Origenes: de Principiis 5101

11 De repromissionibus.

5101
1. Videamus nunc breviter quid etiam de repromissionibus sentiendum sit.

Certum est quia nullum animal omnimodis otiosum atque immobile esse potest, sed omni genere moveri et agere semper et velle aliquid gestit; et hanc inesse naturam omnibus animantibus manifestum puto.

Multo ergo magis rationabile animal, id est hominis naturam necesse est semper aliquid movere vel agere.

Et si quidem immemor sui sit et quid se deceat ignoret, circa usus corporales omnis sua movetur intentio et per omnes motus suos erga voluptates ac libidines corporis occupatur; si vero talis sit, qui in commune aliquid curare vel providere studeat, aut rei publicae consulens aut magistratibus parens aut quidquid illud est, quod in commune certe prodesse videatur, exercet.

Iam vero si qui talis sit, ut aliquid melius quam haec, quae corporea videntur, intellegat et sapientiae ac scientiae operam navet, sine dubio erga huiuscemodi studia omnem sui declinabit industriam, quo possit inquisita veritate rerum causas rationem que cognoscere.

Sicut ergo in hac vita alius quidem summum bonum corporis iudicat voluptatem, alius vero in commune consulere, alius studiis et intellegentiae operam dare: ita requirimus in illa 'vita', quae vera est, quae 'abscondita esse' dicitur 'cum Christo in deo', id est in illa aeterna vita, si aliqui talis erit nobis vivendi ordo vel status.

5102
2. Quidam ergo laborem quodammodo intellegentiae recusantes et superficiem quandam legis litterae consectantes et magis delectationi suae quodammodo ac libidini indulgentes, litterae solius discipuli, arbitrantur repromissiones futuras in voluptate et luxuria corporis exspectandas; et propter hoc praecipue carnes iterum desiderant post resurrectionem tales, quibus manducandi et bibendi et omnia, quae carnis et sanguinis sunt, agendi nusquam desit facultas, apostoli Pauli de resurrectione 'spiritalis corporis' sententiam non sequentes.

Quibus consequenter addunt etiam nuptiarum conventiones et filiorum procreationes etiam post resurrectionem futuras, fingentes sibimet ipsis Hierusalem urbem terrenam reaedificandam lapidibus pretiosis in fundamenta eius iaciendis, et de 'lapide iaspide' muros eius erigendos, et propugnacula eius exornanda ex 'lapide crystallo'; 'peribolum' quoque habituram ex 'lapidibus electis et variis', id est 'iaspide et sapphiro et chalcedonio et smaragdo et sardio et onyce et chrysolito et chrysoprasso et hyacintho et amethysto'.

Tum etiam ministros deliciarum suarum dandos sibi 'alienigenas' putant, quos vel 'aratores' vel 'vinearum cultores' habeant vel 'structores parietum', a quibus diruta ipsorum et conlapsa civitas extruatur; et arbitrantur quod 'facultates gentium accipiant ad edendum' et in divitiis eorum dominentur, ut etiam 'cameli Madian et Gefar veniant' et 'afferant eis aurum et thus et lapides pretiosos'.

Et hoc conantur ex auctoritate prophetica confirmare ex his, quae de Hierusalem repromissionibus scripta sunt; ubi etiam dicitur quia 'qui serviunt deo manducabunt et bibent, peccatores autem esurient et sitient', et quod 'laetitiam agent iusti, impios vero confusio possidebit'.

Et de novo quoque testamento vocem proferunt salvatoris, qua discipulis repromittit de vini laetitia dicens quia "non bibam ex hoc iam usquequo bibam illud vobis cum novum in regno patris mei.

" Addunt quoque et illud, quod salvator 'beatos' dicit eos, qui nunc 'esuriunt et sitiunt', pollicens eis quia 'saturabuntur'; et multa alia ex scripturis exempla proferunt, quorum vim figuraliter vel spiritaliter intellegi debere non sentiunt.

Tum vero secundum formam, quae in hac vita est, et secundum mundi huius dispositiones dignitatum vel ordinum vel eminentias potestatum 'reges' se fore 'et principes' arbitrantur, sicut sunt isti terreni, propter illud videlicet, quod in evangelio dictum est: "Eris potestatem habens super quinque civitates.

" Et, ut breviter dicam, secundum vitae huius conversationem per omnia similia esse volunt cuncta, quae de repromissionibus expectantur, id est ut iterum sit hoc, quod est.

Haec ita sentiunt qui Christo quidem credunt, Iudaico autem quodam sensu scripturas divinas intellegentes, nihil ex his dignum divinis pollicitationibus praesumpserunt.

5103
3. Hi vero, qui secundum apostolorum sensum theoriam scripturarum recipiunt, sperant 'manducaturos' quidem 'esse' sanctos, sed 'panem vitae', qui veritatis et sapientiae cibis nutriat animam et inluminet mentem et potet eam divinae 'sapientiae' poculis, sicut dicit scriptura divina quia "sapientia praeparavit mensam suam, iugulavit victimas suas, miscuit in cratere vinum suum et summa voce clamat: Devertite ad me et manducate panes, quos paravi vobis, et bibite vinum, quod miscui vobis.

" Quibus 'sapientiae' escis nutrita mens ad integrum et perfectum, sicut ex initio factus est homo, 'ad imaginem' dei ac 'similitudinem' reparetur: ut etiamsi quis ex hac vita minus eruditus abierit, probabilia tamen opera detulerit, instrui possit in illa Hierusalem civitate sanctorum, id est edoceri et informari et effici 'lapis vivus', 'lapis pretiosus et electus', pro eo quod fortiter et constanter pertulerit agones vitae et certamina pietatis; ibi que hoc, quod iam hic praedictum est, verius manifestius que cognoscet, "quod non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore dei.

" Sed et principes et rectores intellegendi sunt hi, qui inferiores et regunt et erudiunt et edocent atque instituunt ad divina.

5104
4. Verum si minus haec videntur sperantibus ea dignum mentibus incutere desiderium, paululum repetentes, quam naturalis sit et insita animae rei ipsius cupiditas inquiramus, ut ita demum velut species ipsas 'panis vitae' et qualitatem 'vini eius' ac proprietatem principatuum per theoriae consequentiam describamus.

Igitur sicut in artibus his, quae manu adimpleri solent, ratio quidem, quid vel qualiter vel ad quos usus fiat, versatur in sensu, efficacia vero operis manuum ministerio explicatur: ita in operibus dei, quae ab eo facta sunt, sentiendum est quod eorum, quae videmus ab eo facta, ratio et intellegentia manet in occulto.

Et sicut ea, quae ab artifice facta sunt, cum oculus noster viderit, si quid praecipue fabre factum perspexerit, continuo qualiter vel quomodo vel ad quos usus factum sit, ardet animus sciscitari: multo amplius et super omnem comparationem eorum, quae a deo facta pervidemus, ineffabili desiderio ardet animus agnoscere rationem.

Quod desiderium, quem amorem sine dubio a deo nobis insitum credimus; et sicut oculus naturaliter lucem requirit et visum, et corpus nostrum escas et potum desiderat per naturam: ita mens nostra sciendae veritatis dei et rerum causas noscendi proprium ac naturale desiderium gerit.

Accepimus autem a deo istud desiderium non ad hoc, ut nec debeat umquam nec possit expleri; alioquin frustra a conditore deo menti nostrae videbitur 'amor veritatis' insertus, si numquam desiderii compos efficitur.

Unde et in hac vita qui summo labore piis studiis ac religiosis operam dederint, quamvis parva quaeque ex multis et inmensis divinae scientiae capiant thesauris, tamen hoc ipsum, quod animos suos mentem que erga haec occupant atque in hac semet ipsos cupiditate praeveniunt, multum utilitatis accipiunt ex hoc ipso, quod animos suos ad inquirendae veritatis studium amorem que convertunt et paratiores eos faciunt ad eruditionis futurae capacitatem (sicut, cum aliquis velit imaginem pingere, si ante futurae formae liniamenta tenuis stili adumbratione designet et superponendis vultibus capaces praeparet notas, sine dubio per adumbrationem iam inposita praeformatio ad suscipiendos veros illos colores paratior invenitur), si modo adumbratio ipsa ac deformatio stilo domini nostri Iesu Christi 'in cordis nostri tabulis' perscribatur.

Et idcirco fortasse dicitur quia "omni habenti dabitur et adicietur.

" Unde constat 'habentibus' iam deformationem quandam in hac vita veritatis et scientiae addendam esse etiam pulchritudinem perfectae imaginis in futuro.

5105
5. Tale opinor indicabat 'desiderium' suum ille, qui dicebat: "Coartor autem ex duobus, desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo enim melius," sciens quod tunc cum regressus fuisset ad Christum, omnium quae geruntur in terris manifestius agnosceret rationes, id est vel de homine vel de anima hominis vel de mente, vel ex quibuscumque illis homo constat, qui sit spiritus principalis, qui sit spiritus qui inoperetur, qui sit quoque vitalis spiritus, vel quae sit gratia quae datur fidelibus spiritus sancti.

Tunc quoque intelleget, quid sibi videatur Israhel, vel quae diversitas gentium, quid etiam sibi velint in Israhel duodecim tribus, et quid singuli populi per singulas tribus.

Tunc intelleget etiam de sacerdotibus et levitis et de diversis sacerdotalibus ordinibus rationem, et cuius forma erat in Moyse, noscet nihilominus quae veritas sit apud deum iobeleorum, et septimanas annorum; sed et festorum dierum et feriarum rationem videbit, et omnium sacrificiorum et purificationum intuebitur causas; quae sit quoque ratio leprae purgationis et leprae diversae, quae etiam purificatio sit eorum, qui seminis profluvium patiuntur, advertet; agnoscet quoque, quae et quantae quales que virtutes sint bonae, quaeque nihilominus contrariae, et qui vel illis affectus sit cum hominibus vel istis contentiosa aemulatio; intuebitur quoque etiam quae sit ratio animarum quae ve diversitas animalium vel eorum, quae in aquis vivunt, vel avium vel ferarum, quae ve sit causa, quod in tam multas species singula genera deducantur, qui creatoris prospectus, vel quis per haec singula sapientiae eius tegitur sensus.

