Origenes: de Principiis 12005

Non enim per adoptionem spiritus filius fit extrinsecus, sed natura filius est.

12005
5. Videamus tamen quomodo haec quae dicimus etiam divinae scripturae auctoritate muniantur.

Ait apostolus Paulus unigenitum filium 'imaginem esse dei invisibilis', et 'primogenitum' eum esse 'totius creaturae'; ad Hebraeos vero scribens dicit de eo quia sit "splendor gloriae et figura expressa substantiae eius".

Invenimus nihilominus etiam in Sapientia quae dicitur Salomonis descriptionem quandam de dei sapientia hoc modo scriptam: "Vapor est enim" inquit "virtutis dei et g-aporroia (id est manatio) gloriae omnipotentis purissima".

Ideo ergo 'nihil in eam commaculatum' incidere potest.

"Splendor est enim lucis aeternae et speculum inmaculatum inoperationis dei et imago bonitatis eius".

'Sapientiam vero dei' dicimus, sicut superius diximus, subsistentiam habentem non alibi nisi in eo, qui est initium omnium, ex quo et nata est.

Quae sapientia quia ipse est, qui est solus natura filius, idcirco et 'unigenitus' dicitur.

1206
6. Videamus sane quid intellegi debeat etiam de hoc, quod 'imago invisibilis dei' dicitur, ut et per hoc advertamus quomodo deus recte 'pater' dicitur filii sui; et consideremus primo ex his, quae consuetudine hominum imagines appellari solent.

Imago interdum dicitur ea, quae in materia aliqua, id est ligni vel lapidis, depingi vel exculpi solet; interdum imago dicitur eius, qui genuit, is, qui natus est, cum in nullo similitudinum liniamenta eius, qui genuit, in eo, qui natus est, mentiuntur.

Puto ergo posse priori quidem exemplo aptari eum, qui 'ad imaginem et similitudinem dei' factus est, hominem, de quo diligentius deo favente, cum locum ipsum in Genesi exponere coeperimus, videbimus.

Secundae vero comparationi imago filii dei, de quo nunc sermo est, comparari potest etiam secundum hoc, quod 'invisibilis dei imago' invisibilis est, sicut secundum historiam dicimus imaginem Adae esse filium eius Seth.

Ita etiam scriptum est: "Et genuit Adam Seth secundum imaginem suam et secundum speciem suam".

Quae imago etiam naturae ac substantiae patris et filii continet unitatem.

Si enim 'omnia quae facit pater, haec et filius facit similiter', in eo quod omnia ita facit filius sicut pater, imago patris deformatur in filio, qui utique natus ex eo est velut quaedam voluntas eius ex mente procedens.

Et ideo ego arbitror quod sufficere debeat voluntas patris ad subsistendum hoc, quod vult pater.

Volens enim non alia via utitur, nisi quae consilio voluntatis profertur.

Ita ergo et filii ab eo subsistentia generatur.

Quod necesse est inprimis suscipi ab his, qui nihil ingenitum, id est innatum, praeter solum deum patrem fatentur.

Observandum namque est, ne quis incurrat in illas absurdas fabulas eorum, qui prolationes quasdam sibi ipsi depingunt, ut divinam naturam in partes vocent et deum patrem quantum in se est dividant, cum hoc de incorporea natura vel leviter suspicari non solum extremae impietatis sit, verum etiam ultimae insipientiae, nec omnino vel ad intellegentiam consequens, ut incorporeae naturae substantialis divisio possit intellegi.

Magis ergo sicut voluntas procedit e mente et neque partem aliquam mentis secat neque ab ea separatur aut dividitur: tali quandam specie putandus est pater filium genuisse, imaginem scilicet suam, ut sicut ipse est invisibilis per naturam, ita imaginem quoque invisibilem genuerit.

Verbum enim est filius, et ideo nihil in eo sensibile intellegendum est; sapientia est, et in sapientia nihil corporeum suspicandum est; "lumen est verum, quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum", sed nihil habet commune ad solis huius lumen.

'Imago' ergo est 'invisibilis dei' patris salvator noster, quantum ad ipsum quidem patrem 'veritas', quantum autem ad nos, quibus revelat patrem, 'imago' est, per quam cognoscimus 'patrem', quem nemo alius 'novit nisi filius et cui voluerit filius revelare'.

Revelat autem per hoc, quod ipse intellegitur.

A quo enim ipse fuerit intellectus, consequenter intellegitur et pater, secundum hoc quod ipse dixit: "Qui me vidit, vidit et patrem".


1207
7. Sed quoniam sermonem Pauli inseruimus de Christo dicentis in eo quod ait quia "splendor est gloriae dei et figura expressa substantiae eius", quid ex hoc sentiendum sit videamus.

"Deus lux est" secundum Iohannem.

'Splendor' ergo huius lucis est unigenitus filius, ex ipso inseparabiliter velut splendor ex luce procedens et inluminans universam creaturam.

Secundum haec namque, quae superius exposuimus, quomodo 'via' sit et ducat ad patrem, et quomodo 'verbum' sit arcana sapientiae ac scientiae mysteria interpretans ac proferens rationabili creaturae, quomodo etiam 'veritas' vel 'vita' est vel 'resurrectio', consequenter intellegere debemus etiam splendoris opus; per splendorem namque quid sit lux ipsa agnoscitur et sentitur.

Qui splendor fragilibus se et infirmis mortalium oculis placidius ac lenius offerens et paulatim velut edocens et adsuescens claritatem luminis pati, cum ab eis dimoverit omne quod visum obducit et impedit, secundum quod dixit dominus: "Eice trabem de oculo tuo", capaces eos efficit ad suscipiendam gloriam lucis, etiam in hoc velut quidam 'mediator hominum ac lucis' effectus.

12008
8. Verum quoniam non solum 'splendor gloriae' esse dicitur ab apostolo, sed et 'figura expressa substantiae vel subsistentiae eius', non mihi videtur otiosi esse intellectus advertere, quomodo alia praeter ipsam dei substantiam vel subsistentiam, quaecumque illa substantia vel subsistentia dicitur, 'figura substantiae eius' esse dicatur.

