Origenes: de Principiis






De Principiis

Origenes

(Traductio Rufini)

10100

PREFACIUS

101
1. Omnes qui credunt et certi sunt quod gratia et veritas per Iesum Christum facta sit, et Christum esse veritatem norunt, secundum quod ipse dixit: "Ego sum veritas", scientiam quae provocat homines ad bene beate que vivendum non aliunde quam ab ipsis Christi verbis doctrina que suscipiunt.

Christi autem verbis dicimus non his solum, quae homo factus atque in carne positus docuit; et prius namque Christus dei verbum in Moyse atque in prophetis erat.

Nam sine verbo dei quomodo poterant prophetare de Christo?

Ad cuius rei probationem non esset difficile ex divinis scripturis ostendere, quomodo vel Moyses vel prophetae spiritu Christi repleti vel locuti sunt vel gesserunt omnia quae gesserunt, nisi studii nobis esset, praesens hoc opus omni qua possumus brevitate succingere.

Unde sufficere aestimo uno hoc Pauli testimonio debere nos uti ex epistula, quam ad Hebraeos scribit, in qua ita ait: "Fide magnus factus Moyses negavit se dici filium filiae Pharaonis, magis eligens afflictari cum populo dei quam temporalem habere peccati iucunditatem, maiores divitias aestimans Aegyptiorum thesauris inproperium Christi".

Sed et post adsumptionem eius in caelos quod in apostolis suis locutus sit, hoc modo indicat Paulus: "Aut numquid probamentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus?"

102
2. Quoniam ergo multi ex his, qui Christo se credere profitentur, non solum in parvis et minimis discordant, verum etiam in magnis et maximis, id est vel de deo vel de ipso domino Iesu Christo vel de spiritu sancto, non solum autem de his, sed et de aliis creaturis, id est vel de dominationibus vel de virtutibus sanctis: propter hoc necessarium videtur prius de his singulis certam lineam manifestam que regulam ponere, tum deinde etiam de ceteris quaerere.

Sicut enim, multis apud Graecos et barbaros pollicentibus veritatem, desivimus apud omnes eam quaerere, qui eam falsis opinionibus asserebant, posteaquam credidimus filium esse dei Christum et ab ipso nobis hanc discendam esse persuasimus: ita cum multi sint, qui se putant sentire quae Christi sunt, et nonnulli eorum diversa a prioribus sentiant, servetur vero ecclesiastica praedicatio per successionis ordinem ab apostolis tradita et usque ad praesens in ecclesiis permanens, illa sola credenda est veritas, quae in nullo ab ecclesiastica et apostolica traditione discordat.

103
3. Illud autem scire oportet, quoniam sancti apostoli fidem Christi praedicantes de quibusdam quidem, quaecumque necessaria crediderunt, omnibus credentibus, etiam his, qui pigriores erga inquisitionem divinae scientiae videbantur, manifestissime tradiderunt, rationem scilicet assertionis eorum relinquentes ab his inquirendam, qui spiritus dona excellentia mererentur et praecipue sermonis, sapientiae et scientiae gratiam per ipsum sanctum spiritum percepissent; de aliis vero dixerunt quidem quia sint, quomodo autem aut unde sint, siluerunt, profecto ut studiosiores quique ex posteris suis, qui amatores essent sapientiae, exercitium habere possent, in quo ingenii sui fructum ostenderent, hi videlicet, qui dignos se et capaces ad recipiendam sapientiam praepararent.

104
4. Species vero eorum, quae per praedicationem apostolicam manifeste traduntur, istae sunt.

Primo, quod unus est deus, qui omnia creavit atque composuit, quique, cum nihil esset, esse fecit universa, deus a prima creatura et conditione mundi, omnium iustorum deus, Adam Abel Seth Enos Enoch Noe Sem Abraham Isaac Iacob duodecim patriarcharum Moysei et prophetarum; et quod hic deus in novissimis diebus, sicut per prophetas suos ante promiserat, misit dominum Iesum Christum, primo quidem vocaturum Israhel, secundo vero etiam gentes post perfidiam populi Israhel.

Hic deus iustus et bonus, pater domini nostri Iesu Christi, legem et prophetas et evangelia ipse dedit, qui et apostolorum deus est et veteris ac novi testamenti.

Tum deinde quia Christus Iesus, ipse qui venit, ante omnem creaturam natus ex patre est.

Qui cum in omnium conditione patri ministrasset, "per ipsum" namque "omnia facta sunt", novissimis temporibus se ipsum exinaniens homo factus est, incarnatus est, cum deus esset, et homo factus mansit quod erat, deus.

Corpus assumsit nostro corpori simile, eo solo differens, quod natum ex virgine et spiritu sancto est.

