Origenes: de Principiis 1801

8 De angelis.

1801
1. Simili quoque ratione etiam de angelis utendum puto nec aestimandum quoniam fortuito accidat, ut illi angelo illud iniungatur officium, verbi gratia, ut Rafaelo curandi et medendi opus, Gabrielo bellorum providentia, Michaelo mortalium preces supplicationes que curare

haec enim officia promeruisse eos non aliter putandum est, quam ex suis quemque meritis et pro studiis ac virtutibus, quae ante mundi istius conpagem gesserint, suscepisse; tum deinde in archangelico ordine illud vel illud officii genus unicuique deputatum; alios vero in angelorum ordine meruisse describi et agere sub illo vel illo archangelo <aut sub illo> vel illo duce vel principe ordinis sui.

Quae omnia, ut diximus, non fortuito neque indiscrete, sed aptissimo et iustissimo dei iudicio ordinata sunt et pro meritis disposita ipso iudicante et probante; ut illi quidem angelo Ephesiorum committi ecclesia debeat, illi vero alii Smyrnensium, et ille quidem angelus ut sit Petri, alius vero ut sit Pauli; tum deinde per singulos 'minimorum', qui sunt in ecclesia, qui vel qui adscribi singulis debeant angeli, qui etiam cotidie 'videant faciem dei', sed et quis debeat esse angelus, qui circumdet 'in circuitu timentium deum'.

Quae utique omnia non casu neque fortuito geri, neque quia naturaliter tales facti sint, aestimandum est, ne etiam in hoc factoris inaequalitas accusetur; sed pro meritis et virtutibus ac pro uniuscuiusque vigore et ingenio deferri a iustissimo et aequissimo moderatore omnium credendum est deo.

Sicut daemones nidore hostiarum assidentes aris gentilium pascebantur, ita et angeli sanguine victimarum, quas spiritalium typus immolat Israel, <et> fumo thymiamatis delectati, versabantur prope altaria et huiuscemodi alebantur cibis.

1802
2. [De his, qui naturas esse spiritales diversas adfirmant.

] ne forte incurramus in illas ineptas atque impias fabulas eorum, qui naturas spiritales diversas et ob hoc a diversis conditoribus institutas tam in caelestibus quam etiam inter animas hominum fingunt, dum et uni eidem que conditori diversas naturas rationabilium creaturarum adscribi videtur absurdum, sicut vere absurdum est, et causam tamen in eis diversitatis ignorant.

Aiunt enim consequens non videri ut unus atque idem conditor, nulla extante causa meritorum, aliis potestatem dominationis iniungat, alios subiciat dominantibus, aliis tribuat principatum, alios subiectos esse principibus faciat.

Quae utique omnia, ut ego aestimo, consequentia rationis huius, quam supra exposuimus, redarguit atque confutat, per quam causa diversitatis ac varietatis in singulis quibusque creaturis ostenditur ex ipsarum motibus vel ardentioribus vel pigrioribus, secundum virtutem vel secundum malitiam, non ex dispensantis inaequalitate descendere.

Sed quo facilius haec ita esse in caelestibus agnoscantur, de his quae inter homines gesta sunt vel geruntur, proferamus exempla, ut consequenter ex 'visibilibus etiam invisibilia' contemplemur.

Paulum vel Petrum sine dubio 'spiritalis naturae' fuisse confirmant.

Cum ergo multa contra pietatem egisse Paulus inveniatur in eo, 'quod persecutus est ecclesiam dei', cum que Petrus peccatum tam grave commiserit, ut 'ancilla ostiaria' interrogante se cum iuramento adfirmaverit nescire se qui sit Christus: quomodo isti, qui secundum illos spiritales sunt, in peccata huiuscemodi corruerunt, maxime cum soleant frequenter asserere et dicere quoniam "non potest arbor bona malos fructus facere?"

Et si utique 'arbor bona non potest malos fructus facere', secundum ipsos vero de radice bonae arboris erant Paulus et Petrus: quomodo istos 'fructus' tam 'malos' attulisse putandi sunt?

Quodsi responderint ea, quae comminisci solent, quoniam non Paulus persecutus est, sed alius nescio quis, qui erat in Paulo, neque Petrus negavit, sed alius negavit in Petro: quare Paulus, si nihil peccaverat, dixit quia "non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam dei?" cur autem et Petrus alio peccante ipse 'flet amarissime'?

