Mateus (NV) 10

Convocatis duodecim discipulis suis, misit eos

10 1 Et convocatis Duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.


2 Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, 3 Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, 4 Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. 5 Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: " In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis;

Ite ad oves quae perierunt domus Israel

6 sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.


7 Euntes autem praedicate dicentes: "Appropinquavit regnum caelorum".

Gratis accepistis, gratis date

8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date.


9 Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, 10 non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo.
11
In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis. 12 Intrantes autem in domum, salutate eam; 13 et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur.


14 Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris. 15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.


16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.

Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri

17 Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; 18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. 19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. 20 Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
21
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient.

Eritis odio omnibus propter nomen meum

22 Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.


23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.


24 Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. 25 Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!


26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta.

Nolite timere eos qui occidunt corpus

28 Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. 29 Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30 Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. 31 Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.
32
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; 33 qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.

Non veni pacem mittere, sed gladium

34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. 35 Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: 36 et inimici hominis domestici eius.

Qui non accipit crucem non est me dignus. Qui recipit vos, me recipit

37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; 38 et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. 39 Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.


40 Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit. 41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. 42 Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ".

11 1 Et factum est, cum consummasset Iesus praecipiens Duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum.

Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?

2 Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos 3 ait illi: " Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ". 4 Et respondens Iesus ait illis: " Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis: 5 caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur; 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me ".
7
Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: " Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? 8 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9 Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam. 10 Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te".

Non surrexit maior Ioanne Baptista

11 Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo.


12 A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13 Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt; 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15 Qui habet aures, audiat.

Neque Ioannem neque Filium hominis audiunt

16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus 17 dicunt: "Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis". 18 Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: "Daemonium habet!"; 19 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: "Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!". Et iustificata est sapientia ab operibus suis ".

Tyro et Sidoni et terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam vobis

20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam:
21
" Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. 22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. 23 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem. 24 Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi ".

Mitis sum et humilis corde

Abscondisti haec a sapientibus et revelasti ea parvulis

25 In illo tempore respondens Iesus dixit: " Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. 26 Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.

Venite ad me, omnes qui laboratis - Mitis sum et humilis corde

28 Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. 29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. 30 Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ".


Dominus est Filius hominis etiam sabbati

12 1 In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare. 2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei: " Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ". 3 At ille dixit eis: " Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? 4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5 Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? 6 Dico autem vobis quia templo maior est hic. 7 Si autem sciretis quid est: "Misericordiam volo et non sacrificium", numquam condemnassetis innocentes. 8 Dominus est enim Filius hominis sabbati ".


9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum; 10 et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: " Licet sabbatis curare? ", ut accusarent eum. 11 Ipse autem dixit illis: " Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? 12 Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ". 13 Tunc ait homini: " Extende manum tuam ". Et extendit, et restituta est sana sicut altera.

Praecepit eis ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur quod dictum est

14 Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.
15
Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes 16 et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent, 17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
18
" Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit.
19
Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius.
20
Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium;
21
et in nomine eius gentes sperabunt ".


22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.
23
Et stupebant omnes turbae et dicebant: " Numquid hic est filius David? ". 24 Pharisaei autem audientes dixerunt: " Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ".
25
Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: " Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. 26 Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius? 27 Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. 28 Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
29
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
30
Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit.
31
Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. 32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.
33
Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. 34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. 35 Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. 36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii: 37 ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ".

Regina austri surget in iudicio cum generatione ista

38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: " Magister, volumus a te signum videre ". 39 Qui respondens ait illis: " Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. 40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. 41 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic! 42 Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!


43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit. 44 Tunc dicit: "Revertar in domum meam unde exivi"; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam. 45 Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae ".

Extendens manum in discipulos, dixit: Ecce mater mea et fratres mei

46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei. 47 Dixit autem ei quidam: " Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum ". 48 At ille respondens dicenti sibi ait: " Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? ". 49 Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: " Ecce mater mea et fratres mei. 50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ".


Exiit qui seminat seminare

Dabat fructum centesimum

13 1 In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; 2 et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. 3 Et locutus est eis multa in parabolis dicens: " Ecce exiit, qui seminat, seminare. 4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; 6 sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. 7 Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. 8 Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. 9 Qui habet aures, audiat ".

Vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum

10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: " Quare in parabolis loqueris eis? ". 11 Qui respondens ait illis: " Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 13 Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; 14 et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.
15
Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos".


16 Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. 17 Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt!

Qui audit verbum, et intellegit, et fructum affert

18 Vos ergo audite parabolam seminantis. 19 Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est. 20 Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, 21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. 22 Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. 23 Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta ".


Sinite utraque crescere usque ad messem

24 Aliam parabolam proposuit illis dicens: " Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. 25 Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. 26 Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27 Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: "Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?". 28 Et ait illis: "Inimicus homo hoc fecit". Servi autem dicunt ei: "Vis, imus et colligimus ea?". 29 Et ait: "Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum, 30 sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum" ".

Granum sinapis fit arbor, ita ut volucres coeli habitent in ramis eius

31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: " Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. 32 Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius ".
33
Aliam parabolam locutus est eis: " Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum ".
34
Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis, 35 ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: " Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi ".

Sicut colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi

36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: " Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ". 37 Qui respondens ait: " Qui seminat bonum semen, est Filius hominis; 38 ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; 39 inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt. 40 Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: 41 mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, 42 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. 43 Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures, audiat.


Vendit universa quae habet, et emit agrum illum

44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.
45
Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.

Elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt

47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti; 48 quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. 49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum 50 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
51
Intellexistis haec omnia? ". Dicunt ei: " Etiam ". 52 Ait autem illis: " Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ".