Et quoniam hic Iesus Christus natus et passus est in veritate, et non per phantasiam, communem hanc mortem vere mortuus; vere enim et a mortuis resurrexit et post resurrectionem conversatus cum discipulis suis assumtus est.

Tum deinde honore ac dignitate patri ac filio sociatum tradiderunt spiritum sanctum.

In hoc non iam manifeste discernitur, utrum natus aut innatus, vel filius etiam ipse dei habendus sit, necne; sed inquirenda iam ista viribus sunt de sancta scriptura et sagaci perquisitione investiganda.

Sane quod iste spiritus sanctus unumquemque sanctorum vel prophetarum vel apostolorum inspiraverit, et non alius spiritus in veteribus, alius vero in his, qui in adventu Christi inspirati sunt, fuerit, manifestissime in ecclesia praedicatur.

105
5. Post haec iam quod anima substantiam vitam que habens propriam, cum ex hoc mundo discesserit, pro suis meritis dispensabitur, sive vitae aeternae ac beatitudinis hereditate potitura, si hoc ei sua gesta praestiterint, sive igni aeterno ac suppliciis mancipanda, si in hoc eam scelerum culpa detorserit; sed et quia erit tempus resurrectionis mortuorum, cum corpus hoc, quod nunc "in corruptione seminatur, surget in incorruptione", et quod "seminatur in ignominia, surget in gloria".

Est et illud definitum in ecclesiastica praedicatione, omnem animam rationabilem esse liberi arbitrii et voluntatis; esse quoque ei certamen adversum diabolum et angelos eius contrarias que virtutes, ex eo quod illi peccatis eam onerare contendant, nos vero si recte consulte que vivamus, ab huiscemodi labe exuere nos conemur.

Unde et consequens est intellegere, non nos necessitati esse subiectos, ut omni modo, etiamsi nolimus, vel mala vel bona agere cogamur.

Si enim nostri arbitrii sumus, inpugnare nos fortasse possint aliquae virtutes ad peccatum et aliae iuvare ad salutem, non tamen necessitate cogimur vel recte agere vel male; quod fieri arbitrantur hi, qui stellarum cursum et motus causam dicunt humanorum esse gestorum, non solum eorum, quae extra arbitrii accidunt libertatem, sed et eorum, quae in nostra sunt posita potestate.

De anima vero utrum ex seminis traduce ducatur, ita ut ratio ipsius vel substantia inserta ipsis corporalibus seminibus habeatur, an vero aliud habeat initium, et hoc ipsum initium si genitum est aut non genitum, vel certe si extrinsecus corpori inditur, necne: non satis manifesta praedicatione distinguitur.

106
6. De diabolo quoque et angelis eius contrariis que virtutibus ecclesiastica praedicatio docuit quoniam sint quidem haec, quae autem sint vel quomodo sint, non satis clare exposuit.

Apud plurimos tamen ista habetur opinio, quod angelus fuerit iste diabolus, et apostata effectus quam plurimos angelorum se cum declinare persuaserit, qui et nunc usque angeli ipsius nuncupantur.

107
7. Est praeterea et illud in ecclesiastica praedicatione, quod mundus iste factus sit et a certo tempore coeperit et sit pro ipsa sui corruptione solvendus.

Quid tamen ante hunc mundum fuerit, aut quid post mundum erit, iam non pro manifesto multis innotuit.

Non enim evidens de his in ecclesiastica praedicatione sermo profertur.

108
8. Tum deinde quod per spiritum dei scripturae conscriptae sint et sensum habeant non eum solum, qui in manifesto est, sed et alium quendam latentem quam plurimos.

Formae enim sunt haec quae descripta sunt sacramentorum quorundam et divinarum rerum imagines.

De quo totius ecclesiae una sententia est, esse quidem omnem legem spiritalem, non tamen ea, quae spirat lex, esse omnibus nota nisi his solis, quibus gratia spiritus sancti in verbo sapientiae ac scientiae condonatur.

Appellatio autem g-asômatou (id est incorporei) non solum apud multos alios, verum etiam apud nostras scripturas inusitata est et incognita.

Si vero quis velit nobis proferre ex illo libello, qui Petri Doctrina appellatur, ubi salvator videtur ad discipulos dicere: "Non sum daemonium incorporeum", primo respondendum est ei quoniam liber ipse inter libros ecclesiasticos non habetur, et ostendendum quia neque Petri est ipsa scriptura neque alterius cuiusquam, qui spiritu dei fuerit inspiratus.

Quod etiamsi ipsum concederetur, non idem sensus inibi ex isto sermone g-asômatou indicatur, qui a graecis vel gentilibus auctoribus ostenditur, cum de incorporea natura a philosophis disputatur.