Sed et agnoscet qua ratione radicibus quibusdam vel herbis adsociantur quaedam virtutes, et aliis e contrario herbis vel radicibus depelluntur; quae ratio apostatarum angelorum, quae ve causa, quod his, qui eos non tota fide contempserint, vel adulari in aliquibus possunt vel erroris causa ac deceptionis existere.

Sed et de singulis divinae providentiae iudicium discet, de his, quae accidunt hominibus, quod non fortuito vel casu accidunt, sed ratione quadam tam examinata, tam ardua, ut eam non solum sanctorum sed fortassis omnium hominum ne numerus quidem praetereat 'capillorum', cuius providentiae ratio perducatur usque ad 'duos passeres', qui denario distrahuntur, sive spiritaliter sive etiam secundum litteram 'passeribus' intellectis.

Nunc enim adhuc interim quaeritur, tunc autem ibi iam manifeste videbitur.

5106
6. Ex quibus omnibus putandum est quod interim non parum temporis transeat, usquequo eorum tantummodo, quae super terram sunt, ratio post vitae abscessum dignis et bene meritis ostendatur, ut per horum omnium agnitionem et plenae scientiae gratiam laetitia inenarrabili perfruantur.

Tum deinde si aer iste, qui inter caelum terram que est, non est vacuus ab animantibus, et animantibus rationabilibus, sicut et apostolus dixit: "In quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae," et iterum ait: "Rapiemur in nubibus obviam Christo in aerem, et ita semper cum domino erimus," [6]. putandum est igitur quod tamdiu sancti ibi permaneant, usquequo utriusque modi rationem dispensationis eorum, quae in aere geruntur, agnoscant.

Quod autem dixi 'utriusque modi', hoc est: verbi gratia, cum in terris essemus, vidimus vel animalia vel arbores, et differentias eorum perspeximus sed et diversitatem quam plurimam inter homines; verum videntes haec, rationes eorum non intelleximus, sed hoc nobis tantum ex ipsa <eorum>, quae vidimus, diversitate suggestum est, ut inquiramus et perscrutemur, qua ratione ista omnia vel diversa fuerint creata vel varie dispensentur, et concepto in terris huiuscemodi agnitionis vel studio vel amore, dabitur nobis post exitum etiam cognitio eius et intellegentia, si tamen res procedat ex voto; cum ergo conprehenderimus integre eius rationem, tunc utroque modo conprehendemus ea, quae vidimus super terram.

Tale ergo aliquid etiam de aeria sede dicendum est.

Puto enim quod sancti quique discedentes ex hac vita permanebunt in loco aliquo in terra posito, quem 'paradisum' dicit scriptura divina, velut in quodam eruditionis loco est, ut ita dixerim, auditorio vel schola animarum, in quo de omnibus his, quae in terris viderant, doceantur, indicia quoque quaedam accipiant etiam de consequentibus et futuris, sicut in hac quoque vita positi indicia quaedam futurorum, licet 'per speculum et aenigmata', tamen 'ex aliqua parte' conceperant, quae manifestius et lucidius sanctis in suis et locis et temporibus revelantur.

Si qui sane 'mundus corde' et purior mente et exercitatior sensu fuerit, velocius proficiens cito et ad aeris locum ascendet et ad caelorum regna perveniet per locorum singulorum, ut ita dixerim, mansiones, quas Graeci quidem g-sphairas, id est globos, appellaverunt, scriptura vero divina 'caelos' nominat; in quibus singulis perspiciet primo quidem ea, quae inibi geruntur, secundo vero etiam rationem quare gerantur agnoscet: et ita per ordinem digredietur singula, sequens eum, qui 'penetravit caelos, Iesum filium dei' dicentem: "Volo ut ubi ego sum, et isti me cum sint".

Sed et de his locorum diversitatibus indicat, cum dicit: "Multae mansiones sunt apud patrem.

" Ipse tamen ubique est et universa percurrit: nec ultra intellegamus eum in ea exiguitate, in qua nobis propter nos effectus est, id est non in illa circumscriptione, quam in nostro corpore in terris positus inter homines habuit, quo velut in uno aliquo circumsaeptus loco putetur.

5107
7. Cum ergo, verbi gratia, ad caelestia loca pervenerint sancti, tunc iam rationem astrorum per singula pervidebunt et, sive animantia sunt, sive quidquid illud est, conprehendent.

Sed et alias rationes operum dei, quas eis ipse revelabit, intellegent.

Iam enim tamquam 'filiis' rerum causas et virtutem suae conditionis ostendet, edocens eos, quare illa stella in illo loco posita caeli est, et quare ab alia tanto dirimente spatio separatur: verbi gratia, si propinquior fuisset, quid ex hoc esset futurum, si vero longius, quid accideret; aut si maior fuisset illa stella quam illa, quomodo sibi similis non servaretur universitas, sed in aliam quandam formam cuncta mutarentur.

Sic ergo decursis omnibus, quae in astrorum ratione et in his conversationibus, quae in caelo sunt, continentur, venient etiam ad 'ea, quae non videntur', vel ad ea, quorum sola nomina nunc audivimus, et ad 'invisibilia'; quae multa quidem esse Paulus apostolus docuit, quae autem sint vel quam habentia differentiam, ne exiguo quidem aliquo intellectu conicere possumus.

Et ita crescens per singula rationabilis natura, non sicut in carne vel corpore et anima in hac vita crescebat, sed mente ac sensu aucta ad perfectam scientiam mens iam perfecta perducitur, nequaquam iam ultra istis carnalibus sensibus inpedita, sed intellectualibus incrementis aucta, semper ad purum et, ut ita dixerim, 'facie ad faciem' rerum causas inspiciens, potitur que perfectione, primo illa, qua in id ascendit, secundo qua permanet, cibos quibus vescatur habens theoremata et intellectus rerum rationes que causarum.

Sicut enim in hac vita nostra corporea primo in hoc ipsum, quod sumus, corporaliter crescimus, in prima aetate ciborum sufficientia nobis incrementa praestante, postea vero quam crescendi ad mensuram sui fuerit expleta proceritas, utimur cibis iam non ut crescamus, sed ut vivamus et conservemur in vita per escas: ita arbitror et mentem etiam cum iam venerit ad perfectum, vesci tamen et uti propriis et conpetentibus cibis cum ea mensura, cui neque deesse aliquid debeat neque abundare.

In omnibus autem cibus hic intellegendus est theoria et intellectus dei, habens mensuras proprias et conpetentes huic naturae, quae facta est et creata; quas mensuras singulos quosque incipientium 'videre deum', id est intellegere per 'puritatem cordis', conpetit observare.


3000

LIBER TERTIUS

3100

1 De arbitrii libertate.

3101
1. Talia quaedam de repromissionibus divinis credimus sentienda, cum intellegentiam nostram ad contemplationem aeterni illius et nullo fine claudendi saeculi iaculamur atque ineffabilem eius laetitiam ac beatitudinem contemplamur.

Verum quoniam in ecclesiastica praedicatione inest etiam de futuro dei <iusto> iudicio fides, quae iudicii credulitas provocat homines et suadet ad bene beate que vivendum et omni genere refugere peccatum, et per hoc sine dubio indicatur quod in nostra sit positum potestate vel laudabili nos vitae vel culpabili dedere: propterea necessarium reor pauca etiam de arbitrii nostri libertate disserere, eo quod non ignobiliter haec quoque quaestio a quam plurimis agitetur.

Ut autem facilius quid sit libertas arbitrii cognoscamus, quid sibi velit natura ipsius arbitrii voluntatis que requiramus.

3102
2. Omnium quae moventur alia in semet ipsis causas motuum suorum gerunt, alia extrinsecus accipiunt: ut puta extrinsecus tantummodo moventur omnia, quae sine vita sunt, ut lapides vel ligna et quaecumque huiusmodi sunt, quae solo habitu materiae suae vel corporum constant.

Omittenda sane nunc est illa quaestio, quae etiam illum motum putat esse, cum per corruptelam corpora dissolvuntur; nihil enim nunc haec ad propositum conducunt.

Alia vero in semet ipsis habent movendi causam, ut animalia vel arbores et omnia, quae vel per naturalem vitam vel per animam constant; inter quae etiam metallorum venas deputari aliquibus visum est, sed et ignis sui motus esse putandus est, fortassis autem etiam fontes aquarum.

Haec autem, quae in semet ipsis causam suorum motuum habent, quaedam dicunt ex se, quaedam ab se moveri; et ita dividunt quod ex se moveantur ea, quae vivunt quidem non tamen animantia sunt, a se autem moveantur animantia, cum eis fantasia, id est voluntas quaedam vel incitamentum, adfuerit, quae ea moveri ad aliquid vel incitari provocaverit.

Denique etiam in quibusdam animalibus inest talis fantasia, id est voluntas vel sensus, qui ea naturali quodam instinctu provocet et concitet ad ordinatos et conpositos motus; sicut videmus araneas facere, quae fantasia, id est voluntate quadam vel studio textrinae, ad opus texendi ordinatissime concitantur, sine dubio naturali quodam motu intentionem huiuscemodi operis provocante, nec tamen ultra alium aliquem sensum quam texendi naturale studium habere ipsum animal invenitur, sicut et apis fingendi favos ac mella, ut aiunt, aeria congregandi.

