Provérbios (NV) 16

Capitulum 16

16 1 Hominis est animum praeparare, et Domini est responsio linguae.
2
Omnes viae hominis purae sunt oculis eius, spirituum ponderator est Dominus.
3
Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
4
Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
5
Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens.
6
Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
7
Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.
8
Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate.
9
Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius.
10
Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius.
11
Pondus et statera iusta Domini sunt, et opera eius omnes lapides sacculi.
12
Abominantur reges agere impie, quoniam iustitia firmatur solium.
13
Voluntas regum labia iusta; qui recta loquitur, diligetur.
14
Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
15
In lumine vultus regis vita, et voluntas eius quasi imber serotinus.
16
Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento.
17
Semita iustorum declinare a malo; custos animae suae, qui servat viam suam.
18
Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio spiritus.
19
Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
20
Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est.
21
Qui sapiens est corde, appellabitur prudens; et dulcedo labiorum addet doctrinam.
22
Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia.
23
Cor sapientis erudiet os eius et labiis eius addet doctrinam.
24
Favus mellis composita verba, dulcedo animae et sanitas ossium.
25
Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem.
26
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
27
Vir impius fodit malum, et in labiis eius quasi ignis ardens.
28
Homo perversus suscitat lites, et mussitator separat familiares.
29
Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam.
30
Qui attonitis oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum.
31
Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur.
32
Melior est patiens viro forti, et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
33
Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.


Capitulum 17

17 1 Melior est buccella sicca cum pace quam domus plena victimis cum iurgio.
2
Servus sapiens dominabitur filiis inhonestis et inter fratres hereditatem dividet.
3
Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
4
Malus oboedit labio iniquo, et fallax obtemperat linguae mendaci.
5
Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus.
6
Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
7
Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
8
Gemma gratissima munus in oculis domini eius; quocumque se verterit, prospere aget.
9
Qui celat delictum, quaerit amicitias; qui sermone repetit, separat foederatos.
10
Plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum.
11
Semper iurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.
12
Expedit magis ursae occurrere, raptis fetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
13
Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.
14
Aquarum proruptio initium est iurgiorum; et, antequam exacerbetur contentio, desere.
15
Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum.
16
Ad quid pretium in manu stulti? Ad emendam sapientiam, cum careat corde?
17
Omni tempore diligit, qui amicus est, et frater ad angustiam natus est.
18
Stultus homo iungit manus, cum spoponderit pro amico suo.
19
Qui diligit delictum, diligit rixas; et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam.
20
Qui perversi cordis est, non inveniet bonum; et, qui vertit linguam, incidet in malum.
21
Qui generat stultum, maerorem generat sibi, sed nec pater in fatuo laetabitur.
22
Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa.
23
Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii.
24
In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terrae.
25
Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum.
26
Non est bonum multam inferre iusto nec percutere principem contra rectitudinem.
27
Qui moderatur sermones suos, novit scientiam, et lenis spiritu est vir prudens.
28
Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur et, si compresserit labia sua, intellegens.


Capitulum 18

18 1 Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico; omni consilio exacerbatur.
2
Non delectatur stultus prudentia sed in revelatione cordis sui.
3
Cum venerit impius, veniet et contemptio, et cum ignominia opprobrium.
4
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae.
5
Accipere personam impii non est bonum, ut declines iustum in iudicio.
6
Labia stulti miscent se rixis, et os eius plagas provocat.
7
Os stulti ruina eius, et labia ipsius laqueus animae eius.
8
Verba susurronis quasi dulcia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.
9
Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est viri dissipantis.
10
Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit iustus et exaltabitur.
11
Substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus excelsus in cogitatione eius.
12
Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et, antequam glorificetur, humiliatur.
13
Qui prius respondet quam audiat, stultitia est ei et contumelia.
14
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero confractum, quis poterit sustinere?
15
Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam.
16
Donum hominis dilatat viam eius et ante principes deducit eum.
17
Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus; venit amicus eius et arguet eum.
18
Lites comprimit sors et inter potentes quoque diiudicat.
19
Frater, qui offenditur, durior est civitate firma, et lites quasi vectes urbium.
20
De fructu oris viri replebitur venter eius, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21
Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam, comedent fructus eius.
22
Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum et hausit gratiam a Domino.
23
Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
24
Vir cum amicis concuti potest, sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater.


