Missale Romanum 2002 710

Die 3 ianuarii

Sanctissimi Nominis Iesu

Ant. ad introitum Ph 2,10-11 In nómine Iesu omne genu flectátur, caeléstium, terréstrium et infernórum; et omnis língua confiteátur quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.

Collecta Deus, qui salútem humáni géneris in Verbi tui incarnatióne fundásti, da pópulis tuis misericórdiam quam depóscunt, ut sciant omnes non esse, quam Unigéniti tui, nomen áliud invócandum. Qui tecum.

Super oblata Largitátis tuae múnera deferéntes, quaesumus, Dómine, ut sicut Christo usque ad mortem obodiénti salutíferum nomen dedísti, ita nobis eius virtúte muníri concéde. Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 8,2 Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

711 & 4 X

Pagina 711.


Post communionem Hóstia sumpta, Dómine, quam Christi nomen honorántes tuae obtúlimus maiestáti, grátiam tuam, quaesumus, nobis infúndat ubérrime, ut et nostra in caelis esse scripta nómina gaudeámus. Per Christum.

Die 7 ianuarii

S. Raimundi de Penyafort, presbyteri

De Communi pastorum: pro uno pastore (p. 933 ).

Collecta Deus, qui beátum Raimúndum presbyterum insígnis in peccatóres et in captívos misericórdiae virtúte decorásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, a peccáti servitúte solúti, quae tibi sunt plácita líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

Die 13 ianuarii

S. Hilarii, episcopi et Ecclesiæ doctoris

De Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ), vel de Communi doctorum Ecclesiae (p. 943 ).

Collecta Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut divinitátem Fílii tui, quam beátus Hilárius epíscopus constánter asséruit, et conveniénter intellégere valeámus, et veráciter profitéri. Per Dóminum.

712 & 4 X

Pagina 712.

Die 17 ianuarii

S. Antonii, abbatis

Memoria

Ant. ad introitum Cf. Ps 91,13-14 Iustus ut palma florébit, sicut cedrus Líbani multiplicábitur, plantátus in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri.

Collecta Deus, qui beáto António abbáti tribuísti mira tibi in desérto conversatióne servíre, eius nobis interventióne concéde, ut, abnegántes nosmetípsos, te iúgiter super ómnia diligámus. Per Dóminum.

Super oblata Accépta tibi sint, Dómine, quaesumus, múnera nostrae servitútis, pro beáti Antónii commemoratióne altári tuo propósita, et concéde, ut, a terrénis impediméntis absolúti, te solo dívites efficiámur. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mt 19,21 Si vis perféctus esse, vade, vende quae habes, et da paupéribus, et séquere me, dicit Dóminus.

Post communionem Sacraméntis tuis, Dómine, salúbriter enutrítos, cunctas fac nos semper insídias inimíci superáre, qui beáto António dedísti contra potestátes tenebrárum claras reférre victórias. Per Christum.


713 & 4 X

Pagina 713.

Die 20 ianuarii

S. Fabiani, papæ et martyris

De Communi martyrum: pro uno martyre (p. 915 ), vel de Communi pastorum: pro papa (p. 927 ).

Collecta Deus, tuórum glória sacerdótum, praesta, quaesumus, ut, beáti Fabiáni mártyris tui interveniénte suffrágio, eiúsdem proficiámus fídei consórtio dignóque servítio. Per Dóminum.

S. Sebastiani, martyris

De Communi martyrum: pro uno martyre (p. 915 ).

Collecta Praesta nobis, quaesumus, Dómine, spíritum fortitúdinis, ut, glorióso exémplo beáti Sebastiáni mártyris tui edócti, tibi magis quam homínibus obodíre discámus. Per Dóminum.

Die 21 ianuarii

S. Agnetis, virginis et martyris

Memoria

De Communi martyrum: pro virgine martyre (p. 924 ), vel de Communi virginum: pro una virgine (p. 947 ).

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis, ut fórtia quaeque confúndas, concéde propítius, ut, qui beátae Agnétis mártyris tuae natalícia celebrámus, eius in fide constántiam subsequámur. Per Dóminum.

714 & 4 X

Pagina 714.

