Origenes: de Principiis 3201

2 De contrariis potestatibus.

3201
1. Videndum nunc est secundum scripturas, quomodo contrariae virtutes vel ipse diabolus reluctantur humano generi, provocantes et instigantes ad peccatum.

Et primo quidem in Genesi serpens Evam seduxisse perscribitur: de quo serpente in Ascensione Moysi, cuius libelli meminit in epistola sua apostolus Iudas, Michahel archangelus cum diabolo disputans de corpore Moysi ait a diabolo inspiratum serpentem causam extitisse praevaricationis Adae et Evae.

Sed et illud requiritur a quibusdam, quis est angelus qui de caelo loquitur ad Abraham dicens: "Nunc cognovi quoniam times tu deum et non pepercisti filio tuo dilecto, quem dilexisti, pro me.

" Manifeste enim angelus esse scribitur, qui dicit 'cognovisse se tunc quia timeret deum Abraham, et non pepercisset filio suo dilecto', sicut scriptura dicit, sed non declaravit quia pro deo, sed pro se, hoc est pro eo, qui haec dicebat.

Requirendum etiam illud est, de quo in Exodo dicitur, quia voluerit interficere Moysen pro eo quod abibat in Aegyptum.

Sed et postea quis est qui 'exterminator' angelus dicitur, nec non et ille qui sit, qui in Levitico scriptus est 'apopompeus', id est transmissor, de quo ita ait scriptura: "Sors una domino et sors una apopompeo" (id est "transmissori"?)

Sed et in primo libro Regnorum spiritus pessimus Saulem dicitur offocare.

In tertio vero libro Micheas propheta dicit: "Vidi deum Israhel sedentem super thronum suum, et omnis militia caeli stabat circa ipsum a dextris eius et a sinistris eius.

Et dixit dominus: Quis seducet Achab regem Israhel, ut ascendat et cadat in Remmat Galaat?

Et dixit iste sic, et ille dixit sic.

Et exiit spiritus, et stetit in conspectu domini, et dixit: Ego seducam eum.

Et dixit ad eum dominus: In quo? Et dixit: Exeam, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ipsius.

Et dixit: Seduces, et quidem poteris.

Exito ergo, et facito sic.

Et nunc dedit dominus spiritum mendacem in ore omnium prophetarum tuorum; et dominus locutus est super te mala.

" Manifeste enim per haec ostenditur voluntate et proposito suo elegisse 'spiritus' quidam ut 'seduceret' et mendacium operaretur, quo spiritu abutitur deus ad necem Achab, qui haec pati dignus erat.

In primo quoque libro Paralipomenon: "Suscitavit" inquit "diabolus Satan in Israhel, et concitavit David ut numeraret populum.

" In psalmis vero angelus malignus adterere dicitur quosdam.

In Ecclesiaste quoque Salomon ait: "Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimittas, quoniam sanitas conpescet peccata multa."

In Zacharia vero legimus diabolum stantem a dextris Iesu et resistentem ei.

Esaias vero ait gladium dei insurgere 'super draconem, serpentem perversum'.

Quid autem dicam de Hiezechiel in secunda visione ad principem Tyri manifestissime de virtute contraria prophetante, qui etiam in fluminibus Aegypti draconem dicit habitare?

Totus autem liber, qui scriptus est de Iob, quid aliud quam de diabolo continet, petente potestatem sibi dari omnium, quae habet Iob, et filiorum eius, insuper et corporis eius?

Qui tamen per eius patientiam vincitur.

In quo libro multa responsis suis edocuit dominus de adversante nobis virtute draconis istius.

Haec interim ex veteri testamento, quantum ad praesens memoriae succurrere potuit, dicta sint de eo, quod contrariae virtutes vel nominantur in scripturis vel humano generi dicuntur adversari, postmodum puniendae.

Videamus autem et in novo testamento, ubi Satanas ad salvatorem accedit, temptans eum; spiritus vero maligni et daemonia inmunda, quae aliquantos obsederant, fugata sunt a salvatore de corporibus patientium, qui et liberati ab eo dicuntur.

Sed et Iudas, 'cum iam diabolus misisset in cor eius ut traderet' Christum, postea etiam totum Satanan suscepit in sese; scriptum est enim quia "post bucellam introivit in eum Satanas.

" Paulus vero apostolus docet nos non debere 'dare locum diabolo', "sed induite" inquit "arma dei, ut possitis resistere adversum astutias diaboli designans luctamen esse sanctis non adversum carnem et sanguinem, sed adversum principatus, adversum potestates, adversum mundi huius rectores tenebrarum, adversum spiritalia nequitiae in caelestibus.

" Sed et salvatorem 'crucifixum esse' dicit 'a principibus huius mundi, qui destruentur', quorum etiam 'sapientiam' dicit se 'non loqui'.

Per haec igitur omnia docet nos scriptura divina esse quosdam invisibiles hostes, dimicantes adversum nos, et praecipit armari nos debere contra eos.

Unde et simpliciores quique domino Christo credentium existimant quod omnia peccata quaecumque commiserint homines, ex istis contrariis virtutibus mentem delinquentium perurgentibus fiant, pro eo quod in certamine isto invisibili superiores inveniantur potestates.

Quodsi, verbi causa, diabolus non esset, nemo hominum omnino delinqueret.

3202
2. Nos vero rationem diligentius intuentes, haud ita esse arbitramur, considerantes ea, quae manifeste ex corporali necessitate descendunt.

An vero putandum est quod diabolus esuriendi vel sitiendi causa nobis existat?

Neminem puto esse qui hoc audeat confirmare.

Si ergo esuriendi et sitiendi non nobis ipse fit causa, quid illud, cum uniuscuiusque aetas ad virilitatis tempus advenerit et naturalis caloris incentiva suggesserit?

Consequens sine dubio est ut, sicut esuriendi et sitiendi causa diabolus non est, ita ne eius quidem motus, qui adultae aetati naturaliter suggeritur, id est adpetendi coitus desiderium.

Quam causam non utique semper a diabolo moveri certum est, ita ut putandum sit quia, si diabolus non esset, huiuscemodi admixtionis desiderium corpora non haberent.

Tum deinde consideremus si, ut superius ostendimus, cibus hominibus non ex diabolo sed naturali quodam appetitur instinctu, utrum posset fieri ut, si diabolus non esset, humana experientia tanta in percipiendo cibo disciplina uteretur, ut numquam penitus excederet modum, id est ut vel aliter quam res posceret vel amplius quam ratio indulgeret acciperet, et numquam eveniret hominibus in servando cibi modo mensura que delinquere.

Ego quidem non arbitror haec ab hominibus ita potuisse servari, etiamsi nulla diaboli provocasset instinctio, ut in percipiendo cibo modum disciplinam que nullus excederet, priusquam id usu longo atque experientia didicissent.