Et vide ne forte, quoniam filius dei, qui et verbum eius et sapientia dicitur et qui solus novit patrem, et 'revelat quibus vult', id est qui capaces verbi ipsius et sapientiae fiunt, secundum hoc ipsum, quod intellegi atque agnosci facit deum, 'figuram substantiae vel subsistentiae eius' dicatur exprimere: id est cum in semet ipsa primum describit sapientia ea, quae revelare vult ceteris, ex quibus ab illis agnoscitur et intellegitur deus, et haec dicatur 'figura expressa substantiae dei'.

Ut autem plenius adhuc intellegatur quomodo salvator 'figura est substantiae vel subsistentiae dei', utamur etiam exemplo, quod quamvis rem non plene nec proprie significet de qua agimus, tamen ad hoc solum videatur assumtum, quod 'exinaniens se filius, qui erat in forma dei', per ipsam sui exinanitionem studet nobis 'deitatis plenitudinem' demonstrare.

Verbi causa, si facta esset aliqua statua talis, quae magnitudine sui universum orbem terrae teneret et pro sui immensitate considerari a nullo posset, fieret autem alia statua membrorum habitu ac vultus liniamentis, specie ac materia per omnia similis absque magnitudinis immensitate, pro eo ut qui illam immensam considerare atque intueri non possent, hanc videntes, illam se vidisse confiderent, pro eo quod omnia vel membrorum vel vultus liniamenta vel ipsam speciem materiam que similitudine prorsus indiscreta servaret: tali quadam similitudine 'exinaniens' se filius de aequalitate patris et viam nobis cognitionis eius ostendens, 'figura expressa substantiae eius' efficitur; uti qui in magnitudine deitatis suae positam gloriam merae lucis non poteramus aspicere, per hoc quod nobis 'splendor' efficitur, intuendae lucis divinae viam per splendoris capiamus aspectum.

Conparatio sane de statuis, quasi in rebus materialibus posita, ad nihil aliud recipiatur quam ad hoc, quod filius dei brevissimae insertus humani corporis formae ex operum virtutis que similitudine dei patris in se immensam atque invisibilem magnitudinem designabat per hoc, quod dicebat ad discipulos suos quia "qui me vidit, vidit et patrem" et "ego et pater unum sumus".

Quibus et illud simile intellegendum est, quod ait quia "pater in me, et ego in patre".

12009
9. Videamus nunc etiam illud qualiter sentiendum est, quod in Sapientia Salomonis scriptum legimus, qui ita ait de sapientia quia "vapor est quidam virtutis dei et g-aporroia (id est manatio) omnipotentis gloriae purissima et splendor lucis aeternae et speculum inmaculatum inoperationis sive virtutis dei et imago bonitatis eius".

Quinque igitur haec de deo definiens ex singulis quibusque certa quaedam inesse sapientiae dei designat; 'virtutem' namque 'dei' nominat et 'gloriam' et 'lucem aeternam' et 'inoperationem' et 'bonitatem'.

Ait autem sapientiam 'vaporem' esse non gloriam omnipotentis neque aeternae lucis nec inoperationis patris nec bonitatis eius, neque enim conveniens erat alicui horum adscribi vaporem; sed cum omni proprietate ait 'virtutis dei vaporem' esse sapientiam.

Intellegenda est ergo 'virtus dei', qua viget, qua omnia visibilia et invisibilia vel instituit vel continet vel gubernat, qua ad omnia sufficiens est, quorum providentiam gerit, quibus velut unita omnibus adest.

Huius ergo totius 'virtutis' tantae et tam immensae 'vapor' et, ut ita dixerim, vigor ipse in propria subsistentia effectus quamvis ex ipsa virtute velut voluntas ex mente procedat, tamen et ipsa voluntas dei nihilominus dei virtus efficitur.

Efficitur ergo virtus altera in sua proprietate subsistens, ut ait sermo scripturae, 'vapor quidam' primae et ingenitae 'virtutis dei', hoc quidem quod est inde trahens; non est autem quando non fuerit.

Si enim quis voluerit dicere quasi prius non extiterit, sed postea ad subsistentiam venerit, dicat causam, quare qui eam subsistere fecit pater ante hoc non fecerit.

Quodsi aliquod semel initium dederit, quo initio 'vapor' iste ex dei virtute processerit, iterum interrogabimus, quare non et ante illud quod dixit initium; et ita semper de anterioribus inquirentes et verbo interrogationis ascendentes perveniemus in illum intellectum, ut quoniam semper et poterat deus et volebat, numquam vel decuerit vel causa aliqua existere potuerit, ut non hoc, quod bonum volebat, semper habuerit.

Ex quo ostenditur semper fuisse vaporem istum virtutis dei, nullum habentem initium nisi ipsum deum.

Neque enim decebat aliud esse initium nisi ipsum, unde et est et nascitur, deum.

Secundum apostolum vero dicentem quia 'Christus dei virtus' est, iam non solum 'vapor virtutis dei', sed virtus ex virtute dicenda est.

1210
10. Videamus etiam de eo quod dictum est, quoniam "aporrhoea est (id est manatio) purissima gloriae omnipotentis", et prius quidem consideremus quid est 'gloria omnipotentis', tum deinde etiam quid sit eius 'aporrhoea' sentiemus.

Quemadmodum pater non potest esse quis, si filius non sit, neque dominus esse quis potest sine possessione vel servo: ita ne omnipotens quidem deus dici potest, si non sint in quos exerceat potentatum; et ideo ut omnipotens ostendatur deus, omnia subsistere necesse est.

Nam si quis est qui velit vel saecula aliqua transisse vel spatia vel quodcumque illud nominare vult, cum nondum facta essent quae facta sunt, sine dubio hoc ostendet, quod in illis vel saeculis vel spatiis omnipotens non erat deus et postmodum omnipotens factus est, ex quo habere coepit in quos ageret potentatum: et per hoc videbitur profectum quendam accepisse et ex inferioribus ad meliora venisse, si quidem melius esse non dubitatur, esse eum omnipotentem quam non esse.