In hoc enim libello 'incorporeum daemonium' dixit pro eo, quod ipse ille quicumque est habitus vel circumscriptio daemonici corporis non est similis huic nostro crassiori et visibili corpori; sed secundum sensum eius, qui composuit illam scripturam, intellegendum est quod dixit, id est non se habere tale corpus quale habent daemones (quod est naturaliter subtile quoddam et velut aura tenue, et propter hoc vel putatur a multis vel dicitur incorporeum), sed habere se corpus solidum et palpabile.

In consuetudine vero hominum omne, quod tale non fuerit, incorporeum a simplicioribus vel imperitioribus nominatur; velut si quis aerem istum quo fruimur incorporeum dicat, quoniam quidem non est tale corpus, ut conprehendi ac teneri possit urgenti que resistere.

109
9. Quaeremus tamen si vel alio nomine res ipsa, quam graeci philosophi g-asômaton (id est incorporeum) dicunt, in sanctis scripturis invenitur.

Deus quoque ipse quomodo intellegi debeat requirendum est, corporeus et secundum aliquem habitum deformatus, an alterius naturae quam corpora sunt, quod utique in praedicatione nostra manifeste non designatur.

Eadem quoque etiam de Christo et de sancto spiritu requirenda sunt, sed et de omni anima atque omni rationabili natura nihilominus requirendum est.

110
10. Est etiam illud in ecclesiastica praedicatione, esse angelos dei quosdam et virtutes bonas, qui ei ministrant ad salutem hominum consummandam; sed quanto isti creati sint, vel quales, aut quomodo sint, non satis in manifesto distinguitur.

De sole autem et luna et stellis, utrum animantia sint an sine anima, manifeste non traditur.

Oportet igitur velut elementis ac fundamentis huiusmodi uti secundum mandatum, quod dicit: "Inluminate vobis lumen scientiae", omnem qui cupit seriem quandam et corpus ex horum omnium ratione perficere, ut manifestis et necessariis assertionibus de singulis quibusque quid sit in vero rimetur, et unum, ut diximus, corpus efficiat exemplis et affirmationibus, vel his, quas in sanctis scripturis invenerit, vel quas ex consequentiae ipsius indagine ac recti tenore reppererit.

1000

LIBER PRIMUS


1100
1 De Deo.

1101
1. Scio quoniam conabuntur quidam etiam secundum scripturas nostras dicere deum corpus esse, quoniam inveniunt scriptum esse apud Moysen quidem: "Deus noster ignis consumens est", in evangelio vero secundum Iohannem: "Deus spiritus est, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare".

Ignis vero et spiritus non aliud apud eos quam corpus esse putabitur.

Quos interrogare volo, quid dicant de eo quod scriptum est, quia 'deus lux est', sicut Iohannes in epistola sua dicit: "Deus lux est, et tenebrae non sunt in eo".

Ista nempe 'lux est', 'quae inluminat' omnem sensum eorum, qui possunt capere veritatem, sicut in tricesimo quinto psalmo dicitur: "In lumine tuo videbimus lumen".

Quid enim aliud lumen dei dicendum est, in quo quis videt lumen, nisi virtus dei, per quam quis inluminatus vel veritatem rerum omnium pervidet vel ipsum deum cognoscit, qui veritas appellatur?

Tale est ergo quod dicitur: "In lumine tuo videbimus lumen", hoc est, in verbo tuo et sapientia tua, qui est filius tuus, in ipso te videbimus patrem.

Numquidnam quia lumen nominatur, simile putabitur solis huius lumini?

Et quomodo vel levis aliquis dabitur intellectus, ut ex isto quis corporali lumine causam scientiae capiat et veritatis inveniat intellectum?

1102
2. Si ergo adquiescunt huic assertioni nostrae, quam de natura luminis ipsa ratio demonstravit, et fatentur non posse corpus intellegi deum secundum luminis intellectum, similis quoque ratio etiam de 'igni consumenti' dabitur.

Quid enim consumit deus secundum hoc quod 'ignis' est?

Numquidnam putabitur consumere materiam corporalem, ut est 'lignum vel faenum vel stipula'?

Et quid in hoc dignum de dei laudibus dicitur, si deus ignis est huiscemodi materias consumens?

Sed [si] consideremus quia deus consumit quidem et exterminat, sed consumit malas mentium cogitationes, consumit gesta turpia, consumit desideria peccati, cum se credentium mentibus inserit et eas animas, quae verbi eius ac sapientiae efficiuntur capaces, una cum filio suo inhabitans secundum quod dictum est: "Ego et pater veniemus et mansionem apud eum faciemus", omnibus eorum vitiis passionibus que consumtis purum sibi eas se que dignum efficit templum.