Quid igitur est? In escis quidem et potu possibile erat delinquere nos etiam sine diaboli incitamentis, si forte minus continentes vel minus industrii fuissemus inventi: in adpetendo vero coitu vel naturalibus desideriis temperandis putandum est quod non simile aliquid pateremur?

Arbitror autem quod eadem rationis consequentia etiam in ceteris naturalibus motibus possit intellegi cupiditatis vel irae vel tristitiae vel <in> omnibus omnino, quae per intemperantiae vitium modum mensurae naturalis excedunt.

Evidens igitur ratio est quia, sicut in bonis rebus humanum propositum solum per se ipsum inperfectum est ad consummationem boni (adiutorio namque divino ad perfecta quaeque perducitur): ita etiam in contrariis initia quidem et velut quaedam semina peccatorum ab his rebus, quae in usu naturaliter habentur, accipimus; cum vero indulserimus ultra quam satis est, et non restiterimus adversum primos intemperantiae motus, tunc primi huius delicti accipiens locum virtus inimica instigat et perurget omni modo studens profusius dilatare peccata, nobis quidem hominibus occasiones et initia praebentibus peccatorum, inimicis autem potestatibus latius ea et longius et si fieri potest absque ullo fine propagantibus.

Ita denique in avaritiam lapsus efficitur, cum primo homines parum quid pecuniae desiderant, deinde augescente vitio cupiditas increscit.

Post haec iam etiam cum caecitas menti ex passione successerit, inimicis virtutibus suggerentibus ac perurgentibus, pecunia iam non desideratur, sed rapitur et vi aut etiam sanguinis humani profusione conquiritur.

Ad certiorem denique rei fidem, quod inmensitates istae vitiorum a daemonibus veniant, contemplari et ex eo facile potest, quod nihil minus his, qui corporaliter a daemonibus vexantur, etiam illi patiuntur, qui vel immoderatis amoribus vel irae intemperantia vel nimietate tristitiae perurgentur.

Nam et in nonnullis historiis refertur quod in insaniam quidam ex amore deciderint, alii ex iracundia, nonnulli etiam ex tristitia vel nimio gaudio; quod arbitror eo accidere, quia contrariae istae virtutes, id est daemones, loco sibi in eorum mentibus dato, quem intemperantia prius patefecerit, sensum eorum penitus possederint, maxime cum nulla eos ad resistendum virtutis gloria concitarit.

3203
3. Quod autem sint quaedam peccata, quae non a contrariis virtutibus veniant, sed ex naturalibus corporis motibus initium sumant, manifestissime declarat apostolus Paulus in eo cum dicit: "Caro concupiscit adversum spiritum, spiritus autem adversum carnem; haec invicem sibi resistunt, ut non quae vultis illa faciatis.

" Si ergo 'caro concupiscit adversum spiritum' et 'spiritus adversum carnem', est nobis aliquando 'conluctatio adversum carnem et sanguinem', id est, cum 'homines' sumus et 'secundum carnem ambulamus', et cum non possumus temptari in maioribus temptationibus quam humanis, cum dicitur de nobis quia "temptatio vos non conpraehendat nisi humana.

Fidelis autem est deus, qui non permittet vos temptari supra id quod potestis.

" Sicut enim hi, qui agonibus praesunt, eos, qui ad certamen veniunt, non utcumque neque fortuito inter se sinunt inire certamina, sed diligenti examinatione prout vel corpora viderint vel aetates, aequissima conparatione iungentes illum cum illo et illum cum illo, verbi gratia, pueros cum pueris, viros cum viris, qui inter se vel aevi vel roboris propinquitate conveniant: ita intellegendum est etiam de divina providentia quod omnes, qui in hos humanae vitae descenderint agones, iustissima moderatione dispenset secundum rationem uniuscuiusque virtutis, quam ipse solus, qui solus 'corda hominum' intuetur, agnoscit; ut alius quidem pugnet adversum carnem talem, alius vero adversum talem, et alius quidem in tantum tempus, alius vero in tantum, et ut alter instigetur a carne in hoc vel illud, alius vero in aliud; tum vero ut alius resistat adversum inimicam potestatem illam vel illam, alius vero adversum duas vel tres simul, aut nunc quidem adversum aliam nunc iterum adversum aliam, et certo quo tempore adversum illam et certo quo adversum aliam, vel post quae gesta adversum quas pugnet, post quae vero adversum alias.

Intuere enim ne forte tale aliquid indicetur per hoc, quod dixit apostolus: "Fidelis autem est deus, qui non permittet vos temptari supra id quod potestis," id est, pro eo quod singuli pro virtutis suae quantitate vel possibilitate temptantur.

Nec tamen quoniam diximus iusto dei iudicio unumquemque pro virtutis suae quantitate temptari, idcirco putandum est quia omni genere debeat vincere qui temptatur; sicut ne ille quidem, qui in agone contendit, quamvis aequa moderatione conparatus sit adversario, non tamen omni genere vincere poterit.

Verum nisi aequalis fuerit concertantium virtus, non erit iusta palma vincentis, nec iuste culpabitur victus; propter quod permittit nos quidem deus temptari, non tamen 'supra id quod possumus': pro viribus enim nostris temptamur.

Nec tamen scriptum est quia faciet in temptatione etiam exitum sustinendi, sed exitum 'ut sustinere possimus', id est: ipse praestat, 'ut sustinere possimus'.

Ut vero hoc, quod posse nobis ipse dedit, vel strenue vel segniter impleamus, in nobis est.

Dubium enim non est quod in omni temptatione adest nobis tolerandi virtus, si tamen nos conpetenter utamur virtute concessa.

Non enim idem est habere vincendi virtutem et vincere, sicut ipse apostolus cautissimo sermone <de>signavit dicens quia "dabit deus exitum, ut sustinere possitis," non: ut sustineatis.

Multi enim non sustinent, sed in temptatione vincuntur.

A deo autem datur non ut sustineamus (alioquin nullum iam videretur esse certamen), sed 'ut sustinere possimus'.

Ea autem virtute, quae nobis data est ut vincere possimus, secundum liberi arbitrii facultatem aut industrie utimur et vincimus, aut segniter et superamur.

Si enim totum nobis hoc detur, ut omni genere superemus, id est, ut nullo modo vincamur, quae iam superest causa certandi ei, qui vinci non potest? aut quod palmae meritum, ubi repugnanti adimitur vincendi facultas?

Si vero aeque quidem omnibus nobis vincendi possibilitas praebeatur, in nostra autem sit positum potestate, quomodo hac possibilitate uti debeamus, id est vel industrie vel segniter, iusta erit vel victi culpa vel palma victoris.

Igitur ex his, quae pro viribus nostris disputata sunt, arbitror quod evidenter apparuit esse quaedam delicta, quae nequaquam malignis virtutibus perurgentibus committamus, alia vero esse quae instinctu earum ad nimietatem quandam immoderationem que provocentur.