Die 22 ianuarii

S. Vincentii, diaconi et martyris

De Communi martyrum: pro uno martyre (p. 915 ).

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, tuum in nobis Spíritum cleménter infúnde, ut corda nostra ea dilectióne válida potiántur, per quam sanctus martyr Vincéntius ómnia córporis torménta devícit. Per Dóminum.

Die 24 ianuarii

S. Francisci de Sales, episcopi et

Ecclesiae doctoris

Memoria

De Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ), vel de Communi doctorum Ecclesiae (p. 943 ).

Collecta Deus, qui ad animárum salútem beátum Francíscum epíscopum ómnibus ómnia factum esse voluísti, concéde propítius, ut, eius exémplo, tuae mansuetúdinem caritátis in fratrum servítio semper ostendámus. Per Dóminum.

Super oblata Per hanc salutárem hóstiam quam offérimus tibi, Dómine, cor nostrum divíno illo Sancti Spíritus igne succénde, quo mitíssimum beáti Francísci ánimum mirabíliter inflammásti. Per Christum.

Post communionem Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, ut, per sacraménta quae súmpsimus, beáti Francísci caritátem et mansuetúdinem imitántes in terris, glóriam quoque consequámur in caelis. Per Christum.

715 & 4 X

Pagina 715.

Die 25 ianuarii

IN CONVERSIONE S. PAULI, APOSTOLI

Festum

Ant. ad introitum 2Tm 1,12 2Tm 4,8 Scio cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, iustus iudex.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui univérsum mundum beáti Pauli apóstoli praedicatióne docuísti, da nobis, quaesumus, ut, cuius conversiónem hódie celebrámus, per eius ad te exémpla gradiéntes, tuae simus mundo testes veritátis. Per Dóminum.

Super oblata Illo nos, quaesumus, Dómine, divína tractántes, fídei lúmine Spíritus perfúndat, quo beátum Paulum apóstolum ad glóriae tuae propagatiónem iúgiter collustrávit. Per Christum.

Praefatio I de Apostolis, p. 549 .

Ant. ad communionem Cf. Ga 2,20 In fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me, et trádidit semetípsum pro me.

Post communionem Sacraménta quae súmpsimus, Dómine Deus noster, in nobis fóveant caritátis ardórem, quo beátus apóstolus Paulus veheménter accénsus, ómnium pértulit sollicitúdinem Ecclesiárum. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, pp. 613 -614 .


716 & 4 X

Pagina 716.

Die 26 ianuarii

Ss. Timothei et Titi, episcoporum

Memoria

Ant. ad introitum Ps 95,3-4 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, in ómnibus pópulis mirabília eius, quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis.

Collecta Deus, qui beátos Timótheum et Titum apostólicis virtútibus decorásti, utriúsque intercessióne concéde, ut, iuste et pie vivéntes in hoc saeculo, ad caeléstem mereámur pátriam perveníre. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, múnera pópuli tui, pro beatórum tuórum Timóthei et Titi festivitáte deláta, et sincéro nos corde pérfice benígnus accéptos. Per Christum.

Ant. ad communionem Mc 16,15; Mt 28,20 Eúntes in mundum univérsum, praedicáte Evangélium: ego vobíscum sum ómnibus diébus, dicit Dóminus.

Post communionem Sacraménta quae súmpsimus, Dómine Deus noster, illam nobis fidem innútriant, quam et apostólica dócuit praedicátio, et beatórum Timóthei et Titi sollicitúdo custodívit. Per Christum.


717 & 4 X

Pagina 717.

Die 27 ianuarii

S. Angelæ Merici, virginis

De Communi virginum: pro una virgine (p. 947 ), vel de Communi sanctorum: pro educatoribus (p. 965 ).

Collecta Pietáti tuae, quaesumus, Dómine, nos beáta virgo Angela commendáre non désinat, ut, eius caritátis et prudéntiae documénta sectántes, tuam valeámus doctrínam custodíre et móribus profitéri. Per Dóminum.

Die 28 ianuarii

S. Thomæ de Aquino, presbyteri et

Ecclesiae doctoris

Memoria

De Communi doctorum Ecclesiae (p. 943 ), vel de Communi pastorum: pro uno pastore (p. 933 ).