Et quomodo non videtur absurdum, ut cum non haberet aliquid ex his deus, quae eum habere dignum erat, postmodum per profectum quendam in hoc venerit ut haberet?

Quodsi numquam est quando non omnipotens fuerit, necessario subsistere oportet etiam ea, per quae omnipotens dicitur, et semper habuerit in quibus exercuerit potentatum et quae fuerint ab ipso vel rege vel principe moderata; de quibus plenius in locis propriis, in quibus de creaturis eius disputandum fuerit, disseremus.

Sed et nunc strictim licet, tamen admonere necessarium puto, quoniam quidem quaestio nobis de sapientia agitatur, quemadmodum 'aporrhoea' vel manatio sit sapientia 'gloriae omnipotentis purissima', ne videatur alicui anterior esse in deo omnipotentis appellatio nativitate sapientiae, per quam pater vocatur, quoniam dicta est 'aporrhoea omnipotentis gloriae purissima' esse sapientia, quae est filius dei.

Audiat qui haec ita vult suspicari quod manifeste scriptura pronuntiat dicens quia "omnia in sapientia fecisti", et evangelium docet quia "omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil", et intellegat ex hoc quia non potest antiquior esse in deo omnipotentis appellatio quam patris; per filium etenim omnipotens est pater.

Sed quoniam gloriam dixit esse 'omnipotentis', cuius 'gloriae aporrhoea' est sapientia, hoc intellegi datur, quod etiam in omnipotentiae gloria societatem habeat sapientia, per quam deus omnipotens dicitur.

Per sapientiam enim, quae est Christus, tenet deus omnium potentatum, non solum dominantis auctoritate, verum etiam subiectorum spontaneo famulatu.

Ut autem unam eandem que omnipotentiam patris ac filii esse cognoscas, sicut unus atque idem est cum patre deus et dominus, audi hoc modo Iohannem in Apocalypsi dicentem: "Haec dicit dominus deus, qui est et qui erat et qui venturus est omnipotens".

Qui enim 'venturus est', quis est alius nisi Christus?

Et sicut nemo debet offendi, cum deus sit pater, quod etiam salvator 'deus' est: ita et cum 'omnipotens' dicitur pater, nullus debet offendi, quod etiam filius dei 'omnipotens' dicitur.

Hoc namque modo verum erit illud, quod ipse dicit ad patrem quia "omnia mea tua sunt et tua mea, et glorificatus sum in eis".

Si vero omnia quae patris sunt, Christi sunt, inter omnia vero quae est pater, est etiam 'omnipotens', sine dubio etiam unigenitus filius esse debet 'omnipotens', ut omnia quae habet pater etiam filius habeat.

"Et glorificatus sum" inquit "in eis".

"In nomine" enim "Iesu omne genu flectetur caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confitebitur quoniam dominus Iesus in gloria est dei patris".

Igitur 'aporrhoea gloriae dei' secundum hoc, quod 'omnipotens' est, pura ac limpida ipsa sapientia est dei, glorificata tamquam 'aporrhoea' omnipotentiae vel gloriae.

Ut autem manifestius intellegatur, quae sit 'gloria' omnipotentiae, etiam haec addimus.

Deus pater 'omnipotens' est eo quod potentatum omnium tenet, id est caeli et terrae, solis et lunae et stellarum et omnium quae in ipsis sunt.

Horum autem potentatum gerit per verbum suum, quoniam 'in nomine Iesu omne genu flectitur caelestium et terrestrium et infernorum'.

Et si 'omne genu flectitur' Iesu, sine dubio Iesus est, 'cui subiecta sunt omnia', et ipse est qui potentatum agit in omnibus, et 'per quem subiecta sunt patri omnia'; per sapientiam namque, id est verbo ac ratione, non vi ac necessitate, subiecta sunt.

Et ideo in eo ipso, quo obtinet omnia, gloria sua est; et haec est omnipotentiae 'purissima ac limpidissima gloria', cum ratione et sapientia, non vi ac necessitate, cuncta subiecta sunt.

'Purissima vero ac limpidissima gloria' sapientiae satis convenienter dictum est ad distinctionem eius gloriae, quae non pura nec sincera gloria dicitur.

Omnis enim natura, quae convertibilis est et commutabilis, etiamsi glorificetur in operibus iustitiae vel sapientiae, per hoc ipsum quod accidentem habet iustitiam vel sapientiam, et quod hoc quod accidit etiam decidere potest, gloria eius sincera dici ac limpida non potest.

Sapientia vero dei, quae est unigenitus filius eius, quoniam in omnibus inconvertibilis est et incommutabilis, et substantiale in eo omne bonum est, quod utique mutari aut converti numquam potest, idcirco pura eius ac sincera gloria praedicatur.

1211
11. Tertio dicitur sapientia esse 'splendor lucis aeternae'; cuius rei virtutem iam in praecedentibus exposuimus, cum solis similitudinem et radiorum eius splendorem introduximus et pro viribus nostris ostendimus, quomodo hoc deberet intellegi.

Addemus tamen etiam hoc unum.

Sempiternum vel aeternum proprie dicitur quod neque initium ut esset habuit, neque cessare umquam potest esse quod est.

Hoc autem designatur apud Iohannem, cum dicit quoniam "deus lux est".

'Splendor' autem lucis eius sapientia sua est, non solum secundum quod lux est, sed et secundum id, quod sempiterna lux est, ita ut aeternus et aeternitatis splendor sit sapientia sua.

Quod si integre intellegatur, manifeste declarat quia subsistentia filii ab ipso patre descendit, sed non temporaliter neque ab ullo alio initio nisi, ut diximus, ab ipso deo.

1212
12. Sed et 'speculum inmaculatum g-energeias' (id est inoperationis) dei esse sapientia nominatur.