Unde consequens est nunc inquirere, quomodo ipsae contrariae virtutes haec ipsa incitamenta operentur in nobis.

3204
4. 'Cogitationes', quae 'de corde nostro procedunt' (vel memoria quorumcumque gestorum vel quarumlibet rerum causarum que contemplatio), invenimus quod aliquotiens ex nobis ipsis procedant, aliquotiens a contrariis virtutibus concitentur, interdum etiam a deo vel a sanctis angelis inmittantur.

Verum haec ita esse fabulosum fortasse videbitur, nisi scripturae divinae testimoniis fuerit conprobatum.

Quod ergo cogitatio oriatur ex nobis, David testatur in psalmis dicens: "Quia cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationum diem festum agent tibi.

" Quod autem et a contrariis virtutibus fieri soleat, Salomon in Ecclesiaste testatur hoc modo: "Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne relinquas, quoniam sanitas conpescit peccata multa.

" Et Paulus apostolus de his eisdem testimonium dabit dicens: "Cogitationes destruentes et omnem elationem, quae se extollit adversum scientiam Christi.

" Ex deo autem quod fiat, David nihilominus testatur in psalmis hoc modo: "Beatus vir, cuius est susceptio eius apud te, domine, ascensus in corde eius.

" Et apostolus dicit quoniam 'deus dedit in corde Titi'.

Quod vero etiam per angelos vel bonos vel malos aliqua humanis cordibus suggerantur, designat vel Tobiam angelus comitatus vel prophetae sermo dicentis: "Et respondit angelus, qui loquebatur in me;" sed et Pastoris liber haec eadem declarat docens quod bini angeli singulos quosque hominum comitentur, et si quando bonae cogitationes cor nostrum ascenderint, a bono angelo suggeri dicit, si quando vero contrariae, mali angeli esse dicit instinctum.

Eadem quoque etiam Barnabas in epistola sua declarat, cum duas vias esse dicit, unam lucis, alteram tenebrarum, quibus etiam praeesse certos quosque angelos dicit: viae quidem lucis angelos dei, tenebrarum autem viae angelos Satanae.

Nihil tamen aliud putandum est accidere nobis ex his, quae cordi nostro suggeruntur bonis vel malis, nisi commotionem solam et incitamentum provocans nos vel ad bona vel ad mala.

Possibile autem nobis est, cum maligna virtus provocare nos coeperit ad malum, abicere a nobis pravas suggestiones et resistere persuasionibus pessimis et nihil prorsus culpabiliter gerere; et rursum possibile est ut, cum nos divina virtus ad meliora provocaverit, non sequamur, liberi arbitrii potestate nobis in utroque servata.

Dicebamus sane in superioribus quod etiam memoriae nobis quaedam vel bonorum vel malorum suggerantur, sive per divinam providentiam sive per virtutes contrarias; sicut ostenditur in libro Hester, cum beneficia iustissimi viri Mardochaei Artaxerses non meminisset et nocturnis vigiliis fatigatus a deo in memoriam recepisset rerum gestarum monumenta chartis mandata requirere; in quibus de beneficiis Mardochaei ammonitus inimicum quidem eius Aman suspendi iuberet, ipsi honores magnificos, universae vero sanctorum genti salutem periculo iam imminente conferret.

Per contrariam vero diaboli virtutem memoriae pontificum et scribarum putandum est esse suggestum illud, quod venientes ad Pilatum dixerunt; "Domine, recordati sumus quoniam seductor ille dixit, dum adhuc viveret, quia post tertiam diem resurgam.

" Sed et Iudas quod de proditione salvatoris cogitavit, non fuit a sola mentis eius malitia veniens.

Testata est enim scriptura quia "diabolus inmisisset in cor eius ut traderet eum.

" Propter quod et Salomon recte praecipit dicens: "Omni custodia serva tuum cor," et Paulus apostolus <cum> ait: "Amplius debemus intendere his, quae audivimus, ne forte effluamus," et cum dicit: "Nolite dare locum diabolo," ostendens per hoc quia certo quo opere vel certa qua desidia animi 'locus diabolo datur', ut cum semel ingressus fuerit cor nostrum, aut obtineat nos aut certe vel polluat animam, si non penitus obtinere potuerit, cum 'ignita' sua 'iacula' iactat in nos; quibus aliquando quidem in altum descendente vulnere sauciamur, aliquando vero tantummodo inflammamur.

Raro certe et a paucis quibusdam haec eius 'ignita iacula restinguuntur', ita ut locum vulneris non inveniant, id est, cum quis munitissimo et validissimo 'scuto fidei' fuerit obtectus.

Quod vero dictum est in epistola ad Ephesios: "Quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversum principatus, adversum potestates, adversus mundi huius rectores tenebrarum harum, adversum spiritalia nequitiae in caelestibus:" ita oportebit intellegi quod dixit "nobis," id est mihi Paulo et vobis Ephesiis et quibuscumque non est conluctatio cum carne et sanguine; his etenim certamen est 'adversum principatus et potestates, adversus mundi huius rectores tenebrarum', non sicut erat in Corinthiis, quibus certamen adhuc 'adversus carnem et sanguinem' erat, quos 'temptatio non adprehenderat nisi humana'.

3205
5. Nec tamen putandum est quod singuli quique adversum omnia haec decertent.

Inpossibile enim id esse arbitror ulli hominum, quamvis ille sit sanctus, ut adversum omnia haec simul possit habere certamen.

Quodsi ullo modo id accidat, quod certe fieri non potest, inpossibile est ut id prorsus ferre possit humana natura sine maxima subversione sui.

Sed sicut, verbi gratia, quinquaginta aliqui milites si dicant sibi imminere certamen adversum alios quinquaginta, non ita intellegendum est quod unus ex ipsis adversum quinquaginta dimicaturus sit, sed recte quidem dicit unusquisque ipsorum quia certamen nobis est adversum quinquaginta, omnibus tamen adversum omnes: ita etiam hoc audiendum est, quod apostolus dicit, quod universis athletis vel militibus Christi conluctatio et certamen est adversum omnia ista, quae enumerata sunt; omnibus, singulis tamen vel cum singulis, futuro certamine, vel certe prout probatum fuerit ab agonis ipsius iusto praeside deo.

Arbitror namque quia certa mensura sit humanae naturae, etiamsi Paulus ille sit, de quo dicitur: < "Vas electionis est mihi iste," > aut Petrus, 'adversum quem portae inferi non praevalent', aut si Moyses <ille> sit, 'amicus dei', quorum nullus prorsus omnem simul adversarum virtutum catervam posset sine sui aliqua pernicie tolerare, nisi forte illius solius virtus operetur in eo qui dixit: "Confidite, ego vici mundum.

" Propter quem confidenter etiam Paulus dicebat: "Omnia possum in eo, qui me confortat Christus," et iterum: "Amplius autem quam omnes illi laboravi, non autem ego, sed gratia dei me cum.