Collecta Deus, qui beátum Thomam sanctitátis zelo ac sacrae doctrínae stúdio conspícuum effecísti, da nobis, quaesumus, et quae dócuit intelléctu conspícere, et quae gessit imitatióne complére. Per Dóminum.

Die 31 ianuarii

S. Ioannis Bosco, presbyteri

Memoria

De Communi pastorum: pro uno pastore (p. 933 ), vel de Communi sanctorum: pro educatoribus (p. 965 ).

Collecta Deus, qui beátum Ioánnem presbyterum adulescéntium patrem et magístrum excitásti, concéde, quaesumus, ut, eódem caritátis igne succénsi, ánimas quaerere tibíque soli servíre valeámus. Per Dóminum.

718 & 4 X

Pagina 718.

&&FEBRUARIUS

Die 2 februarii

IN PRAESENTATIONE DOMINI

Festum

De benedictione et processione candelarum

Forma prior: Processio

1. Hora competenti fit collecta in ecclesia minore vel in alio loco apto extra ecclesiam, ad quam processio tendit. Fideles tenent in manibus candelas non accensas.

2. Accedit sacerdos cum ministris, indutus paramentis albis sicut ad Missam; sed pro casula sacerdos sumere potest pluviale, quod deponit, expleta processione.

3. Dum accenduntur candelae, cantatur antiphona vel alius cantus aptus.

4. Sacerdos, cantu absoluto, ad populum conversus dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Postea populum de more salutat, ac deinde introductoriam monitionem profert, qua fideles ad celebrandum ritum huius festi actuose et conscie invitantur, his vel similibus verbis:

Fratres caríssimi: Ante dies quadragínta celebrávimus cum gáudio festum Nativitátis Dómini. Hódie vero occúrrit dies ille beátus, quo Iesus a María et Ioseph praesentátus est in templo, extérius quidem legem implens, rerum veritáte autem occúrrens pópulo suo credénti. Spíritu

719 & 4 X

Pagina 719.

Sancto impúlsi, in templum venérunt beáti illi senes et cognovérunt Dóminum eódem Spíritu illumináti, et conféssi sunt eum in exsultatióne. Ita et nos, congregáti in unum per Spíritum Sanctum, procedámus ad domum Dei óbviam Christo. Inveniémus eum et cognoscémus in fractióne panis, donec véniat maniféstus in glória.

5. Post monitionem sacerdos benedicit candelas, dicens, extensis manibus: Orémus. Deus, omnis lúminis fons et orígo, qui iusto Simeóni Lumen ad revelatiónem géntium hódie demonstrásti, te súpplices deprecámur, ut hos céreos sanctificáre tua + benedictióne dignéris, tuae plebis vota suscípiens, quae ad tui nóminis laudem eos gestatúra concúrrit, quátenus per virtútum sémitam ad lucem indeficiéntem perveníre mereátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Vel: Deus, lumen verum, aetérnae lucis propagátor et auctor, córdibus infúnde fidélium perpétui lúminis claritátem, ut, quicúmque in templo sancto tuo splendóre praeséntium lúminum adornántur, ad lumen glóriae tuae felíciter váleant perveníre. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Et aspergit candelas aqua benedicta, nihil dicens, incensum imponit ad processionem.

6. Tunc sacerdos accipit a diacono vel ministro candelam accensam sibi praeparatam et incipit processio, clamante diacono (vel, eo deficiente, ipso sacerdote):

720 & 4 X

Pagina 720.

7. Omnes, candelas accensas gestant. Progrediente processione cantatur una alterave ex antiphonis quae sequuntur, scilicet antiphona Lumen ad revelatiónem cum cantico (Lc 2, 29-32), vel antiphona Adórna vel alius cantus aptus:

I Ant. Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuae Israel. Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace.

Ant. Lumen ad revelatiónem géntium... Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum.

Ant. Lumen ad revelatiónem géntium... Quod parásti ante fáciem ómnium populórum.

Ant. Lumen ad revelatiónem géntium...

721 & 4 X

Pagina 721.