Ex quo omnes quidem illorum ineptiae arguentur.

1803
3. Secundum nos vero nihil est in omni rationabili creatura, quod non tam boni quam mali sit capax.

Sed non continuo, quia dicimus nullam esse naturam, quae non possit recipere malum, idcirco confirmamus omnem naturam, recepisse malum, id est malam effectam; sed sicut est dicere quia omnis hominis natura recipit ut possit navigare, non tamen ex eo etiam omnis homo navigabit, et iterum omni homini possibile est discere artem grammaticam vel medicinam, non tamen idcirco ostenditur omnis homo vel medicus esse vel grammaticus: ita si dicimus nullam esse naturam, quae non possit recipere malum, non tamen continuo etiam recepisse malum designatur; et rursum nulla natura est, quae non recipiat bonum, et tamen non idcirco omnis natura probabitur recepisse quod bonum est.

Secundum nos namque ne diabolus quidem ipse incapax fuit boni, non tamen idcirco quia potuit recipere bonum, etiam voluit vel virtuti operam dedit.

Sicut enim per haec, quae de prophetis exempla protulimus, edocetur, fuit aliquando bonus, cum 'in paradiso dei' 'in medio Cherubin' versaretur.

Sicut ergo iste habuit quidem in se vel virtutis recipiendae vel malitiae facultatem et a virtute declinans tota se mente convertit ad malum: ita etiam ceterae creaturae cum utriusque habeant facultatem, pro arbitrii libertate refugientes malum, adhaerent bono.

Nulla ergo natura est, quae non recipiat bonum vel malum, excepta dei natura, quae bonorum omnium fons est, et Christi; sapientia enim est, et sapientia stultitiam utique recipere non potest; et iustitia est, iustitia autem numquam profecto iniustitiam capiet; et verbum est vel ratio, quae utique inrationabilis effici non potest; sed et lux est, et lucem certum est quod 'tenebrae non conpraehendant'.

Similiter quoque et natura spiritus sancti, quae sancta est, non recipit pollutionem; naturaliter enim vel substantialiter sancta est.

Si qua autem alia natura sancta est, ex assumptione hoc vel inspiratione spiritus sancti habet, ut sanctificetur, non ex sua natura hoc possidens, sed accidens sibi, propter quod et decidere potest quod accidit.

Ita et iustitiam accidentem quis habere potest, unde et decidere eam possibile est.

Sed et sapientiam quis accidentem nihilominus habet, quamvis in nostra sit positum potestate, studio nostro et vitae merito, si sapientiae operam demus, effici sapientes, et si semper id studii geramus, semper sapientiae participemus, et id nobis vel plus vel minus accidat sive pro vitae merito sive pro studii quantitate.

Benignitas enim dei secundum quod se dignum est, provocat omnia et adtrahit ad beatum finem illum ubi decidit et 'aufugit omnis dolor et tristitia et gemitus'.

1804
4. Puto ergo, secundum quod mihi videtur, quod praecedens disputatio sufficienter ostenderit quod non indiscreto vel fortuito aliquo casu isti principatus teneant principatum vel ceteri ordines suum quisque sortiatur officium, sed pro meritis suis gradum dignitatis huius adepti sunt, licet non sit nostrum vel scire vel quaerere, qui illi actus fuerint, per quos in istum ordinem venire meruerint.

Sed hoc tantum scire sufficit ad dei aequitatem et iustitiam demonstrandam, quia secundum sententiam apostoli Pauli "personarum acceptio non est apud deum", quin potius omnia pro meritis singulorum profectibus que dispensat.

Neque ergo angelorum officium nisi ex merito constat, neque potestates nisi ex profectu suo agunt potestatem, neque quae nominantur sedes, id est iudicandi vel regendi potestates, id nisi ex meritis administrant, neque dominationes contra meritum dominantur, et est unus iste summus et excellentissimus ordo in caelestibus rationabilis creaturae gloriosa officiorum varietate dispositus.