Sed et his, qui per hoc quod dictum est quoniam "deus spiritus est" corpus esse arbitrantur deum, hoc modo respondendum est.

Consuetudo est scripturae sanctae, cum aliquid contrarium corpori huic crassiori et solidiori designare vult, spiritum nominare, sicut dicit: "Littera occidit, spiritus autem vivificat".

In quo sine dubio per litteram corporalia significat, per spiritum intellectualia, quae et spiritalia dicimus.

Apostolus quoque ita dicit: "Usque in hodiernum autem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum; cum autem conversus quis fuerit ad dominum, auferetur velamen; ubi autem domini spiritus, ibi libertas".

Donec enim quis non se converterit ad intellegentiam spiritalem, 'velamen est positum super cor' eius, quo velamine, id est intellegentia crassiore, scriptura ipsa velari dicitur vel putatur; et hoc est quod ait superpositum esse velamen vultui Moysi, cum loqueretur ad populum, id est, cum lex vulgo recitatur.

Si autem 'convertamus nos ad dominum', ubi est et verbum dei, et ubi spiritus sanctus revelat scientiam spiritalem, tunc 'auferetur velamen', et tunc 'revelata facie' in scripturis sanctis 'gloriam domini speculamur'.

1103
3. Sed et cum de spiritu sancto multi sancti participant, non utique corpus aliquod intellegi potest spiritus sanctus, quod divisum in partes corporales percipiat unusquisque sanctorum; sed virtus profecto sanctificans est, cuius participium habere dicuntur omnes, qui per eius gratiam sanctificari meruerint.

Et ut facilius quod dicimus possit intellegi, ex rebus quamvis inparibus sumamus exemplum.

Multi sunt qui disciplinae sive artis medicinae participant, et numquid putandum est omnes eos, qui medicinae participant, corporis alicuius, quod medicina dicitur, in medio positi sibi auferre particulas et ita eius participium sumere? an potius intellegendum est quod quicumque promptis paratis que mentibus intellectum artis ipsius disciplinae que percipiunt, hi medicinae participare dicantur?

Sed haec non omnimodis similia exempla putanda sunt de medicina sancto spiritui comparata; sed ad hoc tantummodo conprobandum, quia non continuo corpus putandum est id, cuius participatio habetur a plurimis.

Spiritus enim sanctus longe differt a medicinae ratione vel disciplina, pro eo quod sanctus spiritus subsistentia est intellectualis et proprie subsistit et extat; nihil autem tale est medicina.

1104
4. Sed et ad ipsum iam sermonem evangelii transeundum est, ubi scriptum est quia "deus spiritus est", et ostendendum est quam consequenter his quae diximus intellegi debeat.

Interrogemus namque quando ista dixerit salvator noster vel apud quem vel cum quid quaereretur.

Invenimus sine dubio quod ad Samaritanam mulierem loquens ista protulerit, eam quae putabat quod in monte Garizin secundum Samaritanorum opinionem adorari oporteret deum, dicens quoniam "deus spiritus est".

Quaerebat enim ab eo Samaritana mulier, putans eum unum esse ex Iudaeis, utrum 'in Hierosolymis' adorari oporteret deum, aut 'in hoc monte'; et ita dicebat: "Patres nostri omnes in hoc monte adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi oportet adorare".

Ad haec ergo quae opinabatur Samaritana, putans quod ex locorum corporalium praerogativa minus recte vel recte adorabitur deus aut a Iudaeis in Hierosolymis aut a Samaritanis in monte Garizin, respondit salvator recedendum esse a praesumptione corporalium locorum huic qui vult deum sequi, et ita ait: "Venit hora ut veri adoratores neque in Hierosolymis neque in hoc monte adorent patrem.

Deus spiritus est, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare".

Et vide quam consequenter veritatem spiritui sociavit, ut ad distinctionem quidem corporeum 'spiritum' nominaret, ad distinctionem vero umbrae vel imaginis 'veritatem'.

Qui enim adorabant in Hierosolymis, 'umbrae et imagini caelestium deservientes' non veritati neque spiritui adorabant deum; similiter autem et hi, qui adorabant in monte Garizin.

1105
5. Omni igitur sensu, qui corporeum aliquid de deo intellegi suggerit, prout potuimus, confutato, dicimus secundum veritatem quidem deum inconprehensibilem esse atque inaestimabilem.

Si quid enim illud est, quod sentire vel intellegere de deo potuerimus, multis longe modis eum meliorem esse ab eo quod sensimus necesse est credi.

Sicut enim si videamus aliquem vix posse scintillam luminis aut brevissimae lucernae lumen aspicere et eum, cuius acies oculorum plus luminis capere quam supra diximus non valet, si velimus de claritate ac splendore solis edocere, nonne oportebit nos ei dicere quia omni hoc lumine quod vides ineffabiliter et inaestimabiliter melior ac praestantior solis est splendor?