II

Ant. Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe Regem Christum: ampléctere Maríam, quae est caeléstis porta: ipsa enim portat Regem glóriae novi lúminis: subsístit Virgo, addúcens mánibus Fílium ante lucíferum génitum: quem accípiens Símeon in ulnas suas, praedicávit pópulis, Dóminum eum esse vitae et mortis, et Salvatórem mundi.

8. Ingrediente processione in ecclesiam, cantatur introitus Missae. Sacerdos, cum ad altare pervenerit, illud veneratur et, pro opportunitate, incensat. Deinde pergit ad sedem, ubi, deposito pluviali, si illud adhibuit in processione, et assumpta casula, post cantatum hymnum Glória in excélsis, dicit de more collectam. Missa prosequitur modo consueto.

Forma altera: Introitus sollemnis

9. Sicubi processio fieri nequit, fideles congregantur in ecclesia, candelas in manibus tenentes. Sacerdos, indutus sacris vestibus pro Missa coloris albi, cum ministris et aliqua deputatione fidelium accedit ad locum aptum, vel ante portam vel in ipsa ecclesia, ubi saltem magna pars fidelium ritum commode participare possit.

10. Cum sacerdos ad locum pro benedictione candelarum statutum pervenerit, accenduntur candelae, dum canitur antiphona Ecce Dóminus (n. 3), vel alius cantus aptus.

11. Deinde sacerdos, post salutationem et monitionem, benedicit candelas, ut supra nn. 4-5; et fit processio ad altare, cum cantu (nn. 6-7). Ad Missam ea servantur quae supra n. 8 indicantur.

Ad Missam

Ant. ad introitum Cf. Ps 47,10-11 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui. Secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae; iustítia plena est déxtera tua.

Dicitur Gloria in excélsis.

722 & 4 X

Pagina 722.


Collecta Omnípotens sempitérne Deus, maiestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut Unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostrae carnis substántia in templo est praesentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus praesentári. Per Dóminum.

Quando hoc festum incidit in dominicam, DiciturCredo

Super oblata Gratum tibi sit, Dómine, quaesumus, exsultántis Ecclésiae munus oblátum, qui Unigénitum Fílium tuum voluísti Agnum immaculátum tibi offérri pro saeculi vita. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Praefatio: De mysterio Praesentationis Domini. Tonus sollemnis

723 & 4 X

Pagina 723.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Quia coaetérnus hódie in templo tuus Fílius praesentátus glória Israel et lumen géntium a Spíritu declarátur. Unde et nos, Salutári tuo in gáudiis occurréntes, cum Angelis et Sanctis te laudámus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

724 & 4 X

Pagina 724.

Ant. ad communionem Lc 2,30-31 Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.

Post communionem Per haec sancta quae súmpsimus, Dómine, pérfice in nobis grátiam tuam, qui exspectatiónem Simeónis implésti, ut, sicut ille mortem non vidit nisi prius Christum suscípere mererétur, ita et nos, in occúrsum Dómini procedéntes, vitam obtineámus aetérnam. Per Christum.

Die 3 februarii

S. Blasii, episcopi et martyris

De Communi martyrum: pro uno martyre (p. 915 ), vel de Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ).

Collecta Exáudi, Dómine, pópulum tuum, cum beáti Blásii mártyris patrocínio supplicántem, ut et temporális vitae nos tríbuas pace gaudére, et aetérnae reperíre subsídium. Per Dóminum.

S. Ansgarii, episcopi

De Communi pastorum: pro missionariis (p. 938 ), vel pro episcopo (p. 929 ).

Collecta Deus, qui ad multas illuminándas gentes beátum Ansgárium epíscopum míttere voluísti, eius nobis intercessióne concéde, ut in tuae veritátis luce iúgiter ambulémus. Per Dóminum.

725 & 4 X

Pagina 725.

Die 5 februarii

S. Agathæ, virginis et martyris

Memoria

De Communi martyrum: pro virgine martyre (p. 924 ), vel de Communi virginum: pro una virgine (p. 947 ).

Collecta Indulgéntiam nobis, quaesumus, Dómine, beáta Agatha virgo et martyr implóret, quae tibi grata semper éxstitit et virtúte martyrii et mérito castitátis. Per Dóminum.

