Origenes: de Principiis 2901

9 De mundo et motibus rationabilium creaturarum vel bonarum vel malarum et de causis eorum.

2901
1. Sed nunc ad propositae disputationis ordinem redeamus et intueamur initium creaturae, quodcumque illud initium creantis dei mens potuerit intueri.

In illo ergo initio putandum est tantum numerum rationabilium creaturarum vel intellectualium, vel quoquomodo appellandae sunt quas mentes superius diximus, fecisse deum, quantum sufficere posse prospexit.

Certum est enim quod praedefinito aliquo apud se numero eas fecit; non enim, ut quidam volunt, finem putandum est non habere creaturas, quia ubi finis non est, nec conpraehensio ulla vel circumscriptio esse potest.

Quodsi fuerit, utique nec contineri vel dispensari a deo quae facta sunt poterunt.

Naturaliter nempe quidquid infinitum fuerit, et inconpraehensibile erit.

Porro autem sicut et scriptura dicit, "numero et mensura universa" condidit deus, et idcirco 'numerus' quidem recte aptabitur rationabilibus creaturis vel mentibus, ut tantae sint, quantae a providentia dei et dispensari et regi et contineri possint.

'Mensura' vero materiae corporali consequenter aptabitur; quam utique tantam a deo creatam esse credendum est, quantam sibi sciret ad ornatum mundi posse sufficere.

Haec ergo sunt, quae in initio, id est ante omnia, a deo creata esse aestimandum est.

Quod quidem etiam in illo initio, quod Moyses latentius introducit, indicari putamus, cum dicit: "In principio fecit deus caelum et terram.

" Certum est enim quia non de 'firmamento' neque de 'arida' sed de illo caelo ac terra dicatur, quorum caelum hoc et terra quam videmus vocabula postea mutuata sunt.

2902
2. Verum quoniam rationabiles istae naturae, quas in initio factas supra diximus, factae sunt cum ante non essent, hoc ipso, quia non erant et esse coeperunt, necessario convertibiles et mutabiles substiterunt, quoniam quaecumque illa inerat substantiae earum virtus, non naturaliter inerat sed beneficio conditoris effecta.

Quod sunt ergo, non est proprium nec sempiternum, sed a deo datum.

Non enim semper fuit, et omne quod datum est, etiam auferri et recedere potest.

Recedendi autem causa in eo erit, si non recte et probabiliter dirigatur motus animorum.

Voluntarios enim et liberos motus a se conditis mentibus creator indulsit, quo scilicet bonum in eis proprium fieret, cum id voluntate propria servaretur; sed desidia et laboris taedium in servando bono et aversio ac neglegentia meliorum initium dedit recedendi a bono.

Recedere autem a bono non aliud est quam effici in malo.

Certum namque est malum esse bono carere.

Ex quo accidit, ut in quanta mensura quis devolveretur a bono, in tantam mensuram malitiae deveniret.

In quo utique pro motibus suis unaquaeque mens vel amplius vel parcius bonum neglegens in contrarium boni, quod sine dubio malum est, trahebatur.

Ex quo videtur semina quaedam et causas varietatis ac diversitatis ille omnium conditor accepisse, ut pro diversitate mentium, id est rationabilium creaturarum (quam diversitatem ex ea causa quam superius diximus putandae sunt concepisse), varium ac diversum mundum crearet.

Quod autem dicimus varium ac diversum, hoc est quod volumus indicare.

2903
3. Mundum nunc dicimus omne quod est vel super caelos vel in caelis vel super terram vel in his, qui inferi appellantur, vel quaecumque usquam prorsus loca sunt, et hi, qui in ipsis degere nominantur: totum ergo hoc mundus vocatur.

In quo mundo quaedam dicuntur esse 'supercaelestia', id est in habitationibus beatioribus posita et corporibus caelestioribus ac splendentioribus indita, et in his ipsis multae differentiae ostenduntur; sicut, verbi causa, etiam apostolus dixit quod 'alia sit gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum', "stella enim ab stella differt in gloria.

" Quaedam vero 'terrena' dicuntur, et inter ipsa non parva est differentia, id est inter homines; alii namque eorum barbari, alii Graeci, et barbarorum quidam inmaniores et feri, alii vero mitiores.

Et quidam quidem legibus probatissimis utuntur, alii vilioribus vel asperioribus, alii quoque inhumanis et ferinis moribus magis quam legibus utuntur.