- ita mens nostra cum intra carnis et sanguinis claustra concluditur et pro talis materiae participatione hebetior atque obtusior redditur, licet ad comparationem naturae corporeae longe praecellens habeatur, tamen cum ad incorporea nititur atque eorum rimatur intuitum, tunc scintillae alicuius aut lucernae vix obtinet locum.

Quid autem in omnibus intellectualibus, id est incorporeis, tam praestans omnibus, tam ineffabiliter atque inaestimabiliter praecellens quam deus? cuius utique natura acie humanae mentis intendi atque intueri, quamvis ea sit purissima mens ac limpidissima, non potest.

1106
6. Verum non videtur absurdum, si ad evidentiorem rei manifestationem etiam alia utamur similitudine.

Interdum oculi nostri ipsam naturam lucis, id est substantiam solis, intueri non possunt; splendorem vero eius vel radios fenestris forte vel quibuslibet luminum brevibus receptaculis infusos intuentes, considerare ex his possumus, fomes ipse ac fons quantus sit corporei luminis.

Ita ergo quasi radii quidam sunt dei naturae opera divinae providentiae et ars universitatis huius ad comparationem ipsius substantiae eius ac naturae.

Quia ergo mens nostra ipsum per se ipsam deum sicut est non potest intueri, ex pulchritudine operum et decore creaturarum parentem universitatis intellegit.

Non ergo corpus aliquod aut in corpore esse putandus est deus, sed intellectualis natura simplex, nihil omnino in se adiunctionis admittens; uti ne maius aliquid et inferius in se habere credatur, sed ut sit ex omni parte g-monas, et ut ita dicam g-henas, et mens ac fons, ex quo initium totius intellectualis naturae vel mentis est.

Mens vero ut moveatur vel operetur, non indiget loco corporeo neque sensibili magnitudine vel corporali habitu aut colore, neque alio ullo prorsus indiget horum, quae corporis vel materiae propria sunt.

Propter quod natura illa simplex et tota mens ut moveatur vel operetur aliquid, nihil dilationis aut cunctationis habere potest, ne per huiusmodi adiunctionem circumscribi vel inhiberi aliquatenus videatur divinae naturae simplicitas, uti ne quod est principium omnium, compositum inveniatur et diversum, et sit multa, non unum, quod oportet totius corporeae admixtionis alienum una sola, ut ita dixerim, deitatis specie constare.

Quia autem mens non indigeat loco, ut secundum naturam suam moveatur, certum est etiam ex nostrae mentis contemplatione.

Haec enim si in sua mensura consistat, nec ex qualibet causa aliquid ei obtunsionis eveniat, nihil umquam ex locorum diversitate tardabitur, quominus suis motibus agat; neque rursum ex locorum qualitate augmentum aliquod vel incrementum mobilitatis adquiret.

Quodsi obtendat aliquis, verbi gratia, quia navigantibus et fluctibus maris iactatis minus aliquanto mens vigeat quam vigere in terris solet, non eos ex loci diversitate id pati, sed ex corporis commotione vel conturbatione credendum est, cui mens adiuncta est vel inserta.

Videtur enim velut contra naturam in mari degere corpus humanum, et propter hoc velut quadam sui inaequalitate motus mentis inconposite inordinate que suscipere et acuminis eius ictus obtunsiore ministerio dispensare, non minus quam si qui etiam in terra positi febribus urgeantur; quorum certum est quod, si minus aliquid per vim febrium mens suum servet officium, non loci culpam, sed morbum corporis esse causandum, per quem perturbatum corpus atque confusum nequaquam notis ac naturalibus lineis solita menti dependit officia, quoniam quidem nos homines animal sumus compositum ex corporis animae que concursu; hoc enim modo habitare nos super terras possibile fuit.

Deum vero, qui omnium initium est, compositum esse non est putandum; ne forte priora ipso principio esse inveniantur elementa, ex quibus compositum est omne quicquid illud est quod compositum dicitur.

Sed nec magnitudine corporali mens indiget, ut agat aliquid vel moveatur, sicut oculus, cum in maiora quidem corpora intuendo diffunditur, ad parva vero et exigua coartatur et adstringitur ad videndum.

Indiget sane mens magnitudine intellegibili, quia non corporaliter, sed intellegibiliter crescit.

Non enim corporalibus incrementis simul cum corpore mens usque ad vicesimum vel tricesimum annum aetatis augetur, sed eruditionibus atque exercitiis adhibitis acumen quidem elimatur ingenii, quaeque sunt ei insita ad intellegentiam provocantur, et capax maioris efficitur intellectus non corporalibus incrementis aucta, sed eruditionis exercitiis elimata.