Similiter sane etiam de adversariis virtutibus sentiendum est, quae se in id loci atque officii praebuerunt, ut hoc quod vel 'principatus' vel 'potestates' vel 'mundi rectores tenebrarum' vel 'spiritalia nequitiae' vel 'spiritus maligni' vel 'daemonia inmunda' sunt, non substantialiter id habeant, neque quia tales creati sint, sed pro motibus suis et profectibus, quibus in scelere profecerunt, hos in malitia sortiti sunt gradus.

Et est alter iste ordo rationabilis creaturae, qui se ita praeceps nequitiae dedit, ut revocari nolit magis quam non possit, dum scelerum rabies iam libido est et delectat.

Tertius vero creaturae rationabilis ordo est eorum spirituum, qui ad humanum genus replendum apti iudicantur a deo, id est animae hominum, ex quibus per profectum etiam in illum angelorum ordinem quosdam videmus assumi, illos videlicet, qui 'filii dei' facti fuerint vel 'filii resurrectionis', vel hi, qui derelinquentes tenebras dilexerint lucem et facti fuerint 'filii lucis', vel qui omnem pugnam superantes et 'pacifici' effecti, 'filii pacis' ac 'filii dei' fiunt, vel hi, qui mortificantes membra sua quae sunt super terram et transcendentes non solum corpoream naturam, verum etiam animae ipsius ambiguos fragiles que motus 'adiunxerint se domino', facti ex integro spiritus, ut sint cum illo 'unus spiritus' semper, cum ipso singula quaeque discernentes, usquequo perveniant in hoc, ut perfecti effecti 'spiritales omnia discernant' per hoc, quod in omni sanctitate inluminati sensum per verbum et sapientiam dei a nullo possint penitus discerni.

Illa sane nos nequaquam recipienda censemus, quae a quibusdam superfluo vel perquiri vel adstrui solent, id est quod animae in tantum sui decessum veniant, ut naturae rationabilis ac dignitatis oblitae etiam in ordinem inrationabilium animantium vel bestiarum vel pecudum devolvantur; pro quibus etiam quasdam ex scripturis commentitias afferre adstructiones solent, id est quod vel pecus, cui se mulier contra naturam subiecerit, in reatum pariter cum muliere devocetur ac lapidari pariter iubeatur, vel quod 'taurus cornipeta' lapidari nihilominus praecipitur; sed et quod Balaam asina, 'os eius deo aperiente', locuta est, et "subiugale mutum in hominum voce respondens arguit prophetae dementiam."

Sed haec, quantum ad nos pertinet, non sint dogmata, sed discussionis gratia dicta sint et abiciantur.

Pro eo autem solo dicta sunt, ne videatur quaestio mota non esse discussa.

Verumtamen suo in loco et tempore confutato hoc perverso dogmate atque depulso, ea quae de scripturis sanctis ab illis prolata sunt, qualiter intellegi debeant exponemus.

2000

LIBER SECUNDUS

2100

1 De mundo.

2101
1. Consequens nunc videtur, licet omnia, quae superiore libello disserta sunt, de mundo atque eius ordinatione disserta sint, proprie tamen pauca de ipso mundo repetere, id est de initio eius ac fine vel his, quae inter initium ac finem eius per divinam providentiam dispensantur, seu de his, quae ante mundum vel post mundum putantur.

In quo hoc primum evidenter apparet, quod omnis status eius, qui est varius ac diversus, ex rationabilibus et divinioribus naturis et ex diversis corporibus constet, sed et ex mutis animantibus, id est feris bestiis et pecudibus et avibus atque omnibus, quae in aquis vivunt, tum deinde ex locis, id est caeli vel caelorum et terrae vel aquae, sed et ex eo qui medius est aere, vel quem aetherem dicunt, atque ex omnibus, quae procedunt vel nascuntur ex terra.

Cum ergo tanta sit mundi varietas, atque in ipsis rationabilibus animantibus sit tanta diversitas, propter quam etiam omnis reliqua varietas ac diversitas putanda est extitisse: quam causam aliam dici oportebit qua mundus extiterit, praecipue si intueamur illum finem, per quem omnia restituenda in statum initii sui libro superiore dissertum est; quod utique si consequenter dictum videtur, quam aliam, ut diximus, causam putabimus tantae huius mundi diversitatis, nisi diversitatem ac varietatem motuum atque prolapsuum eorum, qui ab illa initii unitate atque concordia, in qua a deo primitus procreati sunt, deciderunt et ab illo bonitatis statu commoti atque distracti, diversis dehinc animorum motibus ac desideriis agitati, unum illud et indiscretum naturae suae bonum pro intentionis suae diversitate in varias deduxerunt mentium qualitates?