" Propter hanc ergo virtutem, quae utique humana non est, operantem et loquentem in se, Paulus dicebat: "Certus sum autem quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque potestates neque praesentia neque futura neque virtus neque altitudo neque profundum neque alia ulla creatura poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro.

" Sola enim per se humana natura non arbitror quia possit adversum 'angelos' et 'excelsa et profunda' et 'aliam creaturam' habere certamen; sed cum senserit praesentem in se dominum et inhabitantem, confidentia divini adiutorii dicet: "Dominus inluminatio mea et salvator meus, quem timebo?

Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Dum adpropiant super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.

Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si insurgat in me proelium, in hoc ego sperabo.

" Unde ego arbitror quod numquam fortassis homo per se ipsum virtutem contrariam vincere potest, nisi usus fuerit adiutorio divino.

Unde et angelus dicitur 'luctatus esse' cum Iacob.

Quod nos quidem ita intellegimus quia non idem sit luctatum esse cum Iacob angelum, quod est adversum Iacob; sed is quidem, qui ei salutis ipsius causa aderat, qui et cognitis profectibus eius etiam 'nomen' ei 'Israhel' dedit, iste cum ipso luctatur, id est, cum ipso est in agone et iuvat eum in certamine, cum sine dubio alius esset, adversum quem dimicaret et adversum quem ei certamen ageretur.

Denique Paulus non dixit nobis esse luctamen cum principibus vel cum potestatibus, sed 'adversum principatus et adversum potestates'.

Unde si et 'Iacob luctatus est', sine dubio adversum aliquam harum virtutum luctatus est, quas humano generi et sanctis praecipue adversari et movere certamina Paulus enumerat.

Ideo denique dicit de eo scriptura quia 'luctatus est' cum angelo, et 'invaluit ad deum', ut sit agonis quidem certamen angeli adiutorio sustentatum, perfectionis vero palma vincentem perducat ad deum.

3206
6. Nec sane arbitrandum est quia huiuscemodi certamina corporum robore et palaestricae artis exercitiis peragantur, sed spiritui adversum spiritum pugna est, similiter ut Paulus designat 'adversum principatus et potestates et mundi huius rectores tenebrarum' nobis imminere certamen.

Ipsa vero certaminum species ita intellegenda est, cum damna, cum pericula, cum obprobria, cum criminationes excitantur adversum nos, non id agentibus adversariis potestatibus, ut haec tantummodo patiamur, sed ut per haec vel ad iram multam vel ad nimiam tristitiam vel ad desperationem ultimam provocemur, vel certe, quod est gravius, conqueri adversum deum fatigati et victi taediis compellamur, tamquam humanam vitam non aeque iuste que moderantem; ut per haec vel infirmemur in fide vel decidamus ab spe vel transferri cogamur a veritate dogmatum et impium aliquid de deo sentire suadeamur.

Talia namque quaedam scripta sunt de Iob, cum diabolus dari sibi facultatem bonorum eius poposcisset a deo.

Per quod etiam illud edocemur, quoniam non fortuitis aliquibus incursionibus inpugnemur, si quando nos talia aliqua facultatum damna percusserint, neque quod fortuito nostrorum aliquis captivus abducitur vel domorum ruinae, in quibus cari quique opprimantur, eveniunt; in quibus omnibus unusquisque fidelium debet dicere quia "non haberes adversum me potestatem, nisi esset tibi data desuper.

" Vide enim quia non cecidisset domus Iob supra filios eius, nisi prius adversum eos accepisset diabolus potestatem; neque equites ternis ordinibus inruissent, ut raperent camelos eius vel boves cetera que animalia, nisi instincti ab eo spiritu, cui se ministros ex propositi sui oboedientia mancipaverant.

Sed ne ille quidem qui videbatur ignis vel quod putatum est fulmen cecidisset super oves Iob, antequam diabolus diceret ad deum: "Nonne tu communisti omnia, quae foris sunt et quae intus sunt eius, et reliqua?

Sed nunc immitte manum tuam et continge omnia quae habet, nisi in faciem te benedixerit.

" 7. Ex quibus omnibus illud ostenditur, quod omnia haec, quae fiunt in hoc mundo, quae media aestimantur, sive illa tristia sint sive quoquomodo sunt, non quidem a deo fiunt nec tamen sine deo, dum malignas et contrarias virtutes talia volentes operari non solum non prohibet deus, sed et permittit facere haec, sed certis quibusque et temporibus et personis; sicut et in ipso Iob dicitur quia ad certum tempus paratus est cadere sub alios, et domus ipsius depraedari ab iniquis.

Propterea docet nos scriptura divina omnia quae accidunt nobis tamquam a deo illata suscipere, scientes quod sine deo nihil fit.

Quod autem haec ita sint, id est, quod nihil sine deo fiat, quomodo possumus dubitare, domino et salvatore evidenter pronuntiante et dicente: "Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex ipsis non cadet super terram sine patre vestro, qui in caelis est?"

Sed necessitas nos traxit paulo amplius evagari de conluctatione adversarum virtutum, quam adversum homines gerunt, disputantes et de his, quae humano generi accidunt tristioribus, id est temptationibus vitae huius, sicut ait Iob: "Nonne temptatio est omnis vita hominis super terram?" ut manifestius quomodo haec accidant et quam pie de his sentiri debeat, panderetur.

Nunc vero videamus quomodo homines etiam in peccatum falsae scientiae delabuntur, vel quo prospectu virtutes contrariae etiam de his pugnas adversum nos soleant commovere.

3300

3 [De triplici sapientia.]

3301
1. Docere nos volens sanctus apostolus magnum aliquid et reconditum de scientia et sapientia in prima ad Corinthios epistola ait: "Sapientiam autem loquimur inter perfectos; sapientiam vero non huius mundi neque principum huius mundi, qui destruuntur, sed loquimur dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius mundi cognovit.

Si enim cognovissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent.

" In quo ostendere volens sapientiarum differentias, describit esse quandam 'sapientiam huius mundi', et esse quandam 'sapientiam principum huius mundi', aliam vero esse 'dei sapientiam'.

Sed et hoc cum dicit: 'Sapientiam principum huius mundi', non arbitror eum unam aliquam omnium 'principum huius mundi sapientiam' dicere, sed singulorum principum propriam quandam mihi videtur indicare sapientiam.

Et rursum cum dicit: "Sed loquimur dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit deus ante saecula in gloriam nostram," requirendum est si eandem dicit dei sapientiam hanc, quae abscondita est ac temporibus aliis et generationibus non innotuit filiis hominum, sicut nunc revelata est sanctis apostolis eius et prophetis, quae erat et illa ante adventum salvatoris sapientia dei, ex qua sapiens erat Salomon, a quo Salomone plus esse quod docet salvator, ipsius salvatoris sermo pronuntiat, cum dicit: "Et ecce plus <a> Salomone hic;" in quo ostenditur quia hi, qui docebantur a salvatore, 'plus' aliquid docebantur quam scierat Salomon.