3103
3. Rationabile vero animal cum habeat in se et hos naturales motus, habet tamen amplius ceteris animalibus etiam rationis vim, qua iudicare et discernere de motibus naturalibus possit et alios quidem reprobare et abicere alios vero probare atque suscipere, cuius rationis iudicio dirigi et gubernari hominis motus ad vitam probabilem possint.

Unde consequens est ut, quoniam natura rationis huius, quae est in homine, habet in se vim dinoscendi boni vel mali, id que cum discreverit, inest ei facultas etiam eligendi quod probaverit, in eligendo quidem quod bonum est laudabilis, in sequendo vero quod turpe vel malum est iure culpabilis iudicetur.

Illud sane nequaquam latere nos debet, quod in nonnullis mutis animalibus ordinatior quidam motus a ceteris animalibus invenitur, ut in sagacibus canibus vel bellatoribus equis, ita ut videantur aliquibus velut rationabili quodam sensu moveri; sed id non tam ratione quam incentivo quodam et naturali motu, pro huiuscemodi usibus largius indulto, fieri credendum est.

Verum ut dicere coeperamus, cum ita se habeat rationabile animal, nobis hominibus incidere quidem extrinsecus possunt aliqua et occurrere sive ad visum sive ad auditum vel ad alios sensus, quae nos concitent ac provocent ad bonos vel contrarios motus; quae utique quia extrinsecus incidunt, non est in nostra positum potestate ne incidant vel occurrant: iudicare vero et probare, qualiter uti debeamus his, quae incidunt, nullius alterius res est vel opus nisi rationis eius, quae est in nobis, id est nostri iudicii; cuius rationis iudicio incidentibus extrinsecus concitamentis abutimur ad id, quodcumque ipsa ratio probaverit, naturalibus motibus nostris nutu eius vel ad bona vel ad contraria gubernatis.

3104
4. Si vero quis dicat ea, quae extrinsecus incidunt motus nostros provocantia, talia esse, ut possibile non sit adversari eis, sive ad bonum nos sive ad malum concitantibus: in semet ipsum paulisper qui haec aestimat convertat animum et proprios diligentius introspiciat motus, nisi invenerit, cum alicuius desiderii pulsat inlecebra, nihil prius geri quam animi accommodetur assensus et suggestioni pravae nutus mentis indulgeat; ita ut etiam verisimilibus quibusdam causis intra cordis nostri tribunalia velut iudici residenti ex utraque parte adhiberi videatur assertio, ut causis prius expositis gerundi sententia de rationis iudicio proferatur.

Non enim, ut verbi gratia dixerim, huic, qui statuit continenter et caste vivere atque ab omni se muliebri contagio continere, si forte apparuerit mulier provocans eum et inliciens aliquid contra propositum gerere, causa ei <perfecta et absoluta> vel necessitas praevaricandi mulier extitit, cum possit utique statuti sui memor libidinis incitamenta refrenare et inritantis inlecebrae delectamenta austerioribus virtutis increpationibus cohercere, ut omni luxuriae sensu fugato propositi firmitas et constantia perseveret.

Denique si eruditioribus quibusque viris et in divinis institutionibus roboratis huiuscemodi inritamenta provenerint, memores continuo sui, ea quae dudum meditati sunt et in quibus eruditi sunt in memoriam revocantes et sanctioris se doctrinae adminiculis munientes, respuunt ac refellunt omnem incitamenti inlecebram atque adversas concupiscentias insitae sibi rationis obiectione depellunt.

3105
5. Cum ergo haec ita esse naturalibus quodammodo testimoniis conprobetur, quomodo non superfluum est gestorum nostrorum causas ad ea, quae extrinsecus incidunt, retorqueri et a nobis culpam, in quibus omnis causa est, removeri, hoc est dicere similes nos esse lignis vel lapidibus, quae intra se quidem nullum habent motum, causas autem motus sui extrinsecus patiuntur?

Quod utique nec vere dicitur nec decenter, sed ad hoc solum fingitur, ut libertas arbitrii denegetur; nisi si putemus ita demum constare posse arbitrii libertatem, si nihil sit quod nos extrinsecus incidens ad bona provocet aut ad mala.

Si vero quis ad naturalem corporis intemperiem culparum referat causas, contra rationem id esse totius eruditionis ostenditur.

Quomodo enim videmus in quam plurimis, qui cum incontinenter prius intemperate que vixissent ac luxuriae fuissent libidinis que captivi, si forte verbo doctrinae atque eruditionis in melius provocati sunt, tantam extitisse commutationem, ut ex luxuriosis ac turpibus sobrii et castissimi, ex ferocibus et inmanibus mitissimi ac mansuetissimi redderentur: ita rursum videmus in aliis quietis et honestis, [qui] cum se inquietis forte hominibus ac turpibus sociarint, 'corrumpi mores bonos conloquiis malis' et effici eos tales, quales sunt illi, quibus nihil ad turpitudinem deest; et hoc interdum evenit matura iam aetate viris, ita ut continentiores in iuventute vixerint, quam cum provectior aetas facultatem vitae liberioris indulsit.

Consequentia igitur rationis ostendit quod ea quidem, quae extrinsecus incidunt, in nostra potestate non sunt; bene vero vel male uti his, quae incidunt, ea ratione, quae intra nos est, discernente ac diiudicante quomodo his uti oporteat, nostrae est potestatis.

3106
6. Ut autem ea, quae ratio consequenter ostendit, etiam scripturarum auctoritate firmemus, id est, quod nostri operis est recte vel minus recte vivere, et non vel ex his, quae extrinsecus incidunt, vel, ut quidam putant, fatis urgentibus cogimur, testimonium dabit Micheas propheta his verbis dicens: "Si annuntiatum tibi est, o homo, quid est bonum, aut quid dominus requirit abs te, nisi ut facias iudicium et diligas misericordiam et paratus sis ire cum domino deo tuo?" et Moyses ita dicit: "Posui ante faciem tuam viam vitae et viam mortis, elige quod bonum est, et incede in eo" et Esaias ita ait: "Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis; si vero nolueritis neque audieritis me, gladius vos consumet; os enim domini locutum est haec," et in psalmis ita scriptum est: "Si populus meus audisset me, et Israhel si in viis meis ambulasset, in nihilum utique inimicos eius humiliassem," , per quod ostendit quia erat in populi potestate <'audire' et> 'incedere in viis' dei.

Sed et salvator dicens: "Ego autem dico vobis non resistere malo" et "Quicumque iratus fuerit fratri suo, reus erit iudicio" et "Quicumque inspexerit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo," et cum dat cetera quaeque mandata, quid aliud indicat, nisi quod in nostra potestate est observare posse quae mandantur, et propter hoc recte 'rei' efficimur 'iudicio', si praevaricemur ea, quae utique servare poteramus?

Unde et ipse ait quia "omnis qui audit verba mea haec et facit ea, similis est viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petram," et cetera, et quod ait: "Qui autem audit haec et non facit, similis est viro stulto, qui aedificavit domum suam super harenam," et reliqua.

Sed et illud quod dicit "his, qui a dextris sunt: Venite ad me omnes benedicti patris mei" et cetera; "esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere" evidenter ostendit quia in ipsis fuit, ut vel isti laudabiles essent, facientes quae mandata sunt et percipientes quae promissa sunt, vel hi culpabiles, qui contraria vel audire vel percipere meruerunt, quibus dicitur: "Ita maledicti in ignem aeternum.

" Videamus quomodo etiam Paulus apostolus velut potestatem arbitrii habentibus nobis loquitur et tamquam in nobis ipsis vel salutis vel perditionis habentibus causas ait: "Aut divitias bonitatis eius et patientiae ac longanimitatis contempnis, ignorans quoniam benignitas dei ad paenitentiam te adducit?

Secundum duritiam autem tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua: his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam, his autem, qui ex contentione et qui non credunt quidem veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaeo primum et Graeco; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco.

" Multa quidem alia et innumera in sanctis scripturis invenias, quae evidenter ostendant habere nos liberi arbitrii potestatem.

Alioquin contrarium esset dari nobis mandata, ex quorum vel observatione salvemur vel praevaricatione damnemur, si observandi ea facultas in nobis non est.

3107
7. Verum quoniam inveniuntur in ipsis divinis scripturis quaedam verba ita posita, ut contrarium aliquid ex his posse videatur intellegi, proferentes ea in medium et secundum pietatis regulam disserentes adhibeamus eorum absolutiones, quo ex his paucis quae exponimus etiam ceterorum, quae similiter dicta sunt, quibus arbitrii potestas videtur excludi, absolutio evidens fiat.

Igitur quam plurimos movent ea, quae de Pharaone a deo dicta sunt, dicente frequentius: "Ego indurabo cor Pharaonis.

" Si enim a deo induratur et per hoc quod induratur delinquit, non sibi ipse existit causa delicti.

Quod si ita est, non videbitur Pharao habere arbitrii libertatem, et iam consequenter asseritur quod hoc exemplo ne ceteri quidem qui pereunt ex arbitrii sui libertate causam perditionis accipiant.

Sed et illud quod in Hiezechihele scriptum est, cum dicit: "Auferam eorum lapidea corda et inmittam eis carnea, ut in praeceptis meis incedant et iustitias meas custodiant," moveat aliquem pro eo, quod a deo dari videtur vel incedere in mandatis eius vel 'iustificationes ipsius custodire', quippe si ipse id, quod obstat ad custodienda mandata, lapideum cor auferens, cor melius et sensibilius, quod nunc carneum nominatur, inmittit et inserit.

Videamus autem etiam illud, quod in evangelio dominus et salvator respondit ad eos, qui quaerebant de ipso 'quare ad turbas in parabolis loqueretur', quale sit; ait enim: "Ut videntes non videant, et audientes non audiant et non intellegant, ne forte convertantur, et remittatur eis.

" Sed et illud, quod a Paulo apostolo dictum est quia "non volentis neque currentis, sed miserentis est dei," et in alio loco: "Et velle et perficere ex deo est," et item in alio: "Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat.