2102
2. Deus vero per ineffabilem sapientiae suae artem omnia, quae quoquomodo fiunt, ad utile aliquid et ad communem omnium transformans ac reparans profectum, has ipsas creaturas, quae a semet ipsis in tantum animorum varietate distabant, in unum quendam revocat operis studii que consensum, ut diversis licet motibus animorum, unius tamen mundi plenitudinem perfectionem que consumment, atque ad unum perfectionis finem varietas ipsa mentium tendat.

Una namque virtus est, quae omnem mundi diversitatem constringit et continet atque in unum opus varios agit motus, ne scilicet tam inmensum mundi opus discidiis solveretur animorum.

Et propter hoc opinamur parentem omnium deum pro salute universarum creaturarum suarum per ineffabilem verbi sui ac sapientiae rationem ita haec singula dispensasse, ut et singuli quique spiritus vel animi, vel quoquomodo appellandae sunt rationabiles subsistentiae, non contra arbitrii libertatem vi in aliud quam motus mentis suae ageret cogerentur, et per hoc adimi ab his videretur liberi facultas arbitrii (quod utique qualitatem iam naturae ipsius inmutabat), et diversi motus propositi earum ad unius mundi consonantiam conpetenter atque utiliter aptarentur, dum aliae iuvari indigent, aliae iuvare possunt, aliae vero proficientibus certamina atque agones movere, in quibus eorum probabilior haberetur industria et certior post victoriam reparati gradus statio teneretur, quae per difficultates laborantium constitisset.

2103
3. Quamvis ergo in diversis sit officiis ordinatus, non tamen dissonans atque a se discrepans mundi totius intellegendus est status; sed 'sicut corpus nostrum unum ex multis membris 'aptum est et ab una anima continetur, ita et universum mundum velut animal quoddam inmensum atque inmane opinandum puto, quod quasi ab una anima virtute dei ac ratione teneatur.

Quod etiam a sancta scriptura indicari arbitror per illud, quod dictum est per prophetam: "Nonne caelum et terram ego repleo, dicit dominus?" et iterum: "Caelum mihi sedes, terra autem scabellum pedum meorum", et quod salvator dixit, cum ait non iurandum "neque per caelum, quia sedes est dei, neque per terram, quia scabellum est pedum eius," sed et illud, quod ait Paulus, cum apud Athenienses contionaretur, dicens quoniam "in ipso vivimus et movemur et sumus."

Quomodo enim 'in deo vivimus et movemur et sumus', nisi quod virtute sua universum constringit et continet mundum?

Quomodo autem 'caelum sedes dei est et terra scabellum pedum eius', sicut salvator ipse pronuntiat, nisi quia et in caelo et in terra virtus eius replet universa, sicut et dicit: "Nonne caelum et terram ego repleo, dicit dominus?"

Quod ergo parens omnium deus universum mundum virtutis suae plenitudine repleat atque contineat, ex his quae ostendimus non puto quemquam difficulter annuere.

Iam sane quoniam diversos motus rationabilium creaturarum varias que sententias causam dedisse diversitatis mundo huic sermo superioris disputationis ostendit, videndum est ne forte similis initio exitus quoque huic mundo conveniat.

Dubium enim non est quin finis ipsius in multa adhuc diversitate ac varietate reperiendus sit, quae utique varietas in huius mundi fine depraehensa causas rursum diversitatum alterius mundi post hunc futuri occasiones que praestabit, quo scilicet huius mundi finis initium sit futuri.

2104
4. Quodsi haec ita esse ordo disputationis invenit, consequens nunc videtur, quoniam mundi diversitas sine corporibus subsistere non potest, naturae corporeae discutere rationem.

Ex rebus ipsis apparet quod diversam variam que permutationem recipiat natura corporea, ita ut possit ex omnibus in omnia transformari; sicut, verbi gratia dixerim, lignum in ignem vertitur et ignis in fumum et fumus in aerem; sed et olei liquor in ignem mutatur.

