verbis, quae nihil prosunt, et sententiis, quae nihil iuvant?
4
Tu autem pietatem dissolvis et detrahis meditationi coram Deo.
5
Docet enim iniquitas tua os tuum, et assumis linguam callidorum.
6
Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi.
7
Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus?
8
Numquid consilium Dei audisti et tibi attrahis sapientiam?
9
Quid nosti, quod nos ignoremus? Quid intellegis, quod nos nesciamus?
10
Et senes et antiqui sunt inter nos, multo vetustiores quam pater tuus.
11
Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum?
12
Quid te elevat cor tuum, et cur attonitos habes oculos?
13
Quid vertis contra Deum spiritum tuum et profers de ore tuo huiuscemodi sermones?
14
Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
15
Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius;
16
quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem.
17
Ostendam tibi, audi me; quod vidi, narrabo tibi,
18
quod sapientes confitentur, et non celaverunt eos patres eorum:
19
quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
20
Cunctis diebus suis impius cruciatur, et numerus annorum incertus est tyranno.
21
Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum.
22
Non credit quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio.
23
Cum se moverit ad quaerendum panem: "Ubinam?", novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
24
Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium.
25
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
26
Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus.
27
Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
28
Habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
29
Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam.
30
Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet ventus florem eius.
31
Ne credat vanitati errore deceptus, quia vanitas erit remuneratio eius.
32
Antequam dies eius impleantur, abscindentur, et ramus eius non virescet.
33
Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum.
34
Cangregatio enim impii sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
35
Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et venter eius praeparat dolos.


Capitulum 16

16 1 Respondens autem Iob dixit:
2
" Audivi frequenter talia consolatores molesti omnes vos estis.
3
Numquid habebunt finem verba ventosa, aut quid te exacerbat, ut respondeas?
4
Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos.
5
Roborarem vos ore meo et motum labiorum meorum non cohiberem.
6
Si locutus fuero, non quiescet dolor meus et, si tacuero, non recedet a me;
7
nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum.
8
Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi,
9
Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me.
10
Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me.
11
Concludit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit.
12
Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum.
13
Circumdedit me lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra iecur meum.
14
Dirupit me rumpens et diruens, irruit in me quasi gigas.
15
Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum.
16
Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt;
17
attamen absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas preces.
18
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
19
Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
20
Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus.
21
Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.
22
Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.



Jó (NV) 1