Dices itaque mihi: Quid ergo adhuc culpat? Voluntati enim eius quis resistet?"

"O homo, tu quis es, qui contra respondeas deo?

Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic? aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere vas aliud quidem ad honorem, aliud autem ad contumeliam?" haec et his similia non parum videntur deterrere posse quam plurimos, ne putetur unusquisque habere sui arbitrii libertatem, sed quod ex dei voluntate vel salvari aliquis vel perire videatur.

3108
8. Incipiamus igitur ab his, quae ad Pharaonem dicta sunt, qui a deo dicitur induratus, ne dimitteret populum; cum quo pariter etiam apostoli ille sermo tractabitur, quo ait: "Ergo cui vult miseretur et quem vult indurat.

" His enim praecipue nituntur haeretici, dicentes non esse in nostra potestate ut salvemur, sed naturas esse animarum tales, quae omni genere vel pereant vel salventur, nec ullo modo possit anima, quae malae naturae est, bona fieri, aut quae bonae naturae fuerit, mala effici.

Unde aiunt et Pharaonem, quoniam naturae erat perditae, propterea indurari a deo, qui indurat eos, qui terrenae naturae sunt, miseretur autem eorum, qui spiritalis naturae sunt.

Videamus ergo quale est istud quod asserunt, et interrogemus eos primo, ut respondeant nobis, si terrenae naturae, quam perditam dicunt, adserunt fuisse Pharaonem.

Respondebunt sine dubio: Terrenae.

Si ergo terrenae naturae erat, credere deo vel oboedire ei, resistente natura, omnino non poterat.

Quodsi hoc ei inerat per naturam, quid adhuc opus erat a deo indurari cor eius, et hoc non semel sed frequenter, nisi quia utique possibile erat eum suaderi?

Nec indurari ab alio diceretur nisi is, qui a se non erat durus.

Quodsi ex se non erat durus, consequens est, ut nec fuerit terrenae naturae, sed talis, qui possit obstupefactus signis et virtutibus cedere.

Necessarius etenim erat deo, ut pro salute multorum in ipso ostenderet virtutem suam, dum resistit plurimum et obluctatur voluntati dei, et per haec cor eius dicitur indurari.

Haec autem dicta sint primo adversus illos, per quae illa eorum subruatur assertio, qua putant naturaliter fuisse perditum Pharaonem; sed et de his, quae ab apostolo Paulo dicta sunt, similiter adversum eos agemus.

Quos enim indurat deus secundum opinionem vestram? Nempe eos, quos naturae perditae dicitis? quid aliud credo facturos, si non fuissent indurati?

Si vero ex induratione ad perditionem veniunt, iam non naturaliter, sed ex accidentibus pereunt.

Tum deinde dicite nobis, quorum miseretur deus? Nempe eorum, qui salvandi sunt?

Et in quo isti secunda misericordia indigent, qui semel salvandi sunt per naturam et ad beatitudinem naturaliter veniunt? nisi quia etiam ex his ostenditur quod, quia perire eos possibile erat, idcirco misericordiam consequuntur, ut per hoc non pereant, sed veniant ad salutem et piorum regna possideant.

Et haec quidem dicta sint adversum illos, qui naturas bonas vel malas, id est terrenas vel spiritales, commenticiis fabulis introducunt, ex quibus fieri dicunt, ut vel salvetur unusquisque vel pereat.

3109
9. Nunc vero respondendum est etiam his, qui deum legis iustum tantummodo volunt esse, non etiam bonum: quomodo putant a deo indurari cor Pharaonis, quid faciente vel quid prospiciente?

Observandus est enim prospectus et intuitus dei, secundum nos quidem iusti et boni, secundum ipsos vero iusti tantummodo.

Et ostendant nobis quomodo deus, quem utique et ipsi iustum fatentur, iuste faciat cor hominis indurare, ut ex ipsa induratione peccet et pereat; et quomodo in hoc dei iustitia defendetur, si ipse his causa perditionis existit, quos pro eo quod duri et increduli extiterunt, ipse postmodum iudicis auctoritate damnabit?

Quid etiam culpat eum dicens: 'Tu autem quoniam non vis dimittere populum meum, ecce percutiam omnia primitiva in Aegypto, etiam primitivum tuum' et quaecumque alia scripta sunt per Moysen dicta esse a deo ad Pharaonem?

Necesse est enim quod omnis, qui credit vera esse ea, quae in scripturis referuntur, et ostendere vult iustum deum esse legis et prophetarum, pro his omnibus reddere rationem, quomodo per haec nihil prorsus dei iustitiae derogetur; quoniam quidem, licet bonum eum negent, iustum tamen et iudicem et mundi eum creatorem fatentur.

Alius enim responsionis ordo est adversum eos, qui malignum, id est diabolum, mundi huius adserunt creatorem.

3110
10. Nos vero quoniam non solum iustum, sed et bonum deum fatemur, qui per Moysen locutus est, perspiciamus diligentius, quomodo iusto bono que conveniat quod 'cor indurare' dicitur Pharaonis.

Et videamus si forte possumus sequentes apostolum Paulum difficultatem rei exemplis quibusdam ac similitudinibus solvere, si ostenderimus quomodo uno eodem que opere deus 'alterius quidem miseretur et alium indurat', non hoc agens nec volens, ut 'induretur' ille qui induratur; sed dum ipse benignitate sua et patientia utitur, his quidem, qui eius benignitatem et patientiam ad contemptum atque insolentiam ducunt, induratur cor, dum criminum poena differtur; hi vero, qui benignitatem et patientiam eius ad occasionem paenitentiae suae et emendationis accipiunt, misericordiam consequuntur.

Ut autem evidentius quod dicimus demonstretur, utimur exemplo, quo in epistola ad Hebraeos usus est apostolus Paulus dicens: "Terra enim, quae bibit frequenter super se venientem imbrem et germinat herbam opportunam his, a quibus colitur, percipiet benedictiones a deo; quae autem profert spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima, cuius finis ad exustionem.

" Igitur ex his quos adsumpsimus Pauli sermonibus evidenter ostenditur quod uno eodem que opere dei, quo 'imbrem' terrae largitur, alia quidem terra diligenter exculta fructus adferat bonos, alia vero, quae neglegitur et inculta est 'spinas et tribulos proferat'.

Et si qui quasi ex persona imbrium loquens dicat: Ego imber feci fructus bonos, et 'spinas ac tribulos' ego feci: quamvis dure dici videatur, vere tamen dicitur; nisi enim imber fuerit, nec fructus nec spinae tribuli que nascentur, superveniente vero pluvia utraque ex se terra producit.

Sed quamvis pluviae beneficio terra germen utrumque produxerit, non tamen imbribus merito diversitas germinis adscribetur, sed ad illos iure culpa mali seminis reflectetur, qui cum possent frequenti aratro terram scindere et rastris gravibus torpentes glebas vertere et omnes inutiles radices noxii graminis amputare atque succidere cunctis que quibus cultus ille deposcit laboribus ac studiis purgata exculta que novalia venturis imbribus praeparare, hoc quidem facere neglexerunt, desidiae autem suae aptissimos fructus, 'spinas ac tribulos' metent; ita ergo fit ut bonitas et aequitas imbrium super omnem terram aequaliter veniat, sed uno eodem que opere pluviae ea quidem terra, quae culta est, diligentibus utilibus que cultoribus cum benedictione fructus utiles proferat, ea vero, quae cultorum desidia obduruit, 'spinas ac tribulos' germinet.

Sic ergo accipiamus quod ea signa et virtutes, quae a deo fiebant, imbres quidam erant a deo desuper ministrati; propositum vero hominum et voluntates terra accipienda est vel inculta vel culta, unius quidem naturae utpote omnis terra cum terra, non tamen unius eiusdem que culturae.

Ex quo fit ut uniuscuiusque propositum vel induretur virtutibus et mirabilibus dei, si incultum est et ferum ac barbarum et semet ipso asperius ac spinosius fiat, aut mitescat amplius ac tota mente se in oboedientiam tradat, si purgatum a vitiis fuerit et excultum.

3111
11. Verum ad evidentiorem rei probationem superfluum non erit uti etiam alia similitudine: verbi causa, si qui diceret quia sol est qui constringit et qui resolvit, cum contrarium sit resolutio et constrictio.

Sed non erit falsum quod dicitur, dum una eadem que caloris sui virtute sol ceram quidem solvit, limum vero arefacit et stringit: non quo virtus eius aliter in limo, aliter operetur in cera, sed quod limi alia, alia cerae sit qualitas, cum utique secundum naturam unum sit, quia utrumque de terra est.

Ita ergo una eadem que dei operatio, quae per Moysen in signis ac virtutibus gerebatur, Pharaonis quidem duritiam arguebat, quam malitiae suae intentione conceperat, reliquorum vero Aegyptiorum, qui Israhelitis admiscebantur, oboedientiam declarabat, qui etiam cum Hebraeis pariter excessisse Aegypto referuntur.

Quod vero scriptum est quia paulatim edomaretur cor Pharaonis, ut aliquando diceret: 'Non longe abeatis, iter tridui abibitis, sed uxores vestras relinquite et infantes vestros et pecora vestra', sed et si qua alia scripta sunt, per quae paulatim videtur adquiescere signis et virtutibus: quid aliud ex his indicatur, nisi quod agebat quidem in eo aliquid signorum et mirabilium virtus, non tamen tantum, quantum deberet, operabatur?

Si enim talis erat induratio, qualem plurimi putant, non utique inveniretur vel in paucis adquiescere.

Tropum vero vel figuram sermonis eius, qui scriptus est de induratione, etiam ex communi consuetudine exponere, puto quod non videatur absurdum.