Et quidam quidem ab initio statim nativitatis suae humiliantur et subiecti sunt ac serviliter educantur, vel sub dominis vel sub principibus positi vel tyrannis, alii vero liberius et rationabilius educantur, alii sanis corporibus, nonnulli aegris statim a prima aetate, alii visu, alii auditu et voce decepti, nonnulli ita nati, alii statim post nativitatem huiuscemodi sensibus defraudati vel certe iam adulta aetate tale aliquid passi.

Et quid refert evolvere me omnes atque enumerare humanarum clades miseriarum, a quibus alii liberi, alii involuti sunt, cum possit unusquisque etiam apud semet ipsum considerare de his singulis atque perpendere?

Sunt etiam quaedam invisibiles virtutes, quibus quae super terram sunt, dispensanda commissa sunt; et non parva etiam in ipsis differentia esse credenda est, sicut et in hominibus invenitur.

Sane apostolus Paulus esse quaedam etiam 'inferna' designat, et in ipsis simili modo sine dubio varietatis causa requirenda est.

De mutis vero animalibus et volucribus atque de his, quae in aquis habitant, requirere superfluum videtur, cum haec non principalia sed consequentia accipi debere certum sit.

2904
4. Quoniam ergo omnia, quae facta sunt, per Christum et in Christo facta esse dicuntur, sicut et apostolus Paulus manifestissime designat dicens: "Quoniam in ipso et per ipsum creata sunt omnia, sive quae in caelo sunt, sive quae in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt," sed et in evangelio Iohannes eadem nihilominus ostendit dicens: "In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum; hoc erat in principio apud deum.

Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, " et in psalmis scriptum est quia "omnia in sapientia fecisti:" quia ergo Christus, sicut verbum et sapientia est, ita etiam 'iustitia est', consequens sine dubio erit, ut ea, quae in verbo et sapientia facta sunt, etiam in ea 'iustitia', quae est Christus, facta esse dicantur; quo scilicet in his, quae facta sunt, nihil iniustum, nihil fortuitum videatur, sed omnia ita esse, ut aequitatis ac iustitiae regula expetit, doceantur.

Quomodo ergo tanta ista rerum varietas tanta que diversitas iustissima et aequissima possit intellegi, certus sum humano ingenio vel sermone explicari non posse, nisi ipsum verbum ac 'sapientiam et iustitiam', qui est unigenitus filius dei, prostrati ac supplices depraecemur, qui per gratiam suam sensibus se nostris infundens, 'obscura inluminare', clausa patefacere, pandere dignetur arcana: si tamen inveniamur tam digne vel 'petere' vel 'quaerere' vel 'pulsare', ut vel petentes accipere mereamur vel quaerentes invenire, vel pulsantibus iubeatur aperiri.

Non ergo freti nostro ingenio sed ipsius sapientiae auxilio, quae fecit universa, et iustitiae eius, quam inesse creaturis omnibus credimus, interim etiamsi adserere non valemus, ipsius tamen confisi misericordia inquirere perscrutari que temptabimus, quomodo ista tanta varietas mundi atque diversitas omni iustitiae ratione constare videatur.

Rationem autem dico generalem dumtaxat; nam specialem singulorum et quaerere imperiti est et reddere velle dementis est.

2905
5. Dicentibus igitur nobis mundum istum in hac varietate positum, qua supra exposuimus a deo factum, quem deum et bonum et iustum atque aequissimum dicimus, obicere hoc plurimi solent (et hi maxime, qui ex schola Marcionis ac Valentini et Basilidae venientes adserunt diversas esse naturas animarum), quomodo iustitiae dei conveniat mundum facientis, ut aliis quidem habitaculum in caelis praebeat, et non solum his habitaculum melius praestet, verum etiam gradum aliquem celsiorem spectabiliorem que concedat, 'principatum' aliis indulgeat, aliis 'potestates', 'dominationes' quoque aliis tribuat, aliis amplissimas sedes caelestium tribunalium praestet, eluceant alii rutilantius et coruscent fulgore sidereo, 'alia sit gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum, stella ab stella in gloria differat'; et, ut simul ac breviter totum dicam, si creatori deo nec voluntas summi boni que operis nec perficiendi facultas deest, quid causae existere potuerit, ut naturas rationabiles creans, id est eos, quibus ut essent ipse extitit causa, celsiores alios faceret, alios secundo aut tertio et multis iam inferiores gradibus deteriores que procrearet?