Si enim quis dicat quia sciebat quidem salvator amplius, non tamen etiam aliis tradebat plura quam Salomon, quomodo convenit et consequenter dictum putabitur etiam illud, quod in subsequentibus ait: "Regina austri surget in iudicio et condemnabit homines generationis huius, propter quod venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus a Salomone hic?"

Est igitur 'sapientia mundi huius', est et 'sapientia' per singulos fortasse 'principes mundi huius'.

De ipsa vero unius 'dei sapientia' illud sentimus indicari, quod minus quidem in antiquioribus et veteribus operata sit, amplius vero et manifestius revelata per Christum est.

Verum de sapientia dei in locis propriis requiremus.

3302
2. Nunc vero quoniam quidem in manibus est tractatus de contrariis virtutibus, qualiter moveant etiam ea certamina, quibus falsa scientia humanis mentibus inseritur et seducuntur animae, dum se putant invenisse sapientiam, necessarium puto discernere atque distinguere, quae sit 'sapientia mundi huius' et quae 'principum mundi huius', ut per hoc qui sint etiam patres huius sapientiae, immo vero sapientiarum harum, possimus advertere.

Arbitror igitur, sicut supra diximus, 'sapientiam esse huius mundi' aliam quandam praeter illas sapientias, quae sunt 'principum huius mundi', per quam sapientiam intellegi videntur et conprehendi ea, quae 'huius mundi' sunt.

Quae tamen nihil in se habet, ut possit aliquid vel de divinitate vel de mundi ratione vel de quibuscumque excelsioribus rebus vel de bonae ac beatae vitae institutione sentire, sed est talis, verbi causa, ut est omnis ars poetica vel grammatica vel rhetorica vel geometrica vel musica, cum quibus adnumeranda est fortassis etiam medicina.

In his omnibus 'sapientiam mundi huius' inesse censendum est.

'Sapientiam vero principum huius mundi' intellegimus, ut est Aegyptiorum secreta quam dicunt et occulta filosofia et Chaldeorum astrologia et Indorum de scientia excelsi pollicentium, sed et Graecorum multiplex varia que de divinitate sententia.

Igitur in scripturis sanctis invenimus principes esse per singulas gentes, sicut in Danihelo legimus 'principem' quendam esse 'regni Persarum' et alium 'principem regni Graecorum', quos non homines esse sed virtutes quasdam, evidenter ex consequentia ipsius lectionis ostenditur.

Sed et in Hiezechihelo propheta 'princeps Tyri' virtus esse quaedam spiritalis manifestissime designatur.

Hi ergo et alii huiusmodi 'principes huius mundi', habentes singuli sapientias suas et adstruentes dogmata sua varias que sententias, ut viderunt dominum et salvatorem nostrum pollicentem et praedicantem se ob hoc venisse in hunc mundum, ut destrueret omnia quaecumque illa essent 'falsi nominis scientiae' dogmata, continuo quis obtegeretur intrinsecus ignorantes, insidiati sunt ei; "adstiterunt" enim "reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius.

" Quibus eorum insidiis cognitis et his, quae adversum filium dei moliti sunt, intellectis, cum 'dominum gloriae crucifixerunt', ait apostolus quia "sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur, quam nemo principum huius mundi cognovit.

Si enim cognovissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent."

3303
3. Quaerendum sane est, utrum istae sapientiae 'principum huius mundi', quibus homines inbuere nituntur, insidiandi et laedendi studio ingerantur hominibus ab adversariis virtutibus, an tantummodo erroris causa adhibeantur, id est, non laedendi hominis prospectu, sed quia haec vera esse ipsi illi 'mundi huius principes' arbitrentur, ideo etiam ceteros docere cupiant ea, quae ipsi vera esse opinantur: quod et magis arbitror.

Sicut enim, verbi causa, Graecorum auctores vel uniuscuiusque haeresis principes cum prius ipsi errorem falsae doctrinae pro veritate susceperint et hanc esse veritatem apud semet ipsos iudicaverint, tunc demum etiam ceteris haec eadem persuadere conantur, quae apud semet ipsos vera esse censuerint: ita putandum est facere etiam 'principes huius mundi', in quo mundo certae quaeque spiritales virtutes certarum gentium sortitae sunt principatum et propter hoc 'mundi huius principes' appellatae sunt.

Sunt praeterea etiam aliae praeter hos principes speciales quaedam mundi huius energiae, id est virtutes aliquae spiritales, certa quaeque inoperantes, quae ipsae sibi pro arbitrii sui libertate ut agerent elegerunt, ex quibus sunt isti spiritus, qui inoperantur 'sapientiam huius mundi': verbi causa, ut sit propria quaedam energia ac virtus, quae inspirat poeticam, alia, quae geometriam, et ita quaeque singulas quasque huiuscemodi artes disciplinas que commoveant.

Denique quam plurimi Graecorum opinati sunt artem poeticam sine insania non posse constare; unde et in historiis eorum refertur aliquotiens eos, quos vates appellant, subito insaniae cuiusdam spiritu esse subpletos.

Quid autem dicendum est etiam de his, quos divinos appellant, a quibus per inoperationem daemonum eorum, qui eis praesunt, versibus arte modulatis responsa proferuntur?

Sed et hi, quos magos vel maleficos dicunt, aliquotiens daemonibus invocatis supra pueros adhuc parvae aetatis, versu eos dicere poemata admiranda omnibus et stupenda fecerunt.

Quae hoc modo geri arbitranda sunt, quod sicut sanctae et inmaculatae animae, cum se omni affectu omni que puritate voverint deo et alienas se ab omni daemonum contagione servaverint et per multam abstinentiam purificaverint se et piis ac religiosis inbutae fuerint disciplinis, participium per hoc divinitatis adsumunt et prophetiae ceterorum que divinorum donorum gratiam promerentur: ita putandum est etiam eos, qui se opportunos contrariis virtutibus exhibent, id est industria vita vel studio amico illis et accepto, recipere eorum inspirationem et sapientiae eorum ac doctrinae participes effici.

Ex quo fit ut eorum inoperationibus repleantur, quorum se prius famulatui subiugarint.

3304
4. De his sane, qui de Christo aliter docent quam scripturarum regula patitur, non otiosum est intueri, utrum insidioso proposito adversum Christi fidem nitentes contrariae virtutes fabulosa quaedam simul et impia dogmata commentatae sint, an vero etiam ipsae audito verbo Christi et neque evomere id valentes ex arcanis conscientiae suae neque pure sancte que retinere, per vasa opportuna sibi et, ut ita dicam, per prophetas suos diversos errores contra regulam christianae veritatis induxerint.

Et magis putandum est quod apostatae et refugae virtutes, quae a deo recesserint, vel ipsa mentis suae propositi que nequitia vel invidia eorum, quibus veritate cognita ad illum gradum, unde illae dilapsae sunt, praeparatur ascensus, ad impediendos huiuscemodi profectus errores hos falsae doctrinae deceptiones que conponunt.