Ergo inoperatio virtutis dei quae sit, prius intellegenda est; quae est vigor quidam, ut ita dixerim, per quem inoperatur pater, vel cum creat vel cum providet vel cum iudicat vel cum singula quaequae in tempore suo disponit atque dispensat.

Sicut ergo in speculo omnibus motibus atque omnibus actibus, quibus is qui speculum intuetur movetur vel agit, isdem ipsis etiam ea imago, quae per speculum deformatur, actibus et motibus commovetur vel agit, in nullo prorsus declinans: ita etiam sapientia de se vult intellegi, cum 'speculum immaculatum paternae virtutis' inoperationis que nominatur; sicut et dominus Iesus Christus, qui est sapientia dei, de semet ipso pronuntiat dicens qui "opera quae facit pater, haec etiam filius facit similiter".

Et iterum dicit quoniam "non potest a se filius facere quicquam, nisi quod viderit patrem facientem".

Quoniam ergo in nullo prorsus filius a patre virtute operum inmutatur ac differt, nec aliud est opus filii quam patris, sed unus atque idem, ut ita dicam, etiam motus in omnibus est: idcirco 'speculum' eum 'immaculatum' nominavit, ut per hoc nulla omnino dissimilitudo filii intellegatur ad patrem.

Ea sane quae secundum similitudinem vel imitationem discipuli ad magistrum a quibusdam dicta sunt, vel quod in materia corporali ea a filio fiant, quae a patre in substantiis spiritalibus prius fuerint deformata, convenire quomodo possunt, cum in evangelio filius dicatur non similia facere, sed eadem 'similiter facere'?

1213
13. Superest quid sit 'imago bonitatis eius' inquirere, in quo eadem, ut opinor, intellegi convenit, quae superius de imagine ea, quae per speculum deformatur, expressimus.

Principalis namque bonitas sine dubio pater est; ex qua filius natus, qui per omnia imago est patris, procul dubio etiam 'bonitatis eius' convenienter 'imago' dicetur.

Non enim alia aliqua secunda bonitatis existit in filio praeter eam, quae est in patre.

Unde et recte ipse salvator in evangelio dicit quoniam "nemo bonus nisi unus deus pater", quo scilicet per hoc intellegatur filius non esse alterius 'bonitatis', sed illius solius, quae in patre est; cuius recte 'imago' appellatur, quia neque aliunde est nisi ex ipsa principali bonitate, ne altera bonitas quam ea quae in patre est videatur in filio, neque aliqua dissimilitudo aut distantia bonitatis in filio est.

Propter quod non debet velut blasphemiae aliquod genus putari in eo quod dictum est quia "nemo bonus nisi unus deus pater", ut propterea putetur vel Christus vel spiritus sanctus negari quod 'bonus' sit; sed, ut superius diximus, principalis bonitas in deo patre sentienda est, ex quo vel filius natus vel spiritus sanctus procedens sine dubio bonitatis eius naturam in se refert, quae est in eo fonte, de quo vel natus est filius vel procedit spiritus sanctus.

Jam vero si qua alia 'bona' in scripturis dicuntur, vel angelus vel homo vel servus vel thesaurus vel cor bonum vel arbor bona, haec omnia abusive dicuntur, accidentem, non substantialem in se continentia bonitatem.

Multum autem est et alterius vel operis vel temporis, congregare omnes filii dei appellationes, verbi causa, quomodo vel lumen verum est vel ostium vel iustitia vel sanctificatio vel redemptio et alia innumera, et quibus ex causis vel virtutibus vel affectibus unumquodque horum nominetur, exponere.

Sed contenti his, de quibus superius disseruimus, consequenter etiam reliqua perquiramus.

1300

3 De spiritu sancto.

1301
1. Consequens igitur est nunc, ut de spiritu sancto quam possumus breviter requiramus.

Et omnes quidem qui quoquomodo providentiam esse sentiunt, deum esse ingenitum, qui universa creavit atque disposuit, confitentur eum que parentem universitatis agnoscunt.

Huic tamen esse filium non nos soli pronuntiamus, quamvis satis hoc et mirum et incredulum videatur his, qui apud Graecos vel barbaros philosophari videntur; tamen a nonnullis etiam ipsorum habita eius videtur opinio, cum verbo dei vel ratione creata esse omnia confitentur.

Nos vero secundum fidem doctrinae eius, quam divinitus adspiratam pro certo habemus, eminentiorem diviniorem que rationem de filio dei nullius alterius possibilitatis esse credimus exponere atque in hominum cognitionem proferre, nisi eius solius scripturae, quae a spiritu sancto inspirata est, id est evangelicae atque apostolicae nec non legis ac prophetarum, sicut ipse Christus asseruit.

De subsistentia vero spiritus sancti ne suspicionem quidem ullam habere quis potuit praeter eos, qui in lege et prophetis versati sunt, vel eos, qui se Christo credere profitentur.

Nam de deo quidem patre quamvis digne proloqui nemo valeat, tamen possibile est intellectum aliquem capi ex occasione visibilium creaturarum et ex his, quae humana mens naturaliter sentit; insuper etiam de scripturis sanctis confirmari possibile est.

Sed et de filio dei, quamvis 'nemo noverit filium nisi pater', tamen ex divinis scripturis etiam de ipso qualiter sentiri debeat, mens humana formatur, non solum ex novo, sed etiam ex veteri testamento per ea, quae a sanctis gesta ad Christum figuraliter referuntur, ex quibus adverti vel divina eius natura vel humana, quae ab eo assumpta est, potest.

1302
2. De spiritu vero sancto quia sit, multae nos scripturae docuerunt, sicut David in quinquagesimo psalmo dicit: "Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me", et in Danihelo dicitur: "Spiritus sanctus, qui est in te".

In novo vero testamento abundantibus testimoniis edocemur, cum spiritus sanctus super Christum descendisse perscribitur, et cum ipse dominus insufflavit in apostolos post resurrectionem, dicens: "Accipite spiritum sanctum", et ad Mariam dicitur ab angelo: "Spiritus sanctus veniet super te"; Paulus vero docet quia "nemo potest dicere dominum Iesum nisi in spiritu sancto"; et in Actibus apostolorum 'per inpositionem manuum apostolicarum spiritus sanctus dabatur' in baptismo.