Tum deinde obiciunt etiam de his, quae in terris sunt, quod aliis nascendi sors felicior evenit, ut quis, verbi gratia, ex Abraham generetur et ex repromissione nascatur, alius quoque ex Isaac et Rebecca, quique 'adhuc in ventre positus supplantat fratrem suum' et antequam nascatur, 'diligi' dicitur a deo; vel hoc ipsum omnino, quod in Hebraeis quis nascitur, apud quos eruditionem divinae legis inveniat, alius vero apud Graecos et ipsos sapientes et non parvae eruditionis homines, iam vero alius apud Aethiopas, quibus vesci humanis carnibus usus est, alii apud Scythas, apud quos patricidium quasi ex lege geritur, vel apud Tauros, ubi hospites immolantur.

Aiunt ergo nobis: Si haec tanta rerum diversitas nascendi que condicio tam varia tam que diversa, in qua causa utique liberi facultas arbitrii locum non habet (non enim quis ipse sibi eligit, ubi vel apud quos vel qua condicione nascatur), si ergo, inquiunt, haec non facit naturae diversitas animarum, id est ut mala natura animae ad gentem malam destinetur, bona autem ad bonas: quid aliud superest, nisi ut fortuito agi ista putentur et casu?

Quod utique si recipiatur, iam nec a deo factus esse mundus nec a providentia eius regi credetur, et consequenter nec dei iudicium de uniuscuiusque gestis videbitur expectandum.

In qua re quae sit quidem ad liquidum veritas rerum, illius est nosse solius, qui 'scrutatur omnia, etiam alta dei'.

2906
6. Nos vero quasi homines, ne haereticorum insolentiam reticendo nutriamus, quae pro viribus nostris occurrere nobis possunt ad ea, quae obtenderunt, hoc modo respondebimus.

Bonum esse et iustum et omnipotentem deum creatorem universorum, quibus valuimus ex divinis scripturis adsertionibus in superioribus frequenter ostendimus.

Hic cum 'in principio crearet' ea, quae creare voluit, id est rationabiles naturas, nullam habuit aliam creandi causam nisi se ipsum, id est bonitatem suam.

Quia ergo eorum, quae creanda erant, ipse extitit causa, in quo neque varietas aliqua neque permutatio neque inpossibilitas inerat, aequales creavit omnes ac similes quos creavit, quippe cum nulla ei causa varietatis ac diversitatis existeret.

Verum quoniam rationabiles ipsae creaturae, sicut frequenter ostendimus et in loco suo nihilominus ostendemus, arbitrii liberi facultate donatae sunt, libertas unumquemque voluntatis suae vel ad profectum per imitationem dei provocavit vel ad defectum per neglegentiam traxit.

Et haec extitit, sicut et antea iam diximus, inter rationabiles creaturas causa diversitatis, non ex conditoris voluntate vel iudicio originem trahens sed propriae libertatis arbitrio.

Deus vero, cui iam creaturam suam pro merito dispensare iustum videbatur, diversitates mentium in unius mundi consonantiam traxit, quo velut unam 'domum', in qua inesse deberent 'non solum vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et alia quidem ad honorem alia autem ad contumeliam, ex istis diversis vasis vel animis vel mentibus adornaret.

Et has causas, ut ego arbitror, mundus iste suae diversitatis accepit, dum unumquemque divina providentia pro varietate motuum suorum vel animorum propositi que dispensat.

Qua ratione neque creator iniustus videbitur, cum secundum praecedentes causas pro merito unumquemque distribuit, neque fortuita uniuscuiusque nascendi vel felicitas vel infelicitas putabitur, vel qualiscumque acciderit illa condicio, neque diversi creatores vel diversae naturae credentur animarum.

2907
7. Verum ne scriptura quidem sancta videtur mihi penitus arcani huius tacuisse rationem; sicut cum apostolus Paulus de Esau et Iacob disputans ait: "Cum enim nondum nati fuissent neque egissent aliquid boni vel mali, ut propositum, quod secundum electionem dei factum est, permaneret, non ex operibus sed ex eo, qui vocavit, dictum est quia maior serviet minori, sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.