Manifeste ergo et ex multis indiciis demonstratur quod humana anima, dum in hoc corpore est, recipere potest diversas energias, id est inoperationes, spirituum diversorum malorum ac bonorum; et malorum quidem duplici specie, id est vel tunc, cum penitus ex integro eorum possederint mentem, ita ut nihil omnino eos quos obsederint intellegere vel sentire permittant, sicut exemplo sunt hi, quos vulgo energumenos vocant, quos amentes et insanos videmus, quales et illi erant, qui in evangelio a salvatore curati esse referuntur, vel cum sentientem quidem et intellegentem animum cogitationibus variis et sinistris persuasionibus inimica suggestione depravant, ut exemplo est Iudas ad proditionis facinus diaboli inmissione provocatus, sicut scriptura declarat dicens: "Cum autem iam immisisset diabolus in cor Iudae Scariothis ut traderet eum.

" Boni vero spiritus recipit quis energiam vel inoperationem, cum movetur et provocatur ad bona et inspiratur ad caelestia vel divina; sicut sancti angeli et ipse deus inoperatus est in prophetis, suggestionibus sanctis ad meliora provocans et cohortans, ita sane ut maneret in arbitrio hominis ac iudicio, si sequi velit aut nolit ad caelestia et divina provocantem.

Unde et ex hoc manifesta discretione dinoscitur, quando anima melioris spiritus praesentia moveatur, id est, si nullam prorsus ex imminenti adspiratione obturbationem vel alienationem mentis incurrat nec perdat arbitrii sui iudicium liberum; sicut exemplo sunt omnes vel prophetae vel apostoli, qui divinis responsis sine ulla mentis obturbatione ministrabant.

Boni ergo spiritus suggestionibus humanam memoriam ad recordationem meliorum provocari exemplis iam in superioribus edocuimus, cum Mardochaei et Artaxersis fecimus mentionem.

3305
5. Illud quoque consequenter requirendum puto, ex quibus causis humana anima nunc quidem a bonis, nunc autem moveatur a malis.

Cuius rei causas suspicor esse quasdam antiquiores etiam hac nativitate corporea, sicut designat Iohannes in matris ventre tripudians et exultans, cum vox salutationis Mariae ad aures Elisabeth matris eius adlata est, et ut declarat Hieremias propheta, qui 'antequam plasmaretur in utero matris' cognitus erat deo, et 'antequam e vulva procederet' sanctificatus ab eo est et puer adhuc prophetiae gratiam cepit.

Et rursum e contrario manifeste ostenditur ab adversariis spiritibus quosdam a prima statim aetate possessos, id est nonnullos cum ipso daemone esse natos, alios vero a puero divinasse historiarum fides declarat, alii a prima aetate daemonem, quem Pythonem nominant, id est ventriloquum, passi sunt.

Pro quibus omnibus ab his, qui dei providentia regi omnia quae in hoc mundo sunt adserunt, sicut nostra quoque continet fides, ut mihi videtur, non aliter poterit responderi ita, ut absque omni iniustitiae culpa divina providentia demonstretur, nisi priores quaedam fuisse eis causae dicantur, quibus antequam in corpore nascerentur animae aliquid culpae contraxerint in sensibus vel motibus suis, pro quibus haec merito pati a divina providentia iudicatae sint.

Liberi namque arbitrii semper est anima, etiam cum in corpore hoc, etiam cum extra corpus est; et libertas arbitrii vel ad bona semper vel ad mala movetur, nec umquam rationabilis sensus, id est mens vel anima, sine motu aliquo esse vel bono vel malo potest.

Quos motus causas praestare meritorum verisimile est etiam prius quam in hoc mundo aliquid agant; ut pro his causis vel meritis per divinam providentiam statim a prima nativitate, immo et ante nativitatem, ut ita dicam, vel boni aliquid vel mali perpeti dispensentur.

3306
6. (5). Et haec quidem dicta sint de his, quae videntur hominibus vel a prima statim nativitate vel etiam antequam in hanc lucem prorumpant evenire.

De his vero, quae a diversis spiritibus animae, id est humanis cogitationibus, suggeruntur, quae vel ad bona vel ad contraria provocent, interdum etiam in hoc existere quaedam anteriores corporeae nativitatis causae putandae sunt.

Interdum vero vigilans mens et abiciens a se quae mala sunt, bonorum ad se adiutorium provocat; vel e contrario neglegens et ignava, dum minus cauta est, locum dat his spiritibus, qui velut latrones ex occulto insidiantes inruere humanas mentes, cum locum sibi datum per segnitiam viderint, moliuntur, sicut ait Petrus apostolus quia "adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem transvoret.

" Propter quod die noctu que cor nostrum omni custodia conservandum est, et 'locus non est dandus diabolo', sed omnia agenda sunt, quibus ministri dei (hi videlicet 'spiritus, qui ad ministerium missi sunt' eorum, qui ad 'hereditatem salutis' vocati sunt) inveniant in nobis locum et delectentur ingredi hospitium animae nostrae et habitantes apud nos, id est in corde nostro, melioribus nos consiliis regant, si tamen habitaculum cordis nostri virtutis et sanctitatis cultu invenerint exornatum.

Verum sufficiant ista pro viribus disserta a nobis de his virtutibus, quae humano generi adversantur.

3400
4 Utrum verum sit quod quidam dicunt, quasi binas animas esse per singulos.

3401
1. Nunc ergo ne de humanis quidem temptationibus silendum puto, quae nascuntur interdum ex 'carne et sanguine' vel ex 'prudentia carnis et sanguinis', quae deo esse dicitur 'inimica', posteaquam de his temptationibus exposuimus, quae plus quam 'humanae' dicuntur, id est quas 'adversum principatus et potestates et adversum mundi huius rectores tenebrarum et spiritalia nequitiae in caelestibus' gerimus, vel quae nobis adversum spiritus malignos et inmundos daemones peraguntur.

In qua re consequenter arbitror requirendum si in nobis, id est hominibus, qui ex anima constamus et corpore ac 'spiritu vitali', est etiam aliud aliquid, quod incitamentum habeat proprium et commotionem ad malum provocantem; sicut haberi a quibusdam quaestio solet huiusmodi, utrumnam velut duae animae in nobis dicendae sunt, una quaedam divinior et caelestis et alia inferior, an vero ex hoc ipso, quod corporibus inhaeremus (quae corpora secundum propriam quidem naturam mortua sunt et penitus exanima, quia ex nobis, id est ex animabus corpus materiale vivificatur, quod utique contrarium est et inimicum spiritui), trahimur et provocamur ad haec mala, quae corpori grata sunt, an vero tertium, quod quidam Graecorum opinati sunt, quia anima nostra cum una sit per substantiam, ex pluribus tamen constet, id est quod pars eius rationabilis dicatur, pars vero inrationabilis, et ea quidem pars, quam inrationabilem dicunt, in duos rursum dividatur affectus cupiditatis et iracundiae.