Ex quibus omnibus didicimus, tantae esse et auctoritatis et dignitatis substantiam spiritus sancti, ut salutare baptismum non aliter nisi excellentissimae omnium trinitatis auctoritate, id est patris et filii et spiritus sancti cognominatione compleatur, et ingenito deo patri et unigenito eius filio nomen quoque sancti spiritus copuletur.

Quis ergo non obstupescat, quanta maiestas sit spiritus sancti, cum 'eum qui dixerit verbum in filium hominis', audiat sperare veniam posse, 'eum vero qui in spiritum sanctum blasphemaverit, veniam non habere neque in praesenti saeculo neque in futuro'?

1303
3. Quod autem a deo universa creata sint, nec sit ulla substantia, quae non ab eo hoc ipsum ut esset acceperit, ex multis totius scripturae adsertionibus conprobatur, repudiatis atque depulsis his, quae a quibusdam falso perhibentur, vel de materia deo coaeterna vel de ingenitis animabus, quibus non tam subsistendi naturam, quam vitae qualitatem atque ordinem a deo insitum volunt.

Nam et in eo libello qui 'Pastoris' dicitur, 'angeli paenitentiae', quem Hermas conscripsit, ita refertur: "Primo omnium crede quia unus est deus, qui omnia creavit atque conposuit; qui cum nihil esset prius, esse fecit omnia; qui est omnia capiens, ipse vero a nemine capitur".

Sed et in Enoch libro his similia describuntur.

Verum tamen usque ad praesens nullum sermonem in scripturis sanctis invenire potuimus, per quem spiritus sanctus factura esse vel creatura diceretur, ne eo quidem modo quo de sapientia referre Salomonem supra edocuimus, vel quae de vita vel verbo aliis que appellationibus filii dei intellegenda esse tractavimus.

'Spiritus' igitur 'dei', qui 'super aquas ferebatur', sicut scriptum est, 'in principio' facturae mundi (
Gn 1,2), puto quod non sit alius quam spiritus sanctus, secundum quod ego intellegere possum, sicut et cum ipsa loca exponeremus, ostendimus, non tamen secundum historiam, sed secundum intellegentiam spiritalem.

1304
4. Quidam sane ex praecessoribus nostris in novo testamento observarunt quod, sicubi spiritus nominatur sine adiectione ea, quae designet qualis sit spiritus, de sancto spiritu debeat intellegi, ut puta: "Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax" et cetera (
Ga 5,22).

Item et ibi: "Cum coeperitis spiritu, nunc carne perficimini" (Ga 3,3).

Nos vero etiam in veteri testamento putamus distinctionem istam posse servari, sicut cum dicit: "Qui dat spiritum populo, qui est super terram, et spiritum his, qui calcant eam".

Sine dubio enim omnis 'qui calcat terram', id est terrena et corporalia, particeps est spiritus sancti, a deo eum accipiens.

Dicebat autem et Hebraeus magister quod duo illa Seraphin, quae in Esaia senis alis describuntur clamantia adinvicem et dicentia: "Sanctus sanctus sanctus dominus Sabaoth" (Is 6,3), de unigenito filio dei et de spiritu sancto essent intellegenda.

Nos vero putamus etiam illud, quod in cantico Ambacum dictum est: "In medio duorum animalium" (vel "duarum vitarum") "cognosceris", de Christo et de spiritu sancto sentiri debere.

Omnis enim scientia de patre, 'revelante filio', in spiritu sancto cognoscitur, ut ambo haec, quae secundum prophetam vel 'animantia' vel 'vitae' dicuntur, causa scientiae dei patris existant.

Sicut enim de filio dicitur quia "nemo novit patrem nisi filius et cui voluerit filius revelare", haec eadem etiam de spiritu sancto dicit apostolus, cum ait: "Nobis autem revelavit deus per spiritum suum; spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta dei".

Sed et rursus in evangelio de divinis ac profundioribus doctrinis commemorans salvator quae nondum capere poterant discipuli sui, ita ait ad apostolos: "Adhuc multa habeo quae vobis dicam, sed non potestis illa modo capere; cum autem venerit paracletus spiritus sanctus, qui ex patre procedit, ille vos docebit omnia, et commonebit vos omnia, quae dixi vobis".

Et ita sentiendum est quod sicut filius, qui solus cognoscit patrem, revelat cui vult: ita et spiritus sanctus, qui solus 'scrutatur etiam alta dei', revelat deum cui vult.

"Spiritus enim ubi vult spirat."

Neque enim putandum est quod etiam spiritus 'filio revelante' cognoscit.

Si enim 'revelante filio' cognoscit patrem spiritus sanctus, ergo ex ignorantia ad scientiam venit; quod utique et impium pariter et stultum est, sanctum spiritum confiteri et ignorantiam ei adscribere.

Non enim cum aliud aliquid esset antea quam spiritus sanctus, per profectum venit in hoc, ut esset spiritus sanctus; ut quis audeat dicere quia tunc quidem, cum nondum esset spiritus sanctus, ignorabat patrem, postea vero quam recepit scientiam, etiam spiritus sanctus effectus est; quod si esset, numquam utique in unitate trinitatis, id est dei patris inconvertibilis et filii eius, etiam ipse spiritus sanctus haberetur, nisi quia et ipse semper erat spiritus sanctus.

Hoc sane quod dicimus, vel "semper" vel "erat" vel si quod aliud tale temporalis significationis nomen adsciscimus, simpliciter et cum venia accipiendum est, quoniam nominum quidem horum significationes temporales sunt, ea autem de quibus loquimur tractatu quidem sermonis temporaliter nominantur, natura autem sui omnem intellegentiam sensus temporalis excedunt.