" Et post haec sibi ipse respondet et dicit: "Quid ergo dicemus? numquid iniustitia est apud deum?" Et ut nobis occasionem praestaret inquirendi de his et perscrutandi, quomodo haec non extra rationem fiant, respondet sibi ipsi et ait: "Absit.

" Eadem namque, ut mihi videtur, quae de Esau et Iacob quaestio proponitur, haberi etiam de caelestibus omnibus et de terrestribus creaturis et de infernis potest; et similiter mihi videtur, sicut ibi ait: "Cum enim nondum nati fuissent neque aliquid egissent boni vel mali," ita etiam de ceteris omnibus dici posse.

'Cum enim nondum' creata essent neque egissent aliquid boni vel mali, 'ut secundum electionem propositum dei maneat', sicut putant quidam, facta sunt illa quidem caelestia, haec autem terrestria et alia inferna "non ex operibus," ut putant illi, "sed ex eo qui vocavit.

" "Quid ergo dicemus," si haec ita sunt?

"Ergo iniustitia est apud deum? Absit.

" Igitur sicut de Esau et Iacob diligentius perscrutatis scripturis invenitur quia non est 'iniustitia apud deum', ut 'antequam nascerentur vel agerent aliquid' in hac scilicet vita, 'diceretur quia' "maior serviet minori," et ut invenitur non esse 'iniustitia' quod et 'in ventre fratrem suum supplantavit Iacob', si ex praecedentis videlicet vitae meritis digne eum 'dilectum esse' sentiamus a deo, ita ut et fratri praeponi mereretur: ita etiam de caelestibus creaturis, si advertamus quoniam ista diversitas non est creaturae principium, sed ex praecedentibus causis pro meriti dignitate diversum singulis a conditore ministerii paratur officium, ex eo profecto quod unusquisque in eo quod mens creatus a deo est vel rationabilis spiritus, pro motibus mentis et sensibus animorum vel plus vel minus sibi ipse meriti paraverit et vel amabilis deo vel etiam odibilis extiterit; cum tamen et aliqui ex his, qui melioribus meritis sunt, ad exornandum mundi statum 'conpati' reliquis et officium praebere inferioribus ordinentur, quo per hoc et ipsi participes existant patientiae creatoris, secundum quod apostolus ipse ait: "Vanitati enim creatura subiecta est, non volens, sed propter eum, qui subiecit, in spem.

" Observantes igitur istam sententiam, quam apostolus de nativitate Esau et Iacob exponens dixit: "Numquid iniustitia est apud deum?

Absit," etiam in omnibus creaturis rectum arbitror hanc eandem debere sententiam custodiri, quoniam, sicut superius diximus, iustitia debet creatoris in omnibus apparere.

Quae, ut mihi videtur, ita demum lucidius ostendetur, si causas diversitatis unusquisque vel caelestium vel terrestrium vel infernorum in semet ipso praecedentes nativitatem corpoream habere dicatur.

Verbo enim dei et sapientia eius creata sunt universa, et per ipsius sunt ordinata iustitiam.

Per gratiam vero misericordiae suae omnibus providet atque omnes quibuscumque curari possunt remediis hortatur et provocat ad salutem.

2908
8. Sicut ergo dubium non est in die iudicii futurum quod separentur boni a malis et iusti ab iniustis, et singuli quique pro merito per ea loca quibus digni sunt distribuantur iudicio dei, sicut deo volente in consequentibus ostendemus, tale aliquid opinor etiam antea iam factum.

Omnia enim deus et semper iudicio agere ac dispensare credendus est.

Illud quoque, quod apostolus docet, dicens quia "in domo magna non sunt tantummodo vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et alia quidem ad honorem, alia autem ad contumeliam," et quod addit dicens quia "si qui se expurgaverit, erit vas in honorem sanctificatum et utile domino ad omne opus bonum paratum," sine dubio illud ostendit, quia 'qui se purgaverit' in hac vita positus, 'ad omne opus bonum' erit 'paratus' in futuro; qui autem non se purgaverit, secundum quantitatem inmunditiae suae erit vas 'ad contumeliam', id est indignum.

Ita ergo possibile est intellegi etiam antea fuisse vasa rationabilia vel purgata vel minus purgata, id est quae se ipsa purgaverint aut non purgaverint, et ex hoc unumquodque vas secundum mensuram puritatis aut impuritatis suae locum vel regionem vel condicionem nascendi vel explendi aliquid in hoc mundo accepisse; quae omnia deus usque ad minimum virtute sapientiae suae providens atque dinoscens moderamine iudicii sui, aequissima retributione universa disposuit, quatenus unicuique pro merito vel succurri vel consuli deberet.