Die 6 februarii

Ss. Pauli Miki et sociorum, martyrum

Memoria

Martyres in Iaponia De Communi martyrum: pro pluribus martyribus (p. 909 ).

Collecta Deus, ómnium fortitúdo sanctórum, qui beátos mártyres Paulum eiúsque sócios per crucem ad vitam vocáre dignátus es, praesta, quaesumus, ut, eórum intercessióne, fidem quam profitémur usque ad mortem fórtiter teneámus. Per Dóminum. Die 8 februarii S. Hieronymi Emiliani De Communi sanctorum: pro educatoribus (p. 965 ).

Collecta Deus, Pater misericordiárum, qui beátum Hierónymum adiutórem et patrem órphanis providísti, eius nobis intercessióne concéde, ut spíritum adoptiónis, quo fílii tui nominámur et sumus, fidéliter custodiámus. Per Dóminum.

726 & 4 X

Pagina 726.

S. Iosephinæ Bakhita, virginis

De Communi virginum: pro una virgine (p. 947 ).

Collecta Deus, qui beátam Iosephínam a servitúte abiécta ad dignitátem fíliae tuae et Christi sponsae adduxísti, da nobis, quaesumus, eius exémplo, Dóminum Iesum crucifíxum constánti dilectióne proséqui et in caritáte ad misericórdiam propénsos perseveráre. Per Dóminum.

Die 10 februarii

S. Scholasticæ, virginis

Memoria

De Communi virginum: pro una virgine (p. 947 ), vel de Communi sanctorum: pro moniali (p. 960 ).

Collecta Beátae Scholásticae vírginis memóriam recoléntes, quaesumus, Dómine, ut, eius exémplo, tibi intemeráta caritáte serviámus et felíces obtineámus tuae dilectiónis efféctus. Per Dóminum.

Die 11 februarii

Beatæ Mariæ Virginis de Lourdes

De Communi beatae Mariae Virginis (p. 897 ).

Collecta Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostrae praesídium, ut, qui immaculátae Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Dóminum.

727 & 4 X

Pagina 727.


Die 14 februarii

Ss. Cyrilli, monachi, et Methodii,

episcopi

Memoria

Ant. ad introitum Isti sunt viri sancti facti amíci Dei, divínae veritátis praecónio gloriósi.

Collecta Deus, qui per beátos fratres Cyríllum et Methódium Slavóniae gentes illuminásti, da córdibus nostris tuae doctrínae verba percípere, nosque pérfice pópulum in vera fide et recta confessióne concórdem. Per Dóminum.

Super oblata Réspice, Dómine, múnera quae in commemoratióne beatórum Cyrílli et Methódii maiestáti tuae deférimus, et praesta, ut signum fiant humanitátis novae in dilectióne caritátis tibi reconciliátae. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mc 16,20 Profécti sunt discípuli Evangélium praedicántes, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.

Post communionem Deus, cunctárum Pater géntium, qui nos de uno pane et uno Spíritu partícipes éfficis ac aetérni herédes convívii, in hac festivitáte beatórum Cyrílli et Methódii benígnus concéde, ut tuórum multitúdo filiórum, in eádem fide persevérans, unánimis regnum iustítiae et pacis aedíficet. Per Christum.


728 & 4 X

Pagina 728.


Die 17 februarii

Ss. septem Fundatorum Ordinis Servorum B.

M. V.

De Communi sanctorum: pro religiosis (p. 961 ).

Collecta Beatórum fratrum, Dómine, pietátem nobis benígnus infúnde, qua et Dei Genetrícem sunt devotíssime veneráti, et tuum ad te pópulum provexérunt. Per Dóminum.

Die 21 februarii

S. Petri Damiani, episcopi et Ecclesiæ

doctoris

De Communi doctorum Ecclesiae (p. 943 ), vel de Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ).

Collecta Concéde nos, quaesumus, omnípotens Deus, beáti Petri epíscopi mónita et exémpla sectári, ut, Christo nihil praeponéntes et Ecclésiae tuae servítio semper inténti, ad aetérnae lucis gáudia perducámur. Per Dóminum.