Quae idcirco non statim a puero vel a nativitate recipere potest, quia invalida adhuc et inbecilla membrorum conpago, quibus velut organis ad exercitium sui mens utitur, neque operandi vim sustentare valet neque percipiendae disciplinae exhibere sufficit facultatem.

1107
7. Si qui autem sunt qui mentem ipsam animam que corpus esse arbitrentur, velim mihi responderent, quomodo tantarum rerum, tam difficilium tam que subtilium, rationes assertiones que recipiat.

Unde ei virtus memoriae, unde rerum invisibilium contemplatio, unde certe incorporalium intellectus corpori inest?

Quomodo natura corporea disciplinas artium, rerum contemplationes rationes que rimatur?

Unde etiam divina dogmata, quae manifeste incorporea sunt, sentire atque intellegere potest?

Nisi si forte aliquis putet quod, sicut forma ista corporea et habitus ipse aurium vel oculorum confert aliquid ad audiendum et ad videndum, et ut singula membra, quae a deo formata sunt, habent aliquid oportunitatis etiam ex ipsa formae qualitate ad hoc, quod agere naturaliter instituta sunt: ita etiam habitum animae vel mentis intellegi debere arbitretur quasi apte accommode que formatum ad hoc, ut de singulis sentiat vel intellegat atque ut vitalibus motibus moveatur.

Verum qualem colorem mentis secundum hoc, quod mens est et intellegibiliter movetur, describere quis posset aut dicere, non adverto.

Adhuc ad confirmationem atque explanationem eorum, quae de mente vel anima diximus, eo quod praestantior sit totius naturae corporeae, etiam haec addi possunt.

Unicuique corporeo sensui substantia quaedam sensibilis subiacet proprie, in quam ipse sensus corporalis intenditur.

Verbi gratia, visui subiacent colores habitus magnitudo, auditui voces et sonus, odoratui nidores boni vel mali, gustui sapores, tactui calida vel frigida, dura vel mollia, aspera vel levia.

Horum autem sensuum, de quibus supra diximus, quia multo melior sensus sit mentis, omnibus clarum est.

Quomodo ergo non videtur absurdum, his quidem, quae inferiora sunt, substantias esse subiectas ad intendendum. huic autem virtuti, quae melior est, id est mentis sensui, nihil omnino subici substantiale, sed esse intellectualis naturae virtutem corporalibus accidentem vel consequentem?

Quod qui dicunt, sine dubio in contumeliam eius substantiae, quae in ipsis melior est, haec proferunt; immo vero ex hoc etiam ad ipsum deum refertur iniuria, cum putant eum per naturam corpoream posse intellegi, quo scilicet secundum ipsos corpus sit et illud, quod per corpus potest intellegi vel sentiri; et nolunt hoc intellegi, quod propinquitas quaedam sit menti ad deum, cuius ipsa mens intellectualis imago sit, et per hoc possit aliquid de deitatis sentire natura, maxime si expurgatior ac segregatior sit a materia corporali.

1108
8. Verum istae assertiones minus fortasse auctoritatis habere videantur apud eos, qui ex sanctis scripturis de rebus divinis institui volunt et inde sibi approbari quaerunt, quomodo natura dei supereminet corporum naturam.

Vide ergo si non etiam apostolus hoc idem ait, cum de Christo loquitur dicens: "Qui est imago invisibilis dei, primogenitus omnis creaturae".

Non enim, ut quidam putant, natura dei alicui visibilis est et aliis invisibilis; non enim dixit apostolus 'imago invisibilis dei' hominibus aut 'invisibilis' peccatoribus, sed valde constanter pronuntiat de ipsa natura dei dicens "imago invisibilis dei".

Sed et Iohannes in evangelio dicens: "Deum nemo vidit umquam" manifeste declarat omnibus, qui intellegere possunt, quia nulla natura est, cui visibilis sit deus; non quasi qui visibilis quidem sit per naturam et velut fragilioris creaturae evadat atque excedat aspectum, sed quoniam naturaliter videri impossibilis est.

Quodsi requiras a me, quid etiam de ipso unigenito sentiam, si ne ipsi quidem visibilem dicam naturam dei, quae naturaliter 'invisibilis' est: non tibi statim vel impium videatur esse vel absurdum; rationem quippe dabimus consequenter.

Aliud est videre, aliud cognoscere: videri et videre corporum res est, cognosci et cognoscere intellectualis naturae est.

Quicquid ergo proprium corporum est, hoc nec de patre nec de filio sentiendum est; quod vero ad naturam pertinet deitatis, hoc inter patrem et filium constat.