Capitulum 19

19 1 Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam qui torquet labia et est insipiens.
2
Ubi non est scientia animae, non est bonum; et, qui festinus est pedibus, offendit.
3
Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo.
4
Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur.
5
Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet.
6
Multi blandiuntur faciei potentis, et omnes amici sunt dona tribuenti.
7
Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit.
8
Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.
9
Falsus testis non erit impunitus; et, qui loquitur mendacia, peribit.
10
Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus.
11
Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi.
12
Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius.
13
Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.
14
Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens.
15
Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
16
Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.
17
Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
18
Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
19
Qui impatiens est, sustinebit multam; et, si eum abripere vis, aliud appones.
20
Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
21
Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.
22
Desiderabile in homine est misericordia eius; et melior est pauper quam vir mendax.
23
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.
24
Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam.
25
Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.
26
Qui affligit patrem et fugat matrem, filius inhonestus et ignominiosus.
27
Acquiesce, fili, ut audias doctrinam nec erres a sermonibus scientiae.
28
Testis iniquus deridet iudicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
29
Paratae sunt derisoribus virgae, et plagae stultorum corporibus.


Capitulum 20

20 1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera; quicumque his delectatur, non erit sapiens.
2
Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam.
3
Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4
Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
5
Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud.
6
Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?
7
Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
8
Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo.
9
Quis potest dicere: " Mundavi cor meum, purus sum a peccato "?
10
Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum.
11
Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius.
12
Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque.
13
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus.
14
" Malum est, malum est! " dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc gloriabitur.
15
Est aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae.
16
Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17
Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo.
18
Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella.
19
Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia sua, ne commiscearis.
20
Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
21
Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
22
Ne dicas: " Reddam malum "; exspecta Dominum, et liberabit te.
23
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius.
24
A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam?
25
Laqueus est homini inconsulte dicere: " Sanctum! " et post vota retractare.
26
Ventilat impios rex sapiens et incurvat super eos rotam.
27
Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris.
28
Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
29
Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities.
30
Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.


Capitulum 21

21 1 Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.
2
Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus.
3
Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae.
4
Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum.
5
Cogitationes sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in egestate est.
6
Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento impingetur ad laqueos mortis.


7 Violentia impiorum detrahet eos, quia noluerunt facere iudicium.
8
Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus eius.
9
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.


10 Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo.
11
Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.
12
Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum.
13
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.


14 Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
15
Gaudium iusto est facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem.
16
Vir, qui erraverit a via prudentiae, in coetu umbrarum commorabitur.
17
Qui diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.
18
Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus.
19
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
20
Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis, et imprudens homo dissipabit illum.
21
Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam.
22
Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius.
23
Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.
24
Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae.
25
Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus eius operari:
26
tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit.
27
Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere.
28
Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam.
29
Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam.
30
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
31
Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit.


Capitulum 22

22 1 Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona.
2
Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.
3
Callidus vidit malum et abscondit se; simplices pertransierunt et afflicti sunt damno.
4
Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita.
5
Spinae et laquei in via perversi, custos autem animae suae longe recedit ab eis.
6
Institue adulescentem iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
7
Dives pauperibus imperat; et, qui accipit mutuum, servus est fenerantis.
8
Qui seminat iniquitatem, metet mala et virga irae suae consummabitur.
9
Qui bono oculo est, benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi.
10
Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium; cessabuntque causae et contumeliae.
11
Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
12
Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.
13
Dicit piger: " Leo est foris, in medio platearum occidendus sum ".
14
Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam.
15
Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
16
Opprimis pauperem? Ipse augebit divitias suas. Donas ditiori? Ipse egebis.
17
Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam,
18
quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo, et redundabunt in labiis tuis.
19
Ut sit in Domino fiducia tua, ostendi ea tibi hodie.
20
Nonne descripsi ea tibi nudiustertius in cogitationibus et scientia,
21
ut ostenderem tibi firmitatem verborum veritatis, ut respondeas illi, qui misit te?
22
Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta,
23
quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores.
24
Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso,
25
ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae.
26
Noli esse cum his, qui iungunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis:
27
si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat lectum tuum subter te?
28
Ne transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
29
Vidisti virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante ignobiles.