Has ergo tres quas supra diximus de anima opiniones a nonnullis haberi invenimus.

Ex quibus illud interim, quod quibusdam Graecorum philosophis visum diximus, quia tripertita sit anima, non valde confirmari ex divinae scripturae auctoritate pervideo; ad alia vero duo, quae reliqua sunt, inveniri possunt aliquanta, quae ex divinis litteris aptari posse videantur.

3402
2. E quibus primo illud discutiamus, quod adstruere solent quidam, quia una sit bona in nobis anima et caelestis, alia vero inferior et terrena, et quod ea quidem, quae melior est, caelitus inseratur, qualis est illa, quae et Iacob adversum Esau adhuc in utero posito palmam victoriae subplantati praestitit fratris, et quae in Hieremia sanctificatur ex vulva, et spiritu sancto repletur ex utero in Iohanne.

Illam vero inferiorem, quam dicunt, ex corporali eam semine simul adserunt cum corpore seminari, unde et praeter corpus vivere eam vel subsistere negant posse, propter quod et carnem eam frequenter appellari dicunt.

Quod enim scriptum est: "Caro concupiscit adversum spiritum," non hoc de carne dictum accipiunt, sed de hac anima, quae proprie carnis est anima.

Sed et ex his student nihilominus confirmare haec, quae in Levitico ita scripta sunt: "Anima omnis carnis sanguis ipsius est.

" Ex eo enim, quod per totam carnem 'sanguis' diffusus vitam praestat carni, in sanguine inesse aiunt hanc animam, quae dicitur 'totius carnis esse anima'.

Hoc autem ipsum quod dictum est, 'carnem repugnare adversum spiritum, spiritum autem adversum carnem', et quod dictum est: "Anima omnis carnis sanguis ipsius est," alio nomine idem vocari dicunt 'sapientiam carnis', quod est spiritus quidam materialis, qui 'legi dei' subiectus non est, sed 'nec potest' esse subiectus, quia voluntates habet terrenas et desideria corporalia.

De hoc putant etiam apostolum dixisse illud, quod ait: "Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.

" Si vero quis obiciat eis haec dici de natura corporis, quod secundum proprietatem quidem naturae suae mortuum est, habere autem dicitur 'sensum' vel 'sapientiam', quae 'inimica est deo' vel quae 'repugnat adversum spiritum', pro eo velut si quis dicat quodammodo carnis ipsius esse vocem, quae clamet non esuriendum, non sitiendum, non algendum, neque velle prorsus in aliquo molestiam pati sive ex abundantia sive ex penuria: haec illi resolvere atque inpugnare conabuntur, ostendentes quam plurimas alias passiones esse animae, quae in nullo prorsus a carne originem trahant, et tamen his spiritus adversetur, sicut est ambitio avaritia aemulatio invidia superbia et his similia; cum quibus pugnam quandam esse humanae menti vel spiritui videntes, non aliud quid causam horum omnium malorum ponent nisi hanc, de qua superius diximus, velut corporalem animam et ex seminis traduce generatam.

Adhibere quoque ad assertionem horum etiam illud testimonium apostoli solent, quo ait: "Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio immunditia impudicitia idolatria veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones haereses invidiae ebrietates comessationes et his similia," dicentes non haec omnia de usu vel delectatione carnis originem trahere, ita ut putentur eius substantiae, quae animam non habet, id est carnis, hi omnes motus existere.

Sed et illud, quod ait: "Videte, fratres, vocationem vestram, quoniam non multi inter vos sapientes secundum carnem," ad hoc videbitur inclinandum, ut propria quaedam videatur esse carnalis ac materialis sapientia, alia vero sit sapientia secundum spiritum, quae utique non potest dici sapientia, nisi sit anima carnis, quae sapiat hoc, quod carnis sapientia nominatur.

Ad haec addunt etiam illud: "Si caro repugnat adversum spiritum et spiritus adversum carnem, uti non quae volumus illa faciamus:" quae sunt de quibus dicit: "Ut non quae volumus faciamus?"

Certum est, aiunt, de spiritu non dici, non enim voluntas spiritus prohibetur; sed neque de carne, quia si non habet animam propriam, sine dubio nec voluntatem habebit; superest ergo ut de huius animae voluntate dicatur, quae habere potest propriam voluntatem, quae utique adversatur voluntati spiritus.

Et si ita est, constat quod huius animae voluntas media quaedam est inter carnem et spiritum, uni sine dubio e duobus serviens et obtemperans, cuicumque obtemperare delegerit, quaeque cum se delectationibus carnis subdiderit, carnales homines facit, cum vero se spiritui iunxerit, 'in spiritu' esse hominem facit et propter hoc spiritalem nominari.

Quod designare videtur apostolus, cum dicit: "Vos autem in carne non estis, sed in spiritu.

" Requirendum ergo est, quae sit omnino ipsa haec voluntas inter carnem et spiritum praeter eam voluntatem, quae carnis esse vel spiritus dicitur.

Pro certo namque habetur quod omnia, quaecumque 'spiritus' esse dicuntur, voluntas sit spiritus, et quaecumque 'opera carnis' esse dicuntur, voluntas sit carnis.

Quae ergo ista est praeter haec animae voluntas, quae extrinsecus nominatur, quam voluntatem nolens nos facere apostolus dicit: "Ut non quae vultis illa faciatis?"

In quo hoc videtur designari, quod neutro ex his duobus, id est neque carni neque spiritui, debeat adhaerere.

Sed dicet quis quia sicut melius est quidem animae, si propriam faciat voluntatem, quam ut faciat voluntatem carnis, sic iterum melius est facere eam voluntatem spiritus magis quam propriam voluntatem.

Quomodo ergo apostolus ait: "Ut non quae vultis illa faciatis?"

Quoniam in ea pugna, quae inter carnem et spiritum geritur, non omni modo spiritus certa victoria est; manifestum est enim obtinere in quam plurimis carnem.

3403
3. Verum quoniam <in> disputationem incidimus perprofundam, in qua necesse est ex singulis quibusque partibus quae possunt moveri discutere, videamus ne forte in hoc loco tale aliquid tractari potest, quia sicut melius est animae sequi spiritum tunc, cum spiritus carnem vicerit, ita etiamsi videtur ei esse deterius sequi 'carnem repugnantem adversum spiritum' et ad se revocare animam volentem, tamen forte utilius videatur obtineri animam a carne, quam residere in suis propriis voluntatibus; quoniam dum in suis voluntatibus manet, tunc est quando 'nec calida' dicitur esse 'nec frigida', sed in medio quodam tepore perdurans tardam et satis difficilem conversionem poterit invenire; si vero carni adhaereat, ex his ipsis interdum malis, quae ex carnis vitiis patitur, satiata aliquando ac repleta et velut gravissimis oneribus luxuriae ac libidinis fatigata, facilius et velocius converti a materialibus sordibus ad caelestium desiderium et spiritalem gratiam potest.