53 Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.


Nonne hoc est fabri filius? Unde ergo huic omnia ista?

54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: " Unde huic sapientia haec et virtutes? 55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? 56 Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? ". 57 Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: " Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ". 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Misit Herodes et decollavit Ioannem, et venientes discipuli eius nuntiaverunt Iesu

14 1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu 2 et ait pueris suis: " Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ".
3
Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. 4 Dicebat enim illi Ioannes: " Non licet tibi habere eam ". 5 Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. 6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi, 7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset. 8 At illa, praemonita a matre sua: " Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae ". 9 Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari 10 misitque et decollavit Ioannem in carcere; 11 et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae. 12 Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu.

Aspiciens in coelum benedixit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis ... Manducaverunt omnes et saturati sunt

13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus. 14 Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
15
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: " Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ". 16 Iesus autem dixit eis: " Non habent necesse ire; date illis vos manducare ". 17 Illi autem dicunt ei: " Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ". 18 Qui ait: " Afferte illos mihi huc ". 19 Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos. 21 Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

Iube me ad te venire super aquas

22 Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. 24 Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus. 25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. 26 Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: " Phantasma est ", et prae timore clamaverunt. 27 Statimque Iesus locutus est eis dicens: " Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ". 28 Respondens autem ei Petrus dixit: " Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ". 29 At ipse ait: " Veni! ". Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. 30 Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: " Domine, salvum me fac! ". 31 Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: " Modicae fidei, quare dubitasti? ". 32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: " Vere Filius Dei es! ".


34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. 35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, 36 et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus eradicabitur

15 1 Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes: 2 " Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ".


3 Ipse autem respondens ait illis: " Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? 4 Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur". 5 Vos autem dicitis: "Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit, 6 non honorificabit patrem suum"; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram. 7 Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens:
8
"Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;
9
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num" ".


10 Et convocata ad se turba, dixit eis: " Audite et intellegite: 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ".
12
Tunc accedentes discipuli dicunt ei: " Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt? ". 13 At ille respondens ait: " Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. 14 Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent ".


15 Respondens autem Petrus dixit ei: " Edissere nobis parabolam istam ". 16 At ille dixit: " Adhuc et vos sine intellectu estis? 17 Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur? 18 Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. 19 De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. 20 Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem ".

O mulier, magna est fides tua!

21 Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. 22 Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: " Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur ". 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: " Dimitte eam, quia clamat post nos ". 24 Ipse autem respondens ait: " Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ". 25 At illa venit et adoravit eum dicens: " Domine, adiuva me! ". 26 Qui respondens ait: " Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ". 27 At illa dixit: " Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ". 28 Tunc respondens Iesus ait illi: " O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis ". Et sanata est filia illius ex illa hora.

Iesus plurimos sanat...

29 Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. 30 Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, 31 ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel.

... et panes multiplicat

32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: " Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ". 33 Et dicunt ei discipuli: " Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ". 34 Et ait illis Iesus: " Quot panes habetis? ". At illi dixerunt: " Septem et paucos pisciculos ". 35 Et praecepit turbae, ut discumberet super terram; 36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis. 37 Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.


38 Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos. 39 Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.

16 1 Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis. 2 At ille respondens ait eis: " Facto vespere dicitis: "Serenum erit, rubicundum est enim caelum"; 3 et mane: "Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum". Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis. 4 Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae ". Et, relictis illis, abiit.
5
Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6 Iesus autem dixit illis: " Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ". 7 At illi cogitabant inter se dicentes: " Panes non accepimus!". 8 Sciens autem Iesus dixit: " Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? 9 Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? 10 Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis? 11 Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ". 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.

Tu es Petrus,...

13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: " Quem dicunt homines esse Filium hominis?". 14 At illi dixerunt: " Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ". 15 Dicit illis: " Vos autem quem me esse dicitis? ". 16 Respondens Simon Petrus dixit: " Tu es Christus, Filius Dei vivi ". 17 Respondens autem Iesus dixit ei: " Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. 18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.

... et tibi dabo claves regni coelorum

19 Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ".


20 Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.


Si quis vult post me venire, abneget semetipsum

21 Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. 22 Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: " Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ". 23 Qui conversus dixit Petro: " Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum! ".

Quam dabit homo commutationem pro anima sua?

24 Tunc Iesus dixit discipulis suis: " Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
25
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
27
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.


28 Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ".

Resplenduit facies eius sicut sol

17 1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. 2 Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. 3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4 Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: " Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ". 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: " Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ". 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. 7 Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: " Surgite et nolite timere ". 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
9
Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: " Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ".

Elias iam venit, et non cognoverunt eum

10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: " Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ". 11 At ille respondens ait: " Elias quidem venturus est et restituet omnia. 12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ". 13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.

Si habueritis fidem, nihil impossibile erit vobis

14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum 15 et dicens: " Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. 16 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ". 17 Respondens autem Iesus ait: " O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ". 18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
19
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: " Quare nos non potuimus eicere illum? ". 20 Ille autem dicit illis: " Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: "Transi hinc illuc!", et transibit, et nihil impossibile erit vobis ".

Occident eum, et resurget. Liberi sunt filii a tributo

21
22
Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: " Filius hominis tradendus est in manus hominum, 23 et occident eum, et tertio die resurget ". Et contristati sunt vehementer.
24
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: " Magister vester non solvit didrachma? ". 25 Ait: " Etiam". Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: " Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ". 26 Cum autem ille dixisset: " Ab alienis ", dixit illi Iesus: " Ergo liberi sunt filii. 27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ".


Mateus (NV) 10