Denique etiam ipse in evangelio non dixit quia 'nemo vidit patrem nisi filius neque filium nisi pater', sed ait: "Nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius".

Ex quo manifeste indicatur quod quicquid inter corporeas naturas videre et videri dicitur, hoc inter patrem et filium cognoscere dicitur et cognosci, per virtutem scientiae, non per visibilitatis fragilitatem.

Quia ergo de incorporea natura et invisibili nec videre proprie dicitur nec videri, idcirco neque pater a filio neque filius a patre videri in evangelio dicitur, sed agnosci.

1109
9. Quodsi proponat nobis aliquis, quare dictum est: "Beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt", multo magis etiam ex hoc, ut ego arbitror, assertio nostra firmabitur; nam quid aliud est 'corde deum videre', nisi secundum id, quod supra exposuimus, mente eum intellegere atque cognoscere?

Frequenter namque sensibilium membrorum nomina ad animam referuntur ita, ut 'oculis cordis' videre dicatur, id est virtute intellegentiae aliquid intellectuale conicere.

Sic et audire auribus dicitur, cum sensum intellegentiae profundioris advertit.

Sic et uti eam posse dentibus dicimus, cum mandit et comedit panem vitae, qui de caelo descendit.

Similiter et ceteris uti membrorum officiis dicitur, quae ex corporali appellatione translata virtutibus animae coaptantur, sicut et Salomon dicit: "Sensum divinum invenies".

Sciebat namque duo genera esse sensuum in nobis, unum genus sensuum mortale, corruptibile, humanum, aliud genus immortale et intellectuale, quod nunc 'divinum' nominavit.

Hoc ergo sensu divino non oculorum, sed 'cordis mundi,' quae est mens, deus videri ab his, qui digni sunt, potest.

Cor sane pro mente, id est pro intellectuali virtute nominari in omnibus scripturis novis ac veteribus abundanter invenies.

Hoc igitur modo quamvis longe inferius quam dignum est, utpote pro infirmitate humanae intellegentiae naturam dei intellegentes, nunc quid sibi nomen Christi velit videamus.

1200
2 De Christo.

12001
1. Primo illud nos scire oportet, quod alia est in Christo deitatis eius natura, quod est unigenitus filius patris, et alia humana natura, quam in novissimis temporibus pro dispensatione suscepit.

Propter quod videndum primo est, quid sit unigenitus filius dei, qui multis quidem et diversis nominibus pro rebus vel opinionibus appellantium nuncupatur.

Sapientia namque dicitur, sicut et Salomon dixit ex persona sapientiae: "Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua, priusquam aliquid faceret, ante saecula fundavit me.

In initio priusquam terram faceret, priusquam prodirent fontes aquarum, antequam firmarentur montes, ante omnes autem colles generat me".

Dicitur autem et primogenitus, sicut dicit apostolus Paulus: "Qui est primogenitus omnis creaturae".

Nec tamen alius est primogenitus per naturam quam sapientia, sed unus atque idem est.

Denique et apostolus Paulus dicit: "Christus dei virtus et dei sapientia".

12002
2. Nemo tamen putet aliquid nos insubstantivum dicere, cum eum 'dei sapientiam' nominamus; id est, ut exempli causa finxerim, quod eum non velut animal quoddam sapiens, sed rem aliquam, quae sapientes efficiat, intellegamus, praebentem se et mentibus inserentem eorum, qui capaces virtutum eius atque intellegentiae fiunt.

Si ergo semel recte receptum est, unigenitum filium dei 'sapientiam eius' esse substantialiter subsistentem, nescio si iam ultra evagari sensus noster debeat ad suspicandum, ne forte ipsa g-hupostasis (id est substantia) eius corporeum aliquid habeat, cum omne, quod corporeum est, vel habitu vel colore vel magnitudine designetur.

Et quis umquam sani sensus habitum vel colorem aut mensurae magnitudinem in sapientia requisivit per hoc, quod sapientia est?

Quomodo autem extra huius sapientiae generationem fuisse aliquando deum patrem, vel ad punctum momenti alicuius, potest quis sentire vel credere, qui tamen pium aliquid de deo intellegere noverit vel sentire?

Aut enim non potuisse deum dicet generare sapientiam, antequam generaret, ut eam quae ante non erat postea genuerit ut esset, aut potuisse quidem et, quod dici quoque de deo nefas est, noluisse generare; quod utrumque et absurdum esse et impium omnibus patet, id est, ut aut ex eo quod non potuit deus proficeret ut posset, aut cum posset dissimularet ac differret generare sapientiam.

