Marco (NV) 9

9 1 Et dicebat illis: " Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ".

Transfiguratus est coram ipsis

2 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; 3 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere. 4 Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. 5 Et respondens Petrus ait Iesu: " Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ". 6 Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti. 7 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: " Hic est Filius meus dilectus; audite illum ". 8 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
9
Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: " a mortuis resurgere ".
11
Et interrogabant eum dicentes: " Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ". 12 Qui ait illis: " Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur? 13 Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ".

Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam

14 Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. 15 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. 16 Et interrogavit eos: " Quid inter vos conquiritis? ". 17 Et respondit ei unus de turba: " Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum; 18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ". 19 Qui respondens eis dicit: " O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ". 20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. 21 Et interrogavit patrem eius: " Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ". At ille ait: " Ab infantia; 22 et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ". 23 Iesus autem ait illi: " "Si potes!". Omnia possibilia credenti ". 24 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: " Credo; adiuva incredulitatem meam ". 25 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: " Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ". 26 Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: " Mortuus est! ". 27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.
28
Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: " Quare nos non potuimus eicere eum? ". 29 Et dixit illis: " Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ".

Filius hominis traditur

30 Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire. 31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: " Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ". 32 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
33
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: " Quid in via tractabatis? ".

Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus - Quisquis unum ex pueris recipit, me recipit

34 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior. 35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: " Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ". 36 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: 37 " Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ".

Qui non est adversum nos, pro nobis est

38 Dixit illi Ioannes: " Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ". 39 Iesus autem ait: " Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; 40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est.

Bonum est tibi debilem intrare in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam

41 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
42
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur. 43 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. 44 45 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam. 46 47 Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam, 48 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur;


49 omnis enim igne salietur.
50
Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ".

Quod Deus coniunxit, homo non separet

10 1 Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
2
Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. 3 At ille respondens dixit eis: " Quid vobis praecepit Moyses? ". 4 Qui dixerunt: " Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ". 5 Iesus autem ait eis: " Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. 6 Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos. 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam, 8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. 9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ". 10 Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. 11 Et dicit illis: " Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; 12 et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ".

Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud

13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis. 14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: " Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. 15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ". 16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.

Quaecumque habes vende, et sequere me

17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: " Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ". 18 Iesus autem dixit ei: " Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. 19 Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ". 20 Ille autem dixit ei: " Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ". 21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: " Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ". 22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.
23
Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: " Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ".


24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: " Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire. 25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ". 26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: " Et quis potest salvus fieri? ". 27 Intuens illos Iesus ait: " Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ".

Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te - Accipietis centies tantum in tempore hoc, cum persecutionibus, et in saeculu futuro vitam aeternam

28 Coepit Petrus ei dicere: " Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ". 29 Ait Iesus: " Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.


31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ".

Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur

32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura: 33 " Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus 34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ".
35
Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: " Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ". 36 At ille dixit eis: " Quid vultis, ut faciam vobis? ". 37 Illi autem dixerunt ei: " Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ". 38 Iesus autem ait eis: " Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ". 39 At illi dixerunt ei: " Possumus ". Iesus autem ait eis: " Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; 40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ". 41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. 42 Et vocans eos Iesus ait illis: " Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; 44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; 45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ".

Rabboni, fac ut videam

46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans. 47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: " Fili David Iesu, miserere mei! ". 48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: " Fili David, miserere mei! ". 49 Et stans Iesus dixit: " Vocate illum ". Et vocant caecum dicentes ei: " Animaequior esto. Surge, vocat te ". 50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum. 51 Et respondens ei Iesus dixit: " Quid vis tibi faciam? ". Caecus autem dixit ei: " Rabboni, ut videam ". 52 Et Iesus ait illi: " Vade; fides tua te salvum fecit ". Et confestim vidit et sequebatur eum in via.


11 1 Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis 2 et ait illis: " Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite. 3 Et si quis vobis dixerit: "Quid facitis hoc?", dicite: "Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc" ". 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum. 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: " Quid facitis solventes pullum? ". 6 Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis. 7 Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum. 8 Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris. 9 Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: " Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini! 10 Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! ".

Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus. Habete fidem Dei

11 Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.
12
Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit. 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. 14 Et respondens dixit ei: " Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet ". Et audiebant discipuli eius.
15
Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit; 16 et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. 17 Et docebat dicens eis: " Non scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus"? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ". 18 Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
19
Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate. 20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21 Et recordatus Petrus dicit ei: " Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ". 22 Et respondens Iesus ait illis: " Habete fidem Dei! 23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: "Tollere et mittere in mare", et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. 24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis. 25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ". 26

In qua potestate haec facis?

27 Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28 et dicebant illi: " In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ". 29 Iesus autem ait illis: " Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam: 30 Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi ". 31 At illi cogitabant secum dicentes: " Si dixerimus: "De caelo", dicet: "Quare ergo non credidistis ei?"; 32 si autem dixerimus: "Ex hominibus?" ". Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. 33 Et respondentes dicunt Iesu: " Nescimus ". Et Iesus ait illis: " Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam ".

Apprehendentes filium carissimum occiderunt, et eiecerunt extra vineam

12 1 Et coepit illis in parabolis loqui: " Vineam pastinavit homo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. 2 Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae; 3 qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum. 4 Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. 5 Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. 6 Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: "Reverebuntur filium meum". 7 Coloni autem illi dixerunt ad invicem: "Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas". 8 Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. 9 Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. 10 Nec Scripturam hanc legistis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; 11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris"? ". 12 Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo

13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo. 14 Qui venientes dicunt ei: " Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus? ". 15 Qui sciens versutiam eorum ait illis: " Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam ". 16 At illi attulerunt. Et ait illis: " Cuius est imago haec et inscriptio? ". Illi autem dixerunt ei: " Caesaris ". 17 Iesus autem dixit illis: " Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ". Et mirabantur super eo.

Non est Deus mortuorum, sed vivorum

18 Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes: 19 " Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo. 20 Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen; 21 et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter; 22 et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23 In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ". 24 Ait illis Iesus: " Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: "Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob"? 27 Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ".

Hoc est primum mandatum. Secundum autem simile est illi

28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: " Quod est primum omnium mandatum? ". 29 Iesus respondit: " Primum est: "Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua". 31 Secundum est illud: "Diliges proximum tuum tamquam teipsum". Maius horum aliud mandatum non est ".


32 Et ait illi scriba: " Bene, Magister, in veritate dixisti: "Unus est, et non est alius praeter eum; 33 et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine" et: "Diligere proximum tamquam seipsum" maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ". 34 Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: " Non es longe a regno Dei ". Et nemo iam audebat eum interrogare.

Quomodo dicunt Christum filium esse David?

35 Et respondens Iesus dicebat docens in templo: " Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David? 36 Ipse David dixit in Spiritu Sancto: "Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis". 37 Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ". Et multa turba eum libenter audiebat.

Vidua haec pauper plus omnibus misit

38 Et dicebat in doctrina sua: " Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro 39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis; 40 qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ".
41
Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa. 42 Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. 43 Et convocans discipulos suos ait illis: " Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium: 44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum ".


13 1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: " Magister, aspice quales lapides et quales structurae ". 2 Et Iesus ait illi: " Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ". 3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: 4 " Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? ".
5
Iesus autem coepit dicere illis: " Videte, ne quis vos seducat. 6 Multi venient in nomine meo dicentes: "Ego sum", et multos seducent. 7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis. 8 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec. 9 Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis. 10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium. 11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus. 12 Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos; 13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
14
Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; 15 qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua; 16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. 17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! 18 Orate vero, ut hieme non fiat:
19
erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. 20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. 21 Et tunc, si quis vobis dixerit: "Ecce hic est Christus, ecce illic", ne credideritis. 22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos. 23 Vos autem videte; praedixi vobis omnia.

Congregabit electos suos a quattuor ventis

24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, 25 et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur. 26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 27 Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
28
A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas. 29 Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. 30 Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant. 31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.

Vigilate: nescitis quando dominus domus veniat

33 Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit. 34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. 35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; 36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ".