1305
5. Rectum tamen videtur inquirere quid causae sit, quod qui 'regeneratur per deum' in salutem opus habet et patre et filio et spiritu sancto, non percepturus salutem, nisi sit integra trinitas; nec possibile sit participem fieri patris vel filii sine spiritu sancto.

De quibus discutientes sine dubio necessarium erit ut operationem specialem spiritus sancti et specialem patris ac filii describamus.

Arbitror igitur operationem quidem esse patris et filii tam in sanctis quam in peccatoribus, + in + hominibus rationabilibus et in mutis animalibus, sed et in his, quae sine anima sunt, et in omnibus omnino quae sunt; operationem vero spiritus sancti nequaquam prorsus incidere vel in ea, quae sine anima sunt, vel in ea, quae animantia quidem sed muta sunt, sed ne in illis quidem inveniri, qui rationabiles quidem sunt sed 'in malitia positi' nec omnino ad meliora conversi.

In illis autem solis esse arbitror opus spiritus sancti, qui iam se ad meliora convertunt et 'per vias Christi Iesu' incedunt, id est qui sunt 'in bonis actibus' et 'in deo permanent'.

1306
6. Quia autem operatio patris et filii et in sanctis et in peccatoribus sit, manifestatur ex eo quod omnes, qui rationabiles sunt, verbi dei, id est rationis, participes sunt et per hoc velut semina quaedam insita sibi gerunt sapientiae et iustitiae, quod est Christus.

Ex eo autem, qui vere est, qui dixit per Moysen: "Ego sum qui sum", omnia quae sunt participium trahunt; quae participatio dei patris pervenit in omnes tam iustos quam peccatores et rationabiles atque irrationabiles et in omnia omnino quae sunt.

Ostendit sane et apostolus Paulus quod omnes habeant participium Christi, dicens: "Ne dixeris in corde tuo: quis ascendet in caelum, id est Christum deducere? aut quis descendet in abyssum, id est Christum a mortuis revocare?

Sed quid dicit scriptura? Prope te est verbum valde in ore tuo et in corde tuo".

Ex quo 'in corde' omnium esse significat Christum secundum id, quod 'verbum' vel ratio est, cuius participio rationabiles sunt.

Sed et illud, quod in evangelio dictum est: "Nisi venissem et locutus essem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent pro peccato suo" his, qui rationem norunt, usque ad quod tempus 'peccatum' homo non habeat et ex qua aetate obnoxius 'peccato' sit, manifestum est et patet quomodo ex participatione verbi vel rationis homines 'peccatum habere' dicuntur: videlicet ex quo intellectus atque scientiae capaces effecti, cum iam eis boni vel mali discretionem ratio intrinsecus inserta suggesserit; et cum scire iam coeperint quid sit malum, si faciunt illud, 'peccato' efficiuntur obnoxii.

Et hoc est quod dixit quia 'excusationem non habent homines pro peccato suo', ex quo eis divinus sermo vel ratio ostendere coeperit in corde discretionem boni ac mali, ut per hanc debeant refugere et cavere quod malum est, et quia "scienti bonum et non facienti" inquit "peccatum est illi".

Item quod omnes homines non sunt extra communionem dei, hoc modo evangelium docet, dicente salvatore: "Regnum dei cum observatione non venit, neque dicent: ecce hic aut ibi; sed regnum dei intra vos est".

Sed et illud videndum est, ne forte eadem significet quod in Genesi scriptum est, cum ait: "Et insufflavit in faciem eius spiramentum vitae, et factus est homo in animam vivam".

Quod si generaliter in omnes homines datum esse intellegitur, omnes homines habent participium dei; [7.] si vero hoc de spiritu dei dictum intellegendum est, quoniam et Adam prophetasse de nonnullis invenitur, ergo iam non generaliter sed sanctis quibusque datum accipi potest.

1307
7. Denique etiam diluvii tempore cum 'omnis caro corrupisset viam dei', tamquam de indignis et peccatoribus scriptum est dixisse deum: "Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod caro sunt".

In quo manifeste ostenditur quod ab indignis quibusque aufertur spiritus dei.

In psalmis quoque scribitur: "Auferes spiritum eorum, et deficient et in terram suam revertentur.

Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae", quod manifeste de sancto spiritu designatur, qui ablatis atque extinctis peccatoribus et indignis ipse sibi novum populum 'creet' et 'renovet faciem terrae', cum per gratiam spiritus 'deponentes veterem hominem cum actibus suis', 'in novitate vitae coeperint ambulare'.

Et ideo conpetenter de eo dicitur quia non in omnibus neque in his, qui 'caro sunt', sed in his, quorum 'terra renovata' fuerit, spiritus sanctus habitabit.

Denique idcirco 'per inpositionem manuum apostolorum' post baptismi gratiam et renovationem 'sanctus spiritus tradebatur'.

Sed et salvator noster post resurrectionem, cum 'vetera iam transissent et facta fuissent omnia nova', 'novus ipse homo' et 'primogenitus ex mortuis', renovatis quoque per fidem suae resurrectionis apostolis ait: "Accipite spiritum sanctum".

Hoc est nimirum quod et ipse salvator dominus in evangelio designabat, cum 'vinum novum in utres mitti posse veteres' denegabat, sed iubebat 'utres fieri novos', id est homines 'in novitate vitae ambulare', ut vinum novum, id est spiritus sancti gratiae susciperent novitatem.

Hoc ergo pacto operatio virtutis dei patris et filii indiscrete super omnem protenditur creaturam, spiritus vero sancti participationem a sanctis tantummodo haberi invenimus.

Propter quod dicitur: "Nemo potest dicere dominum Iesum nisi in spiritu sancto".

Et vix aliquando ipsi apostoli digni habentur audire: "Accipietis virtutem superveniente in vos spiritu sancto".

Propter quod et consequens puto quia 'qui peccaverit quidem in filium hominis venia dignus est' pro eo quod is, qui verbi (vel rationis) est particeps, si desinat rationabiliter vivere, videtur in ignorantiam vel stultitiam decidisse et propter hoc veniam promereri; qui autem iam dignus habitus est sancti spiritus participatione et retro fuerit conversus, hic re ipsa et opere 'blasphemasse dicitur in spiritum sanctum'.

