Origenes: de Principiis 4108

2 Quod multi spiritaliter non intellegentes scripturas et male intellegendo in haereses declinarint.


8. His igitur breviter adsignatis de eo, quod per spiritum sanctum divinae scripturae inspiratae sint, necessarium videtur etiam illud explicare, quo pacto non recte quidam legentes vel intellegentes erroribus se quam plurimis tradiderunt, pro eo quod qua via ad intellegentiam divinarum litterarum debet incedi, a quam plurimis ignoratur.

Denique Iudaei per duritiam cordis sui, et dum sibimet ipsis volunt videri esse sapientes, domino et salvatori nostro non crediderunt, ea quae de ipso prophetata sunt secundum litteram debere intellegi aestimantes, id est quod sensibiliter ac visibiliter debuerit 'praedicare captivis remissionem', et quod debuerit prius aedificare civitatem, quam vere putant esse 'civitatem dei', simul et 'exterminare currus Efrem et equum de Hierusalem', sed et 'butyrum et mel manducare et, priusquam cognosceret proferre malum, eligere bonum' sed et 'lupum', animal istud quadrupes, aestimarunt esse prophetatum quia deberet in adventu Christi 'pasci cum agnis, et pardus requiescere cum hedis, vitulus autem et taurus simul cum leonibus pasci et a parvulo puero duci ad pascua, bovem vero et ursum simul in pastibus recubare eorum que fetus pariter enutriri, leones quoque una cum bubus adstare praesepibus et vesci paleis'.

Horum igitur omnium, quae de eo prophetata sunt, nihil gestum esse secundum historiam pervidentes, in quibus praecipue adventus Christi signa observanda esse credebant, suscipere praesentiam domini nostri Iesu Christi noluerunt; quin immo et velut contra ius fas que, id est contra prophetiae fidem, adsumentem sibi eum Christi nomen, cruci illum adfixerunt.

Tum vero haeretici legentes quod in lege scriptum est: "Ignis accensus est ex furore meo" et: "Ego deus zelans et reddens peccata patrum in filios in tertiam et quartam progeniem" et: "Paeniteor quod unxi Saul in regem" et: "Ego deus, qui facio pacem et creo mala," et iterum: "Non est malitia in civitate, quam dominus non fecit," et: "Descenderunt mala a domino super portas Hierusalem" et quod "spiritus malignus a deo suffocabat Saul" et multa alia his similia, quae scripta sunt, legentes, dicere quidem eas non esse dei scripturas non ausi sunt, esse tamen eas conditoris dei illius, quem Iudaei colebant, putarunt, quem iustum tantummodo, non etiam bonum credi debere aestimarunt: salvatorem vero advenisse, ut perfectiorem nobis adnuntiaret deum, quem negant esse conditorem mundi, diversis etiam de hoc ipso opinionibus dissidentes, quoniam quidem semel recedentes a fide creatoris dei, qui est omnium deus, figmentis se variis ac fabulis tradiderunt, commentantes quaedam et dicentes alia esse visibilia et ab alio facta, alia vero quaedam invisibilia et ab alio condita, prout eis animae suae fantasia vanitas que suggesserit.

Sed et nonnulli ex simplicioribus quibusque eorum, qui intra ecclesiae fidem contineri videntur, maiorem quidem creatore deo nullum esse opinantur, rectam in hoc tenentes sanam que sententiam, verum talia de eo sentiunt, quae nec de aliquo iniustissimo et inmitissimo homine sentienda sunt.

4109
9. Horum autem omnium falsae intellegentiae causa his quibus supra diximus non alia extitit, nisi quod sancta scriptura ab his non secundum spiritalem sensum, sed secundum litterae sonum intellegitur.

Propter quod conabimur pro mediocritate sensus nostri his, qui credunt scripturas sanctas non per humana verba aliqua esse conpositas, sed spiritus sancti inspiratione conscriptas et voluntate dei patris per unigenitum filium suum Iesum Christum nobis quoque esse traditas et conmissas, quae nobis videtur recta esse via intellegentiae demonstrare observantibus illam regulam disciplinam que, quam ab Iesu Christo traditam sibi apostoli per successionem posteris quoque suis caelestem ecclesiam docentibus tradiderunt.

Et quidem quod dispensationes quaedam mysticae indicentur per scripturas sanctas, omnes, ut arbitror, etiam simpliciores quique credentium confitentur.

Quae tamen istae vel cuiusmodi sint, si qui rectae mentis est nec iactantiae vitio fatigatur, religiosius se fatebitur ignorare.

Nam si qui, verbi gratia, proponat nobis de filiabus Loth quod patri contra fas videntur admixtae, vel de duabus uxoribus Abraham, sive de duabus sororibus, quae nuptae sunt Iacob, et de duabus ancillis, numerositatem ei augentibus filiorum, quid aliud responderi potest quam esse haec sacramenta quaedam et formas spiritalium rerum, a nobis tamen ignorari cuiusmodi sint?

Sed et constructionem tabernaculi cum legimus, certum quidem habemus quod haec, quae scripta sunt, figurae occultarum quarundam rerum sunt; aptare tamen ea suis modis et per singula aperire atque disserere perdifficile, ut non dicam inpossibile, puto esse.

Tamen, ut dixi, descriptionem illam plenam esse mysteriorum, etiam communem non refugit intellectum.

Sed et omnis illa narratio, quae vel de nuptiis vel de filiis procreatis videtur esse conscripta vel de diversis proeliis vel de quibuslibet aliis historiis, quid aliud quam formae ac figurae credendae sunt latentium sacrarum que rerum?

Verum vel pro eo quod parum studii ad exercendum ingenium homines adhibent vel quod, antequam discant, scire se putant, inde fit ut numquam scire incipiant; aut si certe nec studium defuerit nec magister, si tamquam divina haec et non quasi humana quaerantur, id est religiose et pie, et quae deo revelante in quam plurimis sperentur aperiri, quoniam quidem humanis sensibus valde et difficilia et occulta sunt: tunc demum fortassis qui ita quaesierit, quae invenire fas est inveniet.

4110
10. Sed fortassis tantummodo in propheticis haec difficultas putetur inesse sermonibus, quoniam quidem certum est apud omnes stilum propheticum figuris semper et aenigmatibus consitum: quid, cum ad evangelia venimus?

Numquid non etiam ibi sensus interior, utpote sensus domini, latet, qui per illam tantummodo gratia revelatur, quam acceperat ille, qui dicebat: "Nos autem sensum Christi habemus, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis, quae et loquimur, non in doctrinae humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus?"