Frequenter enim benigniores quique domini ad eos servos, qui per multam patientiam et mansuetudinem dominorum insolentiores improbiores que fiunt, dicere solent: Ego te talem feci, ego te perdidi, mea te patientia pessimum fecit, ego tibi causa huius tam durae et pessimae mentis existo, qui te non statim per singulas culpas punio pro merito delictorum.

Necesse est enim tropum nos primo vel figuram sermonis advertere et ita demum virtutem dicti intellegere nec inferre calumnias verbo, cuius interiorem sensum non diligentius exploremus.

Denique Paulus apostolus evidenter de talibus tractans ait ad eum, qui permanebat in peccatis: "Aut divitias bonitatis eius ac patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quia benignitas dei ad paenitentiam te adducit?

Secundum duritiam autem tuam et cor impaenitens thesaurizas tibi ipsi iram in die irae et revelationis iusti iudicii dei.

" Quae ergo dicit apostolus ad eum, qui in peccatis est, convertamus haec ipsa nos ad Pharaonem dici, et vide si non ea etiam de ipso dici consonanter invenies, quia 'secundum duritiam suam et cor impaenitens thesaurizavit' et recondidit 'sibi ipsi iram in die irae', pro eo quod numquam duritia eius ita argui et in manifestum venire potuisset, nisi signa et prodigia fuissent tam multa tam que magnifica prosecuta.

3112
12. Quodsi minus plenae probationes videntur esse quas diximus, et apostolicae similitudinis parum munimenti habere adhuc videtur assertio, adhibeamus etiam propheticae auctoritatis adsensum et videamus, quid etiam prophetae pronuntient de his, qui primo quidem recte viventes benignitatis dei habere quam plurima experimenta meruerunt, postea vero ut homines deliquerunt; cum quibus se quoque unum faciens propheta ait: "Ut quid, domine, errare nos fecisti a via tua? et quare indurasti cor nostrum, uti ne timeamus nomen tuum?

Convertere propter servos tuos, propter tribus hereditatis tuae, ut et nos parum aliquid hereditatis capiamus de monte sancto tuo.

" Sed et Hieremias similiter dicit: "Seduxisti nos, domine, et seducti sumus; tenuisti et potuisti.

" Quod ergo ait: "Ad quid, domine, indurasti cor nostrum, uti ne timeamus nomen tuum?" dictum ab his, qui misericordiam precabantur, morali utique tropo accipiendum est, velut si quis dicat: Ut quid in tantum pepercisti nobis nec requisisti nos, cum peccaremus, sed reliquisti nos, ut per hoc incresceret malum et propagaretur peccandi licentia animadversione cessante?

Sic equus si non assidui sessoris ferratam patitur calcem et frenis ora serratis obteritur, indurescit.

Sic puerilis aetas si nulla plagae assiduitate curvetur, insolentem simul et ad vitia praecipitem iuvenem reddet.

Relinquit ergo deus et neglegit eos, quos correptione iudicarit indignos.

"Quem enim diligit dominus, corripit et castigat; flagellat autem omnem filium, quem recipit.

" Ex quo arbitrandum est in filiorum iam et ordinem et affectum recipi eos, qui flagellari a deo meruerint et corripi, quo scilicet per temptationum et tribulationum patientiam possint etiam ipsi dicere: "Quis nos separabit a caritate dei, quae est in Christo Iesu? tribulatio an angustia an fames an nuditas an periculum an gladius?"

Per haec enim omnia manifestatur et proditur uniuscuiusque propositum, et perseverantiae firmitas indicatur, non tam deo, qui 'novit omnia antequam fiant', quam rationabilibus caelestibus que virtutibus, quae utique procurationem salutis humanae velut quaedam adiutrices dei ministrae que sortitae sunt.

Hi vero, qui nondum se tanta constantia neque tanto affectu offerunt deo neque parati sunt accedentes ad servitutem dei praeparare animas suas ad temptationem, 'derelinqui' dicuntur a deo, id est non erudiri, pro eo quod ad erudiendum parati non sunt, in posterius sine dubio tempus eorum dispensatione vel curatione dilata.

Qui utique quid a deo consequantur ignorant, nisi prius ad beneficii consequendi desiderium venerint; quod ita demum fiet, si quis ante semet ipsum quid sit agnoscat et sentiat quid sibi desit et quod deest a quo quaerere vel debeat vel possit intellegat.

Qui enim non intellexerit prius infirmitatem vel aegritudinem suam, quaerere medicum nescit; vel certe cum receperit sanitatem, non erit gratus medico, qui non prius periculum sui languoris agnovit.

Ita et si qui non prius animae suae vitia et peccatorum suorum cognoverit mala ac proprii oris confessione prodiderit, purgari is absolvi que non poterit, ne ignoret sibi per gratiam concessum esse quod possidet et divinam liberalitatem proprium bonum putet; quae res sine dubio arrogantiam rursus animae generat et elationem, et denuo ei causa fiet ruinae.

Quod etiam de diabolo sentiendum est, qui primatus suos proprios et non a deo datos esse credidit, quos habebat tunc, cum inmaculatus erat; et adimpleta est in eo illa sententia, quae dicit quod 'omnis, qui se exaltat, humiliabitur'.

Unde mihi videtur quod propterea 'occultata sint a prudentibus et sapientibus divina mysteria', quemadmodum et scriptura dicit: "Uti ne glorietur omnis caro in conspectu dei" et 'revelata sint parvulis', his videlicet, qui posteaquam infantes facti fuerint et parvuli, id est ad humilitatem se et simplicitatem revocaverint parvulorum, tunc proficiunt, et cum ad perfectionem venerint, meminerunt utique quod non tam suis virtutibus, sed gratia et misericordia dei beatitudinem consecuti sunt.

3113
13. Igitur dei iudicio derelinquitur is, qui derelinqui debet, et patientiam habet deus super nonnullis peccantibus, non tamen sine certa ratione.

Sed et hoc ipsum, quod patiens est, ad utilitatem ipsorum facit, quoniam quidem immortalis est anima, cuius curam et providentiam gerit; et utique quod immortale et aeternum est, etiamsi non cito curetur, non tam excluditur a salute, quam in tempora opportuniora differtur.

Nam et fortassis expedit tardius salutem consequi his, qui venenis malitiae profundioris infecti sunt.

Sicut enim medici interdum cum possint celerius obducere vulnerum cicatrices, praesentem dissimulant et differunt sanitatem melioris sanitatis firmioris que prospectu, dum melius esse norunt moram facere in tumoribus vulnerum et maligni humoris fluentes paulisper sinere meatus, quam festinare ad superficiem sanitatis et abstrusis in venis fomitem venenati humoris includere, qui utique exclusus a solitis meatibus serpet sine dubio in interiora membrorum atque ipsa vitalia viscerum penetrabit, non iam morbum corpori, sed vitae inlaturus exitium: hoc ergo modo etiam deus, qui cognoscit occulta cordis et praenoscit futura, per multam patientiam indulget fieri quaedam, quae extrinsecus incidentia hominibus provocent proferri et in lucem procedere passiones et vitia, quae celantur intrinsecus, ut per haec expurgari et curari possint hi, qui per multam neglegentiam et incuriam peccatorum in sese radices ac semina receperunt, ut eiecta foras atque ad superficiem provocata, evomi quodammodo possint et digeri; ut etiamsi videatur quis in gravioribus effici malis, dum membrorum omnium sustinet convulsiones, possit tamen cessare aliquando et desinere et satietatem capere malorum et sic ad statum suum post multas molestias reparari.

Deus enim dispensat animas non ad istud solum vitae nostrae <breve> tempus, quod intra sexaginta fere aut si quid amplius annos concluditur, sed ad perpetuum et aeternum tempus, tamquam aeternus ipse et immortalis, immortalium quoque animarum providentiam tenens.

Incorruptibilem namque fecit esse rationabilem naturam, quam et 'ad imaginem suam ac similitudinem condidit'; et ideo non excluditur brevitate temporis huius vitae nostrae a cura et remediis divinis anima, quae immortalis est.

3114
14. Sed adsumamus etiam de evangeliis horum quae diximus similitudines, ubi refertur esse quaedam petra habens parvam et exiguam terram, in quam si ceciderit semen, cito memoratur exoriri, sed cum exortum fuerit, quoniam 'radicem' non dedit in profundum, 'ascendente sole aestuare' dicitur 'et arescere' quod exortum est.

Quae utique petra sine dubio pro anima posita est humana, pro sui neglegentia indurata et propter malitiam saxea effecta.

Nulli enim a deo 'cor lapideum' creatum est, sed per malitiam unicuique et inoboedientiam lapideum cor fieri dicitur.

Sicut ergo si quis increpet agricolam, quare non citius semina super terram petrosam iecerit, pro eo quod videat aliam terram petrosam accepta semina velociter germinasse, utique respondebit agricola et dicet quia idcirco tardius semino terram istam, ut possit semina quae susceperit retinere; expedit enim huic tali terrae ut posterius seminetur, ne forte citius germinata seges et e summa tenuis soli fronte procedens solis aestibus obviare non possit (nonne qui prius increpabat rationi et peritiae adquiescet agricolae et quod prius sibi videbatur inconsequens rationabiliter factum probabit?): ita ergo etiam deus, universae creaturae suae peritissimus agricola, dissimulat et differt in aliud sine dubio tempus haec, quae nobis videntur citius debuisse consequi sanitatem, uti ne superficies magis eorum quam interna curentur.

Si vero quis nobis ad haec obiciat: Quare ergo quaedam semina cadunt etiam super petrosam terram, id est duram aliquam et saxeam animam? dicendum ad haec quia ne hoc quidem absque divinae dispensationis fieri providentia potest, quia nisi per hoc cognosceretur, quid condemnationis haberet temeritas auditus et perscrutationis inprobitas, non utique agnosceretur, quid esset utilitatis erudiri per ordinem.