Escae quoque ipsae vel hominum vel animalium nonne eandem permutationis causam declarant?

Nam quodcumque illud est, quod per cibum sumpserimus, in corporis nostri substantiam vertitur.

Sed et qualiter aqua mutetur in terram vel in aerem et aer rursus in ignem vel ignis in aerem vel aer in aquam, quamvis non sit difficultas exponere, tamen in praesenti loco sufficit ea tantummodo commemorasse volenti corporalis materiae discutere rationem.

Materiam ergo intellegimus quae subiecta est corporibus, id est ex qua inditis atque insertis qualitatibus corpora subsistunt.

Qualitates autem quattuor dicimus: calidam, frigidam, aridam, humidam.

Quae quattuor qualitates g-hulêi, id est materiae, insertae (quae materia propria ratione extra has esse invenitur quas supra diximus qualitates) diversas corporum species efficiunt.

Haec tamen materia quamvis, ut supra diximus, secundum suam propriam rationem sine qualitatibus sit, numquam tamen subsistere extra qualitates invenitur.

Hanc ergo materiam, quae tanta ac talis est, ut et sufficere ad omnia mundi corpora, quae esse deus voluit, queat et conditori ad quascumque formas velit ac species famularetur in omnibus et serviret, recipiens in se qualitates, quas ipse voluisset imponere, nescio quomodo tanti et tales viri ingenitam, id est non ab ipso deo factam conditore omnium putaverunt, sed fortuitam quandam eius naturam virtutem que dixerunt.

Et miror quomodo isti culpent eos, qui vel opificem deum vel providentiam huius universitatis negant, et impie eos sentire arguant, quod tantum mundi opus arbitrentur sine opifice vel provisore constare, cum ipsi quoque similem culpam impietatis incurrant, ingenitam dicentes esse materiam deo que ingenito coaeternam.

Secundum hanc enim eorum rationem si ponamus verbi gratia materiam non fuisse, ut isti asserunt dicentes quia deus non potuerit aliquid facere, cum nihil esset, sine dubio futurus erat otiosus, materiam non habens ex qua posset operari, quam ei non sua provisione, sed fortuito sentiunt adfuisse; et videtur eis quod hoc, quod fortuito inventum est, sufficere ei potuerit ad tanti operis molem et ad suae virtutis potentiam, quod totius sapientiae suae suscipiens rationem distingueretur ac formaretur ad mundum.

Quod mihi perabsurdum videtur et eorum esse hominum, qui virtutem atque intellegentiam ingenitae naturae penitus ignorent.

Sed ut rationem rerum possimus diligentius intueri, concedatur paulisper non fuisse materiam, et deum, cum nihil esset prius, fecisse ut essent ea, quae esse voluit: quid putabimus? quia meliorem aut maiorem aut alterius generis materiam facturus esset deus, quam ex sua virtute ac sapientia proferebat, ut esset quae ante non fuerat, an inferiorem et deteriorem, an similem atque eandem ut est illa, quam isti ingenitam dicunt?

Et puto cuivis facillime pateat intellectus, quod neque melior neque inferior potuisset mundi formas species que suscipere, nisi talis fuisset, qualis ista est quae suscepit.

Et quomodo ergo non videbitur impium id ingenitum dicere, quod si factum a deo credatur, tale sine dubio invenitur, quale et illud est, quod ingenitum dicitur.

2105
5. Ut autem etiam ex scripturarum auctoritate haec ita se habere credamus, audi quomodo in Machabeorum libris, ubi mater septem martyrum unum ex filiis suis cohortatur ad toleranda tormenta, de hoc dogmate confirmatur; ait enim: "Rogo te, fili, respice ad caelum et terram et omnia, quae in eis sunt, et videns haec scito quia deus haec cum non essent, fecit.

" Sed et in libro Pastoris in primo mandato ita ait: "Primo omnium crede quia unus est deus, qui omnia creavit atque conposuit et fecit ex eo quod nihil erat, ut essent universa.

" Fortassis ad hoc respicit etiam illud, quod in psalmis dictum est quia "ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt".

Nam quod ait quia "ipse dixit, et facta sunt" videtur ostendere substantiam dici eorum, quae sunt; quod vero ait: "mandavit, et creata sunt" de qualitatibus dictum videtur, quibus substantia ipsa formata est.