Iam vero illa, quae Iohanni revelata sunt, si quis legat, quomodo non obstupescet tantam ibi inesse occultationem ineffabilium sacramentorum? in quibus manifeste etiam ab his, qui intellegere non possunt, quid in his lateat, intellegitur tamen quia lateat quid.

At vero epistulae apostolorum quae quidem videntur aliquibus esse planiores, nonne tam profundis repletae sunt sensibus, ut per eas his, qui possunt intellegere divinae sapientiae sensum, quasi per breve quoddam receptaculum inmensae lucis claritas videatur infundi?

Unde quoniam haec ita se habent et multi sunt, qui in hac vita errant, non arbitror esse sine periculo facile pronuntiare quemquam nosse se vel intellegere ea, quae ut aperiri possint, 'scientiae clave' opus est, quam clavem dicebat salvator esse apud 'legis peritos'.

In hoc loco, licet per excessum quendam, inquirendum tamen ab his puto, qui dicunt quod ante adventum salvatoris non erat veritas apud eos, qui in lege versabantur, quomodo a domino nostro Iesu Christo dicatur quia 'claves scientiae' apud illos sint, qui libros legis et prophetarum habebant in manibus.

Ita enim dixit dominus: "Vae vobis, legis doctoribus, quoniam tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis, et volentes introire prohibuistis."

4111
11. Verum, ut dicere coeperamus, viam, quae nobis videtur recta esse ad intellegendas scripturas et sensum earum requirendum, huiusmodi esse arbitramur, sicut ab ipsa nihilominus scriptura, qualiter de ea sentiri debeat, edocemur.

Apud Salomonem in Proverbiis invenimus tale aliquid de divinae scripturae observantia praecipi.

"Et tu" inquit "describe tibi haec tripliciter in consilio et scientia, et ut respondeas verba veritatis his, qui proposuerunt tibi." 'Tripliciter' ergo describere oportet in anima sua unumquemque divinarum intellegentiam litterarum: id est, ut simpliciores quique aedificentur ab ipso, ut ita dixerim, corpore scripturarum (sic enim appellamus communem istum et historialem intellectum); si qui vero aliquantum iam proficere coeperunt et possunt amplius aliquid intueri, ab ipsa scripturae anima aedificentur; qui vero perfecti sunt et similes his, de quibus apostolus dicit: "Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruentur, sed loquimur dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit deus ante saecula in gloriam nostram," hi tales ab ipsa 'spiritali lege', quae 'umbram habet futurorum bonorum', tamquam ab spiritu aedificentur.

Sicut ergo homo constare dicitur ex corpore et anima et spiritu, ita etiam sancta scriptura, quae ad hominum salutem divina largitione concessa est.

Quod nos etiam in libello Pastoris, qui a nonnullis contemni videtur, designatum videmus, cum iubetur Hermas 'duos libellos scribere' et postea ipse 'denuntiare presbyteris ecclesiae' quae ab spiritu didicit.

Quod his verbis scriptum est: "Et scribes" inquit "duos libellos, et dabis unum Clementi et unum Graptae.

Et Grapte quidem commoneat viduas et orfanos, Clemens vero mittat per omnes civitates, quae foris sunt, tu vero annuntiabis presbyteris ecclesiae.

" Est ergo 'Grapte' quae 'orfanos' iubetur et 'viduas commonere', purus ipsius litterae intellectus, per quem commonentur animae pueriles, quae nondum patrem deum habere meruerunt et propterea 'orfani' appellantur.

Sed et 'viduae' sunt, quae ab illo quidem iniquo viro, cui contra legem iunctae fuerant, recesserunt, 'viduae' vero permanent ex eo quod nondum profecerunt in hoc, ut caelesti 'sponso' iungerentur.

'Clemens vero' his, qui iam recedunt a littera, in eas 'quae foris sunt civitates' mittere iubetur quae dicta sunt, velut si diceret: ad eas animas, quae per haec aedificatae extra corporis curam et extra desideria carnalia esse coeperunt.

Ipse vero quae ab spiritu sancto didicerat non per litteras neque per libellum, sed viventi voce iubetur annuntiare presbyteris ecclesiarum Christi, id est his, qui maturum prudentiae sensum pro capacitate doctrinae spiritalis gerunt.

4112
12. Illud sane non est ignorandum, esse quaedam in scripturis, in quibus hoc quod diximus corpus, id est consequentia historialis intellegentiae, non semper invenitur, sicut in consequentibus demonstrabimus; et est ubi ea quam diximus anima vel spiritus solummodo intellegenda sunt.

Quod etiam in evangeliis designari puto, cum dicuntur pro purificatione Iudaeorum 'sex hydriae' positae, 'capientes metretas binas vel ternas', in quo, ut dixi, hoc videtur sermo evangelicus indicare de his, qui dicuntur ab apostolo 'in occulto Iudaeis', quod hi purificentur per verbum scripturae, capientes interdum quidem 'duas metretas', id est animae vel spiritus secundum quod supra diximus intellectum recipientes, interdum autem 'tres', cum etiam corporalem intellegentiam, quae est historiae, servare lectio ad aedificationem potest.

'Sex' vero 'hydriae' consequenter dictae sunt de his, qui in hoc mundo positi purificantur.

In sex enim diebus (qui perfectus est numerus) mundum hunc et omnia, quae in eo sunt, legimus consummata.

4113
13. Quanta igitur sit utilitas in hoc primo quem diximus historiali intellectu, testimonio est omnis credentium multitudo, quae et satis fideliter et simpliciter credit; nec multa adsertione indiget quod palam omnibus patet.

Eius vero intellegentiae, quam velut animam esse scripturae supra diximus, exempla nobis quam plurima dedit apostolus Paulus, sicut est primo in illa epistola ad Corinthios.

"Scriptum est enim" inquit "non infrenabis bovem triturantem.

" Tum deinde explanans qualiter praeceptum istud deberet intellegi, addit dicens: "Numquid de bubus cura est deo?

Aut propter nos utique dicit? Propter nos enim scriptum est quia debet qui arat in spe arare, et qui triturat sub spe percipiendi.

" Sed et alia huiusmodi quam plurima, quae hoc modo sunt interpretata de lege, instructionem plurimam audientibus conferunt.

(13). Spiritalis autem explanatio est talis, si qui potest ostendere quorum 'caelestium exemplaribus et umbrae deserviunt' hi, qui 'secundum carnem' Iudaei sunt, et quorum 'futurorum bonorum umbram habet lex', et si qua huiusmodi in scripturis sanctis inveniuntur; vel cum requiritur quae sit illa 'sapientia in mysterio abscondita, quam praedestinavit deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognovit;' vel illud quod dicit ipse apostolus, cum exemplis quibusdam utitur de Exodo vel Numeris et ait quia "haec in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt," et occasionem nobis praestat intellegentiae, ut possimus advertere quorum figurae erant ista, quae illis accidebant, cum dicit: "Bibebant enim de spiritali consequenti petra, petra vero erat Christus.