Et inde fit ut cognoscat anima vitium suum se que ipsa reprehendat ac consequenti se culturae reservet ac tradat, id est ut videat sibi prius vitia resecanda, tum deinde ad instructionem scientiae veniendum.

Quia ergo, sicut innumerabiles sunt animae, ita et mores earum atque propositum diversi que singularum motus et adpetentiae et incitamenta, quarum varietatem humana mens considerare nullatenus potest: ideo soli deo ars et potentia et scientia dispensationis huiuscemodi relinquenda est, qui solus nosse potest et remedia singularum et curationum tempus metiri.

Ipse ergo, qui solus, ut diximus, agnoscit singulorum mortalium vias, scit qua via etiam Pharaonem adducere deberet, 'ut per ipsum nomen suum nominaretur in universa terra', pluribus plagis antea castigatum et usque ad submersionem maris adductum.

In qua submersione non utique putandum est finitam esse erga Pharaonem providentiam dei: non enim quia demersus est, continuo etiam substantialiter interisse putandus est.

"In manu enim dei et nos et sermones nostri et omnis prudentia atque operum disciplina," sicut scriptura dixit.

Verum haec pro viribus nostris disseruimus capitulum scripturae discutientes, in quo dicitur deus indurasse cor Pharaonis, et pro eo quod dictum est: "Cui ergo vult miseretur, et quem vult indurat."

3115
15. Nunc videamus etiam de his, quae Hiezechiel dicit cum ait: "Auferam lapideum cor ab eis, et immittam eis cor carneum, ut in iustificationibus meis incedant et praecepta mea custodiant.

" Si enim cum vult deus 'aufert lapideum cor' et 'immittit carneum', ut 'praecepta' sua serventur et mandata 'custodiantur', neque malitiam auferre in nostra videbitur esse potestate ('auferri' enim 'cor lapideum' non aliud videtur esse quam malitiam, qua quis obduratur, abscidi a quo deus vult) neque quod inicitur 'cor carneum', ut in 'praeceptis' ambuletur dei et serventur mandata eius, quod nihil aliud est nisi oboedientem fieri et non resistentem contra veritatem et operantem opera virtutum.

Si ergo haec promittit deus se facturum, et antequam ipse 'auferat cor lapideum' deponere illud a nobismet ipsis non possumus, consequens est ut non sit in nostra potestate abicere malitiam, sed in deo.

Et iterum si non in nostro actu est ut fiat in nobis 'cor carneum', si solius dei opus est, non erit nostrum opus secundum virtutem vivere, sed in omnibus dei gratiae opus videbitur.

Haec quidem dicunt hi, qui volunt ex auctoritate scripturae adstruere nihil esse in nostra positum potestate.

Quibus respondebimus haec non taliter intellegi oportere, sed sicut si sit aliquis inperitus et indoctus, is que sentiens inperitiae suae notam, sive adhortatione cuiusquam sive prudentium quorumque aemulatione pulsatus, tradat se alicui, a quo confidat posse se diligenter imbui et conpetenter erudiri, is ergo qui iam prius obduruerat in inperitia, si se, ut diximus, cum omni animi intentione tradat magistro atque obtemperaturum se in omnibus repromittat, propositi eius intentione perspecta conpetenter etiam magister pollicebitur ablaturum se ab eo omnem imperitiam et inserturum peritiam, non quo abnuenti discipulo vel renitenti haec se promittat esse facturum, sed offerenti se atque in omnem oboedientiam mancipanti: ita et divinus sermo promittit his, qui accedunt ad se, ablaturum se esse 'cor lapideum', non utique ab his, qui se non audiunt, sed ab his, qui doctrinae suae praecepta suscipiunt; sicut in evangeliis invenimus aegrotantes accedere ad salvatorem, rogantes ut percipiant sanitatem, et ita demum curari.

Et est quidem, verbi gratia, ut curentur 'caeci et videant', in eo quidem quod precati sunt salvatorem et crediderunt ei posse se ab eo curare, opus ipsorum qui curati sunt; in eo vero quod eis redditur visus, opus est salvatoris.

Ita etiam in hoc divinus sermo promittit daturum se esse eruditionem 'auferendo cor lapideum', id est abstergendo malitiam, ut possint per hoc in divinis ambulare praeceptis et legis mandata servare.

3116
16. Post haec propositum nobis est etiam illud de evangelio, quod salvator dixerat: 'Propterea his, qui foris sunt, in parabolis loquor', "ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne forte convertantur, et remittatur eis.

" In quo dicet qui e diverso respondet: Si omnimodo hi, qui manifestius audiunt, corrigentur et 'convertentur', et ita 'convertentur', ut et digni sint percipere remissionem peccatorum, non est autem in ipsorum potestate ut audiant manifestum sermonem, sed in eius est utique potestate qui docet, ut apertius et manifestius doceat, is vero qui docet propterea se dicit manifeste eis non praedicare verbum, 'ne forte audiant et intellegant et convertantur' et salventur: non erit utique in ipsis ut salvi fiant.

Quod si est, liberi arbitrii non erimus vel ad salutem vel ad perditionem.

Et si quidem non esset adiectum quod dixit: "Ne forte convertantur, et remittatur eis," posset pronior esse responsio, qua diceremus quoniam nolebat eos, quos salvator praesciebat non esse futuros bonos, intellegere mysteria regni caelorum, et 'propterea loquebatur eis in parabolis'; nunc autem cum adiectum sit: "Ne forte convertantur, et remittatur eis," difficilior efficitur expositio.

Et primo quidem observandum nobis est, quid habeat munimenti locus iste etiam adversum haereticos, qui aucupari verba de veteri testamento solent, si qua forte videntur eis, ut ipsi intellegunt, de deo creatore grave et inhumanum aliquid designare, cum vel vindicantis designatur vel punientis affectus, vel quoquomodo certe ipsi haec nominare solent, ex quibus videlicet bonitatem esse denegent in creatore: quomodo non eadem mente nec eodem sensu etiam de evangeliis iudicant nec observant si qua talia etiam in evangeliis posita sunt, qualia iudicant vel arguunt in veteri testamento.

Evidenter enim in hoc capitulo salvator ostenditur, sicut ipsi dicunt, propterea manifeste non loqui, uti 'ne convertantur' homines et conversi remissionem accipiant peccatorum.

Quod utique si secundum solam litteram intellegatur, nihil omnino minus habebit ab his, quae in testamento veteri criminantur.

Si vero etiam ipsis videtur haec expositione indigere, si qua in novo testamento ita posita inveniuntur, consequens et necessarium erit ut etiam ea, quae in veteri testamento criminantur, simili expositione purgentur, ut per haec unius eiusdem que dei probentur esse quae in utroque scripta sunt testamento.

Sed ad propositam quaestionem, prout possumus, convertamur.

3117
17. Dicebamus prius de Pharaone disputantes quia interdum curari citius non cedit in bonum, maxime si in internis visceribus validius morbus grassetur inclusus.

Unde deus, qui occultorum cognitor est et 'novit universa antequam fiant', pro multa benignitate sua differt horum talium curas et medicinam protelat in longius atque, ut ita dixerim, curat eos dum non curat, ne eos praepropera sanitas insanabiles reddat.

Possibile ergo est ut apud eos, quibus foris positis domini et salvatoris nostri sermo fiebat, pro eo quod 'scrutans corda et renes' pervidebat eos nondum esse aptos manifestioris eloquii recipere doctrinam, profundioris sacramenti fidem velato sermone contegeret; ne forte velociter conversi ac sanati, id est peccatorum suorum remissione celeriter accepta, facile iterum in eundem peccatorum reciderent morbum, quem senserant sine aliqua difficultate curatum.

Quod utique si fiat, nulli dubium est duplicari poenam et mali augmenta cumulari, dum non solum peccata, quae remitti visa fuerant, repetuntur, verum etiam virtutis aula polluitur, si eam dolosae et contaminatae mentes, plenae intrinsecus malitiae latentis, inculcent.

Et quod umquam talibus remedium erit, qui post malitiae inpuros et sordidos cibos, degustata virtutis suavitate et dulcedine eius faucibus suis recepta, rursum se ad virulentos et mortiferos cibos nequitiae converterunt?

Et quis dubitat melius esse differri tales et interim relinqui, ut si forte satietatem aliquando malitiae ceperint et horrescere potuerint sordes, in quibus nunc interim delectantur, tunc demum conpetenter eis sermo dei manifestetur, ut non 'sanctum canibus' mittatur, nec 'margaritae' iactentur 'ante porcos, quo conculcent eas pedibus', et insuper 'conversi rumpant' et inpugnent eos, qui sibi praedicaverint verbum dei?

Isti ergo sunt qui 'foris' esse dicuntur, sine dubio ad eorum conparationem, qui 'intus' esse et manifestius verbum dei audire referuntur.

Audiunt tamen et isti qui foris sunt verbum, licet parabolis obtectum et proverbiis obumbratum.

Sunt autem alii praeter eos, qui foris sunt, qui Tyrii appellantur, qui omnino non audiunt, et quidem praenoscente de eis salvatore quia 'olim in sacco et cinere iacentes paenitentiam egissent', 'si factae fuissent apud eos virtutes, quae apud alios factae sunt', et tamen non audiunt, ne ea quidem, quae hi qui foris sunt audiunt: credo pro eo quod longe horum inferior et nequior ordo esset in malitia quam eorum, qui foris esse dicuntur, id est non longe ab his, qui intus sunt et audire verbum, licet in parabolis, merebantur, et quod fortassis dispensabatur eorum curatio in illud tempus, quo 'tolerabilius' erit eis 'in die iudicii' quam illis, apud quos factae sunt illae virtutes, quae scriptae sunt; ut ita demum relevati tunc pondere malorum suorum facilius et tolerabilius viam salutis incedant.