Propter quod nos semper deum patrem novimus unigeniti filii sui, ex ipso quidem nati et quod est ab ipso trahentis, sine ullo tamen initio, non solum eo, quod aliquibus temporum spatiis distingui potest, sed ne illo quidem, quod sola apud semet ipsam mens intueri solet et nudo, ut ita dixerim, intellectu atque animo conspicari.

Extra omne ergo quod vel dici vel intellegi potest initium generatam esse credendum est sapientiam.

In hac ipsa ergo sapientiae subsistentia quia omnis virtus ac deformatio futurae inerat creaturae, vel eorum quae principaliter exsistunt vel eorum quae accidunt consequenter, virtute praescientiae praeformata atque disposita: pro his ipsis, quae in ipsa sapientia velut descriptae ac praefiguratae fuerant, creaturis se ipsam per Salomonem dicit creatam esse sapientia 'initium viarum' dei, continens scilicet in semet ipsa universae creaturae vel initia vel rationes vel species.

12003
3. Quali autem modo intelleximus sapientiam 'initium viarum' dei esse, et quomodo creata esse dicitur, species scilicet in se et rationes totius praeformans et continens creaturae: hoc modo etiam verbum dei eam esse intellegendum est per hoc, quod ipsa ceteris omnibus, id est universae creaturae, mysteriorum et arcanorum rationem, quae utique intra dei sapientiam continentur, aperiat; et per hoc verbum dicitur, quia sit tamquam arcanorum mentis interpres.

Unde et recte mihi dictus videtur sermo ille, qui in Actibus Pauli scriptus est, quia "hic est verbum animal vivens".

Iohannes vero excelsius et praeclarius in initio evangelii sui dicit, propria definitione deum esse definiens verbum, dicens: "Et deus erat verbum, et hoc erat in initio apud deum".

Qui autem initium dat verbo dei vel sapientiae dei, intuere ne magis in ipsum ingenitum patrem impietatem suam iactet, cum eum neget semper patrem fuisse et genuisse verbum et habuisse sapientiam in omnibus anterioribus vel temporibus vel saeculis, vel si quid illud est quod nominari potest.

12004
4. Hic ergo filius etiam omnium quae sunt veritas est et vita; et recte.

Nam quomodo viverent quae facta sunt, nisi ex vita? vel quomodo veritate constarent ea quae sunt, nisi ex veritate descenderent? vel quomodo rationabiles esse possent substantiae, nisi verbum vel ratio praecederet? vel quomodo sapientes, nisi esset sapientia? Verum quoniam futurum erat ut etiam deciderent aliqui a vita et mortem sibi ipsi consciscerent ex eo ipso, quod a vita deciderent (non enim aliud est mors quam a vita discedere), et utique non esset consequens ut ea, quae semel ad vivendum fuerant procreata a deo, penitus deperirent, oportuit ante mortem esse talem virtutem, quae futuram dissolveret mortem et esset resurrectio, quae in domino et salvatore nostro formata est, quae resurrectio in ipsa dei sapientia et verbo ac vita consisteret.

Tum deinde quoniam futurum erat ut aliqui ex his, qui creati sunt, pro eo quod non naturaliter, id est substantialiter, inesset eis bonum sed accidens, non valentes inconvertibiles et incommutabiles permanere ac semper in eisdem bonis aequa ac moderata libratione durare, sed conversi atque mutati de statu suo deciderent, via factus est verbum dei ac sapientia.

Quae via idcirco dicitur, quod ad patrem ducit eos, qui incedunt per eam.

Quaecumque ergo diximus de sapientia dei, haec convenienter aptabuntur et intellegentur etiam pro eo quod filius dei vita est et pro eo quod verbum est et pro eo quod veritas est et pro eo quod via est et pro eo quod resurrectio est, quia hae omnes appellationes ex operibus eius ac virtutibus nominatae sunt, et in nulla harum vel levi opinione intellegi corporale aliquid potest, quod vel magnitudinem designare videatur vel habitum vel colorem.

Verum quoniam hi, qui apud nos videntur hominum filii vel ceterorum animalium, semini eorum a quibus seminati sunt respondent vel earum in quarum utero formantur ac nutriuntur, habentes ex his quicquid illud est, quod in lucem hanc assumunt ac deferunt processuri: infandum est et inlicitum deum patrem in generatione unigeniti filii sui atque in subsistentia eius exaequare alicui vel hominum vel aliorum animantium generanti; sed necesse est exceptum aliquid esse et deo dignum, cuius nulla prorsus comparatio non in rebus solum sed ne in cogitatione quidem vel sensu inveniri potest, ut humana cogitatio possit adpraehendere quomodo ingenitus deus pater efficitur unigeniti filii.

Est namque ita aeterna ac sempiterna generatio, sicut splendor generatur ex luce.


Origenes: de Principiis