In quo profecto omnis ratio aequitatis ostenditur, dum inaequalitas rerum retributionis meritorum servat aequitatem.

Quorum meritorum rationes per singulos quosque secundum veritatem et ad liquidum solus ipse cum unigenito verbo ac sapientia sua et sancto suo spiritu recognoscit.

5000

10 De resurrectione et iudicio.

5001
1. Sed quoniam nos sermo commonuit de iudicio futuro et de retributione ac suppliciis peccatorum, secundum quod comminantur sanctae scripturae et ecclesiastica praedictio continet, eo quod iudicii tempore 'ignis aeternus' et 'tenebrae exteriores' et 'carcer' et 'caminus' et alias his simila peccatoribus praeparata sint, videamus quid etiam de his sentiri oporteat.

Sed ut ad haec competenti ordine veniatur, prius mihi videtur de resurrectione sermo movendus, ut sciamus quid est illud quod vel ad supplicium vel ad requiem ac beatitudinem veniet; de quo et in aliis quidem libris, quos de resurrectione scripsimus, plenius disputavimus et quid nobis de hoc videretur ostendimus.

Sed et nunc propter consequentiam tractatus pauca inde repetere non videtur absurdum, maxime propter hoc quod offenduntur quidam in ecclesiastica fide, quod velut stulte et penitus insipienter de resurrectione credamus, praecipue haeretici, quibus hoc modo arbitor respondendum.

Si confitentur etiam ipsi quia resurrectio sit mortuorum, respondeant nobis: quid est quod mortuum est, nonne corpus?

Corporis ergo resurrectio fiet.

Tum deinde dicant si utendum putant nobis esse corporibus aut non?

Arbitor apostolo Paulo dicente qui "seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale" istos negare non posse quod 'corpus resurgat', vel quia in resurrectione corporibus utamur.

Quid ergo? Si certum est quia corporibus nobis utendum sit, et 'corpora' ea, quae ceciderunt, 'resurgere' praedicantur (non enim proprie resurgere dicitur nisi id, quod ante ceciderit), nulli dubium est idcirco ea 'resurgere', ut his iterum ex resurrectione induamur.

Alterum ergo haeret ex altero.

Nam et si resurgunt corpora, sine dubio ad indumentum nostri resurgunt, et si necesse est nos esse in corporibus (sicut certe necesse est), non in aliis quam in nostris corporibus esse debemus.

Quae si verum est quod resurgunt et 'spiritalia' resurgunt, dubium non est quin abiecta corruptione et deposita mortalitate resurgere dicantur a mortuis; alioquin vanum videbitur et superfluum resurgere quem a mortuis, ut iterum moriatur.

Quod ita demum intellegi evidentius potest, si qui diligenter advertat, quae sit 'animalis corporis' qualitas, quae in terram seminata 'spiritalis corporis' reparet qualitatem.

Ex 'animali' namque 'corpore' ipsa virtus resurrectionis et gratia 'spiritale corpus' educit, cum id ab 'indignitate' transmutat ad 'gloriam'.

5002
2. Quoniam ergo haeretici eruditissimi sibi videntur et sapientissimi, interrogabimus eos, si omne corpus schema aliquod habet, id est aliquo habitu deformetur.

Et si quidem dixerint esse corpus quod non aliquo habitu deformetur, imperitissimi omnium atque insipientissimi videbuntur.

Nullus enim hoc negabit, nisi sit ab omni eruditione penitus alienus.

Si vero secundum id, quod consequens est, dixerint quia omne corpus certo quo habitu deformatur, requiremus ab eis, si possunt nobis 'spiritalis corporis' habitum demonstrare atque describere; quod utique facere nullo modo poterunt.

Sed et differentias eorum, qui resurgunt, inquiremus ab eis.

Quomodo ostendent verum esse illud, quod dictum est quia "alia caro volucrum, alia piscium; et corpora caelestia et corpora terrestria; sed alia quidem caelestium gloria, alia vero terrestrium, alia gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum, stella enim ab stella differt in gloria; ita et resurrectio mortuorum?"