Verum illud est, quod admonitos esse eos, qui haec legunt, volo, nos in huiuscemodi difficillimis et obscurissimis locis summo studio niti, non tam ut quaestionum absolutiones ad liquidum disputemus (hoc enim faciet unusquisque 'prout spiritus dabit eloqui ei'), sed ut pietatis regulam cautissima adsertione teneamus in eo, quod providentiam dei iuste omnia moderantem et aequissimis dispensationibus pro singulorum meritis et causis regere inmortales animas studemus ostendere; dum non intra huius saeculi vitam dispensatio humana concluditur, sed futuri status causam praestat semper anterior meritorum status, et sic inmortali et aeterno aequitatis <iure et> moderamine divinae providentiae inmortalis anima ad summam perfectionis adducitur.

Si quis tamen occurrat nobis pro eo quod diximus a deterioribus quibusque et nequioribus consulto differri verbum praedicationis, cur his, quibus conlati Tyrii qui certe despecti sunt praeferuntur, praedicatus sit sermo, in quo utique auctum est eis malum et gravior eorum effecta est condemnatio, ut audirent verbum qui non erant credituri: hoc modo respondendum videtur.

Deus, qui universarum mentium cognitor est, adversum providentiam suam querelas praenoscens eorum praecipue qui dicunt: "Quomodo credere poteramus, cum neque viderimus ea quae ceteri viderunt, neque audierimus ea quae aliis praedicata sunt? in tantum extra nos est culpa, ut hi, quibus annuntiatus est sermo et signa monstrata sunt, nihil omnino distulerint, sed obstupefacti ipsa prodigiorum virtute crediderint," volens arguere occasiones huiuscemodi querelarum et ostendere quia non dissimulatio providentiae, sed humanae mentis arbitrium causa sibi perditionis existit, contulit etiam indignis et incredulis gratiam beneficiorum suorum, ut vere 'omne os obstruatur' totum que a se et nihil a deo deesse sibi mens humana cognoscat, simul et, cum gravius condemnatur is, qui divina beneficia sibi delata contempsit, quam ille, qui consequi ea vel audire omnino non meruit, intellegat et agnoscat misericordiae esse divinae et aequissimae eius dispensationis etiam hoc ipsum, quod interdum dissimulat aliquibus praestare, ut vel videant aliqua vel audiant virtutis divinae mysteria, ne signorum virtutibus visis et sapientiae eius mysteriis agnitis et auditis, si contempserint atque neglexerint, graviore impietatis animadversione multentur.

3118
18. Videamus nunc et de eo quod dictum est: "Non volentis neque currentis, sed miserentis est dei.

" Aiunt enim hi, qui e diverso sunt: Si 'non est volentis neque currentis', sed cuius deus miseretur ipse salvatur, non est in nobis ut salvemur.

Aut enim natura nostra talis est, ut vel salvari possimus vel non salvari, aut certe in voluntate sola est eius, qui si vult miseretur et salvat.

A quibus primo hoc inquirimus: Velle bona, bonum est aut malum?

Et currentem festinare, ut perveniat ad finem boni, laudabile est an culpabile?

Et si quidem dixerint quod culpabile sit, aperte insanient: omnes enim sancti et volunt bona et currunt ad bona, et utique culpabiles non sunt.

Quomodo ergo si is, qui non salvatur, malae naturae est, vult bona et currit ad bona, sed non invenit bona?

Aiunt enim quia 'arbor mala fructus bonos non adfert', bonus etenim fructus est velle bona; et quomodo malae arboris fructus est bonus?

Quodsi dixerint quia medium est velle bona et currere ad bona, id est neque bonum neque malum, dicemus ad eos: Si medium est velle bona et currere ad bona, ergo et id, quod his contrarium est, medium erit, id est velle mala et currere ad mala; sed certum est quia non sit medium velle mala et currere ad mala, sed aperte malum est: constat ergo quia non est medium velle bona et currere ad bona, sed bonum.

3119
19. (18). His igitur tali responsione depulsis, ad expositionem iam quaestionis ipsius properemus, in qua ait: "Non volentis neque currentis, sed miserentis est dei.

" In libro psalmorum, in canticis graduum, qui Salomonis esse referuntur, hoc modo scriptum est: "Nisi dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam; nisi dominus custodierit civitatem, in vanum vigilavit qui custodit eam.

" Per quae verba non utique hoc indicat, ut cessare debeamus ab aedificando vel vigilando ad custodiam civitatis eius, quae intra nos est; sed hoc est quod ostendit quia quaecumque sine deo aedificantur et quaecumque sine deo custodiuntur, vane aedificantur et sine causa servantur.

In omnibus enim, quae bene aedificantur et quae bene salvantur, dominus vel aedificationis vel tutelae auctor adscribitur.

Ut, verbi causa, si videamus aliquod magnificum opus et praeclari aedificii moles decora constructione sublatas, nonne iure merito que dicemus non haec humanis viribus, sed divina ope ac virtute constructa?

Nec tamen ex hoc cessasse et nihil omnino egisse etiam humani studii labor atque industria designabitur.

Vel iterum si videamus urbem aliquam gravi hostium obsidione circumdatam, minaces inferri machinas muris, vallo, telis, ignibus cunctis que bellorum instrumentis, quibus excidia parantur, urgeri; si repelli hostis potuit et fugari, digne merito que urbi liberatae salutem a deo praestitam dicimus, nec tamen per hoc defuisse vigilum excubias, procinctum iuvenum et custodientium vigilias designamus.

Ita ergo et apostolus dixisse intellegendus est: quoniam non sufficit ad perficiendam salutem sola voluntas humana, nec idoneus est mortalis cursus ad consequenda caelestia et ad capiendam 'palmam supernae vocationis dei in Christo Iesu', nisi haec ipsa bona voluntas nostra promtum que propositum et quaecumque illa in nobis potest esse industria, divino vel iuvetur vel muniatur auxilio.

Et ideo valde consequenter dixit apostolus quia "non volentis neque currentis, sed miserentis est dei," quemadmodum si dicamus et de agricultura illud, quod scriptum est: "Ego plantavi, Apollo rigavit, sed deus incrementum dedit.

Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus.

" Sicut ergo cum bonos et uberes fructus ad perfectam maturitatem pertulit seges, nemo pie et consequenter dicet quia fructus istos agricola fecit, sed a deo fatebitur praestitos: ita etiam nostra perfectio non quidem nobis cessantibus et otiosis efficitur, nec tamen consummatio eius nobis, sed deo, cuius in ea plurimum est operis, adscribetur.

Sic cum et navis superaverit marina discrimina, quamvis multo labore nautarum et omni nauticae artis opere inpenso et gubernatoris studio atque industria adhibita res agatur, ventorum quoque adspirantibus flatibus et astrorum signis diligenter notatis, si quando tamen vexata undis et fluctibus fatigata ad portum salva pervenit, nemo sani sensus nisi dei misericordiae salutem navis adscribet.

Sed ne ipsi quidem nautae vel gubernator audet dicere quia ego salvam feci navem, sed totum ad dei misericordiam referunt; non quo sciant se nihil ad salvandam navem vel artis adhibuisse vel laboris, sed quod sciant a se quidem laborem, salutem vero a deo praestitam navi.

Ita etiam in nostrae vitae cursu a nobis quidem dependendus est labor et studium atque industria adhibenda, laboris vero nostri fructus a deo speranda est salus.

Alioquin si nihil nostri operis exposcit, superflua utique videbuntur esse mandata; frustra etiam ipse Paulus culpat quosdam decidisse a veritate et conlaudat alios stantes in fide, praecepta quoque et instituta quaedam ex superfluo tradit ecclesiis: frustra etiam nos ipsi 'vel volumus vel currimus' ad bona.

Sed certum est quod haec frustra non fiunt, et certum est quod nec apostoli frustra praecipiunt nec dominus sine causa dat leges.

Superest ergo ut pronuntiemus quod magis bonis dictis haeretici frustra calumniam faciant.

3120
20. (21). Post haec insequebatur illa quaestio, quoniam "et velle et perficere ex deo est.

" Et aiunt: Si ex deo est velle et ex deo est perficere, sive bene sive male volumus vel agimus, ex deo est; quod si est, liberi arbitrii non sumus.

Ad quae respondendum est quoniam sermo apostoli non dicit quia velle mala ex deo est aut velle bona ex deo est neque perficere bona aut mala ex deo est, sed generaliter ait quia 'velle et perficere a deo est'.

Sicut enim ex deo habemus hoc ipsum, quod homines sumus, quod spiramus, quod movemur, ita et quod volumus ex deo habemus; ut si dicamus: quod movemur ex deo est, vel quod singula quaeque membra officio suo deserviunt et moventur ex deo est.

Ex quo non utique illud intellegitur, quia quod movetur manus, verbi causa, ad verberandum iniuste vel ad furandum ex deo est, sed hoc ipsum, quod movetur, ex deo est; nostrum vero est motus istos, quibus moveri ex deo habemus, vel ad bona vel ad mala convertere.

Ita ergo est et quod dicit apostolus quia virtutem quidem voluntatis a deo accipimus, nos autem abutimur voluntate vel in bonis vel in malis desideriis.

Similiter quoque et de effectibus sentiendum est.

3121
21. (20). Sed et de eo, quod dixit apostolus: "Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat.

Dices ergo mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim eius quis resistet?

Enimvero, o homo, tu quis es, qui contra respondeas deo? numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic? aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem in honorem vas, aliud autem in contumeliam?" dicet fortassis aliquis: Si, ut 'figulus ex eadem massa facit alia quidem ad honorem, alia autem ad contumeliam vasa', ita et deus alios ad salutem, alios ad perditionem facit, non est in nobis vel salvos fieri vel perire; per quod non videmur nostri esse arbitrii.