Ne quis sane existimet nos ex eo quod diximus spiritum sanctum solis sanctis praestari, patris vero et filii beneficia vel inoperationes pervenire 'ad bonos et malos et iustos et iniustos', praetulisse per hoc patri et filio spiritum sanctum vel maiorem eius per hoc asserere dignitatem; quod utique valde inconsequens est.

Proprietatem namque gratiae eius operis que descripsimus.

Porro autem nihil in trinitate maius minus ve dicendum est, cum unus deitatis fons 'verbo' ac ratione sua teneat universa, 'spiritu vero oris sui' quae digna sunt sanctificatione sanctificet, sicut in psalmo scriptum est: "Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum".

Est namque etiam dei patris quaedam inoperatio praecipua praeter illam, quam omnibus ut essent naturaliter praestitit.

Est et domini Iesu Christi praecipuum quoddam ministerium in eos, quibus naturaliter ut rationabiles sint confert, per quod ad hoc quod sunt praestatur eis ut bene sint.

Est alia quoque etiam spiritus sancti gratia, quae dignis praestatur, ministrata quidem per Christum, inoperata autem a patre secundum meritum eorum, qui capaces eius efficiuntur.

Quod manifestissime indicat apostolus Paulus, unam eandem que virtutem trinitatis exponens in eo cum dicit: "Divisiones autem sunt donorum, idem autem spiritus; et divisiones sunt ministeriorum, idem autem dominus; et divisiones sunt operationum, idem autem deus, qui operatur omnia in omnibus.

Unicuique autem datur manifestatio spiritus secundum id quod expedit".

Ex quo manifestissime designatur quod nulla est in trinitate discretio, sed hoc, quod 'donum spiritus' dicitur, ministratur per filium et inoperatur per deum patrem.

"Omnia autem operatur unus atque idem spiritus, dividens unicuique prout vult".

1308
8. His igitur de unitate patris et filii ac spiritus sancti protestatis, redeamus nunc ad eum ordinem, quem disserere coeperamus.

Deus pater omnibus praestat ut sint, participatio vero Christi secundum id, quod verbum (vel ratio) est, facit ea esse rationabilia.

Ex quo consequens est ea vel laude digna esse vel culpa, quia et virtutis et malitiae sunt capacia.

Propter hoc consequenter adest etiam gratia spiritus sancti, ut ea quae substantialiter sancta non sunt, participatione ipsius sancta efficiantur.

Cum ergo primo ut sint habeant ex deo patre, secundo ut rationabilia sint habeant ex verbo, tertio ut sancta sint habeant ex spiritu sancto: rursum Christi secundum hoc, quod 'iustitia' dei est, capacia efficiuntur ea, quae iam sanctificata ante fuerint per spiritum sanctum; et qui in hunc gradum proficere meruerint per sanctificationem spiritus sancti, consequuntur nihilominus donum sapientiae secundum virtutem inoperationis spiritus dei.

Et hoc puto Paulum dicere, cum ait quibusdam 'sermonem dari sapientiae, aliis sermonem scientiae secundum eundem spiritum'.

Et designans unamquamque discretionem donorum, refert omnia ad universitatis fontem et dicit: "Divisiones sunt inoperationum, sed unus deus, qui operatur omnia in omnibus".

Unde et inoperatio patris, quae esse praestat omnibus, clarior ac magnificentior invenitur, cum unusquisque per participationem Christi secundum id, quod 'sapientia' est, et secundum id, quod scientia est et 'sanctificatio' est, proficit et in altiores profectuum gradus venit; et per hoc quod participatione spiritus sancti sanctificatus est quis, purior ac sincerior effectus, dignius recipit sapientiae ac scientiae gratiam, ut depulsis omnibus expurgatis que pollutionis atque ignorantiae maculis, tantum profectum sinceritatis ac puritatis accipiat, ut hoc quod accepit a deo ut esset tale sit, quale deo dignum est [eo], qui ut esset pure utique praestitit ac perfecte; ut tam dignum sit id quod est, quam est ille qui id esse fecit.

Ita namque et virtutem semper esse atque in aeternum manere percipiet a deo is, qui talis est, qualem eum voluit esse ille qui fecit.

Quod ut accidat et ut indesinenter atque inseparabiliter adsint ei, qui est, ea, quae ab ipso facta sunt, sapientiae id opus est instruere atque erudire ea et ad perfectionem perducere ex spiritus ex spiritus sancti confirmatione atque indesinenti sanctificatione, per quam solam deum capere possunt.

Ita ergo indesinenti erga nos opere patris et filii et spiritus sancti per singulos quosque profectuum gradus instaurato, vix si forte aliquando intueri possumus sanctam et beatam vitam; in qua, cum post agones multos in eam perveniri potuerit, ita perdurare debemus, ut nulla umquam nos boni illius satietas capiat, sed quanto magis de illa beatitudine percipimus, tanto magis in nobis vel dilatetur eius desiderium vel augeatur, dum semper ardentius et capacius patrem et filium ac spiritum sanctum vel capimus vel tenemus.

Si autem aliquando satietas cepit aliquem ex his, qui in summo perfecto que constiterunt, gradu, non arbitror quod ad subitum quis evacuetur ac decidat, sed paulatim et per partes defluere eum necesse est (ita ut fieri possit interdum, si brevis aliquis lapsus acciderit, ut cito resipiscat atque in se revertatur), non penitus ruere, sed revocare pedem et redire ad statum suum ac rursum statuere posse id, quod per neglegentiam fuerat elapsum.

1400
4 [De imminutione vel lapsu]

1401
1. Ut autem istam deminutionem vel lapsum eorum, qui se neglegentius egerint, ostendamus, etiam similitudine alicuius exempli uti non videtur absurdum.