Capitulum 23

23 1 Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam,
2
et statue cultrum in gutture tuo, si avidus es.
3
Ne desideres de cibis eius, quia est panis mendacii.
4
Noli laborare, ut diteris, sed in prudentia tua acquiesce.
5
Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
6
Ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius;
7
quoniam sicut aestimavit in animo suo, ita ipse est. " Comede et bibe " dicet tibi, et mens eius non est tecum.
8
Buccellam, quam comederas, evomes et perdes pulchros sermones tuos.
9
In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.
10
Ne attingas terminos viduae et agrum pupillorum ne introeas:
11
redemptor enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum.
12
Introduc ad doctrinam cor tuum et aures tuas ad verba scientiae.
13
Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur:
14
tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis.
15
Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum, gaudebit tecum et cor meum,
16
et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
17
Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die,
18
quia est tibi posteritas, et praestolatio tua non auferetur.
19
Audi, fili mi, et esto sapiens et dirige in via animum tuum.
20
Noli esse in conviviis potatorum nec in comissationibus carnis,
21
quia vacantes potibus et comissatores consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
22
Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas, cum senuerit mater tua.
23
Veritatem eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam.
24
Exsultat gaudio pater iusti; qui sapientem genuit, laetabitur in eo;
25
gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet, quae genuit te.
26
Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
27
Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena,
28
nam insidiatur ipsa in via quasi latro et iniquos in hominibus addet.
29
Cui " Vae "? Cui " Eheu "? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum?
30
His, qui commorantur in vino et eunt, ut scrutentur mixtum.
31
Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in calice color eius: ingreditur blande,
32
sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus vulnerat.
33
Oculi tui videbunt extranea, et cor tuum loquetur perversa;
34
et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus ad malum navis:
35
" Verberaverunt me, sed non dolui, percusserunt me, et ego non sensi; quando evigilabo et rursus illud requiram? ".


Capitulum 24

24 1 Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis,
2
quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur.
3
Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur.
4
In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5
Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur.
6
Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt.
7
Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.
8
Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur.
9
Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
10
Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua.
11
Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine.
12
Si dixeris: " Nesciebamus hoc "; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua?
13
Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo.
14
Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit.
15
Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius.
16
Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum.
17
Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum,
18
ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram suam.
19
Ne succendas ira in pessimos nec aemuleris impios,
20
quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur.
21
Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova sectantibus non commiscearis,
22
quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?
23
Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
24
Qui dicit impio: " Iustus es ", maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus.
25
Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni.
26
Labia deosculatur, qui recta verba respondet.
27
Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam.
28
Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis.
29
Ne dicas: " Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ".
30
Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis:
31
et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat;
32
quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam:
33
" Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas,
34
et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus ".


Capitulum 25

25 1 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiae regis Iudae.
2
Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
3
Caelum prae altitudine et terra prae profunditate, et cor regum inscrutabile.
4
Aufer scorias de argento, et egredietur vas pro argentario.
5
Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius.
6
Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris.
7
Melius est enim ut dicatur tibi: " Ascende huc ", quam ut humilieris coram principe.
8
Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus?
9
Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extranei ne reveles,
10
ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit.
11
Mala aurea in ornatibus argenteis, verbum prolatum in tempore suo.
12
Inauris aurea et margaritum fulgens sapiens, qui arguit super aurem audientem.
13
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat.
14
Nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non complens.
15
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet ossa.
16
Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
17
Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, ne quando satiatus oderit te.
18
Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
19
Dens putridus et pes vacillans, qui sperat super infideli in die angustiae.
20
Sicut exuens pallium in die frigoris, sicut acetum in nitro, qui cantat carmina cordi tristi.
21
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, pota illum:
22
prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi.
23
Ventus aquilo parturit pluvias, et faciem tristem lingua detrahens.
24
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
25
Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua.
26
Fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio.
27
Mel nimium comedere non est bonum, nec quaestus gloriae est gloria.
28
Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum.


Capitulum 26

26 1 Quomodo nix in aestate et pluvia in messe, sic indecens est stulto gloria.
2
Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans, sic maledictum frustra prolatum non superveniet.
3
Flagellum equo et camus asino et virga dorso stultorum.
4
Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne tu quoque efficiaris ei similis;
5
responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
6
Amputat sibi pedes et iniuriam bibit, qui mittit verba per manum stulti.
7
Quomodo molles claudo tibiae, sic in ore stultorum parabola.
8
Sicut qui celat lapidem in acervo, ita qui tribuit insipienti honorem.
9
Spina crescens in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.
10
Sagittarius, qui conicit ad omnia, ita qui stultum conducit et qui vagos conducit.
11
Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam suam.
12
Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus.
13
Dicit piger: " Leaena est in via, et leo in plateis ".
14
Ostium vertitur in cardine suo, et piger in lectulo suo.
15
Abscondit piger manum in catino et laborat, si ad os suum eam converterit.
16
Sapientior sibi piger videtur septem viris respondentibus sententias.
17
Apprehendit auribus canem, qui transiens commiscetur rixae alterius.
18
Sicut insanit, qui mittit sagittas et lanceas in mortem,
19
ita vir, qui decipit amicum suum et dicit: " Nonne ludens feci? ".
20
Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent.
21
Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas.
22
Verba susurronis quasi dulcia et ipsa perveniunt ad intima ventris.
23
Sicut argentum sordidum ornans vas fictile, sic labia levia et cor malum.
24
Labiis suis se dissimulabit inimicus, cum in corde tractaverit dolos:
25
quando mollierit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem abominationes sunt in corde illius;
26
operiet odium fraudulenter, revelabitur autem malitia eius in concilio.
27
Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
28
Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.