Die 22 februarii

CATHEDRAE S. PETRI, APOSTOLI

Festum

Ant. ad introitum Lc 22,32 Dicit Dóminus Simóni Petro: Ego rogávi pro te, ut non defíciat fides tua, et tu aliquándo convérsus confírma fratres tuos.

Dicitur Gloria in excélsis.

729 & 4 X

Pagina 729.

Collecta Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti, quos in apostólicae confessiónis petra solidásti. Per Dóminum.

Super oblata Ecclésiae tuae, quaesumus, Dómine, preces et hóstias benígnus admítte, ut, beáto Petro pastóre, ad aetérnam pervéniat hereditátem, quo docénte fídei tenet integritátem. Per Christum.

Praefatio I de Apostolis, p. 549 .

Ant. ad communionem Cf. Mt 16,16 Mt 18 Dixit Petrus ad Iesum: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respondit Iesus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam.

Post communionem Deus, qui nos, beáti Petri apóstoli festivitátem celebrántes, Christi Córporis et Sánguinis communióne vegetásti, praesta, quaesumus, ut hoc redemptiónis commércium sit sacraméntum nobis unitátis et pacis. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, pp. 613 -614 .


730 & 4 X

Pagina 730.


Die 23 februarii

S. Polycarpi, episcopi et martyris

Memoria

De Communi martyrum: pro uno martyre (p. 915 ), vel de Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ).

Collecta Deus univérsae creatúrae, qui beátum Polycárpum epíscopum in númerum mártyrum dignátus es aggregáre, eius nobis intercessióne concéde, ut, cum illo partem cálicis Christi capiéntes, per Spíritum Sanctum in vitam resurgámus aetérnam. Per Dóminum.

731 & 4 X

Pagina 731.

&&MARTIUS

Die 4 martii

S. Casimiri

De Communi sanctorum: pro uno sancto (p. 956 ).

Collecta Deus omnípotens, cui servíre regnáre est, concéde nobis, beáti Casimíri intercedénte suffrágio, tibi in sanctitáte et iustítia perpétuo famulári. Per Dóminum.

Die 7 martii

Ss. Perpetuæ et Felicitatis, martyrum

Memoria

Ant. ad introitum Gaudent in caelis ánimae Sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo exsúltant sine fine.

Collecta Deus, cuius urgénte caritáte beátae mártyres Perpétua et Felícitas torméntum mortis, contémpto persecutóre, vicérunt, da nobis, quaesumus, eárum précibus, ut in tua semper dilectióne crescámus. Per Dóminum.

Super oblata Hodiérnum, Dómine, sacrifícium laetánter offérimus, quo, beatárum Perpétuae et Felicitátis caeléstem victóriam recenséntes, et tua magnália praedicámus, et nos acquisísse gaudémus suffrágia gloriósa. Per Christum.


732 & 4 X

Pagina 732.

Ant. ad communionem 2Co 4,11 In mortem trádimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.

Post communionem Suméntes, Dómine, gáudia sempitérna de participatióne sacraménti, et de memória beatárum Perpétuae et Felicitátis supplíciter deprecámur, ut, quae sédula servitúte, donánte te, gérimus, dignis sénsibus tuo múnere capiámus. Per Christum.


Die 8 martii

S. Ioannis a Deo, religiosi

De Communi sanctorum: pro religiosis (p. 961 ), vel pro iis qui opera misericordiae exercuerunt (p. 963 ).

Collecta Deus, qui beátum Ioánnem misericórdiae spíritu perfudísti, da, quaesumus, ut, caritátis ópera exercéntes, inter eléctos in regno tuo inveníri mereámur. Per Dóminum.

Die 9 martii

S. Franciscæ Romanæ, religiosæ

De Communi sanctorum: pro sanctis mulieribus (p. 966 ) vel pro religiosis (p. 961 ).

Collecta Deus, qui nobis in beáta Francísca singuláre dedísti coniugális et monásticae conversatiónis exémplar, fac nos tibi perseveránter deservíre, ut in ómnibus vitae adiúnctis te conspícere et sequi valeámus. Per Dóminum.

733 & 4 X

Pagina 733.


Die 17 martii

S. Patricii, episcopi

De Communi pastorum: pro missionariis (p. 938 ), vel pro episcopo (p. 929 ).