2200

2 De perpetuitate corporeae naturae.

2201
1. Hoc in loco quaerere solent quidam, utrum sicut unigenitum filium generat pater et sanctum spiritum profert, non quasi qui ante non erat, sed quia origo et fons filii vel spiritus sancti pater est, et nihil in his anterius posterius ve intellegi potest, ita etiam inter rationabiles naturas et materiam corporalem similis quaedam societas vel propinquitas possit intellegi.

Quam rem ut plenius atque intentius investigent, illuc solent initium disputationis inflectere, ut inquirant, si haec ipsa natura corporea, quae spiritalium et rationabilium mentium vitas fert et continet motus, pari cum ipsis aeternitate perduret, an vero absoluta interibit et exolescet.

Quod ut possit scrupulosius depraehendi, requirendum primo videtur, si possibile est penitus incorporeas remanere rationabiles naturas, cum ad summum sanctitatis ac beatitudinis venerint, quod mihi quidem difficillimum et paene inpossibile videtur; an necesse est eas semper coniunctas esse corporibus.

Si ergo posset quis ostendere rationem, qua possibile esset eas omnimodis carere corporibus, consequens videbatur quod natura corporea ex nihilo per intervalla temporum procreata sicut, cum non esset, effecta est, ita et esse desineret, cum usus eius ministerii praeterisset.

2202
2. Si vero inpossibile est hoc ullo modo adfirmari, id est quod vivere praeter corpus possit ulla alia natura praeter patrem et filium et spiritum sanctum, necessitas consequentiae ac rationis coartat intellegi principaliter quidem creatas esse rationabiles naturas, materialem vero substantiam opinione quidem et intellectu solo separari ab eis et pro ipsis vel post ipsas effectam videri, sed numquam sine ipsa eas vel vixisse vel vivere: solius namque trinitatis incorporea vita existere recte putabitur.

Ut ergo superius diximus, materialis ista substantia huius modi habens naturam, quae ex omnibus ad omnia transformetur, cum ad inferiores quosque trahitur, in crassiorem corporis statum solidiorem que formatur, ita ut visibiles istas mundi species varias que distinguat; cum vero perfectioribus ministrat et beatioribus, in fulgore 'caelestium corporum' micat et 'spiritalis corporis' indumentis vel 'angelos dei' vel 'filios resurrectionis' exornat, ex quibus omnibus diversus ac varius unius mundi conplebitur status.

Verum haec si plenius discutere libet, oportebit adtentius et diligentius cum omni metu dei et reverentia perscrutari scripturas divinas, si qui forte in his de talibus arcanus et reconditus sensus, si quid in absconsis et reconditis ('sancto spiritu demonstrante' his, qui digni sunt) poterit inveniri, cum plura testimonia de hac ipsa specie fuerint congregata.

2300

3 De initio mundi et causis eius.

2301
1. Superest ut post haec requiramus, utrum ante hunc mundum, qui nunc est, mundus alius fuerit, et si fuit, utrum talis fuerit, qualis iste, qui nunc est, an paulo differentior vel inferior; aut omnino non fuerit mundus, sed tale aliquid fuerit, qualem intellegimus illum post omnia 'finem' futurum, 'cum tradetur regnum deo et patri': qui nihilominus alterius mundi fuerit finis, illius scilicet, post quem hic mundus coepit, lapsus autem varius intellectualium naturarum provocaverit deum ad istam variam diversam que mundi conditionem.

Sed et illud similiter requirendum puto, utrum post hunc mundum curatio aliqua et emendatio futura sit, asperior quidem et doloris plena erga eos, qui verbo dei oboedire noluerunt, per eruditionem vero rationabilem que institutionem, per quam possent ad locupletiorem proficere veritatis intellectum hi, qui in praesenti iam vita in haec se studia dediderunt et mentibus purgatiores effecti, capaces iam hinc divinae sapientiae perrexerunt, et si post haec statim finis omnium consequetur; an pro correctione et emendatione eorum, qui talibus indigent, alius rursum mundus erit, vel similis huic, qui nunc est, vel hoc melior aut etiam multo deterior; et qualiscumque ille erit post hunc mundus, quamdiu erit, aut si omnino erit; et si erit aliquando cum nullus usquam sit mundus, aut si fuit aliquando cum mundus omnino non fuerit; aut si fuerunt plures vel erunt, aut si accidat aliquando, ut alter alteri aequalis et similis per omnia atque indiscretus eveniat.