Capitulum 27

27 1 Ne glorieris in crastinum ignorans, quid superventura pariat dies.
2
Laudet te alienus et non os tuum, extraneus et non labia tua.
3
Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.
4
Saevitas et erumpens furor, et coram zelo consistere quis poterit?
5
Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
6
Veriora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
7
Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
8
Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir errans longe a loco suo.
9
Unguento et ture delectatur cor et dulcedine amici in consilio ex animo.
10
Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus iuxta quam frater procul.
11
Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possim exprobranti mihi respondere sermonem.
12
Astutus videns malum absconditus est; simplices transeuntes multati sunt.
13
Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.
14
Qui benedicit proximo suo voce grandi mane consurgens, maledictio reputabitur ei.
15
Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur;
16
qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dextera sua tenere reperietur.
17
Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
18
Qui servat ficum, comedet fructus eius; et, qui custos est domini sui, glorificabitur.
19
Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem, sic cor hominis ad hominem.
20
Infernus et Perditio numquam implentur, similiter et oculi hominum insatiabiles.
21
Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis.
22
Si pilo contuderis stultum in pila quasi ptisanas, non auferetur ab eo stultitia eius.
23
Diligenter agnosce vultum pecoris tui; appone cor tuum ad greges,
24
non enim habebis iugiter divitias. Num corona tribuetur in generationem et generationem?
25
Nudata sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus;
26
agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium;
27
sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis.


Capitulum 28

28 1 Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens.
2
Propter peccata terrae multi principes eius; et propter hominem intellegentem et sapientem rectus ordo longior erit.
3
Vir pauper et calumnians pauperes similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.
4
Qui derelinquunt legem, laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
5
Viri mali non intellegunt iudicium; qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia.
6
Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam perversus in viis suis, quamquam dives.
7
Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum.
8
Qui coacervat divitias suas usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas.
9
Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio quoque eius erit exsecrabilis.
10
Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius.
11
Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum.
12
In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.
13
Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
14
Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum.
15
Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem.
16
Dux indigens prudentia multos opprimet; qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.
17
Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum, si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat.
18
Qui ambulat simpliciter, salvus erit; qui perversis graditur viis, subito concidet.
19
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
20
Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari, non erit innocens.
21
Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit; et pro buccella panis praevaricatur homo.
22
Festinat ditari vir invidus, ignorat quod egestas superveniet ei.
23
Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua blanditur.
24
Qui abripit aliquid a patre suo et a matre et dicit: " Hoc non est peccatum ", particeps homicidae est.
25
Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur.
26
Qui confidit in corde suo, stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27
Qui dat pauperi, non indigebit; qui autem occultat oculos, abundabit maledictis.
28
Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.


Capitulum 29

29 1 Vir, qui correptiones dura cervice contemnit, subito conteretur absque sanatione.
2
In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus; et in dominatione impii gemet populus.
3
Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.
4
Rex in iustitia erigit terram; vir acceptor donorum destruet eam.
5
Homo, qui blanditur amico suo, rete expandit gressibus eius.
6
In peccato vir iniquus irretitur laqueo, et iustus exsultabit atque gaudebit.
7
Novit iustus causam pauperum, impius ignorat scientiam.
8
Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.
9
Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem.
10
Viri sanguinum oderunt simplicem; iusti autem quaerunt animam eius.
11
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum.
12
Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
13
Pauper et oppressor obviaverunt sibi, utriusque oculorum illuminator est Dominus.
14
Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in aeternum firmabitur.
15
Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.
16
In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et iusti ruinas eorum videbunt.
17
Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae.
18
Cum visio defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem, beatus est.
19
Servus verbis non potest erudiri, quia intellegit et respondere contemnit.
20
Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens.
21
Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.
22
Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
23
Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam.
24
Qui cum fure participat, odit animam suam; adiuramentum audit et non indicat.
25
Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino, sublevabitur.
26
Multi requirunt faciem principis; et iudicium a Domino egreditur singulorum.
27
Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos, qui recta sunt via.



Provérbios (NV) 16