Collecta Deus, qui ad praedicándam Hibérniae pópulis glóriam tuam beátum Patrícium epíscopum providísti, eius méritis et intercessióne concéde, ut, qui christiáno nómine gloriántur, tua mirabília homínibus iúgiter annúntient. Per Dóminum.

Die 18 martii

S. Cyrilli Hierosolymitani, episcopi et

Ecclesiae doctoris De Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ), vel de Communi doctorum Ecclesiae (p. 943 ).

Collecta Deus, qui Ecclésiam tuam per beátum Cyríllum epíscopum ad mystéria salútis profúndius attingénda mirabíliter adduxísti, da nobis, eius intercessióne, Fílium tuum ita agnóscere, ut vitam abundántius habeámus. Per Dóminum.

734 & 4 X

Pagina 734.


Die 19 martii

S. IOSEPH SPONSI BEATAE MARIAE VIRGINIS

Sollemnitas

Ant. ad introitum Cf. Lc 12,42 Ecce fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut humánae salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiae commisísti, Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Quaesumus, Dómine, ut, sicut beátus Ioseph Unigénito tuo, nato de María Vírgine, pia devotióne desérviit, ita et nos mundo corde tuis altáribus mereámur ministráre. Per Christum.

Praefatio: De missione sancti Ioseph. Tonus sollemnis

735 & 4 X

Pagina 735.

736 & 4 X

Pagina 736.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Et te in sollemnitáte beáti Ioseph débitis magnificáre praecóniis, benedícere et praedicáre. Qui et vir iustus, a te Deíparae Vírgini Sponsus est datus, et fidélis servus ac prudens, super Famíliam tuam est constitútus, ut Unigénitum tuum, Sancti Spíritus obumbratióne concéptum, patérna vice custodíret, Iesum Christum Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Caeli caelorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

737 & 4 X

Pagina 737.

Ant. ad communionem Mt 25,21 Euge, serve bone et fidélis: intra in gáudium Dómini tui.

Post communionem Famíliam tuam, quaesumus, Dómine, quam de beáti Ioseph sollemnitáte laetántem ex huius altáris alimónia satiásti, perpétua protectióne defénde, et tua in ea propitiátus dona custódi. Per Christum.


Die 23 martii

S. Turibii de Mogrovejo, episcopi

De Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ).

Collecta Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Turíbii epíscopi apostólico curis zelóque veritátis auxísti, concéde, ut pópulus tibi sacrátus fídei et sanctitátis nova semper increménta suscípiat. Per Dóminum.

738 & 4 X

Pagina 738.

739 & 4 X

Pagina 739.


Die 25 martii

IN ANNUNTIATIONE DOMINI

Sollemnitas

Quoties sollemnitas infra Hebdomadam Sanctam occurrit, ad feriam secundam post dominicam II Paschae transfertur.

Ant. ad introitum He 10,5 He 7 Dóminus ingrédiens mundum dixit: Ecce vénio ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríae veritátem carnis humánae suscípere voluísti, concéde, quaesumus, ut, qui Redemptórem nostrum Deum et hóminem confitémur, ipsíus étiam divínae natúrae mereámur esse consórtes. Per Dóminum.

DiciturCredo Ad verba Et incarnátus est genuflectitur.

Super oblata Ecclésiae tuae munus, omnípotens Deus, dignáre suscípere, ut, quae in Unigéniti tui incarnatióne primórdia sua constáre cognóscit, ipsíus gáudeat hac sollemnitáte celebráre mystéria. Per Christum.

Praefatio: De mysterio Incarnationis. Tonus sollemnis

740 & 4 X

Pagina 740.

741 & 4 X

Pagina 741.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Quem inter hómines et propter hómines nascitúrum, Spíritus Sancti obumbránte virtúte, a caelésti núntio Virgo fidénter audívit et immaculátis viscéribus amánter portávit, ut et promissiónes fíliis Israel perfíceret véritas, et géntium exspectátio patéret ineffabíliter adimplénda. Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum, ante conspéctum tuum in aeternitáte laetántium. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, sócia exsultatióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Is 7,14 Ecce Virgo concípiet et páriet Fílium, et vocábitur nomen eius Emmánuel.