2302
2. Ut ergo manifestius appareat, utrum materia corporalis per intervalla subsistat et, sicut non fuit antequam fieret, iterum resolvatur ut non sit, videamus primo si fieri potest, ut vivat aliquis sine corpore.

Si enim potest aliquis vivere sine corpore, possunt et omnia esse sine corpore; omnia enim ad unum finem tendere superior tractatus edocuit.

Si autem omnia possunt carere corporibus, sine dubio non erit substantia corporalis, cuius usus nullus existet.

Et quomodo sentiemus illud, quod apostolus dixit in his locis, in quibus de resurrectione disputat mortuorum, cum ait: "Necesse est autem corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere inmortalitatem.

Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit inmortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria; ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati lex."

Talem ergo quendam suggerere videtur apostolus intellectum.

Quod enim ait: "corruptibile hoc" et "mortale hoc," velut tangentis et ostendentis affectu, cui alii convenit nisi materiae corporali?

Haec ergo materia corporis, quae non corruptibilis est, 'induet incorruptionem', cum perfecta anima et dogmatibus incorruptionis instructa uti eo coeperit.

Et nolo mireris si velut indumentum corporis perfectam animam dicimus, quae propter verbum dei et sapientiam eius nunc 'incorruptio' nominatur; cum ipse utique qui est dominus et creator animae Christus Iesus indumentum sanctis esse dicatur, sicut apostolus dicit: "Induite vos dominum Iesum Christum."

Sicut ergo Christus indumentum est animae, ita intellegibili quadam ratione etiam anima indumentum esse dicitur corporis.

Ornamentum enim eius est celans et contegens eius mortalem naturam.

Tale est ergo quod dicitur: "Necesse est corruptibile hoc induere incorruptionem," ut si diceret: necesse est naturam hanc corruptibilem corporis indumentum accipere incorruptionis, animam habentem in se incorruptionem, pro eo videlicet quod induta est Christum, qui est sapientia et verbum dei.

Cum autem vitae participaverit corpus hoc, quod aliquando gloriosius habebimus, tunc ad id quod inmortale est accedit, ut etiam incorruptibile fiat.

Si quid namque mortale est, hoc continuo et corruptibile est; non tamen si quid corruptibile est, hoc etiam mortale dici potest.

Denique lapidem vel lignum corruptibile quidem dicimus, non tamen etiam mortale consequenter dicemus, numquam enim vixit.

Corpus vero quoniam vitae participat, ex eo quod separari ab eo vita potest et separatur, consequenter mortale nominamus et secundum alium quoque intellectum etiam corruptibile dicimus.

Mira ergo ratione sanctus apostolus <ad> generalem primo causam respiciens materiae corporalis, cuius materiae anima usum semper habet in qualibet qualitate positae, nunc quidem carnali postmodum vero subtiliori et puriori, quae spiritalis appellatur, ait: "Necesse est corruptibile hoc induere incorruptionem"; secundo vero ad specialem corporis respiciens causam ait: "Necesse est mortale hoc induere inmortalitatem." 'Incorruptio' autem et 'inmortalitas' quid aliud erit nisi sapientia et verbum et iustitia dei, quae formant animam et induunt et exornant?

Et ita fit ut dicatur quia 'corruptibile incorruptionem induit, et mortale induit inmortalitatem'.

Nunc enim etiamsi valde proficiamus, tamen quoniam 'ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus' et 'per speculum in aenigmate videmus' ea ipsa, quae videmur intellegere, nondum 'corruptum hoc induit incorruptionem', neque 'mortale' ab 'inmortalitate' circumdatur; et quoniam sine dubio in longius protrahitur nostra haec in corpore eruditio: videlicet usque quo ipsa corpora nostra, quibus circumdati sumus, propter verbum dei et sapientiam ac perfectam iustitiam incorruptionem inmortalitatem que mereantur, propterea dicitur: "Necesse est corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere inmortalitatem."

2303
3. Verumtamen hi, qui putant posse umquam extra corpora vitam ducere rationabiles creaturas, possunt in hoc loco talia quaedam movere.