Respondendum ergo est his, qui haec ita intellegunt, si potest fieri ut possit apostolus sibi ipsi contraria proloqui?

Quodsi hoc sentiri non potest de apostolo, quomodo videbitur secundum istos iuste culpare eos, qui in Corintho fornicati sunt, vel eos, qui deliquerunt 'et paenitentiam non egerunt in inpudicitia et in fornicatione et in inmunditia quam gesserunt'?

Quomodo etiam conlaudat eos, qui recte egerunt, sicut 'Onesifori domum', dicens: "Det autem dominus misericordiam Onesifori domui, quoniam frequenter me refrigeravit et catenam meam non erubuit, sed cum venisset Romam, sollicite requisivit me et invenit.

Det illi dominus invenire misericordiam apud dominum in illa die?"

Non ergo est apostolicae gravitatis culpare quidem eum, qui culpa dignus est, id est qui peccavit, et conlaudare eum, qui laude dignus est pro opere bono, et rursum, tamquam in nullius potestate sit agere aliquid boni vel mali, dicere creatoris esse opus, ut unusquisque vel bene agat vel male, cum aliud ad honorem vas faciat, aliud autem ad contumeliam.

Quomodo autem illud quoque addit, quia "omnes nos stare oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque nostrum per corpus prout gessit, sive bonum sive malum?"

Quae enim boni retributio ei, qui malum facere non potuit, ad hoc ipsum a creatore formatus? vel quae poena digne inrogabitur ei, qui bonum facere ex ipsa conditoris sui creatione non potuit?

Tum deinde quomodo non contrarium est huic adsertioni illud, quod alibi dicit: "In domo autem magna non sunt tantummodo vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et alia quidem ad honorem, alia autem ad contumeliam.

Si ergo quis emundaverit semet ipsum ab his, erit vas ad honorem, sanctificatum et utile domino, ad omne opus bonum paratum?"

Si ergo quis emundaverit se, efficitur vas ad honorem; qui autem inmunditias suas purgare contempserit, efficitur vas ad contumeliam.

Ex quibus sententiis nullatenus, ut opinor, causa gestorum ad creatorem referri potest.

Nam facit quidem creator deus vasa ad honorem, et facit alia vasa ad contumeliam; sed illud vas, quod se purgaverit ab omni inmunditia, ipsum facit vas ad honorem; quod vero se vitiorum sordibus maculaverit, illud vas ad contumeliam facit.

Itaque concluditur ex hoc quia prius gestorum uniuscuiusque causa praecedit, et pro meritis suis unusquisque a deo vel honoris vas efficitur vel contumeliae.

Unumquodque igitur vas ut vel ad honorem a creatore formetur vel ad contumeliam, ex se ipso causas et occasiones praestitit conditori.

3122
22. (20). Quodsi iusta haec videtur adsertio, sicut est certe iusta et cum omni pietate concordans, ut ex praecedentibus causis unumquodque vas vel ad honorem a deo vel ad contumeliam praeparetur, non videtur absurdum eodem ordine atque eadem consequentia discutientes nos antiquiores causas, eadem etiam de animarum sentire ratione, et hoc esse in causa quod Iacob dilectus est etiam antequam huic mundo nasceretur, et Esau odio habitus est, dum adhuc in ventre matris haberetur.

(21). Sed et illud, quod dictum est quia 'ex eadem massa' et honoris vas et contumeliae fiat, non nos poterit coartare; unam etenim naturam omnium esse dicimus rationabilium animarum, sicut 'una luti massa subiacere figulo' designatur.

Cum ergo una omnium sit natura rationabilium creaturarum, ex ipsa deus secundum praecedentes meritorum causas, sicut ex una massa figulus, plasmavit vel creavit 'alios quidem ad honorem, alios autem ad contumeliam'.

Quod vero velut increpantis est apostoli sermo, quem dicit: "O homo, tu quis es, qui contra respondeas deo?" puto illud esse, quod ostendit ex hoc, quoniam ad fidelem quemque et recte iuste que viventem et habentem fiduciam apud deum talis increpatio non refertur, id est, ad talem aliquem, qualis erat Moyses ille, de quo dicit scriptura quia "Moyses loquebatur, deus autem respondebat ei cum voce;" et sicut respondebat deus Moysi, ita respondet et sanctus quisque deo.

Qui vero infidelis est et perdit apud deum fiduciam respondendi vitae suae et conversationis indignitate, quique de his non ideo quaerit, ut discat et proficiat, sed ut contendat et resistat, et, ut manifestius dicam, qui talis est, qui haec possit dicere, quae designat apostolus dicens: "Quid ergo adhuc conqueritur?

Voluntati enim eius quis resistet?" ad hunc recte increpatio ista dirigitur, quam dicit apostolus: "O homo, tu quis es, qui contra respondeas deo?"

Est ergo increpatio haec non ad fideles et sanctos, sed ad infideles et impios.

3123
23. (21). His vero, qui diversas animarum introducunt naturas et sermonem hunc apostolicum ad adsertionem dogmatis sui trahunt, hoc modo respondendum est: Si constat etiam apud istos hoc, quod 'ex una massa' fieri dicit apostolus et eos, qui ad honorem, et eos, qui ad contumeliam fiunt, quos ipsi salvandae et perditae naturae vocant, iam non erunt diversae animarum naturae, sed una omnium.

Et si adquiescunt quod unus atque idem figulus unum sine dubio creatorem designet, diversi non erunt creatores vel eorum qui salvantur, vel eorum qui pereunt.

Iam sane eligant utrum de bono deo velint intellegi, qui creat malos et perditos, an de non bono, qui creat bonos et ad honorem paratos.

Unum enim e duobus necessitas ab eis responsionis extorquet.

Secundum nostram vero adsertionem, qua ex praecedentibus causis deum dicimus vel ad honorem vasa vel ad contumeliam facere, in nullo adprobatio dei iustitiae coartatur.

Possibile namque est ut vas hoc, quod ex prioribus causis in hoc mundo ad honorem fictum est, si neglegentius egerit, pro conversationis suae meritis in alio saeculo efficiatur vas ad contumeliam; sicut rursum si qui ex praecedentibus causis in hac vita vas ad contumeliam a creatore formatus est, et emendaverit se atque ab omnibus vitiis sordibus que purgaverit, in illo novo saeculo potest effici 'vas ad honorem, sanctificatum et utile domino, ad omne opus bonum paratum'.

Denique hi, qui in hoc saeculo, ut Israhelitae essent, a deo formati sunt et indignam vitam generis sui nobilitate gesserunt atque ab omni familiae suae generositate deciderunt, isti quodammodo ex vasis honoris pro incredulitate sua in saeculo venturo in vasa contumeliae convertentur; et rursum multi, qui in hac vita inter Aegyptia vel Idumaea deputati sunt vasa, Israhelitarum fide ac conversatione suscepta, cum opera Israhelitarum fecerint, 'ecclesiam domini ingressi' 'in revelatione filiorum dei' vasa honoris existent.

Ex quo magis convenit regulae pietatis, ut credamus unumquemque rationabilium secundum propositum vel conversationem suam aliquando ex malis ad bona converti, aliquando a bonis ad mala decidere; nonnullos manere in bonis, alios vero etiam ad meliora proficere et semper ad superiora conscendere, usquequo ad summum omnium perveniant gradum; alios vero manere in malis vel, si diffundere se ultra in eis malitia coeperit, proficere in peius et usque ad ultimum profundum malitiae demergi.

Unde et arbitrandum est possibile esse aliquos, qui primo quidem a parvis peccatis coeperint, in tantam malitiam diffundi et in tantum malorum venire profectum, ut nequitiae modo etiam adversariis potestatibus exaequentur; et rursum per multas poenarum graves et acerbissimas animadversiones si resipiscere aliquando potuerint et paulatim medelam vulneribus suis requirere temptaverint, cessante malitia reparari posse ad bonum.

Ex quo opinamur, quoniam quidem, sicut frequentius diximus, immortalis est anima et aeterna, quod in multis et sine fine spatiis per inmensa et diversa saecula possibile est, ut vel a summo bono ad infima mala descendat, vel ab ultimis malis ad summa bona reparetur.

3124
24. (22). Verum quoniam sermo apostoli in his quidem, quae de vasis honoris vel contumeliae dicit, quia "si quis se ipsum mundaverit, erit vas ad honorem, sanctificatum et utile domino, ad omne opus bonum paratum," nihil videtur in deo posuisse, sed totum in nobis, in his vero in quibus ait: "Potestatem habet figulus luti de eadem massa facere aliud quidem vas ad honorem, aliud autem ad contumeliam," totum videtur ad deum rettulisse: non est accipiendum ista sibi esse contraria, sed uterque sensus ad unum vocandus, et e duobus unus effici debet intellectus, id est, ut neque ea, quae in nostro arbitrio sunt, putemus sine adiutorio dei effici posse, neque ea, quae in dei manu sunt, putemus absque nostris actibus et studiis et proposito consummari; scilicet quo neque nos vel velle aliquid vel efficere ita in nostro habeamus arbitrio, ut non scire debeamus hoc ipsum, quod possumus vel velle vel efficere, a deo nobis datum esse secundum eam distinctionem, quam supra diximus; nec rursum cum deus fingit 'vasa, alia quidem ad honorem, alia vero ad contumeliam', putandum est quod honoris vel contumeliae causa tamquam materiam quandam nostras vel voluntates vel proposita vel merita habet, ex quibus singulos nostrum vel 'ad honorem' vel 'ad contumeliam' fingat, dum motus ipse animae et propositum mentis de se ipso suggerat illi, quem non latet cor et cogitatio animi, utrum 'ad honorem' fingi vas eius, an 'ad contumeliam' debeat.

Sed sufficiant ista a nobis, prout potuimus, de liberi arbitrii quaestionibus agitata.

3200

Origenes: de Principiis 5101