Igitur si sit aliquis qui peritia vel arte, verbi gratia geometriae aut medicinae, paulatim fuerit inbutus usquequo pervenerit ad perfectum, multo scilicet tempore institutionibus atque exercitiis semet ipsum informans, ut ad integrum supradictae artis assumeret disciplinam: huic numquam profecto accidere poterit, ut cum peritus dormierit, evigilet imperitus.

Non enim ea, quae per laesionem aliquam vel debilitatem accidunt, in medium adducere aut commemorare nunc convenit; neque enim similitudini propositae exemplo que conveniunt.

Secundum id ergo, quod proposuimus, geometres ille vel medicus donec exercet se in meditationibus artis suae et rationabilibus institutis, permanet apud eum etiam scientia disciplinae; si vero dissimulet ab exercitiis et neglegat ab industria, paulatim per neglegentiam primo pauca excidunt, tum deinde etiam plura, et ita per multum tempus abeunt omnia in oblivionem, atque universa ex memoria penitus abolentur.

Potest sane fieri, ut cum decidere ab initio coeperit et parva adhuc corrumpi neglegentia, si resuscitetur et citius in semet ipsum revertatur, reparet ea, quae adhuc nuper amissa sunt, et recolat ea, quae ab eo fuerant tenui adhuc abolitione sublata.

Transferamus nunc haec ad eos, qui dei se scientiae ac sapientiae dediderunt, cuius eruditio atque industria inconparabilibus omnes reliquas disciplinas supereminet modis, et secundum propositae similitudinis formam vel quae sit adsumptio scientiae, vel quae sit eius abolitio contemplemur; maxime cum audiamus ab apostolo quod de perfectis dicitur, quia 'facie ad faciem' gloriam domini 'ex mysteriorum revelationibus' speculabuntur.

1402
2. Verum nos volentes divina in nos beneficia demonstrare, quae nobis per patrem et filium et spiritum sanctum praebentur, quae trinitas totius est sanctitatis fons, excessu quodam usi haec diximus et sermonem de anima quia inciderat, strictim licet, contingendum putavimus, vicinum utpote locum de natura rationabili disserentes.

Opportunius tamen in loco proprio de omni rationabili natura, quae in tria genera species que distinguitur, deo nobis per Iesum Christum et spiritum sanctum concedente, disputabimus.

1403
3. De creaturis vel conditionibus.

Hanc ergo beatam et g-archikęn, id est principatum omnium gerentem <g-dunamin> dicimus trinitatem.

Hic est bonus deus et benignus omnium pater, simul et g-euergetikę g-dunamis et g-dęmiourgikę, id est bene faciendi virtus et creandi ac providendi.

Quas virtutes dei absurdum simul et impium est putare vel ad momentum aliquod aliquando fuisse otiosas.

Inlicitum namque est vel leviter suspicari has virtutes, quibus principaliter sicut dignum est intellegitur deus, cessasse aliquando ab operibus sibi dignis et fuisse immobiles.

Neque enim extrinsecus inpeditas eas esse putandum est, quae in deo sunt, immo quae deus sunt, neque rursum, cum nihil obsisteret, vel piguisse eas agere et operari quae se digna erant vel dissimulasse credendum est.

Et ideo nullum prorsus momentum sentiri potest, quo non virtus illa benefica bene fecerit.

Unde consequens est fuisse semper quibus bene faceret, conditionibus videlicet vel creaturis suis, et bene faciens ordine et merito in his sua beneficia virtute providentiae dispensaret.

Et per hoc consequens videtur quod neque conditor neque beneficus neque providens deus aliquando non fuerit.

1404
4. Sed rursum in hoc humana intellegentia hebetatur atque constringitur, quomodo possit intellegi semper ex quo deus est fuisse etiam creaturas et sine initio, ut ita dixerim, substitisse eas, quae utique sine dubio creatae esse atque a deo factae credendae sunt.

Cum ergo haec inter se humanarum cogitationum atque intellectuum pugna sit, rationibus utrubique validissimis occurrentibus ac repugnantibus et contemplantis sensum in partem suam quamque torquentibus, nobis pro exiguo ac brevissimo sensus nostri captu illud occurrit, quod sine omni pietatis periculo confitendum est: deum quidem patrem semper fuisse, semper habentem unigenitum filium, qui simul et sapientia secundum ea, quae supra exposuimus, appellatur.

Haec ergo ipsa est sapientia, cui semper 'adgaudebat' deus 'orbe perfecto', ut per hoc etiam semper laetari intellegatur deus.

In hac igitur sapientia, quae semper erat cum patre, descripta semper inerat ac formata conditio, et numquam erat quando eorum, quae futura erant, praefiguratio apud sapientiam non erat.

1405
5. Et hoc modo fortassis pro nostra infirmitate pium aliquid de deo sentire videbimur, ut neque ingenitas et coaeternas deo creaturas dicamus, neque rursum cum nihil boni prius egerit deus, in id ut ageret esse conversum; cum verus sit ille sermo, qui scriptus est quia "omnia in sapientia fecisti".

Et si utique 'in sapientia omnia' facta sunt, cum sapientia semper fuerit, secundum praefigurationem et praeformationem semper erant 'in sapientia' ea, quae protinus etiam substantialiter facta sunt.

Et hoc opinor Salomonem sentientem vel intellegentem dicere in Ecclesiaste: "quid est quod factum est? hoc ipsum quod futurum est; et quid est quod creatum est? hoc ipsum quod creandum est.

Et nihil recens sub sole.

Si quis quid loquetur et dicet: ecce novum est hoc, iam fuit id in saeculis, quae fuerunt ante nos".

Si ergo singula, quae 'sub sole' sunt, fuerunt iam in illis 'saeculis, quae fuerunt ante nos', cum 'nihil recens sit sub sole', sine dubio omnia vel genera vel species fuerunt semper, et fortassis etiam per singula.

Verum tamen omnimodo hoc est, quod ostenditur, quod non deus conditor aliquando esse coeperit, cum ante non fuerit.

1500

Origenes: de Principiis 12005