742 & 4 X

Pagina 742.


Post communionem In méntibus nostris, quaesumus, Dómine, verae fídei sacraménta confírma, ut, qui concéptum de Vírgine Deum verum et hóminem confitémur, per eius salutíferae resurrectiónis poténtiam, ad aetérnam mereámur perveníre laetítiam. Per Christum.


743 & 4 X

Pagina 743.

&&APRILIS

Die 2 aprilis

S. Francisci de Paola, eremitæ

De Communi sanctorum: pro religiosis (p. 961 ).

Collecta Deus, humílium celsitúdo, qui beátum Francíscum sanctórum tuórum glória sublimásti, tríbue, quaesumus, ut, eius méritis et exémplo, promíssa humílibus praemia felíciter consequámur. Per Dóminum.

Die 4 aprilis

S. Isidori, episcopi et Ecclesiæ doctoris

De Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ), vel de Communi doctorum Ecclesiae (p. 943 ).

Collecta Exáudi, quaesumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Isidóri commemoratióne deférimus, ut Ecclésia tua eius intercessiónibus adiuvétur, cuius caeléstibus instrúitur disciplínis. Per Dóminum.

Die 5 aprilis

S. Vincentii Ferrer, presbyteri

De Communi pastorum: pro missionariis (p. 938 ).

Collecta Deus, qui beátum Vincéntium presbyterum minístrum praedicatiónis evangélicae suscitásti, praesta, quaesumus, ut, quem ventúrum iúdicem nuntiávit in terris, beáti videámus regnántem in caelis. Qui tecum.

744 & 4 X

Pagina 744.


Die 7 aprilis

S. Ioannis Baptistæ de la Salle,

presbyteri

Memoria

De Communi pastorum: pro uno pastore (p. 933 ), vel de Communi sanctorum: pro educatoribus (p. 965 ).

Collecta Deus, qui ad christiánam iuventútem educándam beátum Ioánnem Baptístam elegísti, éxcita in Ecclésia tua institutóres, qui humánae et christiánae iúvenum disciplínae toto corde sese devóveant. Per Dóminum.

Die 11 aprilis

S. Stanislai, episcopi et martyris

Memoria

De Communi martyrum: pro uno martyre tempore paschali (p. 921 ), vel de Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ).

Collecta Deus, pro cuius honóre beátus epíscopus Stanisláus gládiis persecutórum occúbuit, praesta, quaesumus, ut fortes in fide usque ad mortem perseveráre valeámus. Per Dóminum.

Die 13 aprilis

S. Martini I, papæ et martyris

De Communi martyrum: pro uno martyre tempore paschali (p. 921 ), vel de Communi pastorum: pro papa (p. 927 ).

Collecta Da nobis, quaesumus, omnípotens Deus, advérsa mundi invícta mentis constántia toleráre, qui beátum Martínum papam et mártyrem nec minis terréri nec ponis passus es superári. Per Dóminum.

745 & 4 X

Pagina 745.


Die 21 aprilis

S. Anselmi, episcopi et Ecclesiæ doctoris

De Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ), vel de Communi doctorum Ecclesiae (p. 943 ).

Collecta Deus, qui beáto Ansélmo epíscopo dedísti alta sapiéntiae tuae quaerere et docére, fac ita fidem tuam intelléctui nostro subveníre, ut cordi dulce sápiant quae nobis credénda mandásti. Per Dóminum.

Die 23 aprilis

S. Georgii, martyris

De Communi martyrum: pro uno martyre tempore paschali (p. 921 ).

Collecta Magnificántes, Dómine, poténtiam tuam, súpplices exorámus, ut, sicut beátus Geórgius domínicae fuit passiónis imitátor, ita sit fragilitátis nostrae promptus adiútor. Per Dóminum.

S. Adalberti, episcopi et martyris

De Communi martyrum: pro uno martyre tempore paschali (p. 921 ) vel de Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ).

Collecta Deus, qui beátum Adalbértum epíscopum zelo animárum succénsum martyrio coronásti, eius interveniénte suffrágio concéde, ut nec pastóribus obodiéntia gregis nec gregi desit cura pastórum. Per Dóminum.


Missale Romanum 2002 710