Et hoc arbitrandum est dixisse apostolum, idcirco 'pugnare spiritum adversum carnem et carnem adversum spiritum, ut non quae volumus illa faciamus' (sine dubio ea, quae extra voluntatem spiritus et extra voluntatem carnis designata sunt), ut si aliis nominibus diceremus, quia melius est hominem aut in virtute esse aut in malitia, quam in nullo horum; anima vero priusquam convertat se ad spiritum et unum efficiatur cum eo, dum adhaeret corpori et de carnalibus cogitat, neque in bono statu videtur esse neque manifeste in malo, sed esse animali, ut ita dixerim, similis.

Melius autem est ut, si fieri potest, adhaerens spiritui efficiatur spiritalis; si vero id non potest, magis expedit eam vel carnis malitiam sequi, quam in suis positam voluntatibus animalis inrationabilis statum tenere.

Haec autem tractavimus volentes singularum assertionum disserere opiniones, ampliore quam voluimus usi excursu, uti ne latere nos putarentur ea, quae moveri solent ab his, qui quaerunt, utrum sit alia anima in nobis praeter hanc caelestem et rationabilem, quae etiam huic naturaliter adversetur et vocetur vel caro vel sapientia carnis vel anima carnis.

3404
4. Nunc iam videamus, quid etiam adversum haec responderi soleat ab his, qui defendunt unum esse in nobis motum et unam vitam unius eiusdem que animae, cuius sive salus sive perditio secundum actus suos ipsi proprie adscribatur.

Et primo videamus, cuiusmodi sint passiones animi, quas patimur, ubi sentimus intra nosmet ipsos velut in partes nos rapi per singula, cum pugna quaedam fit cogitationum in cordibus nostris et quaedam nobis verisimilitudines suggeruntur, quibus nunc in hoc, nunc in aliud inclinemur, quibusque nunc quidem arguimur, nunc vero nosmet ipsos amplectimur.

Nihil autem magnum est, si mala ingenia dicamus quia varium ac sibi ipsi repugnans iudicium habeant et a semet ipso discordans, cum etiam in omnibus hominibus ita inveniatur, si quando deliberatio incertae rei ad consilium venerit et prospicitur vel consulitur, quid rectius vel utilius eligatur.

Nihil ergo mirum si duae verisimilitudines sibi invicem occurrentes et contraria suggerentes in diversas partes animum rapiunt.

Verbi causa, si cogitatio invitet aliquem ad fidem et timorem dei, tunc non potest dici quia 'caro adversum spiritum pugnat'; sed dum incertum est quod verum et utile est, animus in diversa raptatur.

Ita et cum putatur caro ad libidinem provocare, consilium vero melius huiuscemodi incitamentis resistit, non putandum est vitam esse aliquam aliam, quae adversum aliam resistat, sed naturam corporis, quae repleta sativi humoris loca evacuare gestit atque deplere; sicut nec contraria aliqua virtus aut vita alterius animae putanda est, quae nobis excitat sitim et provocat ad bibendum, vel quae esurire facit et inritat ad cibum; sed sicut haec naturalibus motibus corporis vel adpetuntur vel evacuantur, ita et naturalis seminis congregatus per tempus in suis locis umor expelli gestit et abici, quod in tantum nequaquam inpulsu alterius cuiusquam provocationis efficitur, ut interdum etiam sponte soleat egeri.

Cum ergo dicitur quia "caro pugnat adversum spiritum," ita intellegunt isti quia usus vel necessitas vel delectamentum carnis provocans hominem abstrahit et abducit a divinis et spiritalibus rebus.

Pro necessitate etenim corporis abstracti, divinis et in aeternum profuturis rebus vacare non sinimur, sicut rursum in divinis et spiritalibus anima vacans et spiritui dei coniuncta 'impugnare' dicitur 'carnem', dum resolvi eam deliciis non sinit et voluptatibus fluitare, quibus naturaliter delectatur.

Hoc modo etiam illud adserunt, quod dictum est: "Sapientia carnis inimica est deo," non quo vere animam habeat caro vel sapientiam propriam, sed sicut abusive dicere solemus et sitire terram et velle eam bibere aquam (hoc utique, quod dicimus 'velle', non proprie sed abusive proferimus, velut si dicamus iterum quia domus reconponi vult, et alia multa his similia), ita et 'sapientia carnis' accipienda est vel quod dictum est quia "caro concupiscit adversum spiritum.

" Adicere solent etiam illud, quod dictum est: "Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

" Quod enim 'clamat' ad deum, non est proprie 'sanguis' ille, qui effusus est, sed abusive 'sanguis clamare' dicitur, dum eius qui sanguinem effudit a deo vindicta deposcitur.

Sed et illud quod apostolus ait: "Video autem aliam legem in membris meis," ita intellegunt tamquam si dixisset quod is, qui verbo dei vacare vult, pro necessitatibus et usibus corporalibus, quae velut 'lex' quaedam corpori inest, distrahitur atque divellitur et inpeditur, ne 'sapientiae dei' vacans intentius possit divina contueri mysteria.

3405
5. Quod vero inter 'carnis opera' descriptae sunt esse etiam 'haereses' et 'invidiae' et 'contentiones' vel cetera, ita accipiunt quod anima, cum crassioris sensus fuerit effecta, ex eo quod corporis sese passionibus subdit, oppressa vitiorum molibus et nihil subtile vel spiritale sentiens, caro dicitur effecta et inde nomen trahit, in quo plus studii vel propositi gerit.

Addunt etiam haec requirentes: Quis invenietur, vel quis dicetur conditor mali huius sensus, qui sensus dicitur carnis? quia alium nullum creatorem animae et carnis quam deum credendum esse defendunt.

Et si dicamus quia bonus deus in ipsa conditione sua aliquid sibi creavit inimicum, utique absurdum videbitur.

Si ergo scriptum est quia "sapientia carnis inimica est deo" et hoc factum ex conditione dicetur, videbitur ipse deus naturam sibi aliquam fecisse inimicam, quae ei 'non potest' esse subiecta nec 'legi' eius, quippe si animal esse putabitur de quo haec dicuntur.

Quodsi ita recipiatur, quid iam differre videbitur ab his, qui diversas naturas esse animarum dicunt creatas, quae naturaliter vel salvandae sint vel periturae?

Quod utique solis haereticis placet, qui dum iustitiam dei pia ratione adseverare non possunt, huiuscemodi impietatis figmenta componunt.

Et nos quidem, prout potuimus, ex singulorum personis quae dici possent disputationis modo de singulis dogmatibus in medium protulimus; qui autem legit, eligat ex his quae magis amplectenda sit ratio.

3500

Origenes: de Principiis 3201