Secundum istam ergo consequentiam caelestium corporum ostendant nobis differentias gloriae eorum qui resurgunt, et si ullo genere conati fuerint secundum caelestium corporum differentias aliquam excogitare rationem, quaeremus ab eis, ut etiam secundum terrenorum corporum comparationem differentias resurrectionis adsignent.

Nos vero ita intellegimus, quod volens apostolus describere, quanta esset differentia eorum, qui resurgent 'in gloria', id est sanctorum, comparationem caelestium corporum sumpsit dicens: "Alia gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum.

" Et iterum volens differentias eorum docere, qui in hac vita non expurgati ad resurrectionem venient, id est peccatores, de terrenis sumit exemplum dicens: "Alia caro volucrum, alia piscium.

" Digne etenim sanctis caelestia, terrena peccatoribus comparantur.

Haec quidem dicta sint adversum eos, qui 'resurrectionem mortuorum', id est resurrectionem corporum negant.

5003
3. Nunc vero sermonem convertimus ad nonnullos nostrorum, qui vel pro intellectus exiguitate vel explanationis inopia valde vilem et abiectum sensum de resurrectione corporis introducunt.

Quos interrogamus, quomodo intellegant 'animale corpus' gratia resurrectionis immutandum et 'spiritale' futurum, et quomodo quod 'in infirmitate seminatur', resurrecturum sentiant 'in virtute', et quod 'in ignobilitate', quomodo 'resurgat in gloria', et quod 'in corruptione', quomodo ad 'incorruptionem' transferatur.

Quod utique si credunt apostolo quia corpus 'in gloria et in virtute et in incorruptibilitate' resurgens, 'spiritale' iam effectum sit, absurdum videtur et contra apostoli sensum dicere, id rursum 'carnis et sanguinis' passionibus implicari, cum manifeste dicat apostolus: "Quoniam caro et sanguis regnum dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem possidebit.

" Sed et illud quomodo accipiunt, quod dicit apostolus quia "omnes autem immutabimur?"

Quae utique immutatio secundum illum ordinem, quem superius diximus, expectanda est, in qua sine dubio dignum aliquid divina gratia sperare nos convenit; quod futurum credimus hoc ordine quo "nudum granum frumenti aut alicuius ceterorum" in terra seminatum describit apostolus, cui "deus dat corpus prout voluit," cum prius 'granum' ipsum 'frumenti' 'mortuum fuerit'.

Ita namque etiam nostra corpora velut 'granum' cadere in terram putanda sunt; quibus insita ratio ea, quae substantiam continet corporalem, quamvis emortua fuerint corpora et corrupta atque dispersa, verbo tamen dei ratio illa ipsa, quae semper in substantia corporis salva est, erigat ea de terra et restituat ac reparet, sicut ea virtus, quae inest in grano frumenti, post corruptionem eius ac mortem reparat ac restituit granum in culmi corpus et spicae.

Et ita his quidem, qui regni caelorum hereditatem consequi merebuntur, ratio illa reparandi corporis, quam supra diximus, dei iussu ex terreno et 'animali corpore' 'corpus' reparat 'spiritale', quod habitare possit in caelis; his vero, qui inferioris meriti fuerint vel abiectioris aut etiam ultimi et abstrusi, pro uniuscuiusque vitae atque animae dignitate etiam gloria corporis et dignitas dabitur: ita tamen ut etiam eorum, qui ad 'ignem aeternum' vel ad 'supplicia' destinandi sunt, per ipsam resurrectionis permutationem ita corpus incorruptum sit quod resurgit, ut ne suppliciis quidem corrumpi valeat ac dissolvi.

5004
4. Si ergo ita se habet qualitas eius corporis, quod resurget a mortuis, videamus nunc quid sibi velit 'ignis aeterni' comminatio.

[4.]. Invenimus namque in Esaia propheta designari uniuscuiusque proprium esse 'ignem' quo punitur; ait enim: "Ambulate in lumine ignis vestri et in flamma, quam accendistis vobismet ipsis.

" Per quos sermones hoc videtur indicari, quod unusquisque peccatorum 'flammam' sibi ipse proprii 'ignis' 'accendat', et non in aliquem ignem, qui antea iam fuerit accensus ab alio vel ante ipsum substiterit, demergatur.

Cuius ignis esca atque materia sunt nostra peccata, quae ab apostolo Paulo 'ligna et faenum et stipula' nominantur.