Si verum est quod 'corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet inmortalitatem, et quod absorbeatur mors in finem', non aliud quam materialem naturam exterminandam declarat, in qua operari mors aliquid poterat, dum hi, qui in corpore sunt, per naturam materiae corporalis mentis acumen videntur obtundi.

Si vero extra corpus sint, tunc omnem molestiam huiuscemodi perturbationis effugient.

Sed quoniam non ad subitum omne indumentum corporeum effugere poterant, prius in subtilioribus ac purioribus inmorari corporibus aestimandi sunt, quae ultra nec a 'morte' vinci nec 'aculeo mortis' conpungi praevaleant, ut ita demum paulatim cessante natura materiali et 'absorbeatur mors' et exterminetur 'in finem', atque omnis eius 'aculeus' penitus retundatur per divinam gratiam, cuius capax effecta est anima et 'incorruptionem' atque 'inmortalitatem' meruit adipisci.

Et tunc merito dicetur ab omnibus: "Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum est."

Si ergo haec habere consequentiam videntur; reliquum est ut status nobis aliquando incorporeus futurus esse credatur; quod si recipitur et omnes subiciendi Christo esse dicuntur, necesse est ut omnibus et hoc deferatur, in quos pervenit Christi subiectio; quia omnes, qui subiecti sunt Christo, in fine quoque subiecti erunt deo patri, cui regnum traditurus dicitur Christus, et ita videtur, ut tunc etiam usus corporum cesset.

Si autem cessat, in nihilum redit sicut et antea non erat.

Sed videamus quid eis occurrat, qui haec ita asserunt.

Videbitur enim esse necessarium ut, si exterminata fuerit natura corporea, secundo iterum reparanda sit et creanda; possibile enim videtur ut rationabiles naturae, a quibus numquam aufertur liberi facultas arbitrii, possint iterum aliquibus motibus subiacere, indulgente hoc ipsum deo, ne forte, si inmobilem semper teneant statum, ignorent se dei gratia et non sua virtute in illo fine beatitudinis constitisse; quos motus sine dubio rursum varietas corporum et diversitas prosequetur, ex qua mundus semper adornatur, nec umquam poterit mundus nisi ex varietate ac diversitate constare; quod effici nullo genere potest extra materiam corporalem.

2304
4. Iam vero qui indissimiles sibi mundos ac per omnia pares aliquando evenire confirmant, nescio quibus id possint adserere documentis.

Si enim per omnia similis mundo mundus dicitur, erit ut iterum Adam vel Eva eadem faciant quae fecerunt; idem iterum <erit> diluvium, atque idem Moyses rursum populum sexcenta milia numero educet ex Aegypto, Iudas quoque bis dominum tradet, Paulus secundo lapidantium Stephanum vestimenta servabit, et omnia, quae in hac vita gesta sunt, iterum gerenda dicentur: quod non puto ratione aliqua posse firmari, si arbitrii libertate aguntur animae et vel profectus suos vel decessus pro voluntatis suae sustinent potestate.

Non enim cursu aliquo in eosdem se circulos post multa saecula revolvente aguntur animae, ut hoc aut illud vel agant vel cupiant, sed quocumque proprii ingenii libertas intenderit, illo gestorum suorum dirigunt cursum.

Tale autem est quod ab istis dicitur, ut si qui velit adserere quod frumenti medimnum si profundatur in terram, potest fieri ut iidem et penitus indiscreti secundo accidant casus granorum, ita ut unumquodque granum iuxta id profusum iaceat secundo, quo primo aliquando deiectum est, et eodem ordine eisdem que dispersum sit signis, quibus fuerat primo diffusum; quod utique in innumerabilibus medimni granis inpossibile est prorsus accidere, etiamsi per inmensa saecula indesinenter ac iugiter effundantur.

Ita ergo mihi inpossibile videtur eodem ordine eisdem que modis nascentium ac morientium atque agentium quid secundo mundum posse reparari; sed inmutationibus non minimis diversos posse mundos existere, ita ut pro manifestis quibusque causis melior status sit alterius mundi et pro aliis inferior et pro aliis medius quidam status.

Qui autem vel numerus vel modus hic sit, ego me nescire fateor.


Origenes: de Principiis 1801