Passio Domini nostri Iesu Christi

14 1 Erat autem Pascha et Azyma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent; 2 dicebant enim: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ".
3
Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius. 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: " Ut quid perditio ista unguenti facta est? 5 Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ". Et fremebant in eam. 6 Iesus autem dixit: " Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. 7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis. 8 Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. 9 Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius ".
10
Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. 11 Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.


12 Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: " Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ". 13 Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: " Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum 14 et, quocumque introierit, dicite domino domus: "Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?". 15 Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ". 16 Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.


17 Et vespere facto, venit cum Duodecim. 18 Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: " Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ". 19 Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: " Numquid ego? ". 20 Qui ait illis: " Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino. 21 Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ".

Hoc est corpus meum. Hic est sanguis meus

22 Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: " Sumite: hoc est corpus meum ". 23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes. 24 Et ait illis: " Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur. 25 Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ".
26
Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.


27 Et ait eis Iesus: " Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves". 28 Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ". 29 Petrus autem ait ei: " Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ". 30 Et ait illi Iesus: " Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ". 31 At ille amplius loquebatur: " Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ". Similiter autem et omnes dicebant.

Tristis est anima mea usque ad mortem

32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: " Sedete hic, donec orem ". 33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere; 34 et ait illis: " Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ". 35 Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora; 36 et dicebat: " Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ". 37 Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: " Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? 38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ". 39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens. 40 Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei. 41 Et venit tertio et ait illis: " Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.


42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ".
43
Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus. 44 Dederat autem traditor eius signum eis dicens: " Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute ". 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: " Rabbi "; et osculatus est eum. 46 At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. 47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. 48 Et respondens Iesus ait illis: " Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? 49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae ". 50 Et relinquentes eum omnes fugerunt.
51
Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum; 52 at ille, reiecta sindone, nudus profugit.
53
Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae. 54 Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.

Omnes condemnaverunt eum esse reum mortis

55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant. 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant. 57 Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: 58 " Nos audivimus eum dicentem: "Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo" ". 59 Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum. 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: " Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ". 61 Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: " Tu es Christus filius Benedicti? ". 62 Iesus autem dixit: " Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ". 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: " Quid adhuc necessarii sunt nobis testes? 64 Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ". Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
65
Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: " Prophetiza "; et ministri alapis eum caedebant.


66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis 67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: " Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! ". 68 At ille negavit dicens: " Neque scio neque novi quid tu dicas! ". Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69 Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: " Hic ex illis est! ". 70 At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: " Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ". 71 Ille autem coepit anathematizare et iurare: " Nescio hominem istum, quem dicitis! ". 72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: " Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ". Et coepit flere.

Quid vultis faciam regi Iudaeorum? Crucifige eum

15 1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.
2
Et interrogavit eum Pilatus: " Tu es rex Iudaeorum? ". At ille respondens ait illi: " Tu dicis ". 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4 Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: " Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant ". 5 Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent. 7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium. 8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis. 9 Pilatus autem respondit eis et dixit: " Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? ". 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12 Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: " Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ". 13 At illi iterum clamaverunt: " Crucifige eum! ". 14 Pilatus vero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". At illi magis clamaverunt: " Crucifige eum! ". 15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.

Induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam

16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem. 17 Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam; 18 et coeperunt salutare eum: " Ave, rex Iudaeorum! ", 19 et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum.


21 Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. 22 Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus. 23 Et dabant ei myrrhatum vinum; ille autem non accepit.
24
Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. 25 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. 26 Et erat titulus causae eius inscriptus: " Rex Iudaeorum ". 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius. 28 29 Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: " Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;
30
salvum fac temetipsum descendens de cruce! ". 31 Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: " Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. 32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus ". Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.

Heloi, Heloi, lema sabacthani?

33 Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. 34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: " Heloi, Heloi, lema sabacthani? ", quod est interpretatum: " Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ". 35 Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: " Ecce, Eliam vocat ". 36 Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: " Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ". 37 Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.
38
Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: " Vere homo hic Filius Dei erat ".


40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome, 41 quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.
42
Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, 43 venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. 44 Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset, 45 et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph. 46 Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 47 Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.


Marco (NV) 9