Et arbitror quod sicut in corpore escae abundantia et qualitas vel quantitas cibi contraria febres generat, et febres diversi vel modi vel temporis secundum eam mensuram, qua intemperies collecta materiam suggesserit ac fomitem febrium (quae materiae qualitas, ex diversa intemperie congregata, causa vel acerbioris morbi vel prolixioris existit): ita anima cum multitudinem malorum operum et abundantiam in se congregaverit peccatorum, conpetenti tempore omnis illa malorum congregatio effervescit ad supplicium atque inflammatur ad poenas; cum etiam mens ipsa vel conscientia per divinam virtutem omnia in memoriam recipiens, quorum in semet ipsa signa quaedam ac formas, cum peccaret, expresserat, et singulorum, quae vel foede ac turpiter gesserat vel etiam impie commiserat, historiam quandam scelerum suorum ante oculos videbit expositam: tunc et ipsa conscientia propriis stimulis agitatur atque conpungitur et sui ipsa efficitur accusatrix et testis.

Quod ita sensisse etiam Paulum apostolum puto cum dicit: "Inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus in die, quo iudicabit deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum.

" Ex quo intellegitur quod circa ipsam animae substantiam tormenta quaedam ex ipsis peccatorum noxiis affectibus generantur.

5005
5. Et ne satis tibi difficilis huius rei intellectus appareat, considerari possibile est ex his passionum vitiis, quae animabus accidere solent, id est cum vel flammis amoris exuritur anima vel zeli aut livoris ignibus maceratur, aut cum irae agitatur insania vel tristitiae inmensitate consumitur, quomodo horum malorum nimietates aliquanti intolerabiliter ferentes, mortem subire quam huiuscemodi cruciatus perpeti tolerabilius habuere.

Requires sane si his, qui vitiorum malis istis, quae supra diximus, inretiti sunt nec emendationis aliquid in hac vita adhuc positi comparare sibimet potuerunt et ita ex hoc mundo abscesserunt, sufficiat illis ad poenam quod illis ipsis perdurantibus in se noxiis affectibus cruciantur, id est irae vel furoris vel insaniae vel maeroris, quorum utique mortiferum virus nullo in hac vita emendationis medicamento mitigatum est; an his affectibus immutatis generalis poenae stimulis vexabuntur.

Sed et aliam suppliciorum speciem intellegi arbitror posse, quia sicut quidem sentimus soluta corporis membra atque a suis invicem divulsa conpagibus inmensi doloris generare cruciatum, ita cum anima extra ordinem atque conpagem vel eam harmoniam, qua ad bene agendum et utiliter sentiendum a deo creata est, fuerit inventa nec sibimet ipsi rationabilium motuum conpagine consonare, poenam cruciatum que putanda sit suimet ipsius ferre discidii, et inconstantiae suae atque inordinationis sentire supplicium.

Quae animae dissolutio atque divulsio cum adhibiti ignis ratione fuerit explorata, sine dubio ad firmiorem sui conpagem instaurationem que solidatur.

5006
6. Multa sunt etiam alia quae nos latent, quae illi soli cognita sunt, qui est medicus animarum nostrarum.

Si enim ad corporis sanitatem pro his vitiis, quae per escam potum que collegimus, necessariam habemus interdum austerioris ac mordacioris medicamenti curam, nonnumquam vero, si id vitii qualitas depoposcerit, rigore ferri et sectionis asperitate indigemus, quodsi et haec supergressus fuerit morbi modus, ad ultimum conceptum vitium etiam ignis exurit: quanto magis intellegendum est medicum nostrum deum volentem diluere vitia animarum nostrarum, quae ex peccatorum et scelerum diversitate collegerant, uti huiuscemodi poenalibus curis, insuper etiam ignis inferre supplicium his, qui sanitatem animae perdiderunt?

Cuius rei imagines etiam in scripturis sanctis referuntur.

Denique in Deuteronomio sermo divinus peccatoribus comminatur quod 'febribus et frigoribus et aurugine' puniantur, et 'oculorum vacillationibus et mentis alienatione et paraplexia et caecitate ac debilitate renium' cruciandi sint.

Si qui ergo ex otio de omni scriptura congreget omnes languorum commemorationes, quae in comminatione peccatoribus velut corporearum aegritudinum appellationibus memorantur, inveniet quod animarum vel vitia vel supplicia per haec figuraliter indicentur.

