Joćo (VUL) 16

Capitulum 16

16 1 haec locutus sum vobis ut non scandalizemini
2
absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo
3
et haec facient quia non noverunt Patrem neque me
4
sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis
5
haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis
6
sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum
7
sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos
8
et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio
9
de peccato quidem quia non credunt in me
10
de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me
11
de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est
12
adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo
13
cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis
14
ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis
15
omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis
16
modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem
17
dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem 18 dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur 19 cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me
20
amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium
21
mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum
22
et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis
23
et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis
24
usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum
25
haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis
26
illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis
27
ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi
28
exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem
29
dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis 30 nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi 31 respondit eis Iesus modo creditis
32
ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est
33
haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum


Capitulum 17

17 1 haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te
2
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam
3
haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum
4
ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam
5
et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te
6
manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
7
nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
8
quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti
9
ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt
10
et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis
11
et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos
12
cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur
13
nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis
14
ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
15
non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
16
de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
17
sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
18
sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
19
et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate
20
non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me
21
ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
22
et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus
23
ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti
24
Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi
25
Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti
26
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis


Capitulum 18

18 1 haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius 2 sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
3
Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis 4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis 5 responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis 6 ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram 7 iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum 8 respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire 9 ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam
10
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus 11 dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum
12
cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum 13 et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius 14 erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo
15
sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis 16 Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum 17 dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum 18 stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se 19 pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius 20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil 21 quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego 22 haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici 23 respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis
24
et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
25
erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum 26 dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo 27 iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit
28
adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha 29 exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc 30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum 31 dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam 32 ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus
33
introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum 34 et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me 35 respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti 36 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc
37
dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem
38
dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam 39 est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum 40 clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro


Capitulum 19

19 1 tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit 2 et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum 3 et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas
4
exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras 5 ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo 6 cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam 7 responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit
8
cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit 9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei 10 dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te 11 respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet
12
exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari 13 Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha 14 erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester 15 illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem
16
tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt 17 et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha 18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum 19 scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum 20 hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine 21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum 22 respondit Pilatus quod scripsi scripsi
23
milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum 24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt
25
stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene 26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus 27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
28
postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio
29
vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius 30 cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum
31
Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur 32 venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo 33 ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua 35 et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis 36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo
37
et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt
38
post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu 39 venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum 40 acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire 41 erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat 42 ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum


Capitulum 20

20 1 una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento 2 cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum
3
exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum 4 currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum 5 et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit 6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita 7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum 8 tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit 9 nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere 10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli
11
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum 12 et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu 13 dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum 14 haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est 15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam 16 dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister 17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum 18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi
19
cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis 20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino 21 dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos
22
hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum
23
quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt
24
Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus 25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam 26 et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis 27 deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis 28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus 29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt
30
multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc 31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius


Capitulum 21

21 1 postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic 2 erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo 3 dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt
4
mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est 5 dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non 6 dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium 7 dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare 8 alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium
9
ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem 10 dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc 11 ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete 12 dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset 13 et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter 14 hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis
15
cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos 16 dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos 17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas
18
amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis
19
hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me
20
conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te 21 hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid 22 dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere 23 exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te
24
hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius
25
sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen



Joćo (VUL) 16