" Sed et de tabernaculo in alia epistula meminit illius dicti, quod Moyseo fuerat praeceptum: "Facies" inquit "omnia secundum formam, quae tibi ostensa est in monte.

" Ad Galatas vero scribens et velut exprobrans quibusdam, qui videntur sibi legere legem nec tamen intellegunt eam, pro eo quod allegorias esse in his quae scripta sunt ignorant, ita cum increpatione quadam ait ad eos: "Dicite mihi vos, qui sub lege vultis esse, legem non audistis?

Scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla et unum de libera.

Sed ille quidem, qui de ancilla natus est, secundum carnem natus est, qui vero de libera, secundum repromissionem: quae sunt allegorica.

Haec enim sunt duo testamenta," et reliqua.

In quo et hoc quoque considerandum est, quam caute apostolus dixerit quod ait: "Qui sub lege vultis esse" et non dixit: 'qui sub lege' estis, "legem non audistis?"

"Audistis," hoc est intellegitis vel agnoscitis.

Sed et in epistula ad Colossenses breviter sensum totius legis amplectens et constringens ait: "Nemo ergo vos iudicet in esca vel in potu aut in sollemnibus diebus vel neomenia vel sabbato, quae sunt umbra futurorum.

" Ad Hebraeos quoque scribens et de his, qui ex circumcisione sunt, disserens ait: "Hi, qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium.

" Sed fortassis per haec de quinque libris Moysei non videbitur dubitandum ab his, qui apostoli scripta velut divinitus dicta suscipiunt.

De reliqua vero historia requirant, si etiam illa, quae ibi inferuntur, 'in figura' illis, de quibus scribitur, dicenda sunt 'contigisse'; observavimus nos etiam de hoc dictum esse in epistola ad Romanos, ubi de Regnorum libro tertio apostolus ponit exemplum dicens: "Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genua Baal.

" Quod Paulus accepit velut figuraliter dictum de his, qui 'secundum electionem' Israhelitae vocati sunt, ut ostenderet non solum nunc gentibus profuisse adventum Christi sed et quam plurimis Israhelitici generis ad salutem vocatis.

4114
14. Quae cum ita sint, qualiter nobis de his singulis intellegenda sit scriptura divina, velut exempli et formae gratia quae nobis occurrere poterunt adumbrabimus, illud primo repetentes et ostendentes, quoniam spiritus sanctus, qui providentia et voluntate dei per virtutem unigeniti 'verbi' eius, qui 'erat in principio apud deum deus', ministros veritatis, prophetas et apostolos, inluminabat, ad cognoscenda mysteria earum rerum vel causarum, quae inter homines vel de hominibus geruntur.

Homines autem nunc dico animas in corporibus positas.

Quae illi mysteria, cognita sibi et revelata per spiritum, velut humana quaedam gesta narrantes vel legales quasdam observantias praecepta que tradentes figuraliter describebant; ut non qui velit haec velut conculcanda ante pedes haberet exposita, sed qui se huiuscemodi studiis cum omni castimonia et sobrietate ac vigiliis dedidisset, ut per haec forte in profundo latentem sensum spiritus dei et sermonis usitata narratione aliorsum prospiciente contectum investigare potuisset, atque ita socius scientiae spiritus et divini consilii particeps fieret; quia nec aliter potest anima ad scientiae perfectionem venire, nisi divinae sapientiae fuerit inspirata veritate.

Igitur de deo, id est de patre et filio et spiritu sancto, ab his viris divino spiritu repletis principaliter designatur; tum vero de sacramentis filii dei, quomodo 'verbum caro factum sit', et qua de causa usque ad 'formam servi suscipiendam' venerit, ut diximus, repleti divino spiritu protulerunt.

Necessario deinde etiam de creaturis rationabilibus, tam caelestibus quam terrenis, beatioribus et inferioribus, consequens erat eos mortalium genus divinis sermonibus edocere, sed et de differentia animarum, et unde istae differentiae ortae sunt; tum deinde qui sit hic mundus et quare factus, sed et unde malitia tanta ac talis est super terras, quae utrum in terris sit tantummodo an et in aliis aliquibus locis, ex divinis nos sermonibus discere necessarium fuit.

14. Cum ergo de his talibus et horum similibus spiritui sancto esset intentio inluminare sanctas animas, quae se ministerio dediderant veritatis, secundo loco habetur ille prospectus, ut propter eos, qui vel non possent vel nollent huic se labori atque industriae tradere, quo haec tanta ac talia edoceri vel agnoscere mererentur, sicut superius diximus, involveret et occultaret sermonibus usitatis sub praetexto historiae cuiusdam et narrationis rerum visibilium arcana mysteria.

Inducitur ergo visibilis creaturae narratio et primi hominis conditio atque figmentum, tum deinde ex illo per successionem prosecuta progenies, nonnulla quoque rerum gestarum, quae a iustis quibusque gesta sunt, referuntur, interdum autem etiam delicta quaedam ipsorum commemorantur tamquam hominum, tum deinde et impiorum scribuntur aliquanta vel inpudice vel nequiter gesta.

Miro autem modo etiam proeliorum digesta narratio est et nunc vincentium nunc victorum descripta diversitas, per quae ineffabilia quaedam his, qui huiusmodi dicta perscrutari norunt, sacramenta declarantur.

Sed et in scriptura legali per ammirandam sapientiae disciplinam lex veritatis inseritur et prophetatur; quae singula divina quadam arte sapientiae velut indumentum quoddam et velamen spiritalium sensuum texta sunt; et hoc est quod diximus scripturae sanctae corpus: ut etiam per hoc ipsum quod diximus litterae indumentum, sapientiae arte contextum, possent quam plurimi aedificari et proficere, qui aliter non possent.

4115
15. Sed quoniam, si in omnibus indumenti huius, id est historiae, legis fuisset consequentia custodita et ordo servatus, habentes continuatum intellegentiae cursum non utique crederemus esse aliud aliquid in scripturis sanctis intrinsecus praeter hoc, quod prima fronte indicabatur, inclusum: ista de causa procuravit divina sapientia offendicula quaedam vel intercapedines intellegentiae fieri historialis, inpossibilia quaedam et inconvenientia per medium inserendo; ut interruptio ipsa narrationis velut obicibus quibusdam legenti resistat obiectis, quibus intellegentiae huius vulgaris iter ac transitum neget et exclusos nos ac recussos revocet ad alterius initium viae, ut ita celsioris cuiusdam et eminentioris tramitis per angusti callis ingressum inmensam divinae scientiae latitudinem pandat.

Oportet autem etiam illud scire nos quia, cum principaliter prospectus sit spiritui sancto intellegentiae spiritalis consequentiam custodire vel in his, quae geri debent, vel quae iam transacta sunt, sicubi quidem invenit ea, quae secundum historiam gesta sunt, aptari posse intellegentiae spiritali, utriusque ordinis textum uno narrationis sermone conposuit, altius semper arcanum sensum recondens; ubi autem spiritali consequentiae rerum gestarum historia convenire non poterat, interdum inseruit quaedam vel minus gesta vel quae geri omnino non possent, interdum etiam quae possent quidem geri, nec tamen gesta sunt; et nonnumquam paucis sermonibus, qui secundum corporalem intellegentiam non videntur servare posse veritatem, interdum multis insertis hoc facit, quod praecipue in legislatione frequentari invenitur, ubi multa quidem sunt, quae in ipsis corporalibus praeceptis utilia esse manifestum est, aliquanta vero sunt, in quibus nulla prorsus ratio utilitatis ostenditur, interdum vero etiam inpossibilia decernuntur.

Quae omnia, ut diximus, idcirco procuravit spiritus sanctus, ut ex his, dum ea quae in prima fronte sunt vera aut utilia esse non possunt, ad inquisitionem veritatis altius repetitae et diligentius perscrutatae revocemur et dignum deo sensum in scripturis, quas a deo inspiratas credimus, perquiramus.

(16) Non solum autem de his, quae usque ad adventum Christi scripta sunt, haec sanctus spiritus procuravit, sed utpote unus atque idem spiritus et ab uno deo procedens, eadem similiter etiam in evangeliis et apostolis fecit.

Nam ne illas quidem narrationes, quas per eos inspiravit, absque huiuscemodi quam supra ex exposuimus sapientiae suae arte contexuit.

Unde etiam in ipsis non parva permiscuit, quibus historialis narrandi ordo interpolatus vel intercisus per inpossibilitatem sui reflecteret ac revocaret intentionem legentis ad intellegentiae interioris examen.

4116

3 Exempla scripturarum de ratione intellegendae scripturae.

16. Sed ut rebus ipsis quod dicimus agnoscatur, ipsa iam scripturae loca pulsemus.

Cuinam, quaeso, sensum habenti consequenter videbitur dictum quod 'dies prima et secunda et tertia', in quibus et 'vespera' nominatur et 'mane', fuerit sine sole et sine luna et sine stellis, prima autem dies etiam sine caelo?

Quis vero ita idiotes invenietur, ut putet velut hominem quendam agricolam 'deum plantasse arbores in paradiso, in Eden contra orientem', et 'arborem vitae' plantasse in eo, id est lignum visibile et palpabile, ita ut corporalibus dentibus manducans quis ex ea arbore vitam percipiat et rursum ex alia arbore manducans 'boni ac mali' scientiam capiat?

Sed et illud, quod 'deus post meridiem deambulare' dicitur 'in paradiso' 'et Adam latere sub arbore', equidem nullum arbitror dubitare quod figurali tropo haec ab scriptura proferantur, quo per haec quaedam mystica indicentur.

'Cain' quoque exiens 'a facie dei' manifeste prudentem lectorem movet, ut requirat quae sit 'facies dei' et quomodo 'exire' quis possit ab ea.

Verum ne nos opus, quod habemus in manibus, iusto amplius dilatemus, perfacile est omni volenti congregare de scripturis sanctis quae scripta sunt quidem tamquam facta, non tamen secundum historiam conpetenter et rationabiliter fieri potuisse credenda sunt.

Haec vero scripturae species etiam in evangelicis libris affatim abunde que signatur, cum vel 'in excelsum montem' Iesum inposuisse diabolus dicitur, ut inde ei 'universa mundi regna monstraret et gloriam eorum'.

Quod secundum litteram quomodo fieri potuisse videbitur, ut vel 'in excelsum montem' educeretur a diabolo Iesus, vel etiam carnalibus oculis eius tamquam subiecta et adiacentia uni monti 'omnia mundi ostenderet regna', id est Persarum regnum et Scytharum et Indorum, vel quomodo etiam reges ipsorum glorificantur ab hominibus?

Sed et alia quam plurima his similia in evangeliis inveniet quicumque attentius legerit, ex quo advertet his narrationibus, quae secundum litteram prolatae videntur, inserta esse simul que contexta ea, quae historia quidem non recipiat, spiritalis autem teneat intellectus.

4117
17. Sed et in praeceptorum locis similia quaedam inveniuntur.

In lege quidem Moysei praecipitur 'exterminari omne masculinum, quod non fuerit octava die circumcisum'; quod valde inconsequens est, cum oporteret utique, si lex secundum historiam observanda tradebatur, iuberi ut parentes punirentur, qui filios suos non circumciderent, vel hi, qui nutriunt parvulos; nunc autem dicit scriptura: "Incircumcisus masculus," id est "qui non fuerit circumcisus octava die, exterminabitur de genere suo.

" Si vero etiam de inpossibilibus legibus requirendum est, invenimus tragelafum dici animal, quod subsistere omnino non potest, quod inter munda animalia etiam edi iubet Moyses, et grifum, quem nullus umquam meminit vel audivit humanis manibus potuisse succumbere, manducari prohibet legislator.

Sed et de sabbati opinatissima observatione ita dicit: "Sedebitis unusquisque in domibus vestris, nullus movebitur de loco suo in die sabbatorum.

" Quod utique inpossibile est observari secundum litteram; nullus enim hominum potest tota die ita sedere, ut non moveatur de eo loco, in quo sederit.

De quibus singulis hi quidem, qui ex circumcisione sunt, et quicumque in scripturis sanctis nihil amplius intellegi volunt praeterquam indicatur ex littera, haec ne requirenda quidem arbitrantur de tragelafo et grifo et vulture, fabulas autem quasdam inanes et frivolas commentantur, ex nescio quibus traditionibus proferentes de sabbato, dicentes unicuique locum suum reputari intra duo milia ulnas.

Alii vero, ex quibus est Dositheus Samaritanus, notant quidem huiuscemodi expositiones, ipsi autem ridiculosius aliquid statuunt, quia unusquisque quo habitu, quo loco, qua positione in die sabbati fuerit inventus, ita usque ad vesperam debeat permanere, id est vel si sedens, ut sedeat tota die, vel si iacens, ut tota die iaceat.

Sed et quod ait 'non levare onus in die sabbati' inpossibile mihi videtur.

Ex his enim ad 'fabulas infinitas', sicut sanctus apostolus dicit, Iudaeorum doctores devoluti sunt, dicentes non reputari 'onus', si calciamenta quis habeat sine clavis, 'onus' vero esse, si galliculas quis cum clavis habuerit; et si quidem supra unum umerum aliquid portaverit quis, 'onus' iudicant, si vero supra utrumque, negabunt esse 'onus'.

4118
18. Iam vero si etiam de evangeliis similia requiramus, quomodo non videbitur absurdum, si secundum litteram sentiatur quod dicitur: "Neminem in via salutaveritis?"

Hoc enim putant simpliciores quique salvatorem nostrum apostolis praecepisse.

Sed et illud quomodo possibile videbitur observari, in his praecipue locis, ubi acerrima hiems 'gelidis' exasperatur 'pruinis', ut 'neque duas tunicas neque calciamenta' habere quis debeat?

Sed et illud, quod 'dexteram quis maxillam percussus praebere etiam sinistram' iubetur, cum omnis, qui percutit dextera manu, sinistram percutiat maxillam?

Sed et illud de inpossibilibus habendum est, quod in evangelio scriptum est, ut 'si oculus dexter scandalizaverit, eruatur'; quia etiamsi ponamus quod de oculis carnalibus dictum est, quomodo consequens videbitur ut, oculo utroque cernente, ad unum scandali culpa, et hoc ad dexterum referatur?

Aut quis extra maximum crimen habebitur, ipse sibi inferens manus?

Sed fortassis extra haec videbuntur esse litterae apostoli Pauli.

Et quid est quod dicit: "Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium.

" Quod primo quidem si qui diligentius consideret, non videtur ad ea dictum, quae ei proposita in manibus habebantur; sermo namque ei erat de nuptiis et castitate praecipiens, et videbuntur utique haec in tali causa superfluo memorata; secundo vero quid obesset, si obscenitatis vitandae causa eius, quae ex circumcisione est, posset aliquis revocare praeputium? tertio, quod certe fieri id omni genere inpossibile est.

18. Haec autem omnia nobis dicta sunt, ut ostendamus quia hic prospectus est spiritus sancti, qui nobis scripturas divinas donare dignatus est, non ut ex sola littera vel in omnibus ex ea aedificari possimus, quam frequenter inpossibilem nec sufficientem sibi adesse depraehendimus, id est per quam interdum non solum inrationabilia, verum etiam inpossibilia designantur; sed ut intellegamus contexta esse quaedam huic visibili historiae, quae interius considerata et intellecta utilem hominibus et deo dignam proferunt legem.


4119
19. Ne qui autem suspicetur nos hoc dicere, quia nullam historiam scripturae factam esse sentiamus, quoniam aliqua ex his non esse facta suspicamur, vel nulla praecepta legis secundum litteram stare, quoniam quaedam secundum litteram dicimus observari non posse, in quibus vel ratio vel rei possibilitas non admittit, vel ea, quae de salvatore scripta sunt, non putare etiam sensibiliter impleta, vel praecepta eius secundum litteram non debere servari: respondendum ergo est quoniam evidenter a nobis decernitur in quam plurimis servari et posse et oportere historiae veritatem.

Quis enim negare potest quod Abraham in duplici spelunca sepultus est in Chebron, sed et Isaac et Iacob et singulae eorum uxores? vel quis dubitat quod Sicima in portionem data est Ioseph? vel quod Hierusalem metropolis est Iudaeae, in qua constructum est templum dei a Salomone? et alia innumerabilia.

Multo enim plura sunt, quae secundum historiam constant, quam ea, quae nudum sensum continent spiritalem.

Tum deinde quis non adfirmet mandatum hoc, quod praecipit: "Honora patrem tuum et matrem, ut bene sit tibi," etiam sine ulla spiritali interpraetatione sufficere et esse observantibus necessarium? maxime cum et Paulus eisdem verbis repetens confirmaverit ipsum mandatum.

Quid vero oportet dicere de eo, quod dictum est: "Non adulterabis, non occides neque furtum facies, non falsum testimonium dices" et cetera huiusmodi?

Iam vero de his, quae in evangelio mandata sunt, ne dubitari quidem potest quin secundum litteram perplurima observanda sint, sicut cum dicit: "Ego autem dico vobis non iurare omnino" et cum ait: "Qui autem inspexerit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo" et apud Paulum apostolum quae praecipiuntur: "Commonete inquietos, consolamini pusillanimos, sustinete infirmos, patientes estote ad omnes" et alia quam plurima.

5. (21). Verumtamen si qui adtentius legat, non dubito quod in quam plurimis dubitabit, utrum illa vel illa historia putetur vera esse secundum litteram an minus vera, et illud vel illud praeceptum utrum secundum litteram observandum sit necne.

Propter quod multo studio et labore nitendum est, quatenus unusquisque legentium cum omni reverentia intellegat se divina et non humana verba tractare, quae sanctis libris inserta sunt.

[20]. Nos ergo quam videmus in scripturis sanctis digne et consequenter observari debere intellegentiam, huiusmodi esse arbitramur.

4121
21. Gentem quandam praedicant super terras divinae litterae electam esse a deo, quam gentem plurimis nominibus appellarunt: interdum enim universa haec gens Israhel dicitur, interdum Iacob, et maxime cum divisa gens ipsa a Hieroboam filio Nabath in duas partes est, et decem tribus, quae sub eo factae sunt, Israhel appellatae sunt, aliae vero duae, cum quibus erat etiam Levitica tribus et ea, quae ex David regio genere descendebat, Iudas nominata est; universa autem loca ipsa, quae habebat gens ista, quae a deo acceperat, Iudaea dicebantur, in qua metropolis erat Hierusalem, metropolis autem quasi plurimarum urbium mater quaedam dicitur; quarum urbium nomina et aliis quidem divinis libris sparsim frequenter invenies nominata, simul autem in unum contexta continentur in libro Iesu Nave.

(21) Cum ergo haec ita se habeant, elevare quodammodo ex terra et erigere intellegentiam nostram sanctus apostolus volens ait in quodam loco: "Videte Israhel secundum carnem.

" Per quod significat utique quod sit et alius Israhel, qui non sit 'secundum carnem' sed secundum spiritum.

Et iterum in alio loco dicit: "Non enim omnes, qui ex Israhel, hi sunt Israhel."

4122
22. Edocti igitur ab eo quia sit alius 'Israhel secundum carnem', et alius secundum spiritum, cum dicit salvator quia "non sum missus nisi ad oves perditas domus Israhel," non ita accipimus sicut hi, qui terrena sapiunt, id est Hebionitae, qui etiam ipso nomine pauperes appellantur (Hebion namque pauper apud Hebraeos interpraetatur), sed intellegimus genus esse animarum, quae Israhel nominantur, secundum quod et nominis ipsius designat interpraetatio: Israhel namque 'mens videns deum' vel 'homo videns deum' interpraetatur.

Rursum apostolus de Hierusalem talia quaedam revelat, quia "quae sursum est Hierusalem libera est, quae est mater nostra.

" Et in alia epistula sua dicit: "Sed accessistis ad Sion montem et civitatem dei viventis, Hierusalem caelestem et multitudinem angelorum conlaudantium et ecclesiam primitivorum quae adscripta est in caelis.

" Si ergo sunt quaedam animae in hoc mundo, quae Israhel appellantur, et in caelo civitas aliqua, quae Hierusalem nominatur, consequens est ut hae civitates, quae gentis Israheliticae esse dicuntur, metropolim habeant Hierusalem caelestem, et secundum haec de omni Iudaea intellegamus, de qua putamus etiam prophetas mysticis quibusdam narrationibus elocutos, cum aliqua vel de Iudaea vel de Hierusalem prophetarunt, vel si quae sanctae historiae illa vel illa incursionum genera Iudaeae vel Hierusalem praedicant accidisse.

Quaecumque ergo vel narrantur vel prophetantur de Hierusalem, si Pauli verba quasi 'Christi in eo loquentis' audimus, secundum sententiam ipsius utique de illa civitate, quam dicit Hierusalem caelestem, et de omnibus locis vel urbibus, quae terrae sanctae urbes esse dicuntur, quarum Hierusalem metropolis est, dicta esse intellegere debemus.

Ex ipsis namque civitatibus etiam salvatorem putandum est volentem nos ad altiorem provocare intellectum promittere his, qui bene commissam sibi ab eo pecuniam dispensarunt, potestatem habere 'supra decem civitates' vel 'supra quinque civitates'.


9. (25 [22]). Si igitur prophetiae, quae de Iudaea et Hierusalem et Israhel et Iuda et Iacob prophetatae sunt, dum non a nobis carnaliter intelleguntur, mysteria quaedam divina significant: consequens utique est etiam illas prophetias, quae vel de Aegypto et Aegyptiis vel de Babylone et Babyloniis et Sidone ac Sidoniis prolatae sunt, non de Aegypto ista, quae in terris posita est, vel Babylone vel Tyro vel Sidone intellegi prophetatas.

Neque enim ea, quae Hiezechiel propheta de Pharaone rege Aegypti prophetavit, convenire alicui hominum possunt, qui regnasse videatur in Aegypto, sicut manifeste textus ipse indicat lectionis.

Similiter et ea, quae de principe Tyri dicuntur, non possunt intellegi de aliquo homine velut rege Tyri dicta; sed et de Nabuchodonosor ea, quae in multis locis ab scriptura dicuntur, et maxime in Esaia, quomodo possibile est nos de homine dicta suscipere?

Neque enim homo est, qui dicitur 'cecidisse de caelo', vel qui 'Lucifer' fuerit, vel 'qui mane oriebatur'.

Sed et illa nihilominus, quae in Hiezechiel dicta sunt de Aegypto velut 'quadraginta annis exterminanda', ita ut 'pes hominis' non inveniatur in ea, et in tantum expugnanda, ut per omnem terram eius humanus sanguis usque ad genua exaltetur: nescio si quis intellectum habens haec de Aegypto ista terrena, quae Aethiopiae adiacet, possit advertere.

Sed videndum est ne forte ita dignius possit intellegi quod, sicut caelestis est Hierusalem et Iudaea, et gens sine dubio quae habitat in ea, quae dicitur Israhel: ita possibile est etiam vicina his loca esse quaedam, quae vel Aegyptus vel Babylon vel Tyrus vel Sidon appellari videantur, eorum que locorum principes atque animae, si quae in illis habitant locis, Aegyptii et Babylonii et Tyrii ac Sidonii appellentur; ex quibus etiam secundum illam conversationem, quam ibi habent, captivitas quaedam videatur effecta, per quam de Iudaea in Babyloniam vel in Aegyptum a melioribus et superioribus locis descendisse dicuntur vel in alias quasque gentes esse dispersae.

4123
23. Fortassis enim sicut hi, qui de hoc mundo secundum communem istam mortem recedentes pro actibus et meritis suis dispensantur, prout digni fuerint iudicati, alii quidem in locum, qui dicitur 'inferus', alii 'in sinus Abraham' et per diversa quaeque vel loca vel mansiones: ita etiam ex illis locis velut ibi, si dici potest, morientes, a superis in hunc inferum descendunt.

Nam ille inferus, ad quem hinc morientium animae deducuntur, credo ob hanc distinctionem 'inferus inferior' ab scriptura nominatur, sicut dicit in psalmis: "Et liberasti animam meam de infero inferiori.

" Unusquisque ergo descendentium in terram pro meritis vel loco suo, quem ibi habuerat, dispensatur in hoc mundo in diversis vel locis vel gentibus vel conversationibus vel infirmitatibus nasci vel a religiosis aut certe minus piis parentibus generari, ita ut eveniat aliquando Israheliten in Scythas descendere, et Aegyptium pauperem deduci ad Iudaeam.

Verumtamen salvator noster congregare venit 'oves, quae perierant domus Israhel'; et cum plurimi ex Israhelitis non adquievissent doctrinae eius, hi qui ex gentibus erant vocati sunt.

Unde consequens videbitur etiam prophetias, quae de singulis gentibus proferuntur, revocari magis ad animas debere et diversas mansiones earum caelestes.

Sed et historias rerum gestarum, quae 11. (27 [23]). dicuntur vel genti Israhel vel Hierusalem vel Iudaeae accidisse, illis vel illis gentibus inpugnantibus, perscrutandum est et perquirendum, quoniam in quam plurimis corporaliter gesta non constant, quomodo magis ista conveniant illis gentibus animarum, quae in caelo isto, quod 'transire' dicitur, habitabant vel etiam nunc habitare putandae sunt.


11. (27 [23]). Si vero qui evidentes et satis manifestas adsertiones horum de scripturis sanctis exposcat a nobis, respondendum est quia occultare magis haec spiritui sancto in his, quae videntur esse historiae rerum gestarum, et altius tegere consilium fuerit, in quibus descendere dicuntur in Aegyptum vel captivari in Babyloniam vel in his ipsis regionibus quidam quidem 'humiliari nimis' et sub servitio effici dominorum, alii vero in ipsis captivitatis locis clari ac magnifici habiti sunt, ita ut et potestates et principatus tenuerint regendis que populis praefuerint: quae omnia, ut diximus, abscondita et celata in scripturae sanctae historiis conteguntur, quia et "regnum caelorum simile est thesauro absconso in agro, quem cum invenerit homo abscondit et prae gaudio eius vadit et omnia quaecumque habet vendit et emit agrum illum.

" In quo diligentius considera, si non hoc indicatur, quod solum ipsum et superficies, ut ita dixerim scripturae, id est quod secundum litteram legitur, 'ager' est repletus et florens omnium generum plantariis, ille vero altior et profundior spiritalis intellectus ipsi sunt 'thesauri sapientiae et scientiae absconditi', quos spiritus sanctus per Esaiam 'obscuros et invisibiles et absconditos thesauros' vocat; qui ut inveniri possint, dei adiutorio opus est, qui solus potest 'portas aereas', quibus clausi sunt et absconditi, 'confringere et seras ferreas vectes que comminuere', quibus prohibetur ingressus perveniendi ad ea omnia, quae in Genesi de diversis animarum generibus scripta sunt et obtecta, et de his seminibus ac generationibus, quae vel ad propinquitatem pertinent Israhel vel quae ab eius progenie longius segregantur; sed et quae sit illa descensio 'in Aegyptum septuaginta animarum', quae 'septuaginta animae' fiant in Aegypto "sicut sidera caeli in multitudine.

" Sed quia non omnes, qui ex ipsis erant, 'lumen' sunt 'huius mundi' ("non enim omnes, qui ex Israhel, hi Israhel sunt"), ex ipsis septuaginta animabus fiunt aliqui et "sicut arena, quae est ad oram maris innumerabilis.

4124
24. Quae descensio patrum sanctorum in Aegyptum, id est in hunc mundum, videri poterit ad inluminationem ceterorum atque ad humani generis instructionem a providentia dei esse concessa, ut per eos ceterae animae inluminatae iuvarentur.

"Ipsis enim primis concessa sunt eloquia dei," quoniam solum istud est genus, quod 'videre' dicitur 'deum'; hoc enim Israhelis nomen significat interpraetatum.

Iam vero consequens est ut secundum haec aptari debeat et interpraetari illud, quod decem plagis Aegyptus verberatur, ut dei populum permittat exire, vel ea, quae in deserto cum populo geruntur, vel quod ex conlatione omnis populi tabernaculum construitur vel indumentum sacerdotale contexitur, vel de vasis ministerii quaecumque dicuntur, quia vere, sicut scriptum est, 'umbram' in se formam que 'caelestium' continent.

Manifeste enim Paulus ait de illis quia "umbrae et exemplari deserviunt caelestium.

" In hac eadem lege nihilominus continetur etiam, quibus legibus quibusque institutionibus in terra sancta vivendum sit.

Sed et comminationes positae sunt his, qui praevaricati fuerint legem; necnon et his, qui purificatione indigebant, diversa purificationum genera, velut qui frequentius essent polluendi, traduntur, ut per haec tandem ad illam unam purificationem veniant, post quam pollui ultra non liceat.

Sed et ad numerum populus ipse deducitur, licet non omnes; pueriles namque animae nondum tempus habent ex divino praecepto numerari, sed ne illae quidem animae, quae non possunt fieri alterius caput, sed ipsae subiectae sunt aliis velut capiti, quas 'mulieres' scriptura nominavit, quae utique non adducuntur in numerum illum, qui a deo praecipitur, sed illi soli numerantur, qui viri appellantur, quo scilicet ostenderetur non eas posse extrinsecus numerari, sed in his, qui viri appellantur, etiam ipsas conpraehendi.

Praecipue tamen ad sanctum numerum veniunt hi, qui parati sunt ad Israhelitica bella procedere, qui possunt adversum illos hostes inimicos que bellare, quos 'sedenti a dextris suis filio subicit pater', ut 'destruat omnem principatum ac potestatem': ut per hos militum suorum numeros, qui deo 'militantes non se inplicant negotiis saecularibus', adversarii regna subvertat; a quibus 'scuta fidei' circumferantur et sapientiae 'tela' vibrentur, et in quibus 'spes salutis galea' coruscet ac 'lorica caritatis' deo plenum muniat pectus.

Tales mihi quidam videntur milites indicari et ad huiuscemodi bella praeparari hi, qui in divinis libris per dei praeceptum numerari iubentur.

Horum vero multo clariores perfectiores que designantur illi, quorum etiam 'capilli capitis' dicuntur esse numerati.

Illi sane, qui puniti sunt pro peccatis, quorum corpora 'ceciderunt in deserto', similitudinem videntur habere eorum, qui profecerant quidem non parum, sed ad finem perfectionis pervenire minime potuerunt diversis ex causis: quod vel 'murmurasse' vel 'idola coluisse' vel 'fornicati esse' dicuntur vel tale aliquid cogitasse, quale utique non liceret mente concipere.

Sed ne illud quidem sacramento aliquo vacuum puto, quod quidam multa pecora et multa animalia habentes praeveniunt et praeripiunt locum aptum pastibus et nutrimentis pecorum, quem primum omnium Israhelitici belli dextra defenderat.

Quem locum a Moyse deposcentes, ultra Iordanis fluenta separantur atque a terrae sanctae possessione secernuntur.

Qui Iordanes videri potest secundum 'caelestium' formam rigare et inundare animas sitientes et sensus adiacentes sibi.

Ubi ne illud quidem otiosum videbitur, quod Moyses quidem audit a deo ea, quae in Levitici lege descripta sunt, populus vero in Deuteronomio auditor Moyseos efficitur et ab illo discit ea, quae a deo audire non potuit.

Propterea enim velut secunda lex Deuteronomium dicitur, quod nonnullis significare videbitur hoc ipsum, quod, cessante 'lege' prima, quae 'per Moysen data est', videatur secunda legislatio deformari, quae specialiter a Moyseo traditur Iesu, successori eius; qui utique formam servare creditur salvatoris nostri, cuius secunda lege, id est praeceptis evangelicis, ad perfectum omnia perducuntur.

4125
25. Sed videndum est ne forte magis illud indicare videatur, quod sicut in Deuteronomio evidentior et manifestior legislatio declaratur quam in his, quae primo scripta sunt, ita et ab eo adventu salvatoris, quem in humilitate conplevit, cum 'formam servi suscepit', clarior ille et gloriosior secundus 'in gloria patris eius' indicetur adventus, et in illo forma Deuteronomii conpleatur, cum in regno caelorum sancti omnes 'aeterni' illius 'evangelii' legibus vivent; et sicut nunc adveniens 'legem' replevit eam, quae 'umbram habet futurorum bonorum', ita et per illum gloriosum adventum inplebitur et ad perfectum perducetur huius adventus umbra.

Ita enim dixit propheta de eo: "Spiritus vultus nostri Christus dominus, cuius diximus quia in umbra eius vivemus in gentibus," cum scilicet ab evangelio temporali dignius omnes sanctos ad 'aeternum evangelium' transferet, secundum quod Iohannes in Apocalypsi de 'aeterno evangelio' designavit.

4126
26. Verum in his omnibus sufficiat nobis sensum nostrum regulae pietatis aptare et ita sentire de sancti spiritus verbis, quod non secundum humanae fragilitatis eloquium nitet sermo conpositus, sed sicut scriptum est: "Omnis gloria regis intrinsecus est," et divinorum sensuum 'thesaurus' intra 'fragile vasculum' vilis litterae continetur inclusus.

Porro autem si quis curiosius explanationem singulorum requirat, veniat et nobis cum pariter audiat quomodo Paulus apostolus 'per spiritum sanctum', qui 'perscrutatur etiam profunda dei', 'altitudinem divinae sapientiae ac scientiae' scrutans nec tamen ad finem et, ut ita dixerim, ad intimam cognitionem praevalens pervenire, desperatione rei et stupore proclamat et dicit: "O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae dei.

" Et qua desperatione perfectae conpraehensionis haec proclamaverit, audi ipsum dicentem: "Quam inscrutabilia sunt iudicia dei, et quam investigabiles viae eius.

" Non enim dixit difficile posse scrutari 'iudicia dei', sed omnino non posse; nec dixit difficile investigari posse 'vias' eius, sed non posse investigari.

Quantuscumque enim quis in scrutando promoveat et studio intentiore proficiat, gratia quoque dei adiutus sensum que 'inluminatus', ad perfectum finem eorum, quae requiruntur, pervenire non poterit.

Nec omnis mens, quae creata est, possibile habet ullo genere conpraehendere, sed ut invenerit aliquantulum ex his, quae quaeruntur, iterum videt alia, quae quaerenda sunt; quodsi et ad ipsa pervenerit, multo iterum plura ex illis, quae requiri debeant, pervidebit.

Propter quod et sapientissimus Salomon naturam rerum per sapientiam contuens ait: "Dixi: sapiens efficiar; et ipsa sapientia longe facta est a me, longe plus quam erat; et altitudinem profundam quis inveniet?"

Sed et Esaias sciens rerum initia a natura mortali inveniri non posse, sed ne ab his quidem naturis, quae quamvis diviniores sint quam humana est, factae tamen et ipsae sunt vel creatae: sciens ergo quod a nulla harum neque initium neque finis inveniri potest, ait: "Priora quae fuerint dicite, et sciemus quia dii estis; vel novissima quae sunt adnuntiate, et tunc videbimus quia dii estis.

" Nam et hebraeus doctor ita tradebat: pro eo quod initium omnium vel finis non posset ab ullo conpraehendi nisi tantummodo a domino Iesu Christo et ab spiritu sancto, idcirco aiebat per figuram visionis Esaiam dixisse duos Seraphin solos esse, qui 'duabus quidem alis operiunt faciem' dei, 'duabus vero pedes, et duabus volant clamantes ad invicem sibi et dicentes: "Sanctus sanctus sanctus dominus Sabaoth, plena est universa terra gloria tua".

Quod ergo sola Seraphin utraque alas suas habent in facie dei et in pedibus eius, audendum est pronuntiare quod neque 'exercitus sanctorum angelorum' neque sanctae 'sedes neque dominationes neque principatus neque potestates' scire possunt integre initium omnium et fines universitatis.

Sed intellegendum est sanctos istos, quos adnumeravit, spiritus et virtutes proximas quidem esse ipsis initiis et attingere tantum, quantum consequi non valent reliqui: verumtamen quodcumque illud est, quod revelante filio dei ac spiritu sancto didicerint istae virtutes, quam plurima quidem adsequi poterunt et multo plura priores inferioribus, omnia tamen conpraehendere inpossibile eis est, quia scriptum est: "Quam plurima ex operibus dei in secretis sunt.

" Unde et optabile est ut pro viribus 'se' unusquisque semper 'extendat ad ea quae priora sunt, ea quae retrorsum sunt obliviscens', tam ad 'opera meliora', quam etiam ad sensum intellectum que puriorem 'per Iesum Christum, salvatorem nostrum', 'cui est gloria in saecula'.

4127
27. Omnis ergo, cui veritatis cura est, parum 'de nominibus et sermonibus curet', quia et per singulas gentes diversae verborum consuetudines habentur; et hoc magis, quod significatur, quam qualibus verbis significetur, intendat, praecipue in tam magnis et tam difficilibus rebus; sicut cum requiritur, verbi causa, si sit aliqua substantia, in qua neque color neque habitus neque tactus neque magnitudo intellegenda sit, mente sola conspicabilis, quam prout vult quis ita et nominat; nam Graeci eam g-asômaton, id est incorpoream, dixerunt, divinae vero scripturae 'invisibilem' nominarunt, quia apostolus 'deum invisibilem' esse pronuntiat: 'imaginem' enim 'invisibilis dei' dicit esse Christum.

Sed et rursum per Christum 'creata' dicit 'esse omnia, visibilia et invisibilia'.

Per quod declaratur esse etiam in creaturis quasdam 'invisibiles' secundum proprietatem suam substantias.

Sed hae quamvis ipsae non sint corporeae, utuntur tamen corporibus, licet ipsae sint corporea substantia meliores.

Illa vero substantia trinitatis, quae principium est et causa omnium, 'ex qua omnia et per quam omnia et in qua omnia', neque corpus esse neque in corpore esse credenda est, sed ex toto incorporea.

Verum haec per excessum quendam, rei tamen ipsius consequentia commonitos breviter dixisse sufficiat ad ostendendum id, quod sunt quaedam, quorum significatio proprie nullis omnino potest 'humanae linguae sermonibus' explicari, sed simpliciore magis intellectu quam ullis verborum proprietatibus declaratur.

Ad quam regulam etiam divinarum litterarum intellegentia retinenda est, quo scilicet ea, quae dicuntur, non pro vilitate sermonis, sed pro divinitate sancti spiritus, qui eas conscribi inspiraverit, censeantur.

4128

Origenes: de Principiis 4108