Ut autem intellegamus quia ea ratione, qua medici adiutoria languentibus adhibent, ut per curas reparent sanitatem, etiam deus agit circa eos, qui lapsi sunt et deciderunt in peccata, indicio est illud, quod per Hieremiam prophetam iubetur 'calix furoris' dei 'propinari omnibus gentibus', ut 'bibant et insaniant et evomant'.

In quo comminatur dicens quia si qui 'noluerit bibere', non mundabitur.

Ex quo utique intellegitur quod furor vindictae dei ad purgationem proficiat animarum.

Quoniam autem et ea poena, quae per ignem inferri dicitur, pro adiutorio intellegitur adhiberi, Esaias docet, qui de Israhel quidem sic dicit: "Abluet dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem expurgabit e medio ipsorum spiritu iudicii et spiritu adustionis.

" De Chaldaeis autem sic dicit: "Habes carbones ignis, sede super eos, hi erunt tibi adiutorio," et in aliis dicit: "Sanctificabit eos dominus in igne ardenti," et in Malachia propheta ita dicit: "Sedens dominus conflabit sicut aurum et argentum populum suum, conflabit et purgabit et fundet purgatos filios Iuda."

5007
7. Sed et illud, quod de dispensatoribus non bonis in evangelio dictum est, qui 'dividendi' dicuntur, et 'pars eorum cum infidelibus poni', tamquam ea pars, quae ipsorum propria non sit, aliorsum sit mittenda, sine dubio genus aliquod indicat poenae eorum, quorum, ut mihi videtur, separandus ab anima spiritus indicatur.

Qui spiritus si quidem divinae naturae, id est spiritus sanctus intellegendus est, sentiemus hoc dictum de dono spiritus sancti; quod sive per baptismum sive per gratiam spiritus, cum alicui 'sermo sapientiae' vel 'sermo scientiae' vel alterius cuiusque datus est dono et non recte administratus, id est aut 'in terram' defossus est aut 'in sudario' conligatus, auferetur profecto ab anima donum spiritus, et 'pars' reliqua quae superest, id est animae substantia, 'cum infidelibus' ponetur, divisa ac separata ab eo spiritu, cum quo 'adiungens se domino unus spiritus esse' debuerat.

Si vero hoc non de dei spiritu, sed de natura ipsius animae intellegendum est, pars eius melior illa dicetur, quae 'ad imaginem' dei 'et 'similitudinem' facta est, alia autem 'pars' ea, quae postmodum per liberi arbitrii lapsum contra naturam primae conditionis et puritatis adsumpta est, quae utique pars utpote amica et cara materiae corporalis 'cum infidelium' sorte multatur.

Potest autem etiam tertio sensu illud intellegi de divisione ista, ut quoniam unicuique fidelium, etiamsi 'minimus sit in ecclesia', adesse angelus dicitur, qui et 'semper videre faciem dei patris' a salvatore perhibetur, et hic, qui utique unum erat cum eo, cui praeerat, si is per inoboedientiam efficiatur indignus, auferri ab eo dei angelus dicatur, et tunc 'pars eius', id est humanae naturae pars, avulsa a dei parte 'cum infidelibus' deputetur, quoniam commonitiones appositi sibi a deo angeli non fideliter custodivit.

5008
8. Sed et 'exteriores tenebras', ut ego opinor, non tam aerem aliquem obscurum et sine ullo lumine intellegendum puto, quam de his, qui profundae ignorantiae tenebris inmersi extra omne rationis et intellegentiae lumen effecti sunt.

Videndum quoque est, ne forte etiam illud iste sermo significet, quod sicut sancti corpora sua, in quibus sancte et pure in huius vitae habitatione vixerunt, lucida et gloriosa ex resurrectione suscipient, ita et impii quique, qui in hac vita errorum tenebras et noctem ignorantiae dilexerunt, obscuris et atris post resurrectionem corporibus induantur, ut ea ipsa caligo ignorantiae, quae in hoc mundo interiora eorum mentis obsederat, in futuro per exterius corporis appareat indumentum.

Similiter quoque etiam de 'carcere' sentiendum est.

Sed sufficiant ista in praesenti loco, quae interim nunc, ut dicendi ordo servaretur, quam paucissimis dicta sunt.

5100

Origenes: de Principiis 2901