Missale Romanum 2002 680

De modo proferendi

Precem eucharisticam " de reconciliatione " II

quando in concelebratione adhibetur Praefatio, Te ígitur usque ad pro nobis tradidísti a solo celebrante principali, manibus extensis, dicuntur. Ab Et nunc reconciliatiónem usque ad celebrántes mystéria omnes concelebrantes omnia simul proferunt, manibus ad oblata extensis. Ab Ipse enim, vitam usque ad reconciliatiónis sacrifícium omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:
a) Ipse enim, vitam, manibus iunctis;
b) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa, ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
c) Memóriam ígitur, manibus extensis. Intercessiones: Pater sancte et Quemádmodum uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus hanc precem manibus extensis profert. Partes praesertim quae sequuntur: Et nunc reconciliatiónem, Ipse enim vitam, Símili modo véspere, Memóriam ígitur, necnon doxologia finalis cantu proferri possunt. Doxologia finalis Precis eucharistiae a solo celebrante principali aut ab omnibus concelebrantibus una cum celebrante principali profertur.

681 & 4 X

Pagina 681.

PREX EUCHARISTICA " DE RECONCILIATIONE "

II

1. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est nos tibi grátias ágere atque laudes persólvere, Deus Pater omnípotens, pro ómnibus, quae in hoc mundo operáris, per Dóminum nostrum Iesum Christum. Cum enim genus humánum dissensióne sit atque discórdia divísum, experiéndo tamen cognóvimus te ánimos fléctere, ut sint ad reconciliatiónem paráti. Per Spíritum namque tuum pérmoves hóminum corda, ut inimíci íterum in collóquia véniant, adversárii manus coniúngant, pópuli sibi óbviam quaerant veníre. Tua operánte virtúte fit étiam, Dómine, ut ódium vincátur amóre, últio cedat indulgéntiae, discórdia in mútuam dilectiónem convertátur. Quaprópter cum choris caeléstibus grátias tibi indesinénter agéntes maiestáti tuae in terris sine fine clamámus: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

682 & 4 X

Pagina 682.

2. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Te ígitur, Pater omnípotens, benedícimus per Iesum Christum Fílium tuum, qui in tuo nómine venit. Ipse est pro homínibus Verbum salútis, manus, quam peccatóribus pórrigis, via, qua pax tua nobis praebétur. Cum nosmetípsos a te, Dómine, propter peccáta nostra avertissémus, ad reconciliatiónem nos reduxísti, ut ad te tandem convérsi nos ínvicem diligerémus per Fílium tuum, quem in mortem pro nobis tradidísti.

3. Iungit manus, easque expansas super oblatas tenens, dicit: Et nunc reconciliatiónem a Christo nobis allátam celebrántes, te deprecámur: Spíritus tui effusióne haec dona sanctífica, iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens: ut fiant Corpus et + Sanguis Fílii tui, cuius mandátum implémus haec celebrántes mystéria. Iungit manus.

4. In formulis, quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Ipse enim, vitam cum esset datúrus, ut nos liberáret, discúmbens accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accépit panem in manus suas et tibi grátias agens benedíxit, fregit dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

683 & 4 X

Pagina 683.

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR. Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.

5. Postea prosequitur: Símili modo véspere illo accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accépit cálicem benedictiónis in manus suas, tuam cónfitens misericórdiam dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM.

Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

6. Deinde dicit: Mystérium fídei: Et populus prosequitur, acclamans: Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

684 & 4 X

Pagina 684.


Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

7. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit: Memóriam ígitur agéntes Fílii tui mortis et resurrectiónis, qui hoc pignus dilectiónis suae nobis relíquit, tibi quod nobis tribuísti offérimus perféctae reconciliatiónis sacrifícium. Pater sancte, súpplices deprecámur, ut nos quoque accéptos hábeas cum Fílio tuo et in hoc salutári convívio eiúsdem Spíritum nobis praestáre dignéris, qui ómnia áuferat quae nos ínvicem aliénant. Ipse Ecclésiam tuam inter hómines signum effíciat unitátis pacísque tuae instruméntum, et nos in communióne consérvet cum Papa nostro N. et Antístite nostro N. (*) et cunctis Epíscopis et univérso pópulo tuo. Quemádmodum nunc ad mensam Fílii tui nos congregásti, ita nos cóllige cum gloriósa Dei Genetríce Vírgine María, beátis Apóstolis tuis et ómnibus Sanctis, cum frátribus nostris, atque homínibus cuiúsvis stirpis et sermónis in tua amicítia defúnctis, ad perpétuae unitátis convívium, in caelis novis et terra nova, ubi plenitúdo pacis tuae refúlget, Iungit manus: in Christo Iesu Dómino nostro.

685 & 4 X

Pagina 685.

8. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per omnia saecula saeculórum.

Populus prosequitur: Amen. Deinde sequitur ritus Communionis, p. 597 .

686 & 4 X

Pagina 686.

De modo proferendi Precem eucharisticam

quæ in Missis pro variis necessitatibus

adhiberi potest quando in concelebratione adhibetur

Praefatio, Vere Sanctus usque ad panem frangit, a solo celebrante principali, manibus extensis, dicuntur. A Rogámus ergo te usque ad Iesu Christi omnes concelebrantes omnia simul proferunt, manibus ad oblata extensis. A Qui prídie usque ad in diem aeternitátis numerémur omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:
a) Qui prídie, manibus iunctis;
b) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa, ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
c) Unde et nos et In oblatiónem Ecclésiae tuae, manibus extensis. Intercessiones: Ecclésiam tuam, Dómine (quae est N.); vel Ad mensam ergo tuam; vel Ecclésiam tuam, Dómine; et Meménto fratrum nostrórum (N. et N.) uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus has preces manibus extensis profert. Partes praesertim quae sequuntur: Qui prídie, Símili modo, Unde et nos, In oblatiónem Ecclésiae tuae necnon doxologia finalis cantu proferri possunt. Doxologia finalis Precis eucharisticae a solo celebrante principali aut ab omnibus concelebrantibus una cum celebrante principali profertur.

687 & 4 X

Pagina 687.

PREX EUCHARISTICA QUAE IN MISSIS

PRO VARIIS NECESSITATIBUS

ADHIBERI POTEST

I

Ecclesia in viam unitatis progrediens

1. Sequens forma huius Precis eucharisticae convenienter adhibetur cum formulariis Missarum v. gr. pro Ecclesia, pro Papa, pro Episcopo, pro eligendo Papa vel Episcopo, pro Concilio vel Synodo, pro sacerdotibus, pro seipso sacerdote, pro ministris Ecclesiae, in conventu spirituali vel pastorali.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est tibi grátias ágere tibíque glóriae et laudis hymnum cánere, Dómine, Pater infinítae bonitátis. Quia verbo Evangélii Fílii tui, ex ómnibus pópulis, linguis et natiónibus unam Ecclésiam collegísti, per quam, Spíritus tui virtúte vivificátam, omnes hómines in unum congregáre non désinis. Ipsa tuae dilectiónis testaméntum maniféstans, spem beátam regni incessánter largítur ac véluti signum tuae fidelitátis respléndet quam in Christo Iesu Dómino nostro, in aetérnum promisísti. Et ídeo, cum ómnibus caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, cum univérsa Ecclésia una voce dicéntes:

688 & 4 X

Pagina 688.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

2. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Vere Sanctus es et glorificándus, amátor hóminum Deus, qui semper illis ades in itínere vitae. Vere benedíctus Fílius tuus, qui praesens est in médio nostri cum ab eius amóre congregámur, et sicut olim pro discípulis nobis Scriptúras áperit et panem frangit.

3. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit: Rogámus ergo te, Pater clementíssime, ut Spíritum Sanctum tuum emíttas, qui haec dona panis et vini sanctíficet, iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens: ut nobis Corpus et + Sánguis fiant iungit manus Dómini nostri Iesu Christi.

4. In formulis, quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Qui prídie quam paterétur, in suprémae nocte Cenae, accipit panem eumque parum elevatum super altare tenens prosequitur: accépit panem et benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

689 & 4 X

Pagina 689.

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR. Hostiam consecratam ostendit populo, deponit super patenam, et genuflexus adorat.

5. Postea prosequitur: Símili modo, postquam cenátum est accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accípiens et cálicem, tibi grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM. Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

6. Deinde dicit: Mystérium fídei: Et populus prosequitur, acclamans: Mortem tuam annuntiámus Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

690 & 4 X

Pagina 690.


Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

7. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit: Unde et nos, Pater sancte, mémores Christi Fílii tui Salvatóris nostri, quem per passiónem et mortem crucis ad resurrectiónis glóriam perduxísti et ad déxteram tuam sedére fecísti, opus tuae caritátis annuntiámus, donec ipse véniat, tibíque panem vitae et cálicem benedictiónis offérimus. In oblatiónem Ecclésiae tuae, in qua paschále Christi sacrifícium nobis tráditum exhibémus, réspice propítius, et concéde, ut virtúte Spíritus caritátis tuae, inter Fílii tui membra, cuius Córpori communicámus et Sánguini, nunc et in diem aeternitátis numerémur. Ecclésiam tuam, Dómine, (quae est N.), lúmine rénova Evangélii. Vínculum unitátis confírma inter fidéles et pastóres plebis tuae, una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. (*) et univérso órdine episcopáli, ut pópulus tuus, hoc in mundo discórdiis laceráto, unitátis et concórdiae prophéticum signum elúceat. Aperi óculos nostros ut necessitátes fratrum agnoscámus; verba et ópera nobis inspíra, ad laborántes et onerátos confortándos; fac nos sincére ipsis inservíre, Christi exémplo eiúsque mandáto. Ecclésia tua vivum testimónium exsístat

691 & 4 X

Pagina 691.

veritátis et libertátis, pacis atque iustítiae, ut omnes hómines in spem novam erigántur. Meménto fratrum nostrórum (N. et N.), qui in pace Christi tui dormiérunt omniúmque defunctórum, quorum fidem tu solus cognovísti: eos ad lumen vultus tui fruéndum admítte et in resurrectióne dona eis vitae plenitúdinem. Concéde nos quoque, terréna exácta peregrinatióne, ad aetérnam perveníre mansiónem, ubi tecum semper vivémus et cum beáta Vírgine Dei Genetríce María, cum Apóstolis et martyribus, (cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono) Sanctísque ómnibus communicántes, te laudábimus et magnificábimus Iungit manibus per Iesum Christum, Fílium tuum.

8. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

Populus acclamat: Amen. Deinde sequitur ritus Communionis, p. 597 .

692 & 4 X

Pagina 692.

II

Deus Ecclesiam suam in viam salutis conducens

1. Sequens forma huius Precis eucharisticae convenienter adhibetur cum formulariis Missarum v. gr. pro Ecclesia, pro vocationibus ad sacros Ordines, pro laicis, pro familia, pro religiosis, pro vocationibus ad vitam religiosam, ad postulandam caritatem, pro familiaribus et amicis, pro gratiis Deo reddendis.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, mundi creátor et fons omnis vitae: Qui ópera sapiéntiae tuae numquam derelínquis, sed in médio nostri adhuc próvidus operáris. In manu poténti et bráchio exténto pópulum tuum Israel per desértum duxísti; nunc autem Ecclésiam tuam in mundo peregrinántem, Spíritus Sancti virtúte semper comitáris, eámque per témporis sémitas in gáudium aetérnum regni tui condúcis, per Christum Dóminum nostrum. Unde et nos cum Angelis et Sanctis hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

693 & 4 X

Pagina 693.

2. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Vere Sanctus es et glorificándus, amátor hóminum Deus, qui semper illis ades in itínere vitae. Vere benedíctus Fílius tuus, qui praesens est in médio nostri cum ab eius amóre congregámur, et sicut olim pro discípulis nobis Scriptúras áperit et panem frangit.

3. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit: Rogámus ergo te, Pater clementíssime, ut Spíritum Sanctum tuum emíttas, qui haec dona panis et vini sanctíficet, iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens: ut nobis Corpus et + Sánguis fiant iungit manus Dómini nostri Iesu Christi.

4. In formulis, quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Qui prídie quam paterétur, in suprémae nocte Cenae, accipit panem eumque parum elevatum super altare tenens prosequitur: accépit panem et benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Hostiam consecratam ostendit populo, deponit super patenam, et genuflexus adorat.

694 & 4 X

Pagina 694.

5. Postea prosequitur: Símili modo, postquam cenátum est accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accípiens et cálicem, tibi grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM.

Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

6. Deinde dicit: Mystérium fídei: Et populus prosequitur, acclamans: Mortem tuam annuntiámus Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

695 & 4 X

Pagina 695.

7. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit: Unde et nos, Pater sancte, mémores Christi Fílii tui Salvatóris nostri, quem per passiónem et mortem crucis ad resurrectiónis glóriam perduxísti et ad déxteram tuam sedére fecísti, opus tuae caritátis annuntiámus, donec ipse véniat, tibíque panem vitae et cálicem benedictiónis offérimus. In oblatiónem Ecclésiae tuae, in qua paschále Christi sacrifícium nobis tráditum exhibémus, réspice propítius, et concéde, ut virtúte Spíritus caritátis tuae, inter Fílii tui membra, cuius Córpori communicámus et Sánguini, nunc et in diem aeternitátis numerémur. Ad mensam ergo tuam convocátos, Dómine, nos in unitáte confírma: ut, una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., (*) cum ómnibus Epíscopis, presbyteris, diáconis et univérso pópulo tuo, in fide ac spe per sémitas tuas ambulántes, gáudium et fidúciam in mundum effúndere valeámus. Meménto fratrum nostrórum (N. et N.), qui in pace Christi tui dormiérunt omniúmque defunctórum, quorum fidem tu solus cognovísti: eos ad lumen vultus tui fruéndum admítte et in resurrectióne dona eis vitae plenitúdinem. Concéde nos quoque, terréna exácta peregrinatióne, ad aetérnam perveníre mansiónem, ubi tecum semper vivémus et cum beáta Vírgine Dei Genetríce María,

696 & 4 X

Pagina 696.

cum Apóstolis et martyribus, (cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono) Sanctísque ómnibus communicántes, te laudábimus et magnificábimus Iungit manibus per Iesum Christum, Fílium tuum.

8. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

Populus acclamat: Amen. Deinde sequitur ritus Communionis, p. 597 .

697 & 4 X

Pagina 697.

III

Iesus via ad Patrem

1. Sequens forma huius Precis eucharisticae convenienter adhibetur cum formulariis Missarum v. gr. pro evangelizatione populorum, pro christianis persecutione vexatis, pro patria vel civitate, pro rempublicam moderantibus, pro cotu moderatorum nationum, initio anni civilis, pro populorum progressione.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere, sancte Pater, Dómine caeli et terrae, per Christum Dóminum nostrum. Quia per Verbum tuum mundum creásti et univérsa in aequitáte moderáris. Ipsum, caro factum, nobis mediatórem dedísti, qui verba tua nobis est locútus et ad sui sequélam nos vocávit; ille via est quae nos ad te ducit, véritas quae nos líberat, vita quae gáudio nos replet. Per Fílium tuum hómines, quos ad glóriam tui nóminis fecísti, sánguine crucis eius redémptos et Spíritus sigíllo signátos in unam cólligis famíliam. Quaprópter nunc et usque in saeculum, ómnibus cum Angelis glóriam tuam praedicámus, iucúnda celebratióne clamántes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

698 & 4 X

Pagina 698.

2. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Vere Sanctus es et glorificándus, amátor hóminum Deus, qui semper illis ades in itínere vitae. Vere benedíctus Fílius tuus, qui praesens est in médio nostri cum ab eius amóre congregámur, et sicut olim pro discípulis nobis Scriptúras áperit et panem frangit.

3. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit: Rogámus ergo te, Pater clementíssime, ut Spíritum Sanctum tuum emíttas, qui haec dona panis et vini sanctíficet, iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens: ut nobis Corpus et + Sánguis fiant iungit manus Dómini nostri Iesu Christi.

4. In formulis, quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Qui prídie quam paterétur, in suprémae nocte Cenae, accipit panem eumque parum elevatum super altare tenens prosequitur: accépit panem et benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Hostiam consecratam ostendit populo, deponit super patenam, et genuflexus adorat.

699 & 4 X

Pagina 699.

5. Postea prosequitur: Símili modo, postquam cenátum est accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accípiens et cálicem, tibi grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM.

Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

6. Deinde dicit: Mystérium fídei: Et populus prosequitur, acclamans: Mortem tuam annuntiámus Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

700 & 4 X

Pagina 700.

7. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit: Unde et nos, Pater sancte, mémores Christi Fílii tui Salvatóris nostri, quem per passiónem et mortem crucis ad resurrectiónis glóriam perduxísti et ad déxteram tuam sedére fecísti, opus tuae caritátis annuntiámus, donec ipse véniat, tibíque panem vitae et cálicem benedictiónis offérimus. In oblatiónem Ecclésiae tuae, in qua paschále Christi sacrifícium nobis tráditum exhibémus, réspice propítius, et concéde, ut virtúte Spíritus caritátis tuae, inter Fílii tui membra, cuius Córpori communicámus et Sánguini, nunc et in diem aeternitátis numerémur. Huius participatióne mystérii, omnípotens Pater, nos Spíritu vivífica et imágini Fílii tui confórmes fíeri concéde atque in vínculo communiónis confírma una cum Papa nostro N., et Epíscopo nostro N. (*) cum céteris Epíscopis, cum presbyteris et diáconis et univérso pópulo tuo. Fac ut omnes Ecclésiae fidéles, témporum signa lúmine fídei perscrutántes, in servítium Evangélii cohaerénter se impéndere váleant. Ad cunctórum hóminum necessitátes redde nos inténtos ut luctus eórum et angóres, gáudium et spem participántes, núntium salútis illis fidéliter afferámus et cum eis in viam regni tui progrediámur. Meménto fratrum nostrórum (N. et N.), qui in pace Christi tui dormiérunt omniúmque defunctórum, quorum fidem tu solus cognovísti:

701 & 4 X

Pagina 701.

eos ad lumen vultus tui fruéndum admítte et in resurrectióne dona eis vitae plenitúdinem. Concéde nos quoque, terréna exácta peregrinatióne, ad aetérnam perveníre mansiónem, ubi tecum semper vivémus et cum beáta Vírgine Dei Genetríce María, cum Apóstolis et martyribus, (cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono) Sanctísque ómnibus communicántes, te laudábimus et magnificábimus Iungit manibus per Iesum Christum, Fílium tuum.

8. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

Populus acclamat: Amen. Deinde sequitur ritus Communionis, p. 597 .

702 & 4 X

Pagina 702.

IV

Iesus pertransiens benefaciendo

1. Sequens forma huius Precis eucharisticae convenienter adhibetur cum formulariis Missarum v. gr. pro profugis et exsulibus, tempore famis vel pro fame laborantibus, pro affligentibus nos, pro captivitate detentis, pro detentis in carcere, pro infirmis, pro morientibus, ad postulandam gratiam bene moriendi, in quacumque necessitate.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Pater misericordiárum et Deus fidélis: Quia Iesum Christum Fílium tuum, Dóminum ac redemptórem nobis dedísti. Semper ille misericórdem se osténdit erga párvulos et páuperes, infírmos et peccatóres atque próximum se fecit oppréssis et afflíctis. Verbo et ópere mundo nuntiávit te esse Patrem omniúmque filiórum tuórum curam habére. Et ídeo cum Angelis et Sanctis univérsis te collaudámus et benedícimus hymnúmque glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

703 & 4 X

Pagina 703.

2. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Vere Sanctus es et glorificándus, amátor hóminum Deus, qui semper illis ades in itínere vitae. Vere benedíctus Fílius tuus, qui praesens est in médio nostri cum ab eius amóre congregámur, et sicut olim pro discípulis nobis Scriptúras áperit et panem frangit.

3. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit: Rogámus ergo te, Pater clementíssime, ut Spíritum Sanctum tuum emíttas, qui haec dona panis et vini sanctíficet, iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens: ut nobis Corpus et + Sánguis fiant iungit manus Dómini nostri Iesu Christi.

4. In formulis, quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Qui prídie quam paterétur, in suprémae nocte Cenae, accipit panem eumque parum elevatum super altare tenens prosequitur: accépit panem et benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Hostiam consecratam ostendit populo, deponit super patenam, et genuflexus adorat.

704 & 4 X

Pagina 704.

5. Postea prosequitur: Símili modo, postquam cenátum est accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accípiens et cálicem, tibi grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM.

Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

6. Deinde dicit: Mystérium fídei: Et populus prosequitur, acclamans: Mortem tuam annuntiámus Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

705 & 4 X

Pagina 705.

7. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit: Unde et nos, Pater sancte, mémores Christi Fílii tui Salvatóris nostri, quem per passiónem et mortem crucis ad resurrectiónis glóriam perduxísti et ad déxteram tuam sedére fecísti, opus tuae caritátis annuntiámus, donec ipse véniat, tibíque panem vitae et cálicem benedictiónis offérimus. In oblatiónem Ecclésiae tuae, in qua paschále Christi sacrifícium nobis tráditum exhibémus, réspice propítius, et concéde, ut virtúte Spíritus caritátis tuae, inter Fílii tui membra, cuius Córpori communicámus et Sánguini, nunc et in diem aeternitátis numerémur. Ecclésiam tuam, Dómine, in fide et caritáte perfícere dignéris, una cum Papa nostro N., et Epíscopo nostro N., (*) et cunctis Epíscopis, presbyteris et diáconis, et omni pópulo acquisitiónis tuae. Aperi óculos nostros ut necessitátes fratrum agnoscámus; verba et ópera nobis inspíra, ad laborántes et onerátos confortándos; fac nos sincére ipsis inservíre, Christi exémplo eiúsque mandáto. Ecclésia tua vivum testimónium exsístat veritátis et libertátis, pacis atque iustítiae, ut omnes hómines in spem novam erigántur. Meménto fratrum nostrórum (N. et N.), qui in pace Christi tui dormiérunt omniúmque defunctórum, quorum fidem tu solus cognovísti:

706 & 4 X

Pagina 706.

eos ad lumen vultus tui fruéndum admítte et in resurrectióne dona eis vitae plenitúdinem. Concéde nos quoque, terréna exácta peregrinatióne, ad aetérnam perveníre mansiónem, ubi tecum semper vivémus et cum beáta Vírgine Dei Genetríce María, cum Apóstolis et martyribus, (cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono) Sanctísque ómnibus communicántes, te laudábimus et magnificábimus Iungit manibus per Iesum Christum, Fílium tuum.

8. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

Populus acclamat: Amen. Deinde sequitur ritus Communionis, p. 597 .

707 & 4 X

Pagina 707.

&&PROPRIUM DE SANCTIS

708 & 4 X

Pagina 708.

1. Gradus celebrationum, nempe sollemnitas, festum aut memoria singulis diebus indicatur. Quando nulla adest indicatio, agitur de memoria ad libitum.

2. Pro singulis sollemnitatibus et festis integra Missa propria ponitur, quae proinde dicitur prouti iacet.

3. Ad memorias quod attinet, haec serventur:
a) Textus proprii, qui nonnullis diebus apponuntur, semper adhibeantur.
b) Quoties remittitur ad aliquod Commune definitum, textus aptiores seligantur, iuxta principia, quae initio Communium exponuntur. Pagina, quae singulis vicibus indicatur, innuit tantum textum magis congruum.
c) Si vero ad plura Communia remittitur, unum vel aliud adhiberi potest, attenta utilitate pastorali, et facta semper facultate textus e pluribus Missis eiusdem Communis inter se commutandi. Ex. gr., si quis Sanctus simul est martyr et episcopus, adhiberi poterit aut Commune martyrum aut Commune pastorum (pro episcopis).
d) Insuper, praeter Communia, quae peculiarem notam sanctitatis illustrant (ex. gr. martyrum, virginum, pastorum, etc.) semper adhiberi possunt etiam Communia Sanctorum et Sanctarum, quae de sanctitate in genere agunt. Ex. gr. pro Sancta virgine et martyre, praeter Commune martyrum aut Commune virginum, adhiberi possunt etiam textus e Communi Sanctorum et Sanctarum.
e) Orationes super oblata et post communionem, nisi sint propriae, sumuntur aut e Communi aut e currenti tempore liturgico. 4. Missae quae in hoc Proprio habentur, exceptis tamen Missis de mysteriis vitae Domini et B. Mariae Virginis necnon Missis de quibusdam Sanctis, pro quibus peculiaris praevidetur Missa votiva, dicuntur etiam ut votivae. In orationibus, hoc in casu, omittuntur verba quae innuant diem natalem, vel sollemnitatem vel festum, et eis substituitur verbum memória vel commemorátio. Item, sicubi occurrat antiphona ad introitum Gaudeámus, huic substituitur alia antiphona e respectivo Communi.

709 & 4 X

Pagina 709.

&&IANUARIUS

Die 2 ianuarii

Ss. Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni,

episcoporum et Ecclesiae doctorum

Memoria

Ant. ad introitum Cf. Qo 44,15 Qo 14 Sapiéntiam Sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet Ecclésia; nómina autem eórum vivent in saeculum saeculi.

Collecta Deus, qui Ecclésiam tuam beatórum episcopórum Basilíi et Gregórii exémplis et doctrínis dignátus es illustráre, concéde, quaesumus, ut tuam discámus in humilitáte veritátem et eam in caritáte fidéliter operémur. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, hoc sacrifícium pópuli tui, ut, quod tibi in honóre beatórum Basilíi et Gregórii offértur ad glóriam, nobis tríbuas ad salútem perpétuam. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. 1Co 1,23-24 Nos praedicámus Christum crucifíxum, Christum, Dei virtútem et Dei sapiéntiam.

710 & 4 X

Pagina 710.


Post communionem Mensa caeléstis, omnípotens Deus, in ómnibus festivitátem beatórum Basilíi et Gregórii celebrántibus supérnas vires firmet et áugeat, ut et fídei donum íntegrum custodiámus, et per osténsum salútis trámitem ambulémus. Per Christum.


